LIBRO SESTO

CTh.6.1.0. De dignitatibus.

CTh.6.1.1

(..............).

CTh.6.2.0. De senatoria dignitate.

CTh.6.2.1-11

(?) ............

CTh.6.2.12

Legata ree caelesti sententia.... glebalis necessitas auferatur. Quod non solum circa viros dinoscitur constitutum, verum etiam circa filias simili condicione servandum Dat. xviii kal. ... Hierapoli Gratiano a. iiii et Merobaude conss. (? = 7) (377....).

 

CTh.6.2.13

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Hypatium.... Si quis, senatorium consecutus nostra largitate fastigium vel generis felicitate sortitus, possessionis alicuius professionem senatui crediderit occulendam, praedium fisco noverit vindicandum, quodcumque subtractum publicis iure compendiis erit. quique consularitatis insignia fuerit adsecutus, dignitatis obeundae atque exercendae administrationis huius copiam non habeat, nisi propria adnotatione digesserit se senatorium nomen agnoscere et larem habitationemque vel sedes certas in provincia atque oppido collocasse nihilque amplius quam certum professionis modum varias intra provincias possidere, cuius indicio palatinis scriniis quaesito quam primum omnis instructio facile declaret, quibus quantisve nominibus quove in modo perennis aerarii emolumenta subcreverint. Duorum vero follium maneat cunctos indiscreta professio, etiam si possessiones forte non habeant, quos dignitas consularis vel clarior atque sublimior potestas ulla provexerit, nemine ad insignia potestatis admittendo, nisi professionem vinxerit, et his tantum a necessitate huiusmodi segregandis, quos palatinae honore militiae et stipendiis adprobatos debita potius quam postulata senatorii ordinis societas advocaverit. Dat. iiii id. ian. Merobaude ii et Saturnino conss. (? = 8) (383 ian. 10).

 

CTh.6.2.14

Idem aaa. Clearcho praefecto Urbi. Omnes, qui ex Macedoniae partibus amplissimo Constantinopolitanae urbis ordini allecti sunt, ad Thracum similitudinem senatorum glebali iubemus praestatione reddi immunes. Dat. ....sept. Constantinopoli Richomere et Clearcho conss. (? = 9) (384 aug./sept.).

 

CTh.6.2.15

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Aurelianum praefectum Urbi. Quod ad eorum querimonias, qui se glebalia non posse ferre onera testabuntur, amplissimorum virorum consilio definitum est, scilicet ut septenos quotannis solidos pro sua portione conferret, qui praebitionem implere follium non valeret, eatenus .... confirmamus, ut omnes, quibus est census angustia, contemplatis patrimonii sui viribus liberam habeant optionem, quatenus, si collatio ista non displicet, a consortio amplissimi ordinis non retendant. Sin vero grave, id est damnosum videtur, dignitatem senatoriam non requirant. Dat. prid. kal. sept. Constantinopoli Theodosio aug. iii et Abundantio vr cl conss. (? = 10) (393 aug. 31).

 

CTh.6.2.16

Impp. Arcadius et Honorius aa. Florentio praefecto Urbi. Omnes senatores, qui in sacratissima urbe consistunt, licet habeant per longinquas provincias atque diversas possessiones, aurum oblaticium in urbe persolvant, quod a procuratoribus et actoribus suis ad urbem reditus perferuntur. Sane his senatoribus, qui in provinciis larem fovent, per provincias censuales, qui plenam habent notitiam, inmineant, quo cognoscant sine dilatione aurum profuturum aerario nostro quantocius inferendum. Dat. xviii kal. oct. Olybrio et Probino conss. (? = 11) (395 sept. 14).

 

CTh.6.2.17

Idem aa. ad senatum et populum. Post alia: censuales nostros, quibus onerosa glebae adfirmatur esse exactio, ab ipso quidem negotio summovemus. Sed quia praecipuam eis scimus harum rerum esse notitiam, et disquisitionis curam et rationem manifestae instructionis eis imponimus. Dat. xvii kal. mai. Mediolano Caesario et Attico consulibus. (? = 12) (397 apr. 15).

 

CTh.6.2.18

Idem aa. ad senatum et populum. Post alia: si senator patrimonium proprium in quemcumque qualibet ratione transtulerit, inminutio licet consignationis tempore probata non valet nisi causa prius erit actis provincialibus adprobata. Dat. xvii kal. mai. Mediolano Caesario et Attico conss. (? = 13) (397 apr. 15).

 

CTh.6.2.19

Idem aa. Caesario praefecto praetorio. Qui in sacro mansuetudinis nostrae palatio militarint, si coetui senatus consortioque fuerint sociati, iuxta latam dudum legem glebalem tantum sustineant functionem, ad praeturae vero functionem atque onera non vocentur. Dat. iii kal. mai. Constantinopoli Caesario et Attico conss. (? = 14) (397 apr. 29).

 

CTh.6.2.20

Id. aa. Florentino praefecto Urbi. Dudum praecepimus, ut aurum oblaticium senatores, qui in sacratissima urbe degunt, in urbe complerent, ii vero, qui in provinciis larem foverent, per censualium officia in provinciis solverent. Sed quoniam cognovimus praedictum officium non posse exsecutioni sufficere, ad praedictum negotium auxilia congrua ab ordinariis iudicibus volumus ministrari. Dat. vii kal. ian. Mediolano Caesario et Attico conss. (? = 15) (397 dec. 26).

 

CTh.6.2.21

Iidem aa. Felici praefecto Urbi. Glebam possessionum, non personarum esse perspicimus, ac propterea necesse est, ut illis immineat exactio qui ex re eadem reditus consecuntur. Nam cum censibus deferatur, non potest auri professio perire domino. Hac itaque sanctione decernimus, ut hispaniae in praesens tantum tempus beneficiis indultis utantur servaturi posthac in solvendis functionibus provinciarum consuetudinem ceterarum. Dat. iiii kal. april. Mediolano Honorio a. iiii et Eutychiano conss. (? = 16) (398 mart. 29).

 

CTh.6.2.22

Idem aa. Patroino comiti sacrarum largitionum. A collatione glebalis auri vel i..n .... ii tituli ne domum quidem nostram inmunem .... esse praecepimus. Proposita iiii kal. mart. Mediolano Vincentio et Fravito vv. cc. conss. (? = 17) (401 febr. 26).

 

CTh.6.2.23

Impp. Honorius et Theodosius aa. ad Monaxium praefectum Urbi. Si quis .....is.i.s tota impleta militia ad proximatum et comitivam dispositionum vel magisterium admissionum pervenerit, nulla penitus functione vel glebatione senatoria tum primum ob dignitatem vicariam fatigetur sitque inmunis a septem quoque solidorum praestatione, quae tenuissimos senatorum adsolet obligare. Dat. vi id. mai. Constantinopoli Constantio et Constante conss. (? = 18) (414 mai. 10).

 

CTh.6.2.24

Idem aa. Sebastio comiti. Si quis desertam possessionem sub peraequationis sorte perceperit, eum a praestatione glebae senatoriae, etiamsi antiquitus hoc onus fundum manebat, alienum esse praecepimus. illa vero praedia, quae navalem sustinent functionem et in desertis huc usque iacuerunt meliore condicione in omnibus titulis convenit relevari, ut gravis sors pro ea qua resederit portiuncula navalis esse non possit, cum aliis fuerit dispendiis liberata. Dat. prid. id. mai. Ravenna Honorio a. xi et Constantio ii conss. (? = 19) (417 mai. 14).

 

CTh.6.2.25

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. ad senatum urbis Romae. post alia: oblationem nobis amplissimi ordinis prompta liberalitate promissam partim remittimus vobis, partim patriae communi urbique largimur. Dat. vi kal. mai. Romae, recitata in senatu per Theodosium primicerium notariorum dd. nn. Theodosio xii et Valentiniano ii aa. conss. (? = 20) (426 apr. 26).

 

CTh.6.2.26

Idem aa. Proculo praefecto Urbi. Post alia: praeter eos, qui notariorum nostrorum scholae praeclaro sunt sacrati collegio vel ...Rum praerogativa nostrorum aut etiam sacri consistorii decurionum militia muniuntur, item qui e schola agentum in rebus expletis stipendiis ad principatum ducenae pervenerunt, togati quoque praetorianae atque etiam urbicariae praefecturae ceterique omnes, qui delatis sibi senatoriis dignitatibus fruuntur, pro suis viribus glebales tantum functiones agnoscant: palatinis sacrarum et privatarum largitionum, quoniam renuntiandum senatoriae dignitati adita nostra clementia crediderunt, senatoriis functionibus eximendis et, quamvis a senatorum consortio segregentur, in omni securitate mansuris, nec non etiam filiis eorum atque nepotibus, secundum divi Constantini atque Constantii constitutiones: ita ut omne beneficium omnisque adnotatio specialis super immunitate contra huius sanctionis formam a quocumque officio persona schola vel professione elicita nullam habeat firmitatem, sed allegata quoque et ab amplissimo, si ita contigerit, suscepta ordine denuo, cum libuerit, retractetur: totius temporis, quod interea fluxerit, ab eo, qui hoc impetrare studuerit, descriptionibus extorquendis, etsi hoc idem praeiudicium adnotationis tenore elicitae remittatur. Dat. prid. kal. feb. Constantinopoli Felice et Tauro conss. (? = 21) (428 ian. 31).

CTh.6.3.0. De praediis senatorum.

CTh.6.3.1

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Aureliano praefecto Urbi. Si quid syriarchiae a senatoriis possessionibus annua collatione confertur, iubemus aboleri. Dat. iii kal. mart. Constantinopoli Theodosio a. iii et Abundantio conss. (393 febr. 27).

 

CTh.6.3.2

Impp. Arcadius et Honorius aa. Caesario praefecto praetorio. Senatoriae functionis curiaeque sit nulla coniunctio et ne laedendi curialibus praebeatur occasio per apparitores rectorum provinciae de senatorum fundis fiscalia postulentur habeatque hanc disponendi curam, cui defendendi senatus sollicitudo mandata erit. Si curia sibi censitorem vel peraequatorem voluerit postulare, sibi postulet, non senatui. Dat. prid. id. aug. Constantinopoli Arcadio iiii et Honorio iii aa. conss. (396 aug. 12).

 

CTh.6.3.3

Idem aa. Africano praefecto Urbi. A curialibus terris senatoria gleba discreta sit nec ulla fiat in possidendo clarissimarum domorum curialiumque coniunctio nec ullo exactionis genere vinciantur, idque curent ii, qui per civitates defensorum senatus officium susceperint, quorum periculo teneatur, si quid dispositum fuerit in dispendium senatorum. Sin vero curiales censitorem vel peraequatorem suis terris voluerint postulare, ab eorum petitione sit senatus alienus. Dat. prid. id. aug. Constantinopoli Arcadio iiii et Honorio iii aa. conss. (396 aug. 12).

 

CTh.6.3.4

Idem aa. Eutychiano praefecto praetorio. Docuit tua sublimitas exactionem tributorum senatus non posse concurrere, adeo ut in nonnullis provinciis senatorii canonis medietas in debitis resideret. Atque ideo ceteris in prioris legis serie permanentibus id solum corrigi atque emendari iubemus, ut senatorii fundi non per officia, sed per curiales potius exigantur ad eosque iterum sollicitudo recurrat. Dat. prid. non. sept. Ancyra Caesario et Attico conss. (397 sept. 4).

CTh.6.4.0. De praetoribus et quaestoribus.

CTh.6.4.1

Imp. Constantinus a. Aeliano praefecto Urbi. Religiosis vocibus senatus amplissimi persuasi decernimus, ut quaestores ea praerogativa utantur, qua consules et praetores, ita ut, si quis intra annum sextum decimum nominatus fuerit absens, cum editio muneris celebratur, condemnationis frumentariae nexibus minime teneatur, quoniam memoratae aetati placet hoc privilegium suffragari. Dat. vii. id. mart. Sirmi Constantino a. vi et Constantio caes. conss. (320 [326?] mart. (?) 9 (?)).

 

CTh.6.4.2

Idem a. Iuliano praefecto Urbi. Minores xx annis aetatis contemplatione infirmae hoc etiam remedio sublevamus, ut eius necessitudinis titulo minime teneantur, cuius laqueis vinciuntur ii, qui post vicensimum aetatis suae annum trans mare positi et in provinciis commorantes nequaquam ludis circensibus ac scaenicis exhibendis sui copiam faciunt et ideo certo generi multationis obiecti sunt. Dat. prid. non. mart., acc. Romae Constantio et Maximo conss. (327 mart. 6).

 

CTh.6.4.3

Imp. Constantius a. ad Mecilium Hilarianum praefectum praetorio. Post alia: praetores et quibus inminet iudicandi necessitas modo ruris adscripta ne parvo quidem tempore copiam sortiantur abeundi ex urbe: qui aliter fecerit, multae obnoxius sit, quae iam pridem divo principi placuit, et perscriptam omnem summam mox inferre cogatur. Dat. viii ... april. Constantio ii et Constante aa. conss. (339 mart. apr.).

 

CTh.6.4.4

Idem a. ad Mecilium Hilarianum praefectum praetorio. Omnes clarissimi, qui per dioecesim sublimitatis tuae degunt, nostri auctoritate praecepti ad urbem Romam venire cum impensis, quas ludi scaenicorum vel circensium vel muneris ratio poscit, cogantur. Et cetera. Dat. iiii kal. iul. Constantio ii a. et Constante conss. (339 iun. 28).

 

CTh.6.4.5

Idem a. ad senatum. Primae praeturae, quae flaviali nuncupatione signatur, viginti et quinque milium follium et quinquaginta librarum argenti erogationem sumptusque praescripsimus. In secunda vero constantiniana viginti milia follium et quadraginta libras argenti largiendas esse censemus. Tertia triumphalis quindecim milia follium ac triginta argenti libras sine inconmodo editoris expendat. Dat. v id. sept. Antiochiae post cons. Constantii ii et Constantis. (340 sept. 9).

 

CTh.6.4.6

Idem a. ad senatum. Pro eo, quem absentem tempus editionis invenerit, erogationem debitam fiscus expendat, post adventum cuncta, quae praerogata fuerint, soluturo. Dat. v id. sept. Antiochiae post cons. d. n. constanti ii et constantis. (340 sept. 9).

 

CTh.6.4.7

Idem a. ad Orfitum praefectum Urbi. Litteris ad Hilarianum praefectum praetorio destinatis praecepimus senatores ad urbem Romam venire compelli, ut muneribus iniunctis operam possint praestare sollemnem et professionem edere compellantur; eos autem editores, qui tempore praestituto praesentes esse neglexerint, iuxta leges venerabiles divi Constantini quinquagena milia modiorum tritici urbis Romae horreis inferre compelli. Dat. prid. id. mart. Constantio a. vi et Constantio caes. ii conss. (353 [354] mart. 14).

 

CTh.6.4.8

Idem a. ad senatum. Hac lege sancimus arbitrio vestro nominationes solitas fieri usurpatione iudicum cessante. Dat. iii id. april. Mediolano, lecta ab Araxio proconsule die vi id. mai. Constantio a. viii et Iuliano caes. i conss. (356 apr. 11).

 

CTh.6.4.9

Idem a. ad senatum. Placet, ne minus quinquaginta clarissimi veniant in senatum: certum est namque hoc numero large abundare substantiam virtuti omnimodae. Dat. iii id. april. Mediolano, lecta ab Araxio proconsule die vii id. mai. Constantio a. viii et Iuliano caes. i conss (356 apr. 11).

 

CTh.6.4.10pr.

Idem a. ad senatum. Die natali meo Constanti a. id. aug. ac deinceps designationibus curiam operam dare sancimus. Quod si forsitan dies unus alterve non sufficit, tot haec utilitas occupet, quot esse monstraverit necessarios negotii magnitudo. (356 mai. 9).

CTh.6.4.10.1

Et quicumque forsitan impetraverit pretio functorum coetibus adgregari, indulta ei cessent; allectionis quaerendus est honor. secernimus enim ab his, patres conscripti, quibus meriti suffragatio conciliat nostra beneficia et quicumque cessante suffragio illustribus meritis praetorii vel aliam meruerit dignitatem, praesidio muneris nostri perpetuo perfruatur. (356 mai. 9).

CTh.6.4.10.2

Nemo sane in filium transferat vel nepotem aliumve quemlibet, quod personae eius incumbit, sed honorem suum capiat, designatus expleat munus impositum. Dat. vii id. mai. Constantio aug. viii et Iuliano caes. i conss. (356 mai. 9).

 

CTh.6.4.11

Idem a. ad senatum. Si quos in urbe Roma perfunctos esse claruerit magistratibus, ad nulla editionum genera devocentur. Urbis autem Romae curiam callide declinantes clarissimo praeditos nomine per achaiam, Macedoniam totumque Illyricum iussimus quaeri raro vel numquam sedem dignitatis propriae frequentantes, quibus locorum grata confinia possint esse iucunda, ut carens mora longinquae peregrinationis debea dignitas concupisci. Lecta prid. id. aug. Constantio a. viiii et Iuliano c. ii conss. (357 aug. 12).

 

CTh.6.4.12

Idem a. ad senatum. Praetores designentur senatus consulto legitime celebrato, ita ut adsint decem e procerum numero, qui ordinarii consules fuerint quique praefecturae gesserint dignitatem, proconsulari etiam honore sublimes, themistius quoque philosophus, cuius auget scientia dignitatem, et iam his praesentibus qui praeturae insignia honoremque ante susceperint latis per ordinem sententiis designentur, ita ut, si qui forte medio tempore humana sorte decesserint, alii in eorum locum, qui eandem dignitatem, ut utamur veterum verbis, subsortiti fuerant, subrogentur, scilicet ut, qui sequenti post eum anno eandem suscepturus praeturam fuerat, in demortui locum senatus consulto et sententiis substitutus praeturae insignia dignitatemque suscipiat. Dat. v non. mai. Gyfyrae Tauro et Florentio conss. (361 mai. 3).

 

CTh.6.4.13pr.

Idem a. ad senatum. Ex quinque praetoribus, qui sollemniter designati editionem celebrare consuerunt, tres numero editionis necessitati et populi voluptatibus operam dent, duo vero argentum inferant eiusdem urbis fabricis provida ratione profuturum. Namque Constantiniana, quae prior est, ita deputari fabricis debet, ut mille libras argenti praetor expendat flavialis vero, quae tertia est, quingentas operibus eiusdem urbis exhibeat. (361 mai. 3).

CTh.6.4.13.1

Quod si qui ex his, qui praetores fuerint designati, ad editionem subeundam venire non potuerint vel aetate vel aegritudine retardati, cum pondere, sicut nobis moderantibus conditum est, ad officium praefecti urbi procuratorem debebunt ilico destinare, scilicet ut sub eius praesentia opus, quod ex eo pondere coeptum fuerit, construatur, hac pollicitatione dumtaxat, ut eidem operi ex eius nomine titulus inscribatur. (361 mai. 3).

CTh.6.4.13.2

In potestate censualium denominatio non sit, sed ante decennium legitimo senatus consulto praetores designati editionem praeturasque ipsas senatus arbitrio sortiantur, ita ut, si conventi iidem venire neglexerint, dimidium plus, quam quanti sumptuum necessitas postulat, vel in argento vel in ipsis pigneribus ad praefecti urbi officium destinetur: quod quidem pondus operibus publicis debebit adscribi sine ulla conmendatione atque inscriptione eius nominis, qui officia dignitatis per contumaciam detrectarit. (361 mai. 3).

CTh.6.4.13.3

Quod si iudices, qui praefecti urbi fuerint inscriptione conventi, rem segnius exsecuntur et nequaquam aut ipsos ad urbem aut pignera destinarint, per singulos praetores ipsi iudices denas auri libras, officia vero eorum quinas denas inferre debebunt, ita ut exerto vigore praefecti urbis nostrae auri pondus exactum operibus faciat mancipari. Nec ulla protrahendi sit causa, cum in tantum praefecturae urbi dignitatem auctam esse velimus, ut haec condemnatio ob segnitiem conventionis inflicta missis ab eodem praefecto urbi officialibus debeat postulari. (361 mai. 3).

CTh.6.4.13.4

Quod si qui forte vicaria potestate perfuncti praeturam hinc acceptam ferri student, statutum pondus argenti viribus inferre nostrae urbis adigantur, videlicet ut tantum inferant, quantum eos praetores inferre iussimus, qui editionis necessitate cessante argentum fabricarum contemplatione praebituri sunt. Dat. v non. mai. Gyfyrae Tauro et Florentio conss. (361 mai. 3).

 

CTh.6.4.14

Idem aa. ad senatum. Placuit, patres conscripti, eos solos designare praetores, qui aliquibus editionibus functi sunt, sic videlicet, ut praevaleat numerus isque praedictum suscipiat magistratum, quem plures crediderint eligendum. Dat. xi kal. iun. Sirmio Eusebio et Hypatio conss. (359 mai. 22).

 

CTh.6.4.15

Idem a. ad senatum. Meministis profecto, patres conscripti, nec ullius temporis avellet oblivio, quod facundus ex proconsule et arsenius ex vicariis praetorum insignibus splenduerunt, nec quisquam horum putavit esse praeturam intra propriam dignitatem. Quid autem illustrius his repperitur exemplis? Debuerat profecto res ista, debuerat alios etiam conmonere proconsulari ac vicariae praefecturae praeditos potestate non esse praeturam minorem propriis meritis. Oportuit adpeti splendidos fasces, decuit tanti nominis gloriam concupisci, nec aliquem omnino fas erat nominationibus reluctari, quas nec ratio prohibet et exempla confirmant. A vobis ergo praetores placuit designari et vestro eligi arbitrio iussimus, qui suscipiant fasces editionibus operam praebituri, nec ad notitiam nostram praefective praetorio clarissimi viri super nominationibus ullis referri. Dat. xi kal. iun. Sirmio Eusebio et Hypatio conss. (359 mai. 22).

 

CTh.6.4.16

Idem a. ad senatum. Praetori defertur haec iurisdictio sancientibus nobis, ut liberale negotium ipse disceptator examinet adsertionibus ordinatis, quas iuxta ordinem iuris convenit celebrari. Sane interponi ab eo decreta conveniet, ut, sive in integrum restitutio deferenda est, probatis dumtaxat causis ab eodem interponatur decretum, seu tutoris dandi seu ordinandi curatoris, impleatur ab eo interpositio decretorum: quippe cum aput eum quoque adipisci debeat patronorum iudicio sedula servitus libertatem, nec sane debita filiorum votis patrum vota cessabunt, ut patente copia liberos suos exuant potestate, magis propriis obsequiis mancipatos, cum sese intellegant his obsequii plus debere, a quibus sese meminerunt vinculis curiae exutos. Dat. iii kal. ian. Eusebio et Hypatio conss. (359 dec. 30).

 

CTh.6.4.17

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Olybrium praefectum Urbi. Divinum parentem nostrum constantinum sanxisse perspeximus, ut, quando vivo patre atque omnia cognoscente munera senatoria eundem nominatum praetorem diem functum esse proponeretur ac superstites viderentur esse filiae masculorum natura minime extante, nullam executionem haberent feminae. Igitur quando evenerit non solum masculos successores esse patri suo, verum etiam feminas hereditario iure succedentes advenire, tam praeturam quam etiam oblationes, universas personis earundem nullo modo concedas, sive plenae aetatis sive adultae constitutae fuerint. Sed iuxta portionem hereditariam singularum personarum adtributa paterna subire et ipsas compellere curabis. Etsi iniustum enim atque dedecus videtur mulieres ad laticlavum atque insignia procedere, tamen car..nariam praeturam iuxta glebam paternae substantiae cognoscere poterunt. Dat. xiiii kal. feb. ipsis aa. conss. (368? 370? ian. 19).

 

CTh.6.4.18

Idem aa. ad Volusianum praefectum Urbi. Legem divae memoriae Constantini, qua editores munerum sive ludorum, si editionis tempore abesse voluissent, condemnari pro dignitatis gradu certa tritici quantitate praecepti sunt, fixam atque inviolabilem volumus permanere. Sinceritas tua igitur absque his, quibus liberum conmeatum clementia nostra concesserit, in omnes reliquos promulgatam legem extendat. data..... Mediolano, accepta iiii kal. iul. Constantinopoli Valentiniano et Valente aa. conss. (365 iun. [?] 28).

 

CTh.6.4.19

Idem aa. ad senatum. Satos de frygiae gregibus equos quattuor subiugandos quadrigis, hoc est simul octo, duobus maximarum editionum praetoribus dari sancimus. Dat. id. april. Antiochiae Modesto et Arintheo conss. (372 apr. 13).

 

CTh.6.4.20

Idem aa. Clearcho praefecto Urbi. Ineundi magistratus unum omnium diem praetoribus quattuor esse oportet, ianuariarum scilicet kalendarum. Et si quis vel differendum vel contemnendum esse crediderit, non solum statum editionis pretium cogatur exsolvere, verum etiam multae quoque nomine dimidium extrinsecus pretii cogatur inferre. Dat. viii id. mai. Modesto et Arintheo conss. (372 mai. 8).

 

CTh.6.4.21pr.

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Bapponem praefectum Urbi. Tempore, quo temonarii designantur, etiam so... nominatio celebretur fiatque conventio, quam per officiales praefecti urbi curari oportet, ut, si ita res expetit, omissis officiis provinciarum ad pervestigandum fideliore possis uti quam commodato. Ipsi potissimum super designatorum nominibus consulamur, quo missis viris strenuis obligatisque iudicibus non modo temonarii, verum complices quoque eorum in exhibitionem proprii muneris urgueantur. Fingamus enim posse fieri, ut designati primo et secundo vel tertio anno subterfugere inquirentium sollicitudinem possint; certe septem reliquis haut dubie poterunt repperiri. (372 aug. 22).

CTh.6.4.21.1

Denique, ut prius statuimus, eorum, qui per annos singulos ad candidatum atque honores certos nominantur, in scientiam nostram post designationem debitam insinuatione fida vocabula deferantur. (372 aug. 22).

CTh.6.4.21.2

Idem et in subrogandis certis quibus in diem functorum locum ordo teneatur. (372 aug. 22).

CTh.6.4.21.3

Et licentia inolita derogetur officiis, quae ex denuntiatione huiusmodi quaestum saepe secuta sunt. (372 aug. 22).

CTh.6.4.21.4

Simul provinciales nostri aut animentur spe levioris impensae, aut certe, si editionis suae tempore conmunem patriam declinarint, metu congruae severitudinis urgueantur. (372 aug. 22).

CTh.6.4.21.5

Nec sane excipimus eos, quos ad praesens labor publicus officiumve detentat, providentia secutura, ut aut conventi a nobis in vicem propriam idoneos dirigant, aut ipsi, quia res exigit, sumpto temporarie conmeatu Romam ire deproperent. (372 aug. 22).

CTh.6.4.21.6

Super provisione autem senatus egregii atque consulto, quo definiri a nobis reverentissime depoposcit, ut duo vel tres de his, qui nominantur candidati arcae, possint in certo argenti pondere sociari, tunc melius aestimare poterimus, cum duos folles aut quattuor aut certe amplius in professionem habebunt, quid sustinere in muneribus possint aut debeant quive editionis ordo sit. Cum enim sedulo fuerit intimatum, collata a nobis editionis necessitate cum subsidiis facultatum et professionis modo rite poterit definiri, quid unusquisque expensae pro captu virium debeat sustinere. (372 aug. 22).

CTh.6.4.21.7

Sane eorum arbitrio nulla lege praescripsimus, qui pro consideratione patrimonii nataliumque merito secundum splendorem honoris proprii enormitatem impendii non recusant. His enim providendum nos hac oratione censemus, qui non solum admonendi sunt, ne muneri suo desint, verum praescriptorum sumptuum vilitate ac moderatione provocandi. Dat. xi kal. sept. Nasonaci Modesto et Arintheo conss. (372 aug. 22).

 

CTh.6.4.22pr.

Idem aaa. ad senatum. Ante X annos cuiuslibet editionis praetorem nominari et intra quinque menses designatum iussimus conmoneri, ut aut editurus praestet adsensum aut, si praeferet contrariam voluntatem, futuri examinis iudicium non moretur. (373 iun. 9).

CTh.6.4.22.1

Nam intra septem menses adcelerandae cognitionis terminus constitutus dilationis licentiam imperio fundatae definitionis excludit. nec enim allegationibus cuiusquam ulla poterit esse reparatio per ignaviam, si silentii pigrioris definitum tempus fuerit evolutum, si posthabita taciturnitate serae voluerit merita defensionis ostendere. (373 iun. 9).

CTh.6.4.22.2

Decem vero auri libras ab universo officio per singulas nominationes iubemus inferri, si designatus praetor intra quinque menses nulla fuerit admonitione conventus: ita ut cum praefecto urbi electi ex ordine candidato, cum allegationes suas praetor nominatus exponit, suscipiant officium, audirique singulos cupimus patienter, et, si admittenda sunt quae dicuntur, arbitrio iustitiae vindicari, sin vero inanis probatur adsertio, improbas voces severioris sententiae auctoritate compesci. disceptandi ergo moderatio cuncta componat; cesset potentia ac similiter ambitionis patrocinium repellatur: nullum inique temporibus nostris a quoquam vel opprimi patimur vel defendi. (373 iun. 9).

CTh.6.4.22.3

Quod si quisquam iudicum haec praecepta transscenderit vel novae praesumptionis insania, quae sunt sanctionibus consecrata, violarit, ut hostis publicus atque expugnator utilitatis inventae contra senatus consulta importuni furoris temeritate congredietur, et arbitrio nostro et vestro iudicio notam perpetrati criminis sortietur; similis culpae insimulatione plectendis, qui cum eodem residentes propriae nobilitatis obliti adulantis gratiae turpissimam praetexerint vilitatem. Nec sane fas erit huiuscemodi reis veniam relaxari, qui per patrocinia iudicum distrahentes et senatus temptaverint infamare collegium et sub auctione vendiderint ius Romanum. (373 iun. 9).

CTh.6.4.22.4

Nominatores autem praetorum iudices esse non patimur, qui, dum arbitrium suum cupiunt adprobari, insolentius aliquid, quam moderatio patitur, sui contemplatione decernunt. (373 iun. 9).

CTh.6.4.22.5

Si quem vero ex nominatis praetoribus pro huius auctoritate gravior condemnatio sauciaverit, ab editionis eum placet onere submoveri, duabus, videlicet existentibus causis, quod vel erogationi idoneus esse non valeat vel suscipere qui culpam meruit non debeat dignitatem. Cavendum est autem, ne sub hac permissione concessa etiam illis, qui levi fuerint emendatione correcti, huiusce patrocinii gratia deferatur, cum his utique tantum debeat provideri, quos gravissimi dispendii mole fatigatos subitum pondus obpressit. Quod si probabilis fuerit et iusta conquestio, relevatae necessitatis gratiam consequatur. Dat. v id. iun. Valentiniano et Valente iiii aa. conss. (373 iun. 9).

 

CTh.6.4.23

Idem aaa. ad senatum. Ab illis editionis peti ordinem non debere iustitia pariter et consuetudo declarat, qui consulares ac praetorios codicillos suo excellenti merito ac nostro sunt beneficio consecuti. Lecta v id. iun. Valentiniano et Valente iiii aa. conss. (373 iun. 9).

 

CTh.6.4.24

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad senatum. Ne quis praetorum semel praestitutae expensionis transeat modum; sed nec officiis aliquid largiatur. Dat. iii kal. iun. Antiochiae Valente v et Valentiniano Iuniore aa. conss. (376 mai. 30).

 

CTh.6.4.25pr.

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad senatum. Praetores quattuor vobis tot addimus, quot fuerunt. Prima igitur, patres conscripti, Constantiniani et Constantiani nominis est praetura; Theodosianum enim et Arcadia num praetores primis praetoribus addidistis. Veteres triumphalem praetorem bellicae felicitatis causa reppererunt; nos iniunximus augustalem. his omnibus honorum insignibus Romani nominis praetura sociatur; huic sociavimus laureatum. (384 oct. 23).

CTh.6.4.25.1

Constantiniana et Constantiana praetura per duos danda libris argenti mille, Theodosiana vero et Arcadiana item libris argenti mille, triumphalis vero et augustalis libris argenti quadringentis et quinquaginta, Romana vero et laureata libris argenti ducentis et quinquaginta peragantur, ita tamen, ut ad unamquamque praeturam convenientis summae medietas a singulis, ut iam diximus, conferatur ac bini posthac incipiant agnoscere, quod singuli antea transigebant. Dat. x kal. nov. Constantinopoli Richomere et Clearcho conss. (384 oct. 23).

 

CTh.6.4.26

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Aureliano praefecto Urbi. Nominandorum praetorum sollicitudinem illustris magnificentia tua ad officium censuale sciat esse revocandam. Dat. iii kal. mart. Constantinopoli Theodosio aug. iii et Abundantio viro clarissimo conss. (393 febr. 27).

 

CTh.6.4.27

Impp. Arcadius et Honorius aa. Dextro praefecto praetorio. Cunctos quaestores et praetores, qui in agris degunt, susceptum et promissum munus pro notitia officii censualis pro eorum dignitate, vel quod spontanea voluntate professi sunt, dare praecepimus. Dat. kal. nov. Brixiae Olybrio et Probino viris clarissimis conss. (395 nov. 1).

 

CTh.6.4.28

Idem aa. Simplicio praefecto praetorio. Post alia: qui ducatum administrarunt, ad editionem vel nominationem praeturae pertineant praeter eos, qui gravissimam armatae militiae sollicitudinem longa temporum serie pertulerunt et eos, qui sacri consistorii nostri arcanis interesse meruerunt. Hos enim a praeturae munere alienos esse censemus. Dat. x kal. ian. Constantinopoli Arcadio iiii et Honorio iii augg. conss. (396 dec. 23).

 

CTh.6.4.29

Idem aa. .... praefecto Urbi. Nuper quidem huiusmodi praecesserat sanctio principalis, ut theatralis per praetores facienda depensio in aquaeductus fabricam verteretur; nunc vero iusta moderatione facias custodiri, ut praetores Romanus et Laureatus natalibus nostri numinis scaenicas populo praebeant voluptates. Dat. iiii kal. ian. Constantinopoli Arcadio iiii et Honorio iii aa. conss. (396 dec. 29).

 

CTh.6.4.30

Idem aa. Eutychiano praefecto praetorio. Ex quinque praetoribus, qui aquaeductui Theodosiaco fuerant deputati, unum, qui centum librarum argenti munificentiam suam definita erogatione praecludit, aeterni principis ac fratris mei Honorii natalium festivitatibus praecipio deputari. Dat. prid. kal. ian. Constantinopoli Arcadio iiii et Honorio iii aa. conss. (396 [?] dec. 31).

 

CTh.6.4.31

Idem aa. ad senatum et populum. Post alia: neminem editorum, quos votivi sumptus designarit electio, responsum nostrae tranquillitatis solvat, sed designationum ordo servetur. et cetera. Dat. xvii kal. mai. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 apr. 15).

 

CTh.6.4.32

Idem aa. .... praetor divini numinis nostri pro his praetoribus, qui primae editioni fuerant adtributi, praebeat populo voluptates. Dat. vi kal. iul. nicomedia, acc. prid. kal. aug. Constantinopoli Caesario et Attico conss. (397 iun. 26).

 

CTh.6.4.33

Idem aa. Severo praefecto Urbi. Praetores, qui loco primo sunt, trecentas libras argenti in explicando munere non cogantur excedere: hi vero, qui primos sequuntur, centum quinquaginta libras argenti depensuros esse cognoscant: at vero hi, qui loco tertio numerantur, centum libras argenti dependant nec cuiquam profundendi licentia tribuatur. Quia vero theatralibus et circensibus ludis per annos singulos celebrandis unus praetor nutu nostrae clementiae quingentarum librarum argenti nuper fuerat deputatus, nunc vero hanc quantitatem constat in prioribus praetoribus..... (a. 398?...).

 

CTh.6.4.34

..............It praeiudicium fieri non patimur, cum his in severi examine iudicii constitutis, quod quidem actorum intra tempus exhibitorum tenore monstrabitur, occupatio amplissimi senatus vel quaelibet ratio iudiciariae dilationis nocere nequeat. Itaque hac amota formidine causa cuiusque pro suo merito ventiletur, ut si quid in huiusmodi causa iam de praeiudicio temporis ex sententia statuatur, firmum permaneat. In...alis vero, nisi intra quinque menses nominatos admonuerint, intra septem etiam causas excusationis cognosci propere instanter monendo perfecerint, poenam lege divi Valentis statutam inminere praecipimus. Et quia multis rei familiaris angustiae in hac editione dilationem necessariam faciunt et triennii dilatio, quae lege hisdem concessa fuerat ob reparationem nimirum muneris, exolevit, quia scilicet in curando eo non tam longis ad reparationem spatiis indigent, curae iam id magnitudinis tuae atque ordinis amplissimi dandum statuimus, ut consideratis allegationibus et fortunis hominum his, quibus merito deferri potest, biennii vel triennii aut etiam quinquennii, si res exegerit, indutiae praebeantur, quod quidem necessitatis est vel etiam mediocritatis sollacium, non voluntariae ac deliciosae voluptatis vacatio, ut copiosi etiam adfluentes divitiis iis indutiis perfruantur. Dat. prid. id. iun. Constantinopoli Basso et Filippo conss. (408 iun. 12).

CTh.6.5.0. Ut dignitatum ordo servetur.

CTh.6.5.1 [=brev.6.1.1]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Clearchum pf. U. Nihil est tam iniuriosum in conservandis et custodiendis gradibus dignitatum quam usurpationis ambitio. Perit enim omnis praerogativa meritorum, si absque respectu et contemplatione vel qualitate etiam provectionis emeritae custodiendi honoris locus praesumitur potius quam tenetur, ut aut potioribus eripiatur id, quod est debitum, aut inferioribus prosit, quod videtur indebitum. Dat. iv. kal. iun. Constantinopoli, Merobaude ii. et Saturnino coss.

Interpretatio. Nemo sibi honores vel dignitatem, quam a principe ipse non meruerit, praesumat, quia, sicut eis, qui meruerunt, dignitas ornamentum est, ita nota maculandi sunt, qui praesumunt.

 

CTh.6.5.2 [=brev.6.1.2]

Iidem aaa. ad Praetextatum pf. p. Coelestis recordationis Valentinianus, genitor nominis nostri, singulis quibusque dignitatibus certum locum meritumque praescripsit. Si quis igitur indebitum sibi locum usurpaverit, nulla se ignoratione defendat, sitque plane sacrilegii reus, qui divina praecepta neglexerit. Dat. xii. kal. iun. Mediolano, Richomere et Clearcho vv. cc. coss.

Interpretatio. Si quis praesumpserit*, quam non meruerit a principe dignitatem, sacrilegii reus habeatur. Hic de iure addendum, quae sit poena sacrilegii.

CTh.6.6.0. De consulibus, praefectis, magistris militum et patriciis.

CTh.6.6.1

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Severum praefectum Urbi. Universa culmina dignitatum consulatui cedere evidenti auctoritate decernimus. Sed ut consulatus anteponendus est omnibus fastigiis dignitatum, in omni etiam curiae senatoriae actu sententia coetu, si quis consulatu et praefectura vel culmine militari conspicuus est, pridem consulari praeferendus haud dubio est. Porro si contigerit, ut ad duas has praerogativas etiam patriciatus splendor addatur, quis dubitet huiusmodi virum praeter ceteros eminere? Neque enim unus tantum honor potest duobus aut pluribus anteferri, dummodo consulatui ex his, quae designatae sunt, dignitas quaecumque societur. Dat. kal. april. Antonio et Syagrio vv. cc. conss. (382 apr. 1).

CTh.6.7.0. De praefectis praetorio sive urbis et magistris militum.

CTh.6.7.1

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Ampelium praefectum Urbi. Praefectos Urbi, praefectos praetorio, magistros equitum ac peditum indiscretae ducimus dignitatis, usque adeo videlicet, ut, cum ad privatam secesserint vitam, eum loco velimus esse potiorem, qui alios promotionis tempore et codicillorum adeptione praecesserit. Quocirca expressum ordinem dignitatum illic potissimum volumus custodiri, ubi intra secretaria extraordinariosque conventus subest ratio visendi salutandive iudicis. Ceterum in amplissimo curiae nostrae legitimoque consessu digestae ordinationibus priscis obtineant dignitates. Dat. iii non. iul. Nasonaci, acc. iii non. sept. Modesto et Arintheo conss. (372 iul. 5).

 

CTh.6.7.2

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Restuto praefecto Urbi. Quisquis magisterium equitum peditumque susceperit et gesserit ante captam a quoquam praefecturam, is, cum privatus erit honoremve deposuerit, expraefectis qui post provecti fuerint praeferatur. Sit igitur sedes prior ante provectis, locus conspectior, decernendi loquendique facultas antiquior, cui est splendor adepti magistratus vetustior. Et cetera. Dat. viii kal. iul. Thessalonica Gratiano v et Theodosio i aa. conss. (380 iun. 24).

CTh.6.8.0. De praepositis sacri cubiculi.

CTh.6.8.1

Impp. Honorius et Theodosius aa. Florentio praefecto Urbi. Qui sacri cubiculi nostri fuere praepositi vel nunc esse coeperunt vel quos postea sors ad adscendendi huius gradum fastigii devocarit, ea dignitate fungantur, qua sunt praediti, qui eminentissimam praetorianam vel urbanam meruerint praefecturam aut certe militarom magisteriam potestatem, ita ut sit inter eos post depositas administrationes nulla discretio, sive nostrae serenitatis adoraturi admittuntur imperium sive pro suo arbitrio sollemnes festivitates et coetus vel salutationes vel quaelibet alia officia frequentent, ut in sedibus et consessu is eis ordo servetur, quem ordo provectionis ostenderit, sub habitu ipsis videlicet consueto, cum manifeste decretum sit eum esse qui praecesserit potiorem, vel illum subsequi, quem recentius probavit examen. Sed ut nos ad hanc promulgationem Macrobi viri illustris merita provocarunt, ita observationem quoque legis ab eius volumus sumere provectione auspicium, ut, qui ante ipsum fuerunt, sub hac condicione praestituto honore laetentur, ut non suae promotionis tempora ad legis usurpationem revolvant nec praeferri se postulent his, qui praetorianam vel urbanam praefecturam vel militare magisterium post eorum provectionem sortiti sunt, sed perinde habeantur, ac si nunc coeperint, et in eodem ordine permanentes, in quo nunc eos liberalitas nostra constituit, provectionis viri illustris Macrobii tempora metiantur, ut ex huius administrationis exordio, prout quisque provectus est vel fuerit provehendus, suae locum vindicet dignitatis. Dat. viii id. nov. Constantinopoli, Honorio xiii et Theodosio x aa. conss. (422 nov. 6).

CTh.6.9.0. De quaestoribus, magistris officiorum, comite sacrarum largitionum et rerum privatarum.

CTh.6.9.1

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Ampelium praefectum Urbi. Post alia: eorum honores, qui sacrario nostro explorata sedulitate oboediunt, hac volumus observatione distingui, ut quaestor atque officiorum magister nec non duo largitionum comites proconsularium honoribus praeferantur. et cetera. Dat. iii non. iul. Nasonaci, acc. iii non. sept. Modesto et Arintheo conss. (372 iul. 5).

 

CTh.6.9.2pr.

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Restuto praefecto Urbi. Post alia: qui exquaesturae honore aut efficaci magisterio aut comitiva utriusque aerarii nostri attonito splendore viguerunt, adclamatione excipiantur solita, nec praetereantur ut incogniti atque, ut non aequandi illis, qui gesserint praefecturas, sed eo observentur cultu omni coetu omnique conventu. Neque enim inpar est ratio meriti, etiamsi intervenit dilatio ulla. (380 mai. 25).

CTh.6.9.2.1

Quoniam cohaerent is dignitatibus, quae isdem iure debentur, intersit aliquid inter tempora magistratuum vitamque privatam actus depositi dignitas pares eos viros praestet atque honore consimiles. Quid enim in his quattuor dignitatibus non ex congrua diversitate putemus esse conmune? Quod cum ita sit, hos viros haberi volumus, non ut qui meruerint tantum, sed quasi qui gesserint praefecturas, cum non privilegiis temporis praeferantur, sed honoris aequalitate laetentur. Dat. viii kal. iun. Thessalonicae Gratiano v et Theodosio i aa. conss. (380 mai. 25).

CTh.6.10.0. De primicerio et notariis.

CTh.6.10.1

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Eutropio praefecto praetorio. Praecipua est nostrae pietatis intentio circa notariorum nomen, atque ideo, si umquam huius ordinis viri laborem quiete mutaverint vel senectute posuerint seu cum alia dignitate post hanc qualibet usi sunt, non omittant prioris vocabulum militiae, sed compendium sequentis honoris adsumant. Et si quis ex officio vel praecipue sublimitatis tuae temerarius ad census discussiones peraequationes, aliam denique ullam rem inquietator extiterit, officium suum norit vel levis culpae offensione detecta gravis multae discrimine fatigandum et numerariorum corpus extincto iniuriae auctore minuendum. Dat. xvii kal. iul. Thessalonica Gratiano v et Theodosio i aa. conss. (380 iun. 16 [?]).

 

CTh.6.10.2

Idem aaa. ad Valerianum praefectum Urbi. Notariorum primicerios, si, prout eorum voluntas fuerit, de consistorio nostro sine administratione discesserint, non solum vicariis anteponi, sed etiam proconsulibus aequari sancimus, ita ut nihil nisi tempus intersit. Eodem honore atque eodem ordine sequens primicerium tribunus ac notarius perfruetur. Alios porro notarios et tribunos vicariis iubemus aequari ac, si priores id vocari coeperint, anteferri. At vero domesticos et notarios consularibus simili ratione componimus. Et cetera. Dat. iiii kal. april., acc. xii kal. maii Syagrio et Eucherio viris clarissimis conss. (381 mart. 29).

 

CTh.6.10.3

Idem aaa. Floro praefecto praetorio. Notariorum primicerium in numero proconsulum habemus, tamquam comitis ei semper fasces cum curulibus dederimus. Praetorianos non longe ab hoc abducimus, ut qui ad tribunatum nominis huius accesserint, Orientis sive Aegypti comitivae videantur infulas consecuti. Tribunos residui nominis nemo dubitet vicariis exaequandos et praeferendos his, quos adepti honoris praecesserint; reliquos vero, quos domesticum inter notarios et familiares nobis nomen insinuat, parem gradum cum consularibus obtinere sancimus. Et cetera. Dat. id. dec. Constantinopoli Syagrio et Eucherio conss. (381 dec. 13).

 

CTh.6.10.4

Impp. Theodosius a. et Valentinianus caes. Hierio praefecto praetorio Orientis. Post alia: qui ex primiceriis notariorum ad illustrem meruerint magistri a vigiliis atque laboribus procedere summitatem, minime redigendi sunt in ordinem ceterorum, quo honorarios meruerint codicillos, quoniam et res ipsa, quod primum locum sint militiae nobilis adsecuti, et publica saepe impleta commoditas numquam otiosos fuisse testatur. Et cetera. Dat. x kal. oct. Topiso Theodosio a. xi et Valentiniano caes. conss. (425 sept. 22).

CTh.6.11.0. De magistris scriniorum.

CTh.6.11.1

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Ampelium praefectum Urbi. Post alia: magistros scriniorum nostrorum praeferri volumus vicarianae potestati. Et cetera. Dat. iii non. iul. Nasonaci, acc. iii non. sept. Modesto et Arintheo conss. (372 iul. 5).

CTh.6.12.0. De comitibus consistorianis.

CTh.6.12.1

Impp. Arcadius et Honorius aa. Severino praefecto Urbi. Comasii nos et Clearchi virorum spectabilium dignitas admonuit, ut eos, qui tranquillitatis nostrae consistorii dici comites meruerunt, proconsularibus aequari generaliter iuberemus, ut eorum emenso ordine ante omnes alios ipsi vindicent dignitatem. Dat. vii kal. oct. Constantinopoli Theodoro v. c. conss. (399[?] sept.25)

CTh.6.13.0. De comitibus et tribunis scholarum.

CTh.6.13.1

Impp. Honorius et Theodosius aa. Prisciano praefecto Urbi. Praepositos ac tribunos scholarum, qui et divinis epulis adhibentur et adorandi principis facultatem antiquitus meruerunt, inter quos tribunus etiam sacri stabuli et cura palatii numerantur, si primi ordinis comitivam cum praepositura meruerint et casu ad altiora non pervenerint, deposito sacramento inter eos, qui comites Aegypti vel Ponticae dioeceseos fuerint, quorum par dignitas est, haberi praecipimus. Sin absque honore comitivae cuiuslibet scholae regimen fuerint nancti, absolutos militia inter eos, qui duces fuerint provinciarum, numerari iubemus. Et cetera. Dat. xii kal. april. Constantinopoli Lucio v. c. cons. (413 mart. 21).

CTh.6.14.0. De comitibus rei militaris.

CTh.6.14.1

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. Ampelio praefecto Urbi. Post alia: qui contemplatione meritorum ducto intra provincias transmarinas strenuissime milite primi ordinis comitivam fuerint consecuti, ea reverentia altissimarum dignitatum viris subiungantur, ut his locum praestent, qui proconsulatus insignibus adornantur. Et cetera. Dat. iii non. iul. Nasonnaci Modesto et Arintheo conss. (372 iul. 5).

 

CTh.6.14.2

Impp. Arcadius et Honorius aa. Florentino praefecto Urbi. Post alia: neminem militaris corporis virum revocari ad curiam liceat post primi ordinis comitivam, dummodo tam probata merita sudati diu laboris quam fructum anteacti operis adsequatur. Ceterum si a quoquam haec fuerint sine usu prioris militiae vel prima vel sola dedecorando ambitu turpiter impetrata, quia videntur in fraudem quaesita, non proderunt. Diutius tamen repeti non licebit, etiam cum secundi ordinis comitivam praemiis impetrarit. Et cetera. Dat. xii kal. ian. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 dec. 21).

 

CTh.6.14.3

Impp. Honorius et Theodosius aa. Prisciano praefecto Urbi. Post alia: eos, qui sub comitivae primi ordinis dignitate peculiariter ad quamlibet provinciam vel provincias defendendas milite credito auctoritate nostri numinis destinantur, et eos, qui vicem illustrium virorum magistrorum militum susceperint peragendam, ducibus, qui praeter Aegyptum et Ponticam in aliis provinciis administraverint, adaequamus. Dat. xii kal. april. Constantinopoli Lucio viro clarissimo cons. (413 mart. 21).

CTh.6.15.0. De comitibus, qui illustribus agentibus adsident.

CTh.6.15.1

Impp. Honorius et Theodosius aa. ad Priscianum praefectum Urbi. Post alia: adsessores, qui cum primi ordinis comitiva virorum illustrium in actu positorum sive in provinciis sive in sacro comitatu iuverunt consilia vel iuvabunt, inter eos, qui vicariam praefecturam administrando meruerint, haberi post militiam iubemus depositam, quoniam absurdum est primi ordinis comitiva decoratos inferiores esse vicariis sedis excelsae, quorum crescit dignitas, cum vicaria potestate comitis primi ordinis insignibus decorentur. Et cetera. Dat. xv kal. april. Constantinopoli Lucio v. c. cons. (413 mart. 18).

CTh.6.16.0. De comitibus et archiatris sacri palatii.

CTh.6.16.1

Impp. Honorius et Theodosius aa. Prisciano praefecto Urbi. Post alia: archiatros intra palatium militantes si comitivae primi ordinis nobilitaverit gradus, inter vicarios taxari praecipimus, sive iam pridem deposuerunt militiam sive postea deposuerint, ita ut inter vicarios et duces qui administraverint et hos qui comitivam primi ordinis meruerint nihil intersit nisi tempus, quo quis administraverit vel comitivae est in deptus insignia. Et cetera. Dat. xii kal. april. Constantinopoli Lucio v. c. cons. (413 mart. 21).

CTh.6.17.0. De comitibus, qui provincias regunt.

CTh.6.17.1

Impp. Honorius et Theodosius aa. Prisciano praefecto Urbi. Post alia: silentio non praeterimus hos, qui in administratione civili ac provinciae gubernaculis sub iurisdictionis licentia comites quoque primi ordinis esse meruerint. Nam hos quoque vicariae dignitatis post depositam administrationem privilegiis frui oportet. Et cetera. Dat. xii kal. april. Constantinopoli Lucio v. c. cons. (413 mart. 21).

CTh.6.18.0. De comitibus vacantibus.

CTh.6.18.1

Impp. Honorius et Theodosius aa. Epifanio praefecto Urbi. Nullam honorabiles viri in publicis salutationibus patiantur iniuriam neve se illis ullus anteponat, qui primi ordinis comitivam aut pretio impetravit aut gratia. Licet enim unum nomen sit, tamen est meritis aestimandum, eosque solos tempora observare conveniet, qui post probatos labores in nostro palatio comites esse meruerunt. Ac ne impune ullius temeritas contra statutum nostrum possit audere, decem librarum auri officiis omnibusque, quos salutationis cura constringit, damnum praecipimus imminere. Dat. id. oct. Ravenna Honorio viiii et Theodosio v aa. conss. (412 oct. 15).

CTh.6.19.0. De consularibus et praesidibus.

CTh.6.19.1

Impp. Arcadius et Honorius aa. Messalae praefecto praetorio. Eos, qui consularitatis functi sunt dignitate, comitibus Italicianorum et Gallicianorum iure praeferimus, si quidem haud exiguus sit titulus meritorum regere et gubernare provincias. Dat. iii kal. oct. Aquileia Stilichone et Aureliano vv. cc. conss. (400 sept. 29).

CTh.6.20.0. De comitibus ordinis primi artium diversarum.

CTh.6.20.1

Impp. Honorius et Theodosius aa. Prisciano praefecto Urbi. Post alia: hi, quos aut vulgaris artis cuiuslibet obsequium aut operis publici cura temporalis iniuncta aut rerum publicarum procuratio levis commissa adeo conmendarit, ut comitivae primi ordinis dignitate donentur, sciant se inter eos qui consulares fuerint amoto officio quod susceperant nominandos, nisi forte emolumentis contenti, quae tempore militiae perceperunt, spreto nomine et dignitatem consularis viri duxerint respuendam, ne collationis onus sustineant vel frequentare senatum aliosque huiuscemodi conventus, qui honoratorum frequentiam flagitant, compellantur. Et cetera. Dat. xii kal. april. Constantinopoli Lucio v. c. cons. (413 mart. 21).

CTh.6.21.0. De professoribus, qui in urbe Constantinopolitana docentes ex lege meruerint comitivam.

CTh.6.21.1

Imp. Theodosius a. et Valentinianus caes. Theofilo praefecto Urbi. Grammaticos Graecos Helladium et Syrianum, Latinum Theofilum, sofistas Martinum et Maximum et iuris peritum Leontium placuit honorari codicillis comitivae ordinis primi iam nunc a nostra maiestate perceptis, ita ut eorum qui sunt ex vicariis dignitate potiantur. Qua in re quicumque alii ad id doctrinae genus, quod unusquisque profitetur, ordinati prodentur, si laudabilem in se probis moribus vitam esse monstraverint, si docendi peritiam facundiamque dicendi, interpretandi subtilitatem, copiam disserendi se habere patefecerint et coetu amplissimo iudicante digni fuerint aestimati, qui in memorato auditorio professorum fungantur officio, hi quoque, cum ad viginti annos observatione iugi ac sedulo docendi labore pervenerint, isdem, quibus praedicti viri, dignitatibus perfruantur. Dat. id. mart. Constantinopoli Theodosio aug. xi et Valentiniano caesare conss. (425 mart. 15).

CTh.6.22.0. De honorariis codicillis.

CTh.6.22.1

Imp. Constantinus a. ad Severum praefectum Urbi. Si quis iudicio nostro se adeptum codicillos adstruxerit et idem vel superna codicillorum inpressio vel scriptura adstipuletur interior, tamen si ad hoc pecuniam constabit speratam, nihilominus reiectus in plebem, quo plus extorquere conatus est, abdicetur. Hos enim solos, qui intra palatium versati sunt vel administrationibus functi, ad honores excipi oportebit ceteris cunctis exemptis et curiis restitutis. Si qui tamen bonorum virorum suffragio nulla data pecunia vel provinciae legatione suscepta nostris sunt obtutibus illustrati, hi duumviratus, curas, flamonium provinciae lucrati cetera munerum publicorum obire non abnuant. Qui vero coemptis procurationum administrationibus post lucra de fisco captata vacationem meruerunt, sive perfectissimi sunt sive inter egregiorum ordinem locumque constiterint, decuriones nominentur. Quibus illi quoque addendi sunt, qui neque ex administrationibus sunt et tamen ut perfectissimi delitescunt. Dat. x kal. feb. Sirmio, acc. non. april. Crispo ii et Constantino ii cc. conss. (321 [immo 325/6] ian. 23).

 

CTh.6.22.2

Imp. Constantius a. Aconio vicario Africae. Ab honoribus mercandis per suffragia vel qualibet ambitione quaerendis certa multa prohibuit. Cui addimus, ut quicumque fugientes obsequia curiarum umbram et nomina adfectaverint dignitatum, tricenas libras argenti inferre cogantur, manente illa praeterea illatione auri, qua perpetua lege constricti sunt. Proposita v kal. dec., acc. xvii kal. ian. Thamugadi Urso et Polemio conss. (338 nov. 27).

 

CTh.6.22.3

Idem a. ad Marcellinum praefectum praetorio. Cuncti, qui per suffragia praesidum aut rationalium adepti sunt dignitatem, a iudicibus iniuncta protinus exsequi debent. Nam si saepe de palatio serenitatis nostrae ad exactiones mittuntur neque his honor, in quo sunt positi, opem praestet utilitate publica praevalente, tanto magis oportet iussis obsequi, parere praeceptis, inservire mandatis eos, qui dignitatis fructum, antequam mererentur, adepti sunt, praesertim cum et statum suarum noverint civitatum et nullius exactionis rationem ignorent. Illos autem ad huiusmodi officia minime devocari oportet, quicumque in re publica provinciarum adsecuti sunt debitas dignitates et per administrationis seriem atque actus in summo splendore versati sunt. Dat. iiii kal. iul. Acindyno et Proculo conss. (340 iun. 28).

 

CTh.6.22.4

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. Ampelio praefecto Urbi. Post alia: qui contemplatione meritorum honorarios magisterii equitum adepti sunt codicillos, ea reverentia altissimarum dignitatum viris subiungantur, ut his locum praestent, qui proconsulatus insignibus adornantur. Et cetera. Dat. iiii. non. iun. Nasonnaci Modesto et Arintheo conss. (372 iun. 2).

 

CTh.6.22.5

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Valerianum praefectum Urbi. Post alia: omnes, qui extra palatium constituti codicillis proconsularibus vel epistulis vicariorum vel insignibus consularium emendicatis atque adsimulaticiis vestiuntur, his, quos administratio vel militia provexit, volumus esse postpositos. Dat. iiii kal. april. Mediolano Syagrio et Eucherio viris clarissimis conss. (381 mart. 29).

 

CTh.6.22.6

Idem aaa. Floro praefecto praetorio. Post alia: officiis publicis atque militiae muneribus expertes, quos habent secretae quietis umbracula, quibus honorum omnium species suffragio est magis parta quam merito, inter se potius volumus de tempore agitare discrimen quam cum his ulla usurpatione coniungere, quos non adumbratis honoribus, sed in actu positis inmortalitati coniunximus. Dat. id. dec. Constantinopoli Syagrio et Eucherio conss. (381 dec. 13).

 

CTh.6.22.7pr.

Idem aaa. Postumiano praefecto praetorio. In honoribus hunc ordinem volumus custodiri, ne singulorum quorumque codicillariae dignitates his, qui insignia administrationis gesserint, praeferantur, scilicet ut, quoniam sublimis apicem praefecturae ordo proconsularium sequitur dignitatum, quisquis vicariae potestatis administratione perfunctus ex praefectis impetraverit codicillos, intellegat sibi omnimodis non usurpandum, ut inter eos, qui gestae gaudent amplitudine praefecturae, ordinem salutationis officiumque praesumat, sed inter proconsulares viros, qui tamen eiusdem potestatis securem meruerint fascesque susceperint, in publicis officiis rite praebendum locum sibi patere cognoscat, his tamen anteferendum se, qui impetratis forte proconsularibus codicillis absque administrationis privilegio imaginarias tantum atque honorarias meruerint dignitates. Et id quidem circa illos censemus esse servandum, qui vicarias gesserint potestates. (383 mai. 29).

CTh.6.22.7.1

Ceterum quisquis ex numero ordinariarum potestatum, seu consularis administrationis seu nominis praesidalis, ex praefectis aut etiam ex proconsulibus honorarios impetraverit codicillos, praestitutum in deferendis obsequiis ordinem post eos sibi intellegat esse servandum, qui administrando vicarias gesserint potestates; hac tamen, quantum ad ordinariarum potestatum spectat meritum, discretione servata, ut his, qui praesidalis administrationis gesserint dignitates, seu epistulas ex vicariis sive ex proconsulibus seu, quod adpeti intempestivius solet, ex praefectis meruerint codicillos, cessante omni ambitionis studio, debeat anteferri, qui perfunctae privilegio administrationis susceptas in provinciis consularitatis gesserit dignitates. (383 mai. 29).

CTh.6.22.7.2

Memor quisque tamen honorum, memor quisque meritorum ex his, qui qualibet administratione perfuncti sunt, eum gradum honorariae aditionis petat, quem proximiore confinio loco ordinis sui cognoscit esse contiguum. Quod si quis neglexerit ordinem constitutum vel amplius in hisdem honorariis dignitatibus usurpandum impetrandumque crediderit, quam proprii loci ratio et forma permittit, sciat se non solum eo, quod contra legem impetraverit, esse privandum, sed viginti quoque auri libris multandum. Dat. iiii kal. iun. Constantinopoli Merobaude ii et Saturnino conss. (383 mai. 29).

 

CTh.6.22.8pr.

Imp. Theodosius a. et Valentinianus caes. Hierio praefecto praetorio. Lege avita probatum est, si quis per gradus suo ordini competentes impetratis honorariis codicillis ad summum praefecturae pervenisset usque fastigium, non praerogativa temporis uteretur nec adversus eum, qui indeptus insignia magistratus re ipsa quod meruisset implesset, quia intervallo fuisset forte praegressus aut praevenisset imaginario eandem, quam ille actu illustravit, apice dignitatem, sibi crederet adrogandum, sed modis omnibus sciret se in officiis publicis ei postferendum, qui eundem locum positus in potestate gessisset. Hoc nos quoque volumus custodiri, ne quis sibi adpetat, sive imaginarios sive inter agentes codicillos acceperit, ut ei qui egerit ratione temporis praeferatur. (425 sept. 22).

CTh.6.22.8.1

Quin et de consistorianis comitibus hoc nobis universi placere cognoscant, ut his, qui vel absentes sunt facti vel testimonialibus tantum adepti sunt dignitatem, praecedant qui admitti intra consistorii arcanum meruerunt et actibus interesse et nostra adire responsa, praeterquam si de aliquibus professionum et militiae meritis scriniorumque sacrorum emensis sudoribus lege specialiter est statutum, quod et avi nostri sanctio promulgavit et nostra mansuetudo constituit. Ita ut omnibus conventibus, officiis atque consessibus legem executioni tradi tua celsitudo provideat, id est ut prior sit semper ille, qui loci sui administratione perfunctus est nec umquam honor delatus ex debito ei qui ad similitudinem tribuitur comparetur. Nemo igitur sibi arbitretur annorum adnumeratione plaudendum, quod inter eos tantummodo valere decernimus, qui se aut actibus subsecuntur aut codicillorum parili imagine fulciuntur. Non alias adspiraturo quoquam ad consistorianorum comitum dignitatem, nisi ad eius claritudinem viam sibi ex constitutionis avitae norma praestruxerit. Dat. x kal. oct. topiso Theodosio a. xi et Valentiniano c. conss. (425 sept. 22).

CTh.6.23.0. De decurionibus et silentiariis.

CTh.6.23.1

Impp. Honorius et Theodosius aa. Urso praefecto urbi et Aureliano praefecto praetorio Orientis et Strategio praefecto praetorio Illyrici. Decuriones nostri palatii post emensum fideliter obsequium, post deposita sacramenta militiae, ex quo haec sanximus, inter eos, qui ex ducibus sunt, tamquam et ipsi administraverint, esse praecipimus in adoranda nostra serenitate, ut in salutandis administratoribus et reliquis praedicti honoris privilegiis, sed ita, ut in amplissimo et venerabili ordine inter allectos et inmunes a senatoriis distributionibus habeantur nec descriptio glebalis eos in eo adtineat. Dat. prid. kal. nov. Constantinopoli Honorio x et Theodosio vi aa. conss. (415 oct. 31).

 

CTh.6.23.2

Idem aa. Venantio praefecto praetorio. Unusquisque decurio vel silentiarius, sive post hanc militiam honoratam quietem elegisse fuerit adprobatus sive ad superiorem gradum successu meliore transcenderit, nihil, quod honoratis pro rerum necessitate iniungitur, cogatur exsolvere; sed a tironum et equorum praestatione habeantur inmunes, nudam collationem quae plerumque poscitur solvant, nihil his ulla potestas iniungat aut necessitas imponat. Dat. vii id. mart. Ravenna Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 mart. 9).

 

CTh.6.23.3

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Flaviano praefecto praetorio. Decurionibus et silentiariis vel his, qui post hanc militiam honoratae quietis otio perfruuntur vel ad superiorem gradum successu meliore transcendunt, omnia privilegia, quae iam dudum divorum principum iudicio meruerunt, legis istius praeceptione noveris esse firmata. Illa quoque, quae prioribus indultis omissa videntur, adicienda esse censemus, ne angarias vel parangarias sive paraveredos ulla eis amplissimae praeceptionis imponat auctoritas. A sordidis quoque muneribus, excoctione calcis et superindicticiis titulis, non praeiudicatura quacumque generalitate pragmatici, peculiari eos beneficio esse iubemus alienos, permissa veniendi ad comitatum licentia praeter evocatoriae securitatem, et multa X librarum auri iudicibus provinciarum eorumque officiis infligenda, si statuta numinis nostri crediderint esse temnenda. Dat. viiii kal. april. Ravenna Aetio et Valerio conss. (432 mart. 24).

 

CTh.6.23.4pr.

Idem aa. Dario viro illustri praefecto praetorio Orientis. Decurionum et silentiariorum meritis provocati collata in eos beneficia, quae dominus ac filius noster Valentinianus semper augustus erga eos contulit, confirmamus, specialibus eosdem privilegiis honorantes, ut eorum videlicet possessiones nullas angarias sive parangarias vel etiam paraveredos alicuius calumnia dare cogantur nec sordidis sint adstricti muneribus. Omni quoque eos excoctione calcis, omni superindicti gravamine liberamus, licentiam post militiam tribuentes, ut, ubi eis fuerit visum, etiam accedendi ad sacratissimum comitatum habeant facultatem, provinciarum rectoribus eorumque apparitionibus denarum librarum auri dispendio feriendis, si mansuetudinis nostrae statuta violare temptaverint. (437 mart. 16).

CTh.6.23.4.1

His addimus, ut, cum optatam quietem acceperint et inter senatores coeperint numerari, honore curiae sine aliqua functione laetentur inmunitatisque gaudio plena dignitatis laetitia potiantur, nec praetoriano nomine pulsandi nec glebali onere praegravandi, sed ut dignitatem solam habeant ex senatu. Domos quoque eorum vel in hac sacratissima urbe vel in qualibet alia positas civitate immunes ab omni hospitum cuiuslibet dignitatis inquietudine vindicamus: sub hac videlicet definitione, ut triginta tantummodo numero haec privilegia consequantur, decuriones quoque tres, quos numquam plures fieri inveterata consuetudo permisit. (437 mart. 16).

CTh.6.23.4.2

Sed eos tum demum potiri decernimus beneficiis supra scriptis, cum continuos tredecim annos inculpatas excubias peregerint. Illustris auctoritas tua statuta nostrae clementiae edictis propositis ad omnium notitiam faciet pervenire. Dat. xvii kal. april. Constantinopoli post consulatum Isidori et Senatoris vv. cc. (437 mart. 16).

CTh.6.24.0. De domesticis et protectoribus.

CTh.6.24.1

Imp. Iulianus a. Secundo praefecto praetorio. Scias senum capitum domesticis per singulas quasque scholas, quinquagenis iussis in praesenti esse, iuxta morem debere praestari, ceteris, qui ultra numerum in praesenti esse voluerint, neque annonarias neque capitum esse mandandum, sed omnes cogendos ad plurimos suos ac terras redire. Dat. xv. kal. sept. Antiochiae Mamertino et Nevitta conss. (362 aug. 18).

 

CTh.6.24.2

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Severum comitem domesticorum. Domesticorum filios vel propinquos parvos vel impuberes domesticorum coetibus adgregamus, ita ut non solum matriculis inserantur, verum etiam annonarum subsidiis locupletentur. Quaternas etenim annonas eos, quos armis gestandis et procinctibus bellicis idoneos adhuc non esse constiterit, in sedibus iubemus adipisci his condicionibus, ut annonae, quae amplius insumuntur vel per tractorias deferuntur, recidantur. Dat. xiiii kal. sept. divo Ioviano et Varroniano conss. (364 aug. 19).

 

CTh.6.24.3

Idem aa. ad Severum comitem domesticorum. Sicuti variis itineribus protectorum domesticorum schola comprehensos ad eam venire perspicimus, ita etiam sportularum diversa esse debebit insumptio. Grave enim admodum est viros post emensum laborem, qui nullius rei cupidiores fuere quam gloriae, huiuscemodi erogationibus fatigari; eos tamen penitus solummodo inter quinos et denos solidos sportularum nomine primatibus distribuere praecipimus. Eos autem, qui vel suffragio vel potentium gratia sacram purpuram adorare pervenerint, quinquagenos solidos volumus insumere. Dat. xiiii kal. sept. Mediolano divo Ioviano et Varroniano conss. (364 aug. [?] 19).

 

CTh.6.24.4

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Eusignium praefectum praetorio. Domestici ac protectores osculandi, cum salutaverint, vicarios tui culminis habeant potestatem. Poena enim sacrilegii similis erit, si his honorificentia non deferatur, qui contingere nostram purpuram digni sunt aestimati. Dat. prid. non. mart. Mediolano Valentiniano a. iii et Eutropio conss. (387 mart. 6).

 

CTh.6.24.5

Idem aaa. Addeo comiti domesticorum. Omnes, qui domesticorum iniuncti nomini numquam nostris obsequiis inhaeserunt neque certis quibusque officiis deputati publicas exsecuti sunt iussiones, protinus matriculis eximantur. Deinde hi, qui amissam militiam nostro iudicio receperunt, si quidem post unius anni sive biennii spatium loco sunt pristino restituti, in suo ordine permanentes fructum beneficii non amittant. Sin vero longo post tempore ambitione atque suffragiis ut rursus sociarentur enisi sunt, ita novissimorum numero iungantur, non ut nunc sternantur extremi, sed ut eum unusquisque optineat locum, in quo esse eo tempore potuit ultimus, cum esset post biennium restitutus. Dat. prid. kal. ian. Constantinopoli Theodosio a. iii et Abundantio viro clarissimo conss. (393 dec. 31 [392 ...]).

 

CTh.6.24.6

Impp. Arcadius et Honorius aa. Addeo comiti et magistro utriusque militiae. Divale praeceptum, quod supplicantibus domesticis dudum devotissimis laboriosos praetulit otiosis et abuti prohibuit temporis privilegio eos, qui sibi potius quam rei publicae omni militiae suae tempestate vixissent, erga protectores quoque valere praecipimus ac volumus inconcussum aeternumque durare, ut semper renovari possit. Illustris itaque auctoritas tua et eos militia solvere non morabitur, quos nihil umquam vel necessitatibus nostris vel expeditionibus bellicis profuisse constiterit et his locum priorem auctoritate huius legis decernat, quos viderit otiosis oportere praeferri. Dat. v non. oct. Constantinopoli Olybrio et Probino conss. (395 oct. 3).

 

CTh.6.24.7

Impp. Honorius et Theodosius aa. Epifanio praefecto Urbi. Domestici atque protectores cum primum ad decemprimatus gradum ordine militiae temporis prolixitate pervenerint, statim sibi praeter primicerium decem sequentes senatoriam vindicent dignitatem seque cum allectione clarissimos nostro iudicio gratulentur, recedentibusque proceribus succedens sibi per matriculae ordinem usque ad praescriptum modum vindicet, quisquis accedit. Ad nullas praeterea senatorii ordinis vocentur expensas, quibus non ambitio, sed meritum et nostrum spontaneum cognoscitur iudicium detulisse. Dat. vi kal. ian. Ravenna Constantio et Constante conss. (414 dec. 27).

 

CTh.6.24.8

Idem aa. Monaxio praefecto praetorio. Devotissimis domesticis, quos nobis, ut indicio nominis apparet, familiarius militando ..... optatam protulimus sanctionem, ut praeter primicerios decem primo eorum, cum ad memoratum decemprimatus gradum pervenerint, statim clarissimo nomine decorentur et inter allectos velut exconsulares habiti senatoria se praeditos gaudeant dignitate, ad eundem clarissimatus honorem sequentibus, cum priores exierint, accessuris, ita tamen, ut inmunes senatoriis functionibus penitus habeantur. Dat. xv kal. dec. Constantinopoli Theodosio a. vii et Palladio conss. (416 nov. 17).

 

CTh.6.24.9

Idem aa. Monaxio praefecto praetorio. Devotissimos protectores, qui armatam militiam subeuntes non solum defendendi corporis sui, verum etiam protegendi lateris nostri sollicitudinem patiuntur, unde etiam protectorum nomen sortiti sunt, inglorios esse non patimur, sed ut devotissimis nuper protectoribus domesticis, ita his quoque honorem congruum condonamus, ut praeter primicerium decem primi eorum clarissimatus dignitate fulciantur et per ordinem primis exeuntibus qui ad decem primorum numerum vocante gradu subierint, continuo cum ipsa loci accessione clarissimatus sibimet vindicent dignitatem et in amplissimo ordine inter allectos velut ex consularibus habeantur, nullis senatoriis muneribus adstringendi. Dat. xv kal. ian. Constantinopoli Theodosio a. vii et Palladio conss. (416 dec. 18).

 

CTh.6.24.10

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Hierio praefecto praetorio. Praeter primicerios protectorum domesticorum decem primi scholarum, cum ad huius vocabuli dignitatem devote ac strenue militando pervenerint, statim clarissimatus honore decorati inter allectos veluti ex consularibus esse mereantur, ita ut et a senatoriis functionibus penitus habeantur inmunes nulloque extrinsecus onere praegraventur, ceteris quoque, ubi egressis prioribus ad praedictum suo ordine numerum locumque conscenderint, privilegiis paribus honorandis. Dat. xvii kal. april. Hierio et Ardabure conss. (427 mart. 16).

 

CTh.6.24.11

Idem aa. Heliodoro praefecto Urbi. Constantinopolitani amplissimi coetus consensu nostroque iudicio domestici decursis gradus stipendiis sub eo sint genere senatores, ut primicerius quidem post acceptum tribunatum inter eos dignitate potiatur, qui ducatum agere meruerunt, alii vero, qui decursis stipendiis ab eodem decem usque numero subsequuntur, his quibus iam ante decretum est dignitatibus perfruantur, sed ita, ut inter eos sine dubio censeantur, qui inmunitatem sibi laboribus redemerunt. Ut fructus domesticis impio termino consequenti, etiamsi mortalitas intervenerit, perire non possint, sed quodammodo superstes illis solacii servetur occasio ac, si primicerii limen ingressi in ipsa desideratae spei longa expectatione fructus interruperit fati necessitas, non statim qui praecerpat eos, quem vocat secundus ordo succedat, sed liberis successoribusque tantum gradu venientibus agnatorum, quorum maxime cura emolumentorum perceptione gaudebat, residui temporis usque ad annum quae debentur, sollemniter colligantur. Dat. iii id. iun. Constantinopoli Valerio et Aetio viris clarissimis conss. (432 iun. 11).

CTh.6.25.0. De praepositis labarum.

CTh.6.25.1

Impp. Honorius et Theodosius aa. Monaxio praefecto praetorio. Qui ex devotissimis domesticorum scholis praepositi labarum nostro iudicio et stipendiorum sudoribus promoventur, ad similitudinem decem primorum domesticorum clarissimi sint inter allectos, ita ut ex consularibus habeantur. Nam et senatorio nomine et inmunitate digni sunt, quos nostri lateris comitatus illustrat. Dat. iii id. nov. Constantinopoli Theodosio a. vii et Palladio conss. (416 nov. 11).

CTh.6.26.0. De proximis, comitibus dispositionum ceterisque, qui in sacris scriniis militant.

CTh.6.26.1

Imp. Iulianus a. ad Secundum praefectum praetorio. In rebus prima militia est, secundus in litterarum praesidiis pacis ornatus. Ideoque scriniorum nostrorum merita perpendentes secundum eis in privilegiis locum tribuimus, ut omnes, qui quindecim annis in scriniis laboraverunt memoriae ac dispositionibus epistularum ac libellorum, licet patre vel avo ceterisque maioribus curialibus orti ac proditi sint, tamen ab omni hac necessitate habeantur immunes nec ad curiam devocentur. Dat. vii kal. oct. Antiochiae, acc. v id. nov. ..isis Mamertino et Nevitta v. c. conss. (362 sept. 25).

 

CTh.6.26.2

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Valerianum praefectum Urbi. Clarissimos viros proximos scriniorum et magistros dispositionum vicariorum ordini copulamus, ita ut haud prior aliunde provectus palatinis honorariis praeferatur, ut prius e palatio cum huiusmodi dignitate dimissus priorem locum aliis post, etiam vera administratione, venientibus sortiatur. Dat. iiii kal. april. Mediolano Syagrio et Eucherio conss. (381 mart. 29).

 

CTh.6.26.3

Idem aaa. ad Hypatium praefectum praetorio. Obsecundatoribus sacrorum scriniorum, quorum mentibus ingeniisque committimus, quidquid in alios quoque perennium saepe proferimus sanctionum, equorum ad militare subsidium ab honoratis proxime venire iussorum missam facimus. Nullis igitur vel aetate praesenti vel in relicum tale si quicquam emerserit, aut equorum oblationibus aut quibuscumque praeterea de collativo omnium postulatis parere cogantur. Dat. xviii kal. ian. Patavi Antonio et Syagrio conss. (382 dec. [?] 15).

 

CTh.6.26.4

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Proximos memoriae, epistularum ac libellorum ita vicariorum honore cumulamus, ut inter eos merito dignitatis habeantur, qui pro praefectis dioeceses sibi creditas temperarunt, ex eo tempore, ex quo eos splendor indepti proximatus ostentat, insequentibus praeponendi, qui vicarias postea administraverint. Dat. prid. kal. mai. Constantinopoli Honorio nobilissimo puero et Evodio conss. (386 apr. 30 [febr. 28]).

 

CTh.6.26.5

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Constantio praefecto praetorio. In sacris scriniis nostris militantes ordinarii iudices a salutatione non arceant, etiam inviti in consessum accipiant; scituris vel principe vel corniculario vel capitibus officii ternas libras auri ex suis facultatibus eruendas, si consistorium nostrum saepe ingredientibus secretarii iudicum non patuerit ingressus aut reverentia non fuerit in salutatione delata aut sedendi cum iudice societas denegata. Dat. vi id. nov. Treviris Timasio et Promoto viris clarissimis conss. (389 nov. 8).

 

CTh.6.26.6

Impp. Arcadius et Honorius aa. Hosio magistro officiorum. De his, qui in sacris ..... scriniorum proximi transacto biennio conquiescant dentque locum ceteris, qui ad cupitum gradum pervenire festinant. Eos sane, qui ante hoc statutum in locis memoratis inventi sunt, ad metas triennii concedimus pervenire. Dat. xv kal. feb. Arcadio iiii et Honorio iii aa. conss. (396 ian. 18).

 

CTh.6.26.7

Idem aa. Caesario praefecto praetorio. Privilegia, quae divae memoriae Iulianus in sacris scriniis militantibus tribuit, et illum honorem, quem augustae memoriae Valentinianus isdem detulit, confirmantes, scilicet ut ingrediendi sponte sine ullo nuntio secretarium iudicantum, considendi etiam iudicibus habeant potestatem, id etiam nostra moderatione decernimus, ut xx annis in militia scriniorum memoriae epistularum libellorumque versatus consularis inter allectos dignitate cumulatus abscedat eumque honorem vel aput rectorem vel in coetu amplissimi senatus obtineat. Ita autem eos post militiam esse volumus otiosos, ut ab omni publica molestia habeantur inmunes nec iniungendi quicquam quis in eos habeat potestatem. Dat. xvi kal. mart. Constantinopoli Arcadio iiii et Honorio iii aa. conss. (396 febr. 14).

 

CTh.6.26.8

Idem aa. Claudio praefecto Urbi. In scriniis palatii militantes post viginti annos transactae militiae si discedendum sibi esse decreverint, consulari honore fulti inter allectos habeantur huncque honorem dignitatis in senatu teneant, qui exconsularibus deferri consueverit nec eos quisquam iniungendo aliquid vel iubendo possit ab impertito otio separare. Dat. xv kal. mart. Constantinopoli Arcadio iiii et Honorio iii aa. conss. (396 febr. 15).

 

CTh.6.26.9

Idem aa. Caesario praefecto praetorio. Inter alia: his, a quibus dispositionum nostrarum norma seriesque servatur, eadem privilegia honoresque peractae militiae tribuimus, quae scriniorum nostrorum meritis nuper praecepimus custodiri. Dat. vi id. april. Constantinopoli Caesario et Attico conss. (397 apr. 8).

 

CTh.6.26.10

Idem aa. Caesario praefecto praetorio. Ad similitudinem proximorum, qui in scriniis militantes comitum dignitatibus adornantur, ii quoque, qui priores in scrinio dispositionum fuerint et comitis acceperint dignitatem, ex eo die, quo promoti in scriniis fuerint, eorum numero socientur, qui potestates vicarias perceperunt, scilicet ut a Nestorio viro clarissimo, qui nunc in loco memorato versatur, dignitatis huius sumatur exordium. Dat. viiii kal. iul. Constantinopoli Caesario et Attico conss. (397 iun. 23).

 

CTh.6.26.11

Idem aa. Hadriano magistro officiorum. Per omnia scrinia nostra singulis annis emensis qui sunt in capite constituti uno anno teneant proximatum, locum per ordinem succedentibus dantes, manente penes eos nihilominus dignitate, quam divus pater noster huius ordinis viris singularis meritorum arbiter dedit, scilicet ut quicumque ex proximo post stipendia tandem acta discesserit, vicariis conferatur, ac si eam ipsam egerit dignitatem, integris omnibus privilegiis, quae cunctis scriniis omnes retro principes diversis legibus praestiterunt. Atque ut nulla posthac de statuto tempore possit esse contentio, genuinus natalis nostri dies quotannis comitivam proximatus mansura in longum aetate celebrabit, ut expeti ambitione non possit, quod laboris praemium speciali munere aestimavimus. Dat. iii non. iul. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 iul. 5).

 

CTh.6.26.12

Idem aa. Clearcho praefecto Urbi. Omnes, qui ex proximis venerando coetui senatus fuerint adgregati, sive ii de scrinio memoriae sive epistularum vel libellorum sive dispositionum comites fuerint, ad septenos dumtaxat annuos solidos teneantur nullaque extrinsecus collatione vexentur nec molem promissionis nec scriptionis iniuriam perhorrescant. Dat. prid. id. sept. Constantinopoli Vincentio et Fravito conss. (401 sept. 12).

 

CTh.6.26.13

Idem aa. et Theodosius a. Sicut iampridem a praetura inmunitatem tribuimus his, quos post emeritam in armis militiam ad honorem ducatus nostrae serenitatis provexit iudicium, ita nostrorum scriniorum proximi etiam deposita militia praeturae immunitate potiantur. Dat. viii kal. feb. Constantinopoli Honorio vii et Theodosio ii aa. conss. (407 ian. 25).

 

CTh.6.26.14pr.

Idem aaa. Epifanio praefecto Urbi. Quamvis innumeris legibus scriniorum gloria decoretur, iubemus tamen, ut primo omnium sit eorum secura possessio ab omnibus sordidis muneribus excusata, superindictum non timeant, venalicium non petantur solumque canonicae indictionis praestent tributum, glebalis auri solutionem nesciat labore dignitas conquisita, extraordinarium munus ignoret nec ullam temonis patiatur iniuriam, equorum tironumque praestationem nullus agnoscat, qui honorem proximi et comitivam primi dispositionum longi temporis sudore quaesivit. Et haec quidem patrimoniis censuimus deferenda, quibus omnia illibata servamus, quaecumque divi genitoris nostri et cunctorum principum statuta detulerunt. (407 [412] oct. 15).

CTh.6.26.14.1

Ipsis vero veniendi ad comitatum liberam licentiam perpetuamque praestamus nec in eorum personis expectari augustam praecipimus iussionem. (407 [412] oct. 15).

CTh.6.26.14.2

Quod autem omnibus constat deferri, adiectu alterius dignitatis perire non patimur, ut, etiamsi prosperioris fortunae iudicio ad honoris ornamenta processerint, vetera tamen eis scrinii labore privilegia quaesita serventur et integrum circa eos eorumque facultates semper maneat, quod anterioris aetatis industria conquisivit. Et cetera. Dat. id. oct. Ravenna Honorio vii et Theodosio ii aa. conss. (407 [412] oct. 15).

 

CTh.6.26.15

Impp. Honorius et Theodosius aa. Melitio praefecto praetorio. Quotiens equorum aliarumque rerum procedit indictio, in sacris scriniis militantes inmunes ac segreges habeantur, ita ut neque in militia neque post militiam huius sollicitudinis molestiam sustineant, quibus exceptis circa alios, cum ratio flagitaverit, indictio postulabitur; scientibus iudicibus eorumque apparitionibus decem librarum auri multa se subiciendos, si ab eorum in futurum conventionibus non temperarint. Dat. xvi kal. dec. Ravenna Varane v. c. cons. (410 nov. 16).

 

CTh.6.26.16

Idem aa. Faustino praefecto praetorio. Peculiari praeceptionis nostrae favore praestamus, ut in scriniis memoriae epistularum libellorumque ab exceptoribus usque ad mello proximos dignitatem clarissimorum honoremque percipiant, et sicuti reliqui, qui in isdem scriniis militant, liberum cum ordinariis iudicibus ingressum in secretarium consessumque habere legibus meruerunt, ii quoque, in quos hanc stipendiorum meritis clarissimatus conferimus dignitatem, cum spectabilibus etiam sese habere reverentiam recognoscant, ut consedendi ingrediendique secretarium sciant a nobis licentiam contributam, sub multae interminatione, quam officio sanctio dudum indulta constituit. Dat. viii id. ian. Ravenna Lucio v. c. cons. (413 [410?] ian. [?] 6).

 

CTh.6.26.17pr.

Idem aa. Eustathio viro illustri quaestori et Helioni viro illustri magistro officiorum. Pro biennio annum solum agere deinceps decernimus eos, qui in tribus scriniis memoriae epistularum libellorumque ordine ac merito stipendiorum ad gradum pervenerint proximorum. Sed inter cetera privilegia, quae divalibus beneficiis sacris scriniis adtributa sunt quaeque salva atque intemerata in perpetuum manere decernimus, ut eorum, qui potestatem vicariam administraverint, pro tenore veterum et nostrarum sanctionum hi, qui proximatum egerint, honore censeantur. (416 febr. 6).

CTh.6.26.17.1

Secundi etiam ordinis comitivae codicillos accipiant, cum eum locum nancti fuerint, in quo hactenus tertiae comitivae gradu fruebantur, ita ut ex lege iam debitos atque sollemnes codicillos genuino die natalis meae clementiae in posterum, dum agunt proximatum, singulis quibusque annis accipiant, post depositum actum inter eos, qui vicariam potestatem egerint, honorandi. Quam legem secundum ipsorum petitionem praeter tres melloproximos, id est benagium, hypatium et theodorum, circa omnes alios valere praecipimus. Dat. viii id. febr. Constantinopoli Theodosio a. vii et Palladio conss. (416 febr. 6).

 

CTh.6.26.18

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Acacio comiti sacrarum largitionum. Tam proximo scriniorum quam comiti dispositionum pro delata eis comitivae secundi ordinis dignitate vestem ex integro in posterum praeberi tua celsitudo disponat. Dat. vii kal. dec. Constantinopoli dd. nn. Theodosio xii et Valentiniano ii pp. aa. conss. (426 nov. 25).

CTh.6.27.0. De agentibus in rebus.

CTh.6.27.1

Imp. Constantius a. ad praefectos praetorio. Post alia: de agentibus in rebus si quis annos viginti transierit in obsequio, minime eum ad curiam revocari. Quod et circa scrinia nostra et cancellarios et largitionales et officiales comitum rerum privatarum volumus observari. Et cetera. Dat. viii id. mart. Constantio a. vii et Constante caes. conss. (354 [353] mart. 8).

 

CTh.6.27.2

Imp. Iulianus a. Secundo praefecto praetorio. Ex his, qui in palatio agentes in rebus militaverint, post tertium annum militiae nemo curiae tradatur, nec ille, qui in consulatu meo quarto missione donatus est. Proposita Beryto pridie kal. mart. Iuliano a. iiii et Sallustio conss. (363 febr. 28 [?]).

 

CTh.6.27.3pr.

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Florum magistrum officiorum. Non plures in aliquem gradum honoris ascendant, quam quantos singuli quique anni ex agentum in rebus schola ad finem emeriti laboris ductant, ita dumtaxat, ut per singulos gradus binorum nobis tantum addendorum extra ordinem servetur potestas, quorum eximius labor ut vim hanc legis excedamus extorserit: quod quidem servandum usque ad circitores erit. Nam ut sterni continuo quisque possit, sine quaestione aliqua et sine praescripto numero sola adnotatione nostra sufficiat impetrari. In ceteris autem etiamsi adnotatio specialis extiterit, quae tamen duorum numerum transeat, eam esse iubemus infirmam, ita ut ne insequenti quidem anno habeat firmitatem, nisi insequens annus nullos numero duos, qui ex adnotatione nostra augmentum accipere debeant honoris, invenerit. (380 iun. 16).

CTh.6.27.3.1

Quod si post antiquam aliquis missionem veteremque militiam praepostera sacramentorum cupiditate per ambitionem ad stipendia redire temptaverit, hac proposita optione socientur, ut ultimos se militaturos noverint equitum. Quod de universis quibusque officiis specialiter cavemus, a quibus nonnulli ad agentum in rebus scholam cum propria dignitate transierint, ut scilicet hi ex quacumque militia sinantur excedere. Quod in posterum custodiendum ita ratum sit, ut periculum se et adiutor et subadiuvae subituros esse cognoscant, si huius sanctionis nostrae normam umquam etiam insequentibus magistris desierint intimare, Dat. xvi kal. iul. thessalonica Gratiano v et Theodosio i aa. conss. (380 iun. 16).

 

CTh.6.27.4pr.

Idem aaa. Palladio magistro officiorum. In schola agentum in rebus nemo facile sub nostra quoque adnotatione speciali prorumpat, nisi sub maiore scholae parte, quisque advenerit, probandus adsistat, qualis moribus sit, unde domo, quam officiorum originem ac sortem fateatur. (382 mart. 21).

CTh.6.27.4.1

Novi quinquennio vacent a primi quoque honoris auspiciis; ante missionibus crebris futuris parent prodanturque nominibus; dehinc per singulos gradus iusta et firma praecedentium dimissione succedant. Sane sic militantibus probeque in actu rei publicae diversatis singulorum graduum, quos meruerint, non negamus accessum, ita ut ipsis quoque sit praecedentium ordo venerabilis ac sub maiore parte scholae etiam de huius gradu bonorum adtestatio et consensus accedat. Dat. xii kal. april. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss. (382 mart. 21).

 

CTh.6.27.5

Idem aa. et Arcadius a. Cynegio praefecto praetorio. Quoniam agentibus in rebus huiusmodi praestitimus codicillos, ut post principatum in amplissimo ordine inter allectos consulares habeantur, id etiam huius legis auctoritate praestringimus, ut eodem gradu vel ordine ab universis iudicibus honorentur. Dat. iii non. mart. Constantinopoli Honorio nobilissimo puero et Evodio conss. (386 mart. 5).

 

CTh.6.27.6

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Proculo praefecto urbi. Privilegia erga eum, qui ex agente in rebus princeps fuerit, antiqua custodiri praecipimus; sit senator et merito consularibus adgregetur, sed ut eum functio ulla non teneat, collatio non defraudet. Dat. vi kal. dec. Mediolano Valentiniano a. iiii et Neoterio conss. (390 nov. 26).

 

CTh.6.27.7

Impp. Arcadius et Honorius aa. Hosio magistro officiorum. Agentes in rebus, quos divae memoriae pater noster expeditionem secutos unius gradus dicitur adiectione cumulasse, delato honore potiri praecipimus, ita ut usque ad centenam dignitatem hic ordo servetur. Si quis centenarius est secutus, quoniam primis non patimur praeiudicari, quos constat ad hunc locum longo tempore et probato labore venisse, his praeponatur, quos merito praecedit. Quisquis autem adipiscitur gradum, hoc honore contentus praeponi his, qui ordine priores meruerint, non laboret. Dat. vi kal. iun. Constantinopoli Olybrio et Probino viris clarissimis conss. (395 [396/8] mai. 27).

 

CTh.6.27.8pr.

Idem aa. Hosio magistro officiorum. In numero agentum in rebus crescant, quos comitum secundi ordinis vel cubiculariorum nostrorum primi dumtaxat loci vel tribunorum urbanicianorum petitio fecerit militare, ita ut urbanicianis semel tantum per anni totius spatia suffragandi licentia sit: ceteros diversorum officiorum ab omni copia huius petitionis excludimus. (396 ian. 26).

CTh.6.27.8.1

Celsioris vero militiae ac fastigii viros numerari non necessarium fuit, cum eos, quos superius numeravimus, inserendo non unde incipere, sed quousque procedere quod inferioribus denegatum est, curaverimus exprimere. (396 ian. 26).

CTh.6.27.8.2

Sed et sumentibus ducenariis principatum hanc tribuimus facultatem, ut his pro se liberos ac fratres suos in eadem militia serenitatis nostrae nutu liceat collocare. Dat. vii kal. febr. Constantinopoli Arcadio iiii et Honorio iii aa. conss. (396 ian. 26).

 

CTh.6.27.9

Idem aa. Hosio magistro officiorum. Is, qui nutu nostro in schola agentum in rebus augmenta perceperit, in eo gradu, in quo promotus est, ultimus habeatur nec praeponatur alteri, qui in eodem gradu militiae primus antea militavit. Emissa prid. kal. feb. Constantinopoli Arcadio iiii et Honorio iii aa. conss. (396 ian. 31).

 

CTh.6.27.10

Idem aa. Caesario praefecto praetorio. Inter eos, qui consularitatis gesserint dignitatem, et eos, qui meruerint principatum, is gradu potior habeatur, qui prior locum dignitatis acceperit. Quam sanctionem omnia debebunt officia custodire, non defutura poena quindecim librarum auri, quam in contumaces olim divalis sanctio definivit. Dat. iiii kal. mart. Constantinopoli Arcadio iiii et Honorio iii aa. conss. (396 febr. 27).

 

CTh.6.27.11

Idem aa. Hadriano magistro officiorum. Consultissima definitione statuimus, ut exsecutionem agentis in rebus inconsultis nobis nemo mereatur, concessam vero quisquam revocare non audeat. Dat. xvii kal. april. Mediolano Theodoro v. c. cons. (399 mart. 16).

 

CTh.6.27.12

Idem aa. Theodoro praefecto praetorio. Agentum in rebus schola nobis maxime necessaria nullo beneficio impetrati muneris utitur, quo sibi in ordinem splendidissimae curiae praestitam humanitate licentiam vindicaret, cum divae memoriae pater noster isdem agentibus in rebus voluerit esse consultum. Magnificentia igitur tua ordinum iudices admonebit, ut his lex divae memoriae patris nostri inviolata servetur. Dat. viii kal. nov. Mediolano Theodoro v. c. cons. (399 oct. 25).

 

CTh.6.27.13

Idem aa. et Theodosius a. Hadriano praefecto praetorio. Agentibus in rebus, qui post iugis militiae tempus veluti praemium laboris exacti gesserint principatum, etiam illud beneficio nostrae liberalitatis adiungimus, ut collatione iuniorum, qui nuper honoratis indicti sunt, ea dumtaxat condicione habeantur exortes, si post principatus officium nulla ulterius honoris fuerint administratione perfuncti. Dat. kal. iul. Ravenna Theodosio a. i et Rumorido conss. (403 iul. 1).

 

CTh.6.27.14

Idem aaa. Anthemio magistro officiorum. Nullus de schola agentum in rebus de cetero locum mortui conetur invadere, sed is, qui ordine stipendiorum et laborum merito ad gradum militiae sequebatur, statim atque illum fata subduxerint, in eius praemia percipienda succedat omni obreptione cessante. Dat. prid. kal. iul. Constantinopoli Honorio a. vi et Aristaeneto conss. (404 iun. 30).

 

CTh.6.27.15

Impp. Honorius et Theodosius aa. Namatio magistro officiorum. Omnes omnino agentes in rebus, quibus vel spatium commeatus vel iniuncti negotii tempus emensum est, ad comitatum reversi adprobent causas necessariae tarditatis, ut diligenti constet examine, qui ordinem suum tenere mereantur. Quod nisi intra diem kalendarum februariarum fecerint, in perpetuum matriculis eximentur. Meminerint igitur rectores provinciarum per singulos agentes in rebus senas auri uncias eruendas, si in provincia sibi credita quemquam huiusmodi desertorum post diem praestitutum latere permiserint. Ideoque sub prosecutione latitantes transmittant, ut tandem aliquando ad comitatum retractos non sola percellat iactura militiae. Dat. vii id. dec. Ravenna dd. nn. Honorio viiii et Theodosio v aa. conss. (412 dec. 7).

 

CTh.6.27.16pr.

Idem aa. Anthemio praefecto praetorio. Nemo post insignia principatus, quae stipendiis ac sudore promeruit, nec revocari ad originem, si forte natus est curialis, nec nominari, quod nefas quidem dictu est, perhorrescat. In medio sane militiae tempore si quem huiusmodi lis iurgiumque perculerit, sua defensione nitatur, nec enim ordines civitatum suis decurionibus passim spoliari oportet. (413 oct. 8).

CTh.6.27.16.1

Quod si forte quis, ut adsolet, honorarii principatus insignibus impetratis isdem privilegiis uti voluerit, ita impetrata largitate fruatur, si incassum se pulsari sub iudiciaria cognitione probaverit, nisi forte annosa militia et longa stipendiorum mole vexatus et in ordine non temnendae militiae constitutus principatum non ut laborum compendium voluit expectare, sed ut portum quietis maluit indipisci. (413 oct. 8).

CTh.6.27.16.2

Quod etiam in his custodiri oportet, qui armata militia perfruuntur, ita ut divi Valentiniani constitutio valeat potianturque et ipsi fructu stipendiorum suorum, si eadem sine ullo naevo excusationis incurrere valuerunt. (413 oct. 8).

CTh.6.27.16.3

Sed his addimus, ut, si quis ex lucrativa causa de substantia aliquid perceperit curialis, pro contingenti portione onera, quae huiusmodi facultates secuntur, et universas descriptiones sustineat. Dat. viii id. oct. Lucio v. c. cons. (413 oct. 8).

 

CTh.6.27.17

Idem aa. Helioni magistro officiorum. Merito magnificentia tua concessam sibi pridem a nostra maiestate licentiam pro removendis his, quorum consortio agentum in rebus schola laborabat, ad nostram denuo auctoritatem credidit revocandam. Nulli igitur posthac sine nostrae maiestatis auctoritate discingendi agentem in rebus, nulli eximendi pateat copia, nam probata schola et animadversionem vereri iudicis et nullam debet timere contumeliam vilitatis. Dat. iii id. nov. Constantinopoli Honorio x et Theodosio vi aa. conss. (415 nov. 11).

 

CTh.6.27.18

Idem aa. Helioni magistro officiorum. Ad scholam agentum in rebus passim plurimi velut ad quoddam asylum convolarunt, quos vita culpabiles et origo habet ignobiles et ex servili faece prorupisse demonstrat. Et quoniam sublimitati tuae adnuimus eam, quam quaesierat, potestatem, adhibenda est competens medicina, ut exploratione diligenter agitata discingendo abicias puniasque cohercendos, quo remotis abiectis pessimis criminosis, spectata militia in statum pristinum revocata bonorum virorum collegio frequentetur. Dat. xiii kal. feb. Constantinopoli Theodosio a. vii et Palladio conss. (416 ian. 20).

 

CTh.6.27.19

Idem aa. Helioni magistro officiorum. Agentum in rebus indiscreta merita esse non sinimus nec indignos frui privilegiis laborantum. Ideoque sancimus, ut nullus ex his emendicato suffragio ad honorem principatus audeat adspirare, nisi quem ordo militiae ac laborum testimonium ad hunc honoris gradum provexerit. Quod si quis corporis inbecillitate quassatus eoque modo laboris impatiens longam militiae seriem tolerare non patitur, is non ante dignitatem principatus honorariam mereatur, quam si xx annorum stipendia complevisse scholae totius adtestatione docuerit. Hos sane, qui quoquomodo per ambitionem sine ullo stipendiorum suffragio memoratam principatus adepti sunt dignitatem, post eos, qui laborum merito consecuti sunt, numerari decernimus. Dat. v kal. dec. Constantinopoli Honorio a. xi et Constantio ii v. c. conss. (417 nov. 27).

 

CTh.6.27.20

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Helioni patricio et magistro officiorum. Qui ex agentum in rebus numero militiae ordine ac labore decurso ducenae dignitatis meruerit principatum, aut qui viro illustri magistro officiorum ut probatus fuerit adiutor eo tempore, quo iam honoratis viris coeperit adgregari, eorum, qui vicariam egerint praefecturam, honore potiatur, conservatis sine dubio veteribus privilegiis divorum in eos principum largitate collatis. Dat. x kal. ian. Constantinopoli Theodosio xii et Valentiniano ii aa. conss. (426 dec. 23).

 

CTh.6.27.21

Idem aa. Hierio praefecto praetorio. Quicumque impleto militiae suae ordine ac labore finito ad ducenae pervenerit principatum, quisque magistri officiorum iudicio probatus adiutor extiterit tempore, quo iam honoratorum virorum coetibus inseritur, eorum, qui vicariam egerint praefecturam, infulis perfruantur, privilegiis procul dubio isdem, quibus antehac usi videntur, reservatis. Dat. x kal. ian. Theodosio xii et Valentiniano ii aa. conss. (426 dec. 23).

 

CTh.6.27.22

Idem aa. Proculo praefecto Urbi. Agentum in rebus schola, quae nostro iudicio vicarianam dignitatem adepta est, id quidem suos primates post stipendiorum finem mereri non ambigat. Verum amplissimi ordinis adsertioni pareat, ut quoniam ii, quos militiae finis ad principatus honorem adduxit, senatoriis se aestimant functionibus eximendos, in priore dignitate permaneant, cuius inmunitatem amplexi sunt. et cetera. Dat. prid. kal. feb. Constantinopoli Tauro et Felice conss. (428 ian. 31).

 

CTh.6.27.23

Idem aa. Paulino magistro officiorum. Cuncta, quae super agentum in rebus militia ordine loco numero statuisti, amplectimur. Illustris igitur auctoritas tua, quae novellae matriculae super statutorum numero vel ordine confirmando quaeque de reliquis ordinandis huius legis sanctione decernimus, naviter servanda et custodienda cognoscat, videlicet ut statutorum numero in mille centum septuaginta quattuor nominibus adsignato, qui recenti matricula definitus esse cognoscitur, reliqui, qui extra memoratum statutorum numerum positi esse noscuntur, ita concessa potiantur militia, ut ii quoque certis locis laborum ac stipendiorum meritis collocati vacantes praeeuntium gradus obsequendi ordine mereantur. Nec tamen ii, qui plurimis iustissimisque causis matricula videntur exclusi, militia, quae eis humanitatis intuitu sub huiusmodi forma indulta est, tamquam penitus spreti aut abiecti deiciantur. Quibus beneficii loco ponendum est, quod, cum ter edicto vocati non venerint, tamen eis militare permissum est. Dat. xvi kal. mai. Constantinopoli Theodosio a. xiii et qui fuerit nuntiatus. (430 apr. 16).

CTh.6.28.0. De principibus agentum in rebus.

CTh.6.28.1

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad potitum vicarium urbis. nemo officialium in munus aliquod nisi principe ordinante mittatur. si quis autem scriniariorum vel cuiusquam alterius loci quemquam officialium in aliquod munus principe nesciente direxerit, trium librarum auri condemnatione plectetur. Dat. prid. non. aug. Treveris, acc. vii id. sept. Romae Auxonio et Olybrio conss. (379 aug. [?] 4).

 

CTh.6.28.2

Idem aaa. ad probum praefectum praetorio. agentes in rebus, si principatus sorte deposita forsitan provinciae gubernacula isdem non evenerint, par erit salutationis loco his quidem, qui praesidatum gesserint, cedere, sed eos, qui rationales fuerint, praevenire. proposita iiii id. mart. Hadrumeto dd. nn. Gratiano a. v et Theodosio a. i conss. (380 mart. 12).

 

CTh.6.28.3

Idem aa. et Arcadius a. Cynegio praefecto praetorio. agentes in rebus post palmam laboris emeriti principatus honore muneramus. atque ideo officialis tam ad necessitates publicas quam privatas non nisi principe mittatur auctore nullarumque sine ipso cuiquam mandetur exhibitio personarum. Dat. prid. kal. mart. Constantinopoli Honorio nob. p. et Evodio conss. (386 febr. 28).

 

CTh.6.28.4

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad pinianum praefectum. nulla exsecutio sine adnotatione principis usurpatione officii concedatur, hoc adiecto, ut, etiamsi intercessio in locis degentis officii fuerit impertita, adscriptio tamen principis executionem fieri oportere demandet. quae definitio si fuerit praeterita, decem libras auri fisco nostro ab officio sinceritatis tuae statim iubemus inferri. qua admonitione etiam causarum patronos volumus esse conventos, ne ignorante principe ullam postulationem introducant neve sub unius persona susceptis fraude quadam aliena negotia inserenda esse pertemptent. Dat. vi id. sept. Mediolano Valentiniano a. iii et Eutropio conss. (387 sept. 8).

 

CTh.6.28.5

Impp. Arcadius et Honorius aa. theodoto praefecto urbi. omnia citatoria, omnium scilicet causarum atque personarum, licet sint senatoriae dignitatis, ad principes specialiter revocari praecipimus, actus vero ceteros, qui in sacratissimo coetu senatus tractari consuerunt, censualium sollicitudine celebrari nec aliquid praeiudicii ex subreptivo rescripto supplicibus inferri. Dat. xii kal. iun. Constantinopoli Olybrio et probino consulibus. (395 mai. 21).

 

CTh.6.28.6

Idem aa. ad anatolium praefectum illyrici. crebrae a nobis legis missae sunt, ut sine notione principum, qui de agentum in rebus numero ad gubernanda officia diriguntur, nulla urgentium rerum praeceptio, quae de iudicio prolata fuerit, impleatur, siquidem deceat diuturno fatigatos obsequio hac saltem consolatione fulciri, ut adiuti commodis de principatu discedant. Dat. prid. id. nov. Theodoro v. c. cons. (399 nov. 12).

 

CTh.6.28.7

Impp. Honorius et Theodosius aa. Palladio proconsuli africae. proconsularis apicis dignitatis adiectione principes agentes in rebus praecipimus decorari. Dat. vii kal. oct. Ravenna varane v. c. cons. (410 sept. 25).

 

CTh.6.28.8pr.

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Valerio magistro officiorum. Ex agentibus in rebus principibus domesticos in suis actibus habere liceat eos, quorum fidem industriamque probatam sibi aestimant, etsi saepe eodem officio fuerint ante perfuncti. (435 ian. 29).

CTh.6.28.8.1

Et si qui agens in rebus post xxv annorum curricula ob adversam corporis valitudinem militiae finem minime valuerit expectare, sed ad honorariam ex principe dignitatem testimonio scholae prosilierit, isdem eum privilegiis muniri censemus, quibus ii, qui ad principatus actum progressi sunt, potiuntur. (435 ian. 29).

CTh.6.28.8.2

Sed in salutationibus iudicum consessibusque priores eos, qui per longae militiae metas ad principatus actum pervenerint, etsi actus tempore posteriores sint, esse praecipimus, nihil censualibus vel apparitoribus adversus privilegia eorum excogitantibus, tamquam in actu principatus fuerint versati, vicenarum librarum auri condemnatione proposita. Dat. iiii kal. feb. Constantinopoli Theodosio a. xv et qui fuerit nuntiatus. Eodem exemplo Isidoro praefecto praetorio, Regino praefecto praetorio Illyrici, Leontio praefecto urbi, Theodoto comiti Aegypti, Abthartio comiti Orientis, Cleopatro praefecto Augustali, Hesychio proconsuli Achaiae, Eustathio vicario Asiae, Nectario vicario Ponticae. (435 ian. 29).

CTh.6.29.0. De curiosis

CTh.6.29.1

Imp. Constantius a. ad Lollianum praefectum praetorio. Ii, quos curagendarios sive curiosos provincialium consuetudo appellat, proprio arbitrio quos esse reos putaverint, feralibus carcerum tenebris mancipare non dubitant. Memorati igitur curiosi et stationarii vel quicumque funguntur hoc munere crimina iudicibus nuntianda meminerint et sibi necessitatem probationis incumbere, non citra periculum sui, si insontibus eos calumnias nexuisse constiterit. Cesset ergo prava consuetudo, per quam carcari aliquos inmittebant. Dat. xi kal. aug. Mediolano, acc. xii kal. sept. Arbitione et Lolliano conss. (355 iul. 22).

 

CTh.6.29.2pr.

Idem a. et Iulianus caes. ad Taurum. agentes in rebus in curis agendis et evectionibus publici cursus inspiciendis nostrorum memores praeceptorum credimus in omnibus velle profutura rei publicae. Sed accedunt ex officio mirandae prudentiae tuae, qui parem sibi licentiam vindicent; contigit etiam, ut vicarii quoque mittant ex officiis suis huiusmodi negotiis operam praebituros. Adimatur ergo haec licentia facinoribus et officiis universis curarum publici cursus copia denegetur, nam solos agentes in rebus in hoc genere iussimus obsequium adhibere. (357 apr. 17).

 

CTh.6.29.2.1

Nec vero multos esse per singulas provincias iussimus, quippe sufficit duos tantummodo curas gerere et cursum publicum gubernare, ut, licet in canalibus publicis haec necessitas explicetur, numerus tamen amplior esse non debeat. (357 apr. 17).

 

CTh.6.29.2.2

Hi vero pervigili diligentia providebunt, ne quis citra evectionis auctoritatem moveat cursum vel amplius postulet, quam concessit evectio, ut habens unius copiam raedae flagitet duas, aut raedam usurpet, cui birotum vel veredum postulare permissum est. quisquis igitur aliquid tale perpetrare temptaverit, improbi coepti privetur effectu. (357 apr. 17).

 

CTh.6.29.2.3

Demonstretur etiam iudicibus vel curiosis evectio, etsi quis nobis iubentibus festinare memoret in obsequium necessarium, nec praevaleat contumacia vel dignitas. (357 apr. 17).

 

CTh.6.29.2.4

Contingit etiam in cursu clavulari, ut forte quis pro animalibus minime praebitis pecunias pendere cogatur lucro eius qui cursui praesederit, improbe vindicandas. ergo nummum vetamus exposci pro animalibus in cursu minime constitutis. quod si forte aliquis aestimaverit perpetrandum, eius quadruplum quod accepit inferre cogatur. Dat. xv kal. mai. Mediolano Constantio a. viiii et Iuliano c. ii conss. (357 apr. 17).

 

CTh.6.29.3

Idem a. ad agentes in rebus. Per id tempus, quo cursus tuendi sollicitudinem sustinetis, condemnationes praefectorum praetorio erga eos solos irritae sunt futurae, qui servaverint honestatem erga eos vero, qui inhoneste et contra decus saeculi vel honorem militiae versabuntur, non solum condemnatio mansura est, verum etiam, si ad nostrae serenitatis notitiam culpabilia gesta pervenerint, in eos erit acrius vindicandum. Proposita prid. kal. dec. Eusebio et Hypatio conss. (359 nov. 30).

 

CTh.6.29.4

Idem a. ad agentes in rebus. Cesset omnis ambitio atque suffragium in schola vestra. Etenim cuncti ita agere debebitis, quatenus labore atque ordine ad cursum regendum et ad curas agendas iudicio scholae et ordinis merito dirigamini, ita ut nihil vestri principis ex his, quae geri in re publica videritis, notitiae subtrahatis, scientes poenis eum debitis subiugari, qui tantum facinus ausus fuerit perpetrare. Proposita eodem die iisdem conss. (359 nov. 30).

 

CTh.6.29.5pr.

...... in his dumtaxat provinciis, in quibus cursus a provincialibus exhibetur, quoniam avaritiae occurri paene iam non potest, singulos solidos per singulas raedas, id est quas quadrigas vel flagella appellant, percipiatis per id tempus, quo curarum et cursus tuendi sollicitudinem sustinebitis. (359 oct. 31).

 

CTh.6.29.5.1

E cursu vero clavulari singulas angarias, in his scilicet stationibus, in quibus cursus est collocatus, ad exhibendam humanitatem venientibus excusetis. Nec quis audeat contra praeceptum hoc amplius accipere aut sperare quicquam aut aliquid excusare ultra, quam continet forma praecepti. Dat. prid. kal. nov. Eusebio et Hypatio conss. (359 oct. 31).

 

CTh.6.29.6

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Florum magistrum officiorum. Felicis natalis nostri die iidem ut principis primi quoque scholarum mittantur ad provincias curiosi anniversarium munus acturi, ita caute atque ita sollerter, ut sub binorum tantum copia veredorum, ultra usurpatione cessante, ne capita contrahantur, remotas quoque peragrent stationes et callida machinamenta commeantium ac simulatae observationis ingenia et fraudes depellant. Dat. iii non. feb. Constantinopoli Eucherio et Syagrio conss. (381 febr. 3).

 

CTh.6.29.7

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Neoterio praefecto praetorio. Quia vel honore militiae vel fiducia iussionis agentibus in rebus maiorem ad obsistendum remur futuram esse constantiam, ex his, quos in eminentioribus tantum urbibus sollicitudinem cursualem agere mandavimus, magnificentia tua noscat unum esse considerandis transeuntium evectionibus relictum neque eos quicquam ultra hanc formam in cursum habere commune. Dat. v kal. iun. Valentiniano a. iiii et Neoterio conss. (390 mai. 28).

 

CTh.6.29.8

Impp. Arcadius et Honorius aa. Marcello magistro officiorum. Agentes in rebus singulos per singulas provincias mittendos esse censemus, quibus tamen inspiciendarum evectionum tantum debeat cura mandari, ut nihil prorsus commune aut cum iudicibus aut provincialibus habeant. nec naves debebunt illicita concussione vexare nec libellos aut contestationes suscipere aut in carcarem quemquam trudere, sed cursui solum vacare. Dat. ... kal. iun. Constantinopoli Olybrio et Probino conss. (395 mai. ...).

 

CTh.6.29.9pr.

Idem aa. Euchario proconsuli Africae. Cursus publici praepositos scire praecipimus, si sibi et militiae suae consulunt, nihil eos contra veterem disciplinam debere praesumere: cui cum generatur iniuria, haut dubie sacrilegii crimine obligantur. (412 febr. 29).

 

CTh.6.29.9.1

Libera quin etiam facultas mancipi sit contemplatione proprii discriminis coempta sanitate robusta usui cursus animalia sua sollicitudine praeparare. Et cetera. Dat. prid. kal. mart. Honorio viiii et Theodosio v. aa. conss. (412 febr. 29).

 

CTh.6.29.10

Impp. Honorius et Theodosius aa. Synesio. Constitutione cessante, qua super curiosis ex viri illustris comitis et magistri officiorum iudicio dirigendis intra certum numerum forma concluditur, antiqua consuetudo servetur, ut curiosi idonei per diversas regiones atque provincias, litora insuper portusque et loca alia transmittantur, conmonitoriis competentibus atque mandatis instructi pro administratione tuae sublimitati commissa proque huius legis auctoritate. Ad quod nos ablatarum imperialium specierum movit occasio, ut impensiorem sollicitudinem adhiberi magnopere iuberemus, quo idoneus quisque a tua magnificentia destinatus inter alia adiuncta et congrue procuranda haec quoque studeat observare. Dat. v id. nov. Constantinopoli Honorio viiii et Theodosio v aa. conss. (412 nov. 9).

 

CTh.6.29.11

Idem aa. Hadriano praefecto praetorio. Post alia: curiosos praecepimus removeri. Curialibus insuper et naviculariis omnibusque corporibus ita subveniri volumus, ut nihil apparitoribus universorum iudicum liceat, qui ex collecta provincialium praeda ad maiores militias festinant. Dat. v non. mart. Ravenna Constantio et Constante conss. (414 mart. 3).

 

CTh.6.29.12

Idem aa. Palladio praefecto praetorio. Dalmatiae litora omnesque insulas eorum qui sibi curas vindicant enormibus commodis praegravari compertum est, ut nullus audeat ad loca tutiora etiam acerbitate temporis cogente succedere. Atque ideo omnes omnino ex memoratis partibus censemus removendos, ut securitas antiqua vel consistentibus vel conmeantibus reparetur. Si qui igitur ausus fuerit post hanc praeceptionum formam id officium, a quo depulsus est, usurpasse, ferro vinctus ad vindictam cura iudicum dirigatur ad sacratissimum comitatum. Dat. vi id. ian. Ravenna Honorio x et Theodosio vi aa. conss. (415 ian. 8).

CTh.6.30.0. De palatinis sacrarum largitionum et rerum privatarum

CTh.6.30.1

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. have aselle karissime nobis. Palatini omnes, quos consistorii nostri comites propter diversas necessitates ad provincias dirigendos putaverint, sine ullo metu iudiciariae commotionis propter quae diriguntur impleant; conveniendis iudicibus more sollemni. Dat. vi kal. mart. Sirmio Ausonio et Olybrio conss. (379 febr. 24).

 

CTh.6.30.2

Idem aaa. Pancratio comiti rerum privatarum. Prisco iam nunc ordine revocato de palatino potius officio ad gerendum principatum officii comitis domorum per Cappadociam mittantur, quales comes etiam domorum, si secus se gesserit, vereatur. idoneos itaque singulis annis e numero mittendariorum ad hoc eligere debebis et mittere. Dat. prid. non. iul. scopis Ausonio et Olybrio conss. (379 iul. 6).

 

CTh.6.30.3

Idem aaa. Catervio comiti sacrarum largitionum. Primicerii scriniorum, receptoriorum etiam, per triennium iuxta instar sacrorum scriniorum administratione fungantur, ita ut nullus ambitu tempora aevi longioris usurpet. Dat. xiiii kal. sept. Bauxare Auxonio et Olybrio conss. (379 aug. 19).

 

CTh.6.30.4pr.

Idem aaa. ad Hesperium praefectum praetorio. Nihil omnino ullis iudicibus cum palatinis nostrae clementiae, quicumque a consistorianis comitibus diriguntur, commune atque coniunctum sit, sed excepta reverentia, quae non solum ab inferioribus, sed etiam a maioribus rectori provinciae debetur atque defertur, suis quisque necessitatibus obsecundet. (379 dec. [?] 6).

 

CTh.6.30.4.1

Nec temere apparitor provincialis debiti reum, quem rationalis officium ad solutionem cogit, abducat. Dat. viii id. dec. Sirmio Auxonio et Olybrio conss. (379 dec. [?] 6).

 

CTh.6.30.5

Idem aaa. Nebridio comiti rerum privatarum. Quidam post impletum ordinem militiae palatinae, quam gesserant, honoremque transactum ad exceptorum scrinia transire nituntur. Hac igitur lege sancimus, ut nulli prorsus dehinc ista audendi relinquatur occasio, sed unusquisque eius scrinii, quod primum militando delegit, ordinem persequatur nec in alterius loco finem militiae requirat, qui iam proprii ordinis transegerit principatum. Dat. v id. oct. Constantinopoli Merobaude ii et Saturnino conss. (383 oct. 11).

 

CTh.6.30.6

Idem aaa. ad Probum praefectum praetorio. Ab officiis palatinorum excellentia tua sciat ita penitus recedendum, ut neque ipsa postmodum licitum sibi credat isdem aliquid iniungere et praeterea provinciarum rectores prohibeat quicquam ulterius tale conari. Dat. vii kal. nov. Mediolano post cons. Merobaudis ii et Saturnini. (384 oct. 26).

 

CTh.6.30.7pr.

Idem aaa. Trifolio comiti sacrarum largitionum. Scriniis omnibus largitionum comitatensium infra scriptas decernimus dignitates, ut his contenti ambiendi sibi aditum interclusum esse cognoscant, etiamsi speciale beneficium emendicato suffragio quisquam valuerit impetrare. Annonas etiam iuxta definitum dignitatum modum volumus postulari nec amplius quicquam praesumi. (384 iun. 10).

CTh.6.30.7.1

Brevis. quas dignitates per singula scrinia officium sacrarum largitionum habere statutum est. scrinium exceptores perf. ord. p. n. i. ducenarii n. ii. scrin. tabulariorum perf. ord. iii. centenarii n. ii. perfectiss. ord. iii. n. i. perfectiss. cum consulares n. ii. epistularii n. ii. ducenarius n. i. ducenarius n. i. .. forma prim. n. iii. centenarius n. i. centenarii n. ii. form. sec. n. ii. epistulares n. iii epistulari n. iii. form. iii. n. ii. forma i. n. iii. forma prim. n. vi. scrinia can. form. sec. n. iii. mittendarii form. sec. n. v. perfectiss. sal. n. iii. ducenarii n. ii. formae tertiae n. iii. centenarii n. ... centenarii n. vi. scriniarii numeror. epistulares n. iii. epistular. n. xii. perf. ord. secundi n. i. formam prim. n. iiii. form. prim. n. x .. form. sec. n. iiii. form. sec. n. xlii. Dat. iiii id. iun. Heracliae Richomere et Clearcho conss. (384 iun. 10).

 

CTh.6.30.8

Idem aaa. Trifolio comiti sacrarum largitionum. Placuit iusta et omnibus mittendariis palatini officii profutura suggestio, qua insinuasti, ut ex isdem annui singuli ex ducenariis, terni ex centenariis habito provisionis intuitu cingulo liberentur. Dat. iiii id. mart. Constantinopoli Arcadio a. i et Bautone v. c. consulibus. (385 mart. 12).

 

CTh.6.30.9

Idem aaa. Trifolio comiti sacrarum largitionum. De mittendariis palatinis annui singuli ex ducenariis, terni ex centenariis habito provisionis intuitu cingulo liberentur et prioribus decedentibus locus sequentibus detur. Dat. iiii id. mart. Constantinopoli Arcadio a. i et Bautone conss. (385 mart. 12).

 

CTh.6.30.10

Idem aaa. ad Principium praefectum praetorio. Si quis iudicum palatino vel profligationem debitorum putaverit esse mandandam vel eius impertiendum litigatori auxilium in lite privata, tam ipse quam eius officium per singulos, quibus vetita curanda commiserit, quinas auri libras fisci viribus inferre cogatur. Dat. prid. kal. sept. aquileia Arcadio a. i et bautone conss. (385 aug. 31).

 

CTh.6.30.11

Idem aaa. Proculo comiti sacrarum largitionum. Olim statuimus, ut ultra definitas dignitates nullus nec annonas nec strenas perciperet. Sed quia plerosque de diversis palatinis officiis sub occasione indepti honoris strenas et vestes ceteraque sollemnia ultra statutum numerum percepisse cognovimus, et id quod ex superfluo praebitum est exigi facias et deinceps ultra statutas dignitates nihil praeberi permittas. Dat. non. mai. Constantinopoli, acc. a Valerio comite sacrarum largitionum Honorio nob. p. et Evodio conss. (386 mai. 7).

 

CTh.6.30.12

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Severo comiti et castrensi. nullus eorum, qui palatinis intra aulam obsequiis deputandi sunt, ad aliquod munus debet admitti, nisi cui adnotatio nostra sortiendae talis militiae copiam patefecerit. Dat. xviii kal. feb. Mediolano Valentiniano a. iiii et Neoterio conss. (390 ian. 15).

 

CTh.6.30.13

Impp. Arcadius et Honorius aa. Hosio comiti sacrarum largitionum. Officium, quod sublimitatis tuae iussionibus obsecundat, eas tantummodo teneat dignitates, quas divae recordationis valentis constitutio comprehendit. Nihil ultra nec peti convenit nec sperari. Dat. iiii kal. dec. Constantinopoli Olybrio et Probino conss. (395 nov. 28).

 

CTh.6.30.14

Idem aa. Martiniano comiti sacrarum largitionum. Officiorum palatinorum scriniorumque primicerii biennio transacto discedant nec ulterius in eadem militia conmorentur. Eos sane, qui ante hoc statutum in locis memoratis inventi sunt, ad metas triennii concedimus pervenire. Dat. xv kal. feb. Constantinopoli Arcadio iiii et Honorio iii aa. conss. (396 ian. 18).

 

CTh.6.30.15pr.

Idem aa. Constantio comiti sacrarum largitionum. His abiectis de officio palatino, qui inconsiderate ac vulgo sunt congregati, statutos ducentos viginti quattuor, supernumerarios sescentos decem electissimos inhaerere praecipimus et iuxta instructionem eminentiae tuae, quae adnexa est, singulis scriniis vel rectoribus definitum numerum supernumerariorum deputari. (399 ...).

 

CTh.6.30.15.1

Si quis sane ad memoratam militiam accedere voluerit, discussa generis fide tunc demum adnotatione nostri numinis palatinorum coetui societur. Dat. xiii kal. ... Constantinopoli Theodoro v. c. cons. (399 ...).

 

CTh.6.30.16

Idem aa. Messalae praefecto praetorio. Salutari definitione censuimus dxl et vi de officio comitis sacrarum largitionum, trecentos privatarum, qui tamen nullis sunt corporibus obligati reliquos suis officiis et ordinibus esse reddendos singulis, tamen ita matriculis retinendos, ut patriae provincia pariter conscribatur, iudicibus admonendis de numero statuto, ut ceteri ad sua officia retrahantur nec posthac sub specie militiae intra provinciam possit delitiscere qui sibi nec indultum commeatum nec publicam necessitatem docuerit esse mandatam. Curialem suum municipes vindicent, collegiatum proprium corpus adstringat, nec iudicem suum apparitor quondam desertor evadat. Sibi quisque, iure tamen, obnoxium exsequatur, adiutoribus quoque, qui matriculas tractant, supplicium deportationis cum amissione facultatum subeuntibus, si quemquam ultra numerum praestitutum siverint militare. Dat. xi kal. ian. Mediolano Theodoro v. c. cons. (399 dec. 22).

 

CTh.6.30.17

Idem aa. Longiniano comiti sacrarum largitionum. Serenitas nostra salubri sanctione disposuit, ut quingenti quadraginta sex, qui tamen nullis sunt corporibus obligati, palatini .... sint, supernumerarii autem, ex quibus in decedentium locum quos ratio invenerit singuli subrogentur, ad originem tractis desertoribus: sciente adiutore officii palatini, si qui supra statutum numerum vel coniventia vel neglegentia eius irrepserit, avaritiam eius proscriptione omnium facultatum ac deportatione plectendam. Reliquos autem, qui superflui fuerint, provinciis sine dilatione datis auctoritatibus restitue. Dat. x kal. ian. Mediolano Theodoro v. c. cons. (399 dec. 23).

 

CTh.6.30.18

Idem aa. Nestorio comiti rerum privatarum. Non aliter quilibet in officio sacrarum privatarum cingulum militiae sibi sumendum existimet, nisi nostrae mansuetudinis adnotationem meruerit. Dat. prid. id. aug. ancyrae stilichone ii et anthemio conss. (405 aug. 12).

 

CTh.6.30.19

Idem aa. et Theodosius a. Monaxio praefecto praetorio. Domninum ex primiceriis sacrarum largitionum speciali beneficio ex vicariis ad similitudinem proximorum sacrorum scriniorum esse praecipimus. Ceteros primicerios scriniorum et qui post illum primicerii totius erunt officii palatini, ex consularibus inter allectos esse decernimus. Dat. xvi kal. feb. Constantinopoli Basso et Philippo viris clarissimis conss. (408 ian. 17).

 

CTh.6.30.20

Impp. Honorius et Theodosius aa. Iohanni praefecto praetorio. Palatinos, qui sacrarum remunerationum rationem tractantes inculpatim ad calcem terminumque militiae pervenerint, nec non etiam adiutorem et primicerios diversorum officiorum praecepimus ea habere privilegia, quae nuper agentum in rebus scholae a nostra sunt mansuetudine contributa, scilicet ut a tironum praebitione memorati reddantur exortes ceteraque onera non agnoscant, quae antea, cum nihil de hac re statuissemus, ad dignitatis dispendium sustinebant. Dat. vii id. iun. Ravenna post cons. Honorii viiii et Theodosii v aa. (413 iun. 7).

 

CTh.6.30.21

Idem aa. Anysio comiti sacrarum largitionum et Tauro comiti rerum privatarum. Ad similitudinem sanctionis, quam de proximis sacrorum promulgavimus scriniorum, etiam in officio sacrarum largitionum atque privatarum pro biennio annum sub perpetua observatione praecipimus custodiri. In venerabili natali perennitatis meae Theodosii exemplo proximorum annus suscipiat exordium promotionis, et privilegia, quae huiusmodi officiis vel primicerio sacris legibus deferuntur, integra illibataque serventur. Dat. iii kal. iul. Constantinopoli Theodosio a. vii et Palladio conss. (416 iun. 29).

 

CTh.6.30.22

Idem aa. Anysio comiti sacrarum largitionum. Cessantibus cunctis, quae super biennio de actu mittendariorum olim statuta sunt, ad similitudinem exceptorum eiusdem militiae completo anno recedere eos subituris eundem locum sequentibus praecipimus, illis, qui nunc agunt, biennii actum, ex quo coeperunt, complentibus. Dat. iiii non. mai. Constantinopoli Monaxio et Plinta conss. (419 mai. 4).

 

CTh.6.30.23

Idem aa. Asclepiodoto comiti sacrarum largitionum. Quattuor mittendarios, qui per annos singulos ex officio palatino exire sollemniter consuerunt, beneficiis, quibus tuo culmini visum fuerit, ex his videlicet, quae suae iurisdictionis esse nec aliis ex consuetudine caelitus deputata cognoverit, tua sublimitas prosequatur: etiam in posterum hac consuetudine permansura, ut circumventione damnata prolixa stipendia sive debita solacia consequantur. Dat. iii kal. mai. Constantinopoli Honorio xiii et Theodosio x aa. conss. (422 apr. 29).

 

CTh.6.30.24

Imp. Theodosius a. et Valentinianus c. Hierio praefecto praetorio. Nostrae moderationis arbitrio praestitutum est, ut privatiani privilegia largitionalis officii perpetuo consequantur, hoc est ut tam primicerius officii privatarum quam alii quattuor reliquorum primicerii scriniorum eiusdem contemplatione militiae ex consularibus inter allectos esse mereantur et tam in hac alma urbe quam in provinciis honore potiantur, cum illustres viri memoratarum comites dignitatum ita simili iugiter infularum splendore decorentur, ut non culmine distinguantur aequali, sed tempore. Dat. xv kal. dec. Constantinopoli Theodosio a. xi et Valentiniano c. conss. (425 nov. 17).

CTh.6.31.0. De stratoribus

CTh.6.31.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Zosimum praesidem novae Epiri. Per omnes provincias edictum generale misimus, ut ab stratoribus unus tantum solidus probae nomine posceretur et in offerendis equis certam formam staturam aetatem provinciales nostri custodiendam esse cognoscerent. Quos etiam fisco certo solidorum modo obnoxios fecimus, si, quod stratores petere numquam metuunt, illi dare stratoribus non timerent. Officium quoque gravitatis tuae centum argenti libras multabitur, si sciens praedictam rem gestam fuisse non ilico eam severitati iudiciariae prodidisset. Dat. xiii kal. iul. Apolloniae Valentiniano et Valente aa. conss. (365? 368? 370? 373? iun. 19).

CTh.6.32.0. De castrensianis

CTh.6.32.1

Impp. Honorius et Theodosius aa. Narsi viro spectabili comiti et castrensi sacri palatii. In officio spectabilitatis tuae secundum formam divalium responsorum post completum tempus praefinitum, id est biennium, prioribus decedentibus insequentes ad locum pro merito laborum stipendiorumque succedant. Nec ulla licentia tribuatur his, qui impletum deposuerint officium, denuo ad eandem militiam vel sollicitudinem remeandi. Dat. vi id. feb. Constantinopoli Theodosio a. vii et qui fuerit nuntiatus. (416 febr. 8).

 

CTh.6.32.2

Idem aa. Scholastico viro spectabili comiti et castrensi sacri palatii. Nonnulli divinis impetratis apicibus primae vel secundae formae sacri ministerii supernumerarii ordinati sunt, quibus interpositis et locum qui vacaverit occupantibus statuti secundae vel tertiae formae de superioribus gradibus excluduntur. Ideoque decernimus, ut, qui in prima vel secunda forma divino beneficio supernumerarii repperiuntur, statuti quin etiam secundae vel tertiae formae, alternis vicibus, hoc est per vicissitudines, promoveantur, ut nunc unus ex isto, nunc alter ex illo ordine ad superiorem statutorum locum, si vacaverit, progrediatur. De cetero observando, ut, si quis primae vel secundae vel tertiae formae specialiter inter statutos gradum caelitus valuerit impetrare, supernumerarius ultimus formae tertiae in matriculis habeatur. Dat. prid. id. ian. Constantinopoli Honorio xiii et Theodosio x aa. conss. (422 ian. 12).

CTh.6.33.0. De decanis

CTh.6.33.1

Impp. Honorius et Theodosius aa. Helioni comiti et magistro officiorum. quattuor, qui ex corpore decanorum ad primum militiae gradum pervenerint, biennii spatio primiceriatus gerant officium, neque ulterius cuiquam hoc loco liceat immorari, ut omni gratia et ambitione cessante post duorum annorum curricula succedant prioribus subsequentes. Dat. prid. non. nov. Constantinopoli Theodosio a. vii et Palladio v. c. conss. (416 nov. 4).

CTh.6.34.0. De mensoribus

CTh.6.34.1

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Aemiliano magistro officiorum. Primicerius mensorum ad instar scriniorum biennio expleto agentis in rebus ultimi militiam sortiatur. Dat. x kal. aug. Ancyrae Stilichone ii et Anthemio conss. (405 iul. 23).

CTh.6.35.0. De privilegiis eorum, qui in sacro palatio militarunt

CTh.6.35.1

Imp. Constantinus a. palatinis bene meritis suis salutem. A palatinis tam his, qui obsequiis nostris inculpata officia praebuerunt, quam illis, qui in scriniis nostris, id est memoriae epistularum libellorumque, versati sunt, procul universas calumnias sive nominationes iubemus esse summotas, idque beneficium ad filios eorum atque nepotes ipso ordine sanguinis pervenire atque inmunes eos a cunctis muneribus sordidis et personalibus permanere cum universis mobilibus et mancipiis urbanis, neque iniurias eis ab aliquibus inferri, ita ut, qui haec contempserit, indiscreta dignitate poenas debitas exigatur. Dat. iiii kal. nov. Treviris Volusiano et Anniano conss. (314 oct. 29).

 

CTh.6.35.2

Idem a. ad Proculum proconsulem Africae. Si ex memorialibus vel ex palatinis nostris aliquis ad agendas curas rei publicae vel alterius officii fuerit destinatus, minime ab eo repraesentatio postuletur equorum. qui autem in palatio obsequia non praebuerunt, sed ex alio hominum genere sunt, equos sollemnes pro huiusmodi actu repraesentent. Dat. vi kal. aug. Constantino a. iiii et Licinio conss. (315 [319] iul. 27).

 

CTh.6.35.3pr.

Idem a. ad Rufinum praefectum praetorio. De cubiculis nostris vacatione donatos vel diversis obsequiis palatinis aut scriniis memoriae epistularum libellorumque vel officio largitionum comitatensium singularumve urbium, sed et officio admissionum ad legum nostrarum privilegia volumus pertinere, ut nec ipsi nec filii nec nepotes eorum ad curiam vel honores vel munera municipalia devocentur. Meritoque his iungimus largitionales urbium singularum, ne privilegio separentur quos dignitas propemodum similis copulavit, memorati namque palatinorum matriculis adtinentur, quique sub castrensi militant. Quibus omnibus condonamus, ne exactorum vel turmariorum, quos capitularios vocant, curam subeant vel obsequium temonariorum vel prototypiae. Nam beneficiis nostris ita digni sunt, ut etiamsi quis ad diversas administrationes post obsequia palatina pervenerit, isdem debeat uti privilegiis, quoniam maior dignitas nulli debet praeiudicium facere. (319 [immo 352] apr. 27).

CTh.6.35.3.1

Nemo igitur ex filiis praedictorum vel servis castrensi peculio conquisitis professionibus censualibus inseratur vel numero adcrescentium locove deficientium subrogetur, si non fuerit innexus voluminibus censualibus. (319 [immo 352] apr. 27).

CTh.6.35.3.2

Personalibus etiam et corporalibus muneribus liberentur, sive adhuc in palatio observant, siv optata quiete donati sunt. (319 [immo 352] apr. 27).

CTh.6.35.3.3

Quibus omnibus privilegiis coniungimus agentes in rebus, licet meritis militaribus videantur esse subnixi. Dat. v kal. mai. Sirmio Constantino a. v. et Licinio c. conss. (319 [immo 352] apr. 27).

 

CTh.6.35.4

Idem a. ad Iulium verum vicarum Italiae. Palatinis nostris, qui ob spectatum laborem otio donati sunt, sub obtentu pensitationum, quae repraesentari consuerunt, tolerantia munerum sordidorum atque indigni oneris quorundam temeritate imponitur. Quod facinus licet graviore poena plectendum est, tamen ita volumus emendari, ut gravitas tua ex officio rationum aeris speciem postulet et in tabulas ei formatae legis huius apices imprimat, ut, si quid tale sustineant, ad eas illico quasi ad praesentia remedia perfugiant atque ab intentato onere liberentur. Proposita id. mart. Crispo ii et Constantino ii cc. conss. (321 mart. 15).

 

CTh.6.35.5

Idem a. ad universos palatinos. Ab his, qui post impleta officia fidelis obsequii administrationes publicas meruerunt, concessa quidam conantur privilegia detorquere nec intellegunt fastigiis promotionum in sublime provectos ab inmunitate legitima exire minime oportere. Ideoque praecipimus, ut palatini nostri expleto munere fidelis obsequii, cum ad dignitatum cumulos elati fuerint, nihil de concessis privilegiis perdant, sed incrementis dignitatum utilis augeatur immunitas. de qua re ad praefectos praetorio et ad praefectum urbis scripta direximus. Dat. ... non. iul. Ysco Ianuarino et Iusto conss. (328 iul. ...).

 

CTh.6.35.6

Impp. Valentinianus et Valens aa. have, Artemi, karissime nobis. Mirati admodum sumus te non consideratis privilegiis palatinorum quosdam ex eorum numero susceptoribus velle coniungere, cum id minime legis nostrae sententia comprehendat. et cetera. Dat. xiii kal. oct. Aquileia divo Ioviano et Varroniano conss. (364 sept. 19).

 

CTh.6.35.7

Idem aa. ad Praetextatum praefectum urbi. Omnes, qui intra consistorii secreta veneranda notariorum funguntur officio quique in scriniis militant quique inter agentes in rebus plenum vigiliarum munus exercent, admissionales etiam et qui sub castrensi officio sive comitatensibus sive privatis largitionibus obsecundant, cum pro merito probitatis et fidei accessu istius fuerint splendoris ornati constetque eos tunc temporis honoratos, cum a palatinis mitterentur obsequiis, a primis quibusque gradibus usque ad perfectissimatus ordinem, tametsi prosecutoriarum adiumenta non habeant, praerogativa concessi honoris utantur. Comitibus autem, quorum iam celsior locus est, et tribunis ita demum prosit allectio, si sacra ad urbanae officium praefecturae scripta pertulerint, quibus eorum vita laudetur. Haec peculiariter Romae serventur, ut habito loci honorisque delectu, habito etiam virium fortunarumque discrimine, et laboribus singulorum congrua praemia rependantur et hi ad impetratam adlectionem pertineant, quos post gloriosum laborem exhauriri senatoriis sumptibus non oportet. Dat. xiiii kal. dec. Treviris, acc. iiii id. dec. Lupicino et Iovino conss. (367 nov. 18).

 

CTh.6.35.8

Idem aa. ad Probum praefectum praetorio. Circa palatinos nostros quies illibata permaneat, quo intellegant cuncti nec officia impunitum habere nec iudices, si inquietentur hi, quibus post documenta fidelis obsequii sub nostris acta conspectibus plena est impertienda tranquillitas. Dat. iii kal. sept. Brisiaci Valentiniano nobilissimo puero et Victore conss. (369 aug. 30).

 

CTh.6.35.9

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Arborium praefectum urbi. Omnes, qui e palatio sacro vel privilegiis ambiuntur vel provinciali administratione donati sunt, nullis volumus conventionibus fatigari. Quisquis igitur agentem in rebus aliumve palatina dignitate subfultum, qui vel post administratam provinciam honorati auctoritate fulcitur vel testimonii nostri adsertione confidit frequenter super dignitate sua, interpellatione pulsaverit, quinque librarum auri illatione tenebitur. Dat. xv kal. mart. Treviris Gratiano v et Theodosio i aa. conss. (380 febr. 15).

 

CTh.6.35.10

Idem aaa. ad Probum praefectum praetorio. Rectores provinciarum illicitum esse cognoscant quemquam, qui e palatio gloriosa administratione perfunctus seu vacatione donatus sit, ulli necessitati extra ordinem subiugandum praeterquam semel ad professionem proprii honoris, non modo ulla conventione cogendum, verum levi saltem conmonitione pulsandum. Quod si quis iudex hoc praeceptum temerare contenderit, eius officium, penes quod culpam neglectae iussionis haerere manifestum est, quinque librarum auri condemnatione multandum est. Dat. v kal. iul. Aquileia Gratiano v et Theodosio i aa. conss. (380 [?] iun. 27).

 

CTh.6.35.11

Idem aaa. Eutropio praefecto praetorio. Ab omnibus ex aula nostra decedentes viri iniunctis habeantur inmunes; numerariorum fastus vel rapaces quaestus tamquam experientes et idonei non patiantur nec post emeritam missionem ad ministeria senes debiles seu vacantes oblitterata laboris exacti consideratione revocentur. Dat. iii non. feb. Constantinopoli Eucherio et Syagrio viris clarissimis conss. (381 febr. 3).

 

CTh.6.35.12

Idem aaa. ad Cynegium comitem sacrarum largitionum. Quoscumque palatinae militiae officiis deputatos per decem annorum spatia quisquam ad ordinem sibi debitum repetere cessaverit, postea super petitione personae agere nihil poterit. Dat. iii non. mart. Constantinopoli Merobaude ii et Saturnino viris clarissimis conss. (383 mart. 5).

 

CTh.6.35.13

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Pinianum praefectum urbi. Omnes, qui in palatio militando diversis actibus paruerunt, secundum legem domini germani nostri in tantum eius dignitatis, cuius meruerint missionem, optinere norint insignia, ut his omnibus praeferantur in ordine atque consessu, qui posteriore tempore regendas provincias dignitatesque susceperint palatinas. Hoc autem generale decretum si quisquam temeraria usurpatione violare temptaverit, sacrilegii reus legibus censeatur. Dat. prid. non. iul. Mediolano, acc. iiii kal. sept. Honorio n. p. et Evodio conss. (386 iul. 6).

 

CTh.6.35.14pr.

Impp. Honorius et Theodosius aa. ad Asclepiodotum praefectum praetorio. Qui intra nostra scrinia vel agentum in rebus vel palatinorum tam comitis largitionum quam comitis privatarum, vel ad apparitionis amplissimae praefecturae praetorianae sacramenta se devoverit et quindecennii transcurso curriculo nulla fuerit a collegis conventione pulsatus, adsumpti cinguli honore laetetur nec emensa militia relictae originis invidia quatiatur. (423 mai. 18).

CTh.6.35.14.1

In cohortalinorum autem militia praedicta tempora propaganda censemus, non quod maiores in ipsis rei publicae vires sint quam in curialibus constitutae, sed quod non isdem privilegiis inferioris sortis homines debeant honorari. Ideoque decernimus, ut, si in ea militia, ad quam transire conati sunt, viginti quinque annos sine ulla fortunae suae conventione peregerint et in officiis sine inquietudine et intermissione permanserint, quibus se quamvis illicite sociarunt, ipsi quoque securi sint et a prioris condicionis macula liberentur. (423 mai. 18).

CTh.6.35.14.2

Liberos autem curialium vel cohortalium quandoque susceptos, sive ante praerogativam et tempora expressa praesumptae militiae sive post decursa stipendia, originalem sequi condicionem oportet, quoniam satis est parentibus eorum vacationem a nostra clementia pro remuneratione fuisse concessam. (423 mai. 18).

CTh.6.35.14.3

Haec autem lex non ad illos pertinet, qui vel curiis vel suis officiis per sententias iudicum traditi sunt, quos quidem propriam necesse est, cui addicti sunt, fortunam amplecti, sed ad eos, de quorum condicione in iudiciis quaestio vertitur, ut datam formam cognitores observent. Dat. xv kal. iun. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 mai. 18).

CTh.6.36.0. De castrensi omnium palatinorum peculio

CTh.6.36.1 [35,15]

Imp. Constantinus a. ad Severum praefectum urbi. Omnes palatinos, quos edicti nostri iam dudum certa privilegia superfundunt, rem, si quam, dum in palatio nostro morantur, vel parsimonia propria quaesiverint vel donis nostris fuerint consecuti, ut castrense peculium habere praecipimus. Quid enim tam ex castris est, quam quod nobis consciis ac prope sub conspectibus nostris adquiritur? Sed nec alieni sunt a pulvere et labore castrorum, qui signa nostra comitantur, qui praesto sunt semper actibus, quos intentos eruditis studiis itinerum prolixitas et expeditionum difficultas exercet. Ideoque palatini nostri, qui privilegiis edicti uti potuerint, peculia sua praecipua retineant, quae, dum in palatio constituti sunt, aut labore, ut dictum est, proprio aut dignatione nostra quaesiverint. Proposita x kal. iun. Constantino a. vi et Constantio caes. conss. (320 [326] mai. 23).

CTh.6.37.0. De equestri dignitate

CTh.6.37.1 [36,1]

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Mamertinum praefectum praetorio. Equites Romani, quos secundi gradus in urbe omnium optinere volumus dignitatem, ex indigenis Romanis et civibus eligantur, vel his peregrinis, quos corporatis non oportet adnecti. Et quia vacuos huiusmodi viros esse privilegiis non oportet, corporalium eos iniuriarum et prosecutionum formido non vexet, ab indictionibus quoque, quae senatorium ordinem manent, habebuntur immunes. Dat. prid. kal. nov. Philippopoli divo Ioviano et Varroniano conss. (364 oct. [?] 31).

CTh.6.38.0. De perfectissimatus dignitate

CTh.6.38.1 [37,1]

Imp. Constantinus a. ad paternum Valerianum. Codicillis perfectissimatus fruantur qui impetraverint, si abhorreant a condicione servili vel fisco aut curiae obnoxii non sint vel si pistores non fuerint, vel non in aliquo ........ (313-337 ...).

 

pagina precedente