LIBRO QUARTO

CTh.4.1.0. De cretione vel bonorum possessione.

CTh.4.1.1 [=brev.4.1.1]

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. ad senatum. Post alia: patrem aliqua ex parte minorem esse matribus, non sinemus. Nam quum etiam infantis filii morientis mater bonorum solatia consequatur, cur de aetate eius pater graves patiatur tendiculas, non videmus; et quum legitima successio non modo in matre, verum etiam in successoribus longius constitutis non bonorum possessionis petitionem, non cretionis solennitatem cogitur custodire, qualicumque* contenta aditae vel adeundae hereditatis indicio, quanto magis pater talibus est vinculis exuendus? Atque ideo hac oratione sancimus, ut pater etiam infantis filii successionem, sive ille matre eius moriente adeundae hereditatis vel petendae bonorum possessionis fuerit exsecutus officium, sive ista neglexerit, morienti filio infanti in qualibet aetate sine ambiguitate succeDat. Dat. viii. id. nov. Ravenna, dd. nn. Theodosius xii. et Valentinianus ii. aa. coss.

Interpretatio. Cretio et bonorum possessio antiquo iure a praetoribus petebatur: quod explanari opus non est, quia legibus utrumque sublatum est. Et ideo infans, licet loqui non possit, tamen hereditatem sibi debitam capit, cui morienti pater aut is, qui proximus fuerit, ex lege succedit.

CTh.4.2.0. Unde liberi.

CTh.4.2.1 [=brev.4.2.1]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Aureliano pf. p. Filia, quae dote a patre suscepta matrimonio sociata est, intestato patre mortuo, si hereditatem velit adire cum fratribus, dotem, quam susceperat, miscere cogatur paternae substantiae atque ita in subeunda hereditate sociari cum fratribus. Dat. prid. non. oct. Constantinopoli, Arcadio iv. et Honorio iii. aa. coss.

Interpretatio. Filia, si tempore nuptiarum a patre fuerit dotata, et postea pater intestatus moriatur, si in reliqua patris substantia vult cum aliis fratribus aequalis accedere, dotem vel quicquid accepit tempore nuptiarum hereditati paternae cum fratribus dividendam confundat. Quod si noluerit, sit his, quae percepit, pro sua portione contenta.

CTh.4.3.0. De Carboniano edicto.

CTh.4.3.1 [=brev.4.3.1]

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Rufino pf. p. Carbonianum edictum sub personis legitimis indubitato matrimonio, custodito partu et probata legitima successione defertur: scilicet ut in possessione novus heres locatus usque ad pubertatis annos sine inquietudine rebus utatur interdum alienis. Dat. iv. kal. oct. Constantinopoli, Theodosius a. iii. et Abundantio coss.

Interpretatio. Si quis moriens ex legitimo matrimonio praegnantem reliquerit uxorem, iubet lex, mulierem a propinquis, quo usque ad partum veniat, custodiri: quae quum legitimo tempore ediderit, is, qui natus fuerit, pro sua portione in patris hereditate succedat et usque ad quintum et decimum aetatis suae annum, quae a patre derelicta sunt, sine ullius repetitione possideat: futurum, ut suas postmodum per curatorem aut excipiat aut exserat actiones.

CTh.4.4.0. De testamentis et codicillis.

CTh.4.4.1 [=brev.4.4.1]

Imp. Constantinus a. et Constantius caes. pf. U. In codicillis, quos testamentum non praecedit, sicut in voluntatibus testamenti septem testium vel quinque interventum non deesse oportet: sic enim fiet, ut testantium successiones sine aliqua captione serventur. Si quando igitur testium numerus defecerit, instrumentum codicilli habeatur infirmum. Quod et in ceteris voluntatibus placuit observari. Dat. xi. kal. ian. Constantino a. vii. et Constantio caes. coss.

Interpretatio. Si quis non fecerit testamentum, sed vice testamenti fecerit codicillum, in quo codicillo legitima heredis institutio teneatur, et hunc ipsum eodem numero testium, hoc est septem aut quinque subscriptionibus faciat confirmari: si minus quam quinque, valere non poterit, sicuti et ceterae voluntates. nam secundum superiorem legem, si condito testamento postea factus fuerit codicillus, et in eo alium, quam in testamento fecerat, heredem voluerit nominare, in eo codicillo heredis institutio non valebit.

 

CTh.4.4.2pr. [=brev.4.4.2pr.]

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Proculo pf. u. Quae codicillis aut epistolis nobis necessitudinibusve nostris relinquuntur, non admittimus; sit ille usus inter privatos ratus. Et sane hoc loco praebemus licentiam, ut civiliter sive criminaliter, ut actor elegerit, super prolata epistola requiratur, et incumbat probatio ei primitus, qui scripturam obtulerit. Ceterum quod ad nos nostrosque attinet, codicillos et epistolas adeo refutamus, ut ex illis, etiamsi veras eas esse quaestionum regula approbarit, quicquid nobis relictum nostrisve constiterit, ad liberos defuncti vel, si hi non sint, ad proximum quemque iudicii nostri humanitate pertineat.

CTh.4.4.2.1 [=brev.4.4.2.1]

Testamenti vero scripturam legitimam vel nuncupationem, quae in nomen nostrum forte processerit, iure capiemus, nec in ea re distare ius nostrum a privatis heredibus profitemur. Dat. Mediolani x. kal. febr., Timasio et Promoto coss.

Interpretatio. Si quis moriens principi vel propinquis vel amicis eius aliquid per codicillum aut per epistolam crediderit relinquendum, pietatis intuitu id praecipit non valere: sed si quid tali modo privatis fuerit derelictum, et de talibus chartulis orta fuerit fortasse contentio, in iudicis discussione consistat, utrum possit scriptura prolata iure subsistere. Ceterum principi vel eius proximis, quicquid testamento aut nuncupatione dimittitur, hoc sibi legibus valere permittitur.

 

CTh.4.4.3pr. [=brev.4.4.3pr.]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Aeternali proconsuli Asiae. Testamentum non ideo infirmari debebit, quod diversis hoc deficiens nominibus appellavit, quum superflua non noceant. Praetermissa namque necessaria, non abundans cautela vel contractus imminuit vel testatoris officit voluntati.

CTh.4.4.3.1 [=brev.4.4.3.1]

Nec patimur fidem conditi arbitrii ob hoc debere convelli, si aut maiorem in principio signatorum aut minorem aut nullum numerum conditor suae praedixerit voluntati, quum quinque huic non ignari subscripserint testamento, licet non eisdem series fuerit recensita, sed hic, qui extremum disponit arbitrium, obsignandum porrexerit testamentum.

CTh.4.4.3.2 [=brev.4.4.3.2]

Nec enim novum promulgamus, sed divi constantini sanctionem et inclytae recordationis sententiam patris serenitatis nostrae nostraque super huiusmodi causa, quae sunt ex antiquioribus propagata, secuti decreta statuimus, iis, qui extremas ordinant voluntates, haec esse servanda, ut et praesentes videant subscriptores, et ii, cur venerint, non ignorent, etiamsi iisdem scripturae continentia non fuerit intimata.

CTh.4.4.3.3 [=brev.4.4.3.3]

Nec si quid ex munificentia morientis fuerint consecuti, infructuosum subscribentes facient testamentum, quum hoc auctorem prudentissimum iurisconsultorum non sit ambiguum scaevolam comprobasse. Dat. xii. kal. april. Arcadio iv. et Honorio iii. aa. coss.

Interpretatio. Si moriens, quum scribit aut dictat chartulam testamenti, praetermiserit forsitan vocabulum ponere, aut civilis, id est, quod quinque testium, aut praetorii iuris, quod septem testium erit subscriptione firmandum; aut si maiorem vel minorem testium numerum se testator in principio dixerit evocasse, usque ad quinque subscriptorum numerum, etiamsi non relegant testamentum, valere permissum est, ita ut, sicut minor numerus impedit voluntatem, sic, quicquid superfuerit, non noceat testamento: quia et lex ipsa constituit, quod superflua iuri impedire non debeant. Hoc etiam observandum, ut testator signandum testibus offerat testamentum, nec ideo habeatur infirmum, si alicui de subscriptoribus testator aliquid legati nomine derelinquit.

 

CTh.4.4.4 [=brev.4.4.4]

Iidem aa. Africano pf. U. Testamenta omnium ceteraque, quae apud officium censuale publicari solent, in eodem reserventur, nec usquam permittatur fieri ulla translatio. mos namque retinendus est fidelissimae vetustatis, quem si quis in hac urbe voluerit immutare, irritam tmoruorum < mortuorum> videri faciet voluntatem. Dat. vi. kal. oct. Constantinopoli, Caesario et Attico coss.

Interpretatio. Testamenta omnia vel reliquas scripturas apud censuales in urbe Roma voluit publicari, hoc est, ut in reliquis regionibus apud curiae viros testamenta, vel quaecumque* scripturae actis firmari solent, gestorum allegatione muniantur. Si vero mortuorum voluntates actis reservatae non fuerint, nihil valebunt.

 

CTh.4.4.5 [=brev.4.4.5]

Impp. Honorii et Theodosii aa. edictum ad populum urbis Constantinopolitanae et ad omnes provinciales. Nolumus convelli deficientium scriptas iure ac solenniter voluntates, dum quoddam morientis supremum et non adscriptum processisse confirmatur arbitrium, tanquam patrimonium suum ad nos deficiens maluerit pertinere. Omnibus enim privatis et militantibus interdicimus, ne huiusmodi perhibeant testimonia, et falsi criminis reos teneri praecipimus, si, quum scriptae iure ac solenniter deficientium exstiterint voluntates, non scriptum aliquid sub nostrorum nominum mentione falso adstruere moliantur. Nemo itaque relictus heres vel legibus ad successionem vocatus nostrum vel potentium nomen horrescat; nemo ferre testimonia in hunc modum vel suscipere gestis huiusmodi voces audeat nostro vel etiam privatorum potentium nomine. maneat arbitrium, quod vera et solennis scriptura commendat; excludatur, si quid adversus eam vel deficientis animum sub deferenda hereditate nostrae perennitati per testimonia non scripta et falso contexta asseveratur; nemo scriptis proprium auferat robur et non scriptis sub praetextu nostri vel potentium nominis ingerat firmamentum. Dat. iv. id. mart. Constantinopoli, Theodosius a. vii. et Palladio coss.

Interpretatio. Placuit, voluntatem defunctorum ea ratione servari, ut, si deficiens quis non perfecerit testamentum, non potest quicumque* pro perfecto uti, quod imperfectum resedit. Nec admittit hanc testificationem principis clementia, si forte dicat aliquis: audivi morientem velle hoc principi vel etiam his personis, quae potestati adiunctae sunt, vel cuiuscumque* potentis taliter deputatum: hanc vocem admitti non patitur. Et sicuti legitimas scripturas vel in suam personam vel in quascumque* alias potestates sive in privatos valere mandavit, ita imperfectam et sub tali testificatione prolatam penitus valere non voluit.

 

CTh.4.4.6 [=brev.4.4.6]

Iidem aa. Palladio pf. p. Ne quis post diem mortis scriptis ante decennium testamentis praestetur assensus, nullisque penitus viribus scriptura huiusmodi tempore antiquata taxetur: praesertim quum, si voluntas continuata perstiterit, brevis mora sit, recentibus vetustatem innovare temporibus. Vix enim fieri potest, ut per haec tempora, quae fidei amore contraximus, omnem testium conscientiam mors coniurata surripiat, et revera nefas est, ut antiquae deliberationis ordinatio voluntas postrema dicatur. Dat. x. kal. iul. Ravenna, dd. nn. Honorio xii. et Theodosius viii. aa. coss.

Interpretatio. Si quis condito testamento decennio superstes fuerit et suam non mutaverit voluntatem, quod ante decennium factum est, vacuum remanebit.

 

CTh.4.4.7pr. [=brev.4.4.7pr.]

Imp. Theodosius a. Asclepiodoto pf. p. Si quis agere ex testamento, quolibet modo, sive scripto, sive sine scriptura confecto, de hereditate voluerit, ad fideicommissi persecutionem adspirare cupiens, minime permittatur. Tantum enim abest, ut aditum cuiquam pro suo migrandi desiderio concedamus, ut etiam illud sanciamus, ut, si testator faciens testamentum in eodem pro codicillis etiam id valere complexus sit, qui hereditatem petit ab ipsis intentionis exordiis, utrum velit, eligendi habeat potestatem, sciens, se unius electione alterius sibi aditum praeclusisse; ita ut, sive bonorum possessionem secundum tabulas vel secundum nuncupationem ceterasque similes postularit, aut certe ex edicto divi Hadriani se mitti ad possessionem ex more petierit, statim inter ipsa huius iuris auspicia propositum suae intentionis explanet. Sic enim, si quis defuncti agnoverit voluntatem, de inofficioso agere prohibetur, et patronus, liberti muneribus electis et operis, contra tabulas bonorum possessione repellitur: sic mulier in edicto, quod de alterutro est, quum suam explanaverit optionem, ne poenitentia possit ad aliud transire, etiam satisdatione cogetur praecavere, nisi si aetatis iuvetur auxilio.

CTh.4.4.7.1 [=brev.4.4.7.1]

Illud quoque pari ratione servandum est, ut testator, qui decreverit facere testamentum, si id implere nequiverit, intestatus videatur esse defunctus, nec traducere liceat ad fideicommissi interpretationem, velut ex codicillis ultimam voluntatem, nisi si id ille complexus sit, ut vim etiam codicillorum scriptura debeat obtinere; illo iure electionis videlicet perdurante, ut, qui ex testamento agere voluerit, ad fideicommissum migrare non possit.

CTh.4.4.7.2 [=brev.4.4.7.2]

Si quis vero ex parentibus utriusque sexus ac liberis usque ad gradum quartum agnationis vinculis alligatus vel cognationis nexu constrictus ad tertium usque scriptus heres fuerit vel nuncupatus, in eo videlicet testamento, quod testator vicem quoque codicillorum voluit obtinere, licebit ei, si de hereditate ex testamento secundum mortui voluntatem agens fuerit forsitan superatus, vel certe ipse sponte voluerit, ad fideicommissi subsidium convolare. Non enim par eademque ratio videtur, amittere debita et lucra non capere. [In omni autem genere testamenti, sive id praetorio iure sive civili consistat, seu codicilli conscribantur, sive non scripta voluntas ultima praetendatur, id volumus observari, ut eodem die, quo coeptum quid eorum fuerit, ad perfectum sui plenitudine sortiatur, nihilque eius in diem alterum differatur; quod quidem nullam habeat firmitatem, nisi aut septem aut quinque vel rogati aut qui fortuitu venerint, possint iure testimonium perhibere, videlicet ut post hanc sanctionem divinis et liquescentibus apicibus, qui trium testium numero sint contenti.] Dat. x. kal. mart. Constantinopoli, Victore v. c. cos.

Interpretatio. Si quis per scripturam condiderit testamentum et postmodum sine scriptura, hoc est per nuncupationem suam iterandam crediderit voluntatem, vel si codicillis, quod est fideicommissum, potestatem heredi suo commiserit, ut, ex qua voluerit, testatoris ordinatione succedat: tunc in primordio adeundae hereditatis suam publicare non desinat voluntatem, utrum ex testamento, an per nuncupationem, an per fideicommissum hereditatem sibi eligat vindicandam. Quod si prima electio eius fuerit superata, ad alteram ei transire non liceat: quia unius petitione concessa, de reliquis se noverit excludendum, quia una petitio alias aperte et evidenter excludit. Extrema pars legis istius ideo non habetur scripta vel exposita, quia novella lege calcatur.

CTh.4.5.0. De litigiosis.

CTh.4.5.1pr. [=brev.4.5.1pr.]

Imp. Constantinus a. ad provinciales. Post alia: lite pendente illud, quod in controversiam devocatur, in coniunctam personam vel extraneam donationibus vel emptionibus* vel quibuslibet aliis contractibus minime transferri oportet, tanquam nihil factum sit lite nihilominus peragenda.

CTh.4.5.1.1 [=brev.4.5.1.1]

Quod si tutelae causa vertitur, post examen iudicis in supplementum pronuntiationis dentur arbitri, qui non iam arbitri, sed exsecutores putandi sunt etc. Dat. kal. aug. Basso et Ablavio coss.

Interpretatio. Res, quae proposita actione repetitur, transferri a possidente ad alterum nullis contractibus potest; neque inde aliqua fieri scriptura permittitur, nisi prius lis, de qua agitur, fuerit iudicio definita.

CTh.4.6.0. De naturalibus filiis et matribus eorum.

CTh.4.6.2

...........ri fecit vel si ipsorum nomine comparavit, totum legitima suboles recipiat. Quod si non sint filii legitimi nec frater consanguineus aut soror aut pater, totum fisci viribus vindicetur. itaque liciniani etiam filio, qui per rescriptum sanctissimum dignitatis culmen ascendit, omnis substantia auferatur et secundum hanc legem fisco adiudicetur, ipso verberato compedibus vinciendo, ad suae originis primordia redigendo. Lect. iii k. mai. Carthagine Nepotiano et Facundo conss. (336 apr. 29).

 

CTh.4.6.3

Idem a. ad Gregorium. Senatores seu perfectissimos, vel quos in civitatibus duumviralitas vel quinquennalitas vel flamonii vel sacerdotii provinciae ornamenta condecorant, placet maculam subire infamiae et peregrinos a Romanis legibus fieri, si ex ancilla vel ancillae filia vel liberta vel libertae filia, sive Romana facta seu Latina, vel scaenica vel scaenicae filia, vel ex tabernaria vel ex tabernari filia vel humili vel abiecta vel lenonis vel harenarii filia vel quae mercimoniis publicis praefuit, susceptos filios in numero legitimorum habere voluerint aut proprio iudicio aut nostri praerogativa rescripti, ita ut, quidquid talibus liberis pater donaverit, sive illos legitimos seu naturales dixerit, totum retractum legitimae suboli reddatur aut fratri aut sorori aut patri aut matri. Sed et uxori tali quodcumque datum quolibet genere fuerit vel emptione collatum, etiam hoc retractum reddi praecipimus: ipsas etiam, quarum venenis inficiuntur animi perditorum, si quid quaeritur vel commendatum dicitur, quod his reddendum est, quibus iussimus, aut fisco nostro, tormentis subici iubemus. Sive itaque per ipsum donatum est qui pater dicitur vel per alium sive per suppositam personam sive ab eo emptum vel ab alio sive ipsorum nomine comparatum, statim retractum reddatur quibus iussimus, aut, si non existunt, fisci viribus vindicetur. Quod si existentes et in praesentia rerum constituti agere noluerint pacto vel iureiurando exclusi, totum sine mora fiscus invadat. Quibus tacentibus et dissimulantibus a defensione fiscali duum mensuum tempora limitentur, intra quae si non retraxerint vel propter retrahendum rectorem provinciae interpellaverint, quidquid talibus filiis vel uxoribus liberalitas impura contulerit, fiscus noster invadat, donatas vel commendatas res sub poena quadrupli severa quaestione perquirens. Licinniani autem filius, qui fugiens comprehensus est, compedibus vinctus ad gynaecei Carthaginis ministerium deputetur. Lecta xii k. aug. Carthagine Nepotiano et Facundo conss. (336 iul. 21).

 

CTh.4.6.4 [=brev.4.6.1]

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Ampelium pf. U. Placuit, manentibus ceteris, quae de naturalibus liberis Constantinianis legibus cauta sunt, haec tantummodo temperare, ut is, qui heredem heredesve filios ex legitimo matrimonio vel nepotes, qui filiorum loco habendi sunt, patrem quoque matremve dimittit, si ex consortio cuiuslibet mulieris naturales susceperit, unam tantum bonorum suorum et hereditatis unciam naturalibus vel mulieri donandi aut relinquendi habeat facultatem. Si quis vero nullo ex his, quos excipimus, superstite morietur, atque ex muliere, quam sibi adiunxerat, naturalem pluresve dimittet, usque ad tres tantum, si volet, uncias tam in mulierem quam in naturales, quo maluerit iure, transscribat. Dat. xvii. kal. sept. Contionaci, Gratiano a. ii. et Probo coss.

Interpretatio. Observandum de naturalibus filiis lex ista constituit, ut, si quis habens ex legitimo matrimonio filios vel filias, sive masculos nepotes ex filiis, vel patrem aut matrem ex quacumque* muliere, id est ingenua nata vel facta susceperit naturales, non amplius quam unciam unam de facultatibus suis noverit naturalibus conferendam. Nam si defuerint ex omni parte personae superius nominatae, tunc naturalibus filiis vel mulieri, de qua nascuntur, tres uncias tantum, non amplius noverit, quisquis ille est, se posse conferre.

 

CTh.4.6.5

Impp. Arcadius et Honorius aa. Petronio vicario Hispaniarum. Legibus Constantini et genitoris nostri praeceptis edocti praecipimus, ut exclusis naturalibus filiis ad fiscum transferatur, quod ab ipsorum persona decidit, sin ci .... cipitur, et omne, quod legitimis competit, legis .... tia non negatur. Dat. iiii k. mai. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 apr. 28).

 

CTh.4.6.6

Idem aa. et Theodosius a. Anthemio praefecto praetorio. Damus patrum arbitrio, si tamen legitima prole careant nec filios vel nepotes ex filio matremve habeant, naturales filios, quos ex quolibet susceperint contubernio, eorumve matrem, tres usque bonorum suorum uncias largitate prosequi seu ultima voluntate: matre vero vel ceteris personis, quae ex iustis? Sunt, hoc est legitimis filiis vel nepotibus ex filio uno pluribusve existentibus, pater bonorum suorum unam tantum unciam naturalibus filiis eorumque genetrici largiendi vel relinquendi habeat potestatem. Dat. id. nov. Constantinopoli Stilichone ii et Anthemio conss. (405 nov. 13).

 

CTh.4.6.7

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. ad Bassum praefectum praetorio. Naturalium his nomen sancimus imponi, quos sine honesta celebratione matrimonii procreatos legitima coniunctio fuderit in lucem; servos autem ex ancillae utero ipso iure generari patet, quamvis per vim naturae ne illis quidem possit naturalium nomen auferri. in hereditariis tamen cor........... naturales sane, si ex ancilla nati fuerint et non manumittuntur a domino, inter hereditaria mancipia computantur. Quod si aut de ingenua fuerint naturales aut de liberta aut certe libertina, ultra sescunciam matri cum naturalibus filiis dari amplius non licebit, hac ratione, ut donatio nuptialis in hereditatis supputatione non veniat, sed de eo, quod supra donationem nuptialem fuerit, inde sescuncia deputata naturalibus iure debetur. Quod si aliquid ultra aut per donationem aut per testamentum aut per suppositam quamcumque personam illis fuerit derelictum, ab herede legitimo legibus revocetur. (426....).

 

CTh.4.6.8 [=brev.4.6.2]

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Hierio pf. p. Post alia: naturales liberi eorumque matres nec parentum arbitrio in successionibus ceterisque modis, quibus rei mobilis vel immobilis dominium confirmatur, passim et sine legis distinctione congrua permittantur, nec tamen legis, quae nuper lata est, asperitate premantur, quum satis sit, eos secundum priorem constitutionem, aut exstantibus iustis liberis aut etiam non exstantibus, id tantum consequi, si patris deferatur arbitrio, quod per eam iusta moderatione decretum est; ceteris, quae de eorum matribus, libertis libertinisque per novam constitutionem decreta sunt, in sua manentibus firmitate. Dat. x. kal. mart. Constantinopoli, Tauro et Felice coss.

Interpretatio. Haec lex interpretatione non indiget, quia ad hoc solum intromissa est, quia posterior omnibus est et priorem, quae a posteriore damnata fuerat, confirmavit.

CTh.4.7.0. De manumissionibus in ecclesia.

CTh.4.7.1pr. [=brev.4.7.1pr.]

Imp. Constantinus a. Osio episcopo. Qui religiosa mente in ecclesiae gremio servulis suis meritam concesserint libertatem, eandem eodem iure donasse videantur, quo civitas Romana solennibus decursis dari consuevit. Sed hoc dumtaxat* iis, qui sub adspectu antistitum dederint, placuit relaxari.

CTh.4.7.1.1 [=brev.4.7.1.1]

Clericis autem amplius concedimus, ut, quum suis famulis tribuunt libertatem, non solum in conspectu ecclesiae ac religiosi populi plenum fructum libertatis concessisse dicantur, verum etiam quum postremo iudicio libertates dederint, seu quibuscumque* verbis dari praeceperint ita ut ex die publicatae voluntatis, sine aliquo iuris teste vel interprete, competat directa libertas. Dat. xiv. kal. mai. Crispo ii. et Constantino ii. coss.

Interpretatio. Qui manumittendi in sacrosancta ecclesia habuerit voluntatem, tantum est, ut sub praesentia sacerdotum servos suos velit absolvere, noverit eos, suscepta libertate cives esse Romanos: nam si clerici suis mancipiis dare voluerint libertatem, etiamsi extra conspectum fecerint sacerdotum vel sine scriptura verbis fuerint absoluti, manebit, sicut civibus Romanis, integra et plena libertas.

CTh.4.8.0. De liberali causa.

CTh.4.8.4

Imp. Constantinus a. ad Maximum praefectum Urbi. ................ ....uxisset, eorum omnium iudicio fieret copia. quod quidam ita interpretati sunt, ut contractis in litem omnibus et adsertionibus iam ordinatis et profligatis exactisque paene iudiciis, si cui earum personarum, quae in quaestione sunt, partus accidisset, quasi accessione absentiae necessariae spectataeque personae novari tempora iuris esse adfirment. Sed cum aliud sit abesse, aliud necdum natum esse, placuit eos qui nascuntur matrum condicionibus et iure uti, quarum mox visceribus exponuntur, neque ideo, quod natus quidam est, tempora iudicii renovari. ante litem vero nati suo omnes nomine in quaestionem vocentur, quoniam hos solos, qui in lite nati erunt, omnem fortunam matrum complecti oportet et aut iustis tradi dominis aut libertate frui cum lucis auctoribus, cum eorum nulla propria veriorve possit esse defensio quam matrum. Dat. prid. id. iun. Sermio Probiano et Iuliano conss. (322 iun. 12).

 

CTh.4.8.5pr. [=brev.4.8.1pr.]

Imp. Constantinus a. ad Maximum pf. U. Si quis libertate utentes eiusque compotes inopinatos in discrimen ingenuitatis adducat, si eos forte assertio defecerit, circumductio praebeatur, assertorem quaeri titulo per literas indicante; ne causa per silentium ignoretur vel absurde etiam proclametur: ut, qui comperissent, vellent asserere, vel cunctantes etiam cogerentur; neu, si assertor defuerit, vincti, multis eos scientibus liberos, a dominis ducantur.

CTh.4.8.5.1 [=brev.4.8.1.1]

Ideoque sancimus: si quis assertoris inops atque ignotus, circumlustratis provinciae populis, desertus tradatur ei, qui servum dixerit, non infracta, sed dilata libertate, assertore invento vires recolligat, et suis renovatis defensionibus resistat in iudicio, possessoris iure privilegiisque subnixus, quamquam de domo illius processerit. Neque enim illa possessio est in tempus accepti, sed exspectatio assertoris in tempore non reperti; ita ut, si instaurata lite restitutisque in sua iura partibus, pro libertate fuerit lata sententia, iniuriae impudentiaeque causa adversarius pari numero servorum mulctetur, quotquot erunt, qui in servitutem petiti sunt: iis vero non condemnatur, qui in ipsa fuerint lite progeniti.

CTh.4.8.5.2 [=brev.4.8.1.2]

Quod si quis ante assertorem repertum vel ante sententiam fuerit mortuus, heredibus causam status probantibus mulctaticius servus tradetur: et heredes eius, qui libertatem temerabat, si implacabilem animum indicant, eadem maneat mancipiorum lex atque condicio*; si liberos sinent, quos clausos repererint, occidunt cum personis delicta.

CTh.4.8.5.3 [=brev.4.8.1.3]

Minorum defensores eadem manebit mancipiorum mulcta: ac iudicio his, quos defenderant, reposcentibus, rei male gestae dabitur aestimatio.

CTh.4.8.5.4 [=brev.4.8.1.4]

Quum id proprio periculo fecerit assertor, ut rem salvam fore promittit, ita satis accipiat de mulctae redhibitione.

CTh.4.8.5.5 [=brev.4.8.1.5]

Libertatem victis hostibus victorum dominatio abstulit; leges vero iniuriosos poena afficiunt et fama spoliant, dictumque in iurgio in adversarium immodestius iactatum petulantiusque fusum poenam subire cogitur: atque non erit impunita labefactatio atque oppugnatio libertatis, quae in convictis quoque punitur. iniustum est autem, alienum ad servum recepisse, et alterius servi abductione condemnatur. Dat. xiii. kal. aug. Sirmio, Probiano et Iuliano coss.

Interpretatio. Si aliquis in libertate positum ad servitium conetur addicere, iubet pulsatum ex ordinatione iudicis per populos et per publicum duci, ut defensorem sui status inveniat et inventum assertorem per chartam petat a iudice, ne silentio ingenuitas opprimatur. Quod si aut ipse sibi adesse aut assertorem non potuerit invenire, tradatur domino repetenti ad servitium, non ad poenale supplicium: ita ut non per hanc traditionem ex integro spem libertatis amittat, nisi quum habuerit locum, invento assertore libertatis suae statum asserat legibus audiendus. Quod si tali ordine reparata lite, qui pulsantur, ingenuos se esse docuerint, tunc ille, a quo ingenuitas iniuste fuerat appetita, tot mancipia his, quos ad servitutem vocabat, eius aetatis et sexus dare cogatur, illis in condemnatione non annumerandis his, qui, dum causa protrahitur, in lite nati esse probantur. Quod si ex his, qui ad servitutem vocantur, dum per assertorem requirendum aut alia occasione causa protrahitur, aliqui moriantur, et heredes eorum statum ingenuitatis obtinuerint, pro illius persona, quae in lite mortua est, heredibus suis eius compensatio, sicut et pro vivis, a pulsante reddenda est. Si vero ille moriatur, qui liberos conabatur addicere, et filios aut heredes dimittat, si persequi voluerint causam, quam pater aut auctor inchoaverat, et victi fuerint, ad supra scriptam satisfactionem tenendi sunt, ut alia tot mancipia male pulsatis satisfaciant. Si vero agere noluerint, nec persequi eos tentaverint, sed etiam in custodiam ab auctore redactos absolverint, erunt a mulctae condemnatione securi, quia non in auctoris sui vitio perstiterunt. Quod si forte minores sint, et tutor eorum vel curator causas eorum adversus ingenuitatem prosequi velit, et fuerit superatus, ipse de propria facultate ad satisfactionem tenendus est. Si vero post secundam reparationem assertor inventus periculo suo addicti causam crediderit replicandam, ut, si vincatur, peculium aut servitia susceptorum vel ipsos reddere debeat: similiter et ille, qui pulsat, dato fideiussore promittat se praedictum numerum vel meritum mancipiorum, vel quod ab his in peculio reposcit, satisfacere, quum fuerit superatus.

 

CTh.4.8.6pr. [=brev.4.8.2pr.]

Idem a. ad Maximum pf. U. Libertati a maioribus tantum impensum est, ut patribus, quibus ius vitae in liberos necisque potestas permissa est, eripere libertatem non liceret.

CTh.4.8.6.1 [=brev.4.8.2.1]

Si quisquam minor venumdatus actum maior administravit, quoniam minoris emptio* scientiam non obligat, eum ad libertatem venientem emptionis* actusque a maiore administrati praescriptio non tenebit:

CTh.4.8.6.2 [=brev.4.8.2.2]

Nec vero ille, qui apud quempiam pro servo educatur, ac maior effectus vendenti veluti domino acquievit actuque administrato iam paene extremam relegit libertatem, (quoniam neque maior effectus originem suam noverat, neque eam, quam ignoraverat, venditionem patiens deseruisse iudicandus est) minori similis, eadem emptionis* atque actus administrati praescriptione non alligabitur, sed utrique dabitur assertio.

CTh.4.8.6.3 [=brev.4.8.2.3]

Paria etiam in libertinis erunt, qui quaestu quodam in eandem rursus servitutem relabuntur. sed eorum hac exceptione causa distinguenda est, ut, qui impuberes intra annum quartum decimum manumissi ac deinceps in servitio retenti ignorata libertate non utantur, maioresque venumdati actum gerant, ab assertione non arceantur: quum illi aetati tributae libertatis ignoratio aut oblivio concessa est. qui vero memoria firma venditioni post factae non nescius innectitur, huius legis beneficio carebit.

CTh.4.8.6.4 [=brev.4.8.2.4]

Et quoniam vicissim etiam ipsis, qui his rem commiserunt, medendum est, si quisquam omnium, qui supra comprehensi sunt, in libertatem proclamaverit, id, quod apud se esse eius, qui se dominum dicit, profitebitur, quoniam de eo non dubitatur, reddi ac referri iudex protinus pronuntiabit.

CTh.4.8.6.5 [=brev.4.8.2.5]

Quod vero petitur, si id fuerit negotiatione controversum, per cautionem assertoris, ut alia lege comprehensum est, conservabitur, ac petitio differetur, ut, si fuerit approbata propria libertas, gestarum rerum ab eodem ratio atque omne, quod debebitur, reposcatur, ut servitute depulsus, qui pro domino quondam fuerat, habeat, quod ut servo domini iure largitus est, et quae ex earum rerum quaestu ac fructibus conciliata sunt, et quae de furtivis compendiis obscure capta ac parta sunt, quum liberum esse non oporteat, quod apud servum dominus peculii nomine collocaverat.

CTh.4.8.6.6 [=brev.4.8.2.6]

Ea vero, quae testamento aut donatione quaesita sunt, aut quae ex earum rerum emolumentis empta* confectaque sunt, eidem ingenuo deputentur.

CTh.4.8.6.7 [=brev.4.8.2.7]

Quae tamen universa exacto libertatis iudicio, quo a supra dictis rebus discernuntur, in sequestri esse oportet, ut, his ab utroque deductis atque in medio iure locatis, ad eorum proprietatem uterque contendat. Dat. xv. kal. mart. Thessalonica, Severo et Rufino coss.

Interpretatio. Minor venditus, si post viginti et quinque aetatis suae annos iam maior effectus servierit aut in rebus emptoris* actor aut cuiuslibet rei ordinator fuerit constitutus, quum de ingenuitate sua proclamaverit, sine praeiudicio servitii, quod gesserit, audiatur, nec hoc ei praeiudicium generet, quod eius, a quo emptus* est, domum aut utilitates in annis maioribus positus visus est ordinasse. Hoc etiam de libertis lex haec praecepit custodiri, ut, qui intra quattuordecim* annos fuerint manumissi et actum in maiore aetate positi gesserint patronorum, libertati eorum actus non praeiudicet servitutis, sed quum voluerint, suas aut de ingenuitate aut de libertinitate, intra tempora legibus constituta, proferant actiones. Sic etiam, si quis minor ingenuus a quolibet fuerit educatus et, liberum se esse nesciens, fuerit a nutritore distractus et actum vel utilitatem illius, a quo emptus* est, ut servus gesserit, priusquam triginta annorum praeiudicio teneatur, potestatem habeat reclamandi, et quasi minor is, priusquam tempora suppleantur, amissam recipiat libertatem. Quicquid vero eis ille, a quo empti* sunt, vel tradidit vel donavit vel quaecumque* ex rei suae administratione profecit, totum retinendi ac revocandi habeat potestatem. Si vero huiusmodi personis aliquid a quibuscumque* aliis aut testamento aut donatione collatum est, id solum sibi iam liberi vindicent: nam quod de re patroni libertus vel emptoris* ingenuus, dum serviret, profecit, libertati redditus libertus patrono, ingenuus emptori* restituat. Hi vero, qui in annis maioribus constituti sunt, scientes se esse ingenuos vel libertinos, si vendi acquieverint, in ea, ad quam scientes sua voluntate transeunt, servitute permaneant.

 

CTh.4.8.7 [=brev.4.8.3]

Idem a. ad Bassum pf. p. Legis promulgatio, quae per sedecim annos bona fide in libertate durantes contra eos, qui inquietant, praescriptione defendit, non opitulatur his, qui ex ancillis matribus et ingenuis patribus orti per id tempus in libertatis affectu cum parentibus perdurarint, quandoquidem, nullo praecedente iusto legitimae possessionis initio, usurpatio libertatis nuda iactetur, quum neque redemptio* a servitute neque vicarii traditio servuli vel peculii assignatio valeat demonstrari; qui tituli possint famulatus nexibus liberare eum, qui convenitur, si quo ex iis genere usus in libertate esset per annos sedecim demoratus. Iure enim communi maternam condicionem* natum sequi necesse est, ita ut, etsi herilem lectulum ancilla ascenderit*, non liberorum domino, sed servorum partum suscipiat. Dat. prid. kal. mart. Basso et Ablavio coss.

Interpretatio. Lex aliquando fuerat promulgata, ut, si quis sedecim annos sine ulla molestia, nullo repetente vel pulsante, vixisset, et postea in servitium non veniret. Sed hoc illis prodesse non poterit, quos de ingenuis patribus et colonis mulieribus vel ancillis constiterit procreatos, nisi forte patres eorum pro filiorum capite dominis, quorum ancillas in consortio habent, aut vicaria mancipia cum peculiis aut redemptionem* status eorum solverint. Si vero patres hoc se persolvisse non doceant, non poterunt matrum condicionem* mutare, aut mancipia dominis deperire, etiamsi de propriis dominis nascantur, nisi per manumissionem servili condicione* carere non possunt. Si quis in libertate positus ancillam sibi copulaverit in coniugium, si filii ex ipsis nati fuerint, origo matrem sequatur: simili modo, si liberta servum duxerit maritum, agnatio servum sequatur, quia ad inferiorem personam vadit origo.

 

CTh.4.8.8

...........Si post adsertionem defensionemque ordinatam alius in iudicium acciri petiverit, adsertio quidem et defensio inter omnes ordinetur, ipse vero tot mancipia, quot petebat, fisco cogatur inferre. quod si adsertor defecerit, vel praedictam multam agnoscat vel, si per inopiam id implere non possit, in metallum detrudetur: eadem circa minorum defensores, cum liberalis causa agitur, forma servanda. Et cetera. Dat. vii k. novemb. Constantinopoli Pacatiano et Hilariano conss.

Interpretatio. Si post adsertionem defensionemque dispositam alius in iudicium qui se dominum dicit petierit exhiberi, inter omnes quidem ordinabitur adsertio, sed ipse ad certam poenam tenebitur. Idem est in adsertore vel defensoribus minorum. (332 oct. 26)

 

CTh.4.8.9 [=brev.4.8.4]

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Rufino pf. p. Si cui super statu suo quaestio moveatur, qui diuturno tempore, hoc est per viginti annorum spatia in libertatis possessione duravit, vel quem asserant suffragia munerum et privilegia meritorum, quive iis praesentibus, qui dominos se esse contendunt, in hominum erit celebritate versatus, nulla ei dandi assertoris necessitas imponatur, sed liber assistat et statum suum ipse tueatur, calumniantem repellat, redarguat persequentem, ne fluctuet dubius, si de alieno necesse habebit pendere fastidio. De aliis vero, quos nec honor aliquis, nec superscriptione praedicti temporis privilegium militare defendit, antiqui iuris forma servetur. Dat. iv. kal. oct. Constantinopoli, Theodosius a. iii. et Abundantio coss.

Interpretatio. Qui viginti annos non occulte, sed publice in libertate duraverint et aliquid officii vel militiae, praesente et tacente petitore, gesserint, assertorem quaerendi eos necessitas non manebit, sed ipsi per se, si voluerint, adversus petitorem, quod libertati eorum competit, exsequentur. circa alios vero, qui nescientibus dominis latuerint, prioris legis ordo servabitur.

CTh.4.9.0. De his, qui a non domino manumissi sunt.

CTh.4.9.1 [=brev.4.9.1]

Imp. Constantinus a. ad Bassum. Si a non dominis libertas detur mancipio alieno, si quidem ab his iudicibus impetrabitur, quibus dandi ius est, sine ulla trepidatione poenae facilis dissolutio est. Si vero iubentibus nobis quicquam lege actum esse doceatur, et non dominus, ut alienum mancipium manumitteretur, petiisse, tunc eodem, qui in conspectu nostro libertatem monstrabitur consecutus, ei protinus, ad cuius proprietatem pertinet, restituto, is, qui mancipium alienum fallendo principis conscientiam manumisit, mancipia duo cogatur domino eius dare, cuiusmodi sexus, aetatis atque artis constiterit esse manumissum, et alia tria fisco eademque ratione similia. quae mulcta non semper imponitur, sed potius conquiescit, si forte manumissus inferentem sibi quaestionem status obiecta legitima praescriptione potuerit excludere; quum sibi amissi mancipii damna debeat imputare, qui in perniciem suam gesta taciturnitate firmaverit. Prop. id. iul. Constantino a. v. et Licinio caes. coss.

Interpretatio. Si aliquis mancipium manumittere praesumpserit* alienum et id sub praesentia principis vel in ecclesia fecerit, hac poena tenebitur, ut et manumissus a domino revocetur, et alia duo mancipia eiusdem aetatis aut sexus aut certe artificii, quod ille, qui est manumissus, scierit, dare cogatur. Si vero ille, qui manumissus dicitur, repetentem dominum sub hac praescriptione superaverit, ut iam firmitatem status sui temporibus tueatur, tunc ille, qui manumisit, non est constringendus ad poenam, dum ille, qui repetit, praeiudicium domini sui incurrerit aut taciturnitate nutrierit.

CTh.4.10.0. De libertis et eorum liberis.

CTh.4.10.1 [=brev.4.10.1]

Imp. Constantinus a. ad concilium Byzacenorum. Libertis ingratis in tantum iura adversa sunt, ut, si quadam iactantia vel contumacia cervices erexerint aut levis offensae contraxerint culpam, a patronis rursus sub imperia dicionemque* mittantur. Dat. vi. kal. aug. coloniae Agrippinae, Pacatiano et Hilariano coss.

Interpretatio. Quaecumque* persona servilis a domino suo fuerit consecuta libertatem, si postea superbire coeperit aut patronum, id est manumissorem suum laeserit, amissa libertate, quam meruit, in servitium revocetur.

 

CTh.4.10.2pr.

Impp. Honorius et Theodosius aa. consulibus, praetoribus, tribunis plebis, senatui suo salutem dicunt. Post alia: liberti non modo adversus patronos non audiantur, verum etiam eandem quam patronis ipsis reverentiam praestent heredibus patronorum, quibus ingrati actio sic ut ipsis manumissoribus deferetur, si illi datae sibi libertatis immemores nequitiam receperint servilis ingenii. (423 aug. 6).

CTh.4.10.2.1

Quod si delatores accusatoresve manumissorum heredumve esse praesumpserint, eodem quo servi supplicio tenebuntur, luituri poenas ante adhibitae delationis exordium. Et cetera. Dat. viii id. aug. Ravenna Asclepiodoto et Mariniano conss.

Interpretatio. Libertos non solum contra patronos, sed et contra patroni audiendos heredes non esse: ingratos etiam ab heredibus in servitutem revocari: delatores etiam contra patronorum heredes, antequam audiantur, puniendos. (423 aug. 6)

 

CTh.4.10.3

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Basso praefecto praetorio. Post alia: libertinae condicionis homines numquam ad honores vel palatinam adspirare militiam permittimus. Sane hanc distinctionem volumus custodiri, ut ex manumissis nati ad locum usque proximum protectoris licitum nullatenus adire mereantur ita, ut patronis patronorumve heredibus reverentiae privilegia conserventur. Nam si militantes etiam docebuntur ingrati, ad servitutis nexum procul dubio reducentur. Ipsos vero, qui manumissi sunt, nulla ratione ad ullum quamvis humilis militiae locum sinimus admitti. Dat. iii. kal. april. Ravenna Theodosio a. xii et Valentiniano a. ii conss.

Interpretatio. Libertos ad nullos honores militiamque adspirare: eorum filios ingenuos usque ad protectoris locum posse conscendere: etiam militantes ingratos in servitutem revocari. (426 mart. 30)

CTh.4.11.0. De longi temporis praescriptione.

CTh.4.11.1 [= 13,1 h.]

Idem a. ad. Vettium Rufinum praefectum Urbi. Ex donatione principum aut quocumque modo rem ad fiscum pertinentem usque ad nostra decennalia sine aliqua interpellatione possidentes, secundum ius enim haec intelligitur esse possessio, securi possideant. Proposita x k. iun. Romae Sabino et Rufino conss. (316 dec. [?] 23).

 

CTh.4.11.2 [= 13,2 h.]

Impp. Constantius et Constans aa. Argyrio praesidi. Annorum quadraginta praescriptio, quam vetustatem leges ac iura nuncupare voluerunt, admittenda non est, cum actio personalis intenditur. Quare in praesenti et in ceteris causis id potissimum servabis atque custodies, nisi iure veteri comprehensum sit actionem, quae movetur, propter vetustatem non debere moveri. Sed quamvis actio pecuniae postulatae exceptione temporis non finiatur, iudex tamen debet inspicere, quae temporis intervalla nullis iustis causis exsistentibus fluxerint, et instrumenti vetustatem, ut diligentius his consideratis ex officio iudicantis, quid pronuntiari super huiusmodi actionibus oporteat, aestimetur. Dat. x kal. iul. Limenio et Catullino conss.

Interpretatio. Quamvis indebito longi tem.... (349 iun. 22)

CTh.4.12.0. Ad senatus consultum Claudianum.

CTh.4.12.1pr. [= 11,1 h.]

Imp. Constantinus a. ad P.probum. Si quae mulieres liberae vel a servis vel a quolibet alio vim perpessae contra voluntatem suam servilis condicionis hominibus iunctae sint, competenti legum severitate vindictam consequantur. (314 apr. 1).

 

CTh.4.12.1.1 [= 11,1 h.]

Si qua autem mulier suae sit immemor honestatis, libertatem amittat atque eius filii servi sint domini, cuius se contubernio coniunxit. Quam legem et de praeterito custodiri oportet. Proposita kal. april. Volusiano et Anniano conss.

Interpretatio. Per vim contra voluntatem servo iuncta alieno et vindictam consequitur. Si vero sponte fit ancilla, et eius filii servi sunt. (314 apr. 1)

 

CTh.4.12.2 [= 11,2 h.]

.............Dat. v kal. febr. Gallicano et Basso conss.

Interpretatio. Septem testibus civibus Romanis praesentibus tertio ex senatus consulto Claudiano denuntiandum. (317 ian. 28)

 

CTh.4.12.3 [= 11,3 et 4 h.]

Idem a. ad populum. Cum ius vetus ingenuas fiscalium servorum contubernio coniunctas ad decoctionem natalium cogat nulla vel ignorantiae venia tributa vel aetati, placet coniunctionum quidem talium vincula vitari, sin vero mulier ingenua vel ignara vel etiam volens cum servo fiscali convenerit, nullum eam ingenui status damnum sustinere, subolem vero, quae patre servo fiscali, matre nascetur ingenua, mediam tenere fortunam, ut servorum liberi et liberarum spurii latini sint, qui, licet servitutis necessitate solvantur, patroni tamen privilegio tenebuntur. Quod ius et in fiscalibus servis et in patrimoniorum fundorum originariis et ad emphyteuticaria praedia et qui ad privatarum rerum nostrarum corpora pertinent servari volumus. Nihil enim rebus publicis ex antiquo iure detrahimus nec ad consortium huius legis copulamus urbium quarumcumque servitia; volumus ut civitates integram teneant nec [imminutam] interdicti veteris potestatem. Si vel error improvidus vel simplex ignorantia vel aetatis infirmae lapsus in has contubernii plagas depulerit, haec nostris sanctionibus sit excepta. Dat. vi kal. sept. Serdicae Constantino a. vii et Constantio conss.

Interpretatio. Ingenua, quae se fiscali servo iunxerit, sive sciens sive ignara, ipsa manebit libera, filii vero eius et Latini et spurii erunt, qui, quamvis liberi sint, iuri tamen obtingunt patronorum. Idem est et si servo emphyteuticario se sociarit ingenua vel patrimoniali aut ex privata re principum excepto iure rei publicae, quod lex praesens voluit conservatum. (320 [?] ian. 27 [31?])

 

CTh.4.12.4 [= 11,5 h.]

Idem a. Quaecumque mulierum post hanc legem servi contubernio se miscuerit, et non conventa per denuntiationes, sicut ius statuebat antiquum, statum libertatis amittat. Dat. prid. non. oct. Basso et Ablabio conss. (331 oct. 6).

 

CTh.4.12.5 [= 11,6 h.]

Imp. Iulianus a. Secundo praefecto praetorio. Senatusconsultum Claudianum firmum esse censemus omnibus constitutionibus, quae contra id latae sunt, penitus infirmatis, ut libera mulier, sive procuratori sive actori privato sive alii cuilibet servili condicione polluto fuerit sociata, non aliter libertate amissa nexu condicionis deterrimae adstringatur, nisi trinis fuerit denuntiationibus ex iure pulsata. Quod quidem circa privatas personas convenit observari; nam eas mulieres, quae fiscalibus vel civitatis servis sociantur, ad huius sanctionis auctoritatem minime pertinere sancimus. Dat. et proposita in foro Traiani viii id. dec. Mamertino et Nevitta conss.

Interpretatio. Senatus consulti Claudiani auctoritas confirmatur etiam circa eas, quae procuratoribus et actoribus privatorum iunguntur, exceptis his, quae servis fiscalibus vel civitatum sociantur. (362 dec. 6)

 

CTh.4.12.6 [= 11,7 h.]

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Secundum praefectum praetorio. Si apud libidinosam mulierem plus valuit cupiditas quam libertas, ancilla facta est non bello, non praemio, sed conubio, ita ut eius fili iugo servitutis subiaceant. Manifestum est enim ancillam esse voluisse eam, quam liberam esse paenituit. Dat. prid. non. april. Triveris Gratiano n. p. et Dagalaifo conss.

Interpretatio. Si mulier ex contubernio servi fiat ancilla, filii quoque eius servi erunt. (366 [?] apr. 4)

 

CTh.4.12.7 [= 11,8 h.]

Impp. Arcadius et Honorius aa. ad Anatolium praefectum praetorio Illyrici. Cuncti provinciales agnoscant, nisi trinis denuntiationibus liberae feminae servorum consortiis arceantur, nullo modo posse eas ad servitium detineri. Dat. non. mart. Constantinopoli Honorio a. iiii et Eutychiano conss.

Interpretatio. Sine trina denuntiatione mulier servo iuncta non fit ancilla. (398 mart. 7)

CTh.4.13.0. De vectigalibus et commissis.

CTh.4.13.1 [=brev.4.11.1]

Imp. Constantinus a. ad Iunium rufum consularem Aemiliae. Penes illum vectigalia manere oportet, qui superior in licitatione exstiterit, ita ut non minus quam triennii fine locatio concludatur, nec ullo modo interrumpatur tempus exigendis vectigalibus praestitutum. Quo peracto tempore, licitationum iura conductionumque recreari oportet, ac simili modo aliis collocari; capitali sententia subiugando, quem plus aliquid, quam statutum est, a provincialibus exegisse constiterit. Dat. kal. iul. Crispo ii. et Constantino ii. coss.

Interpretatio. Vectigalia sunt, quae fisco vehiculorum subvectione praestantur, hoc est aut in litoreis locis navibus aut per diversa vehiculis merces deportant, cuius rei conductelam apud strenuas personas triennio esse praecipit, et continuo hanc exactionem aliis iterum permittendam, qui maiorem summam praestationis obtulerint. Ex qua conductione aut exactione, si quis plus, quam praeceptum fuerit, exigere tentaverit, ita ut mercatorem vel provincialem sub hac exactione gravare coeperit, periculo capitis se noverit esse damnandum.

 

CTh.4.13.2 [= 12,2 h.]

Idem a. Menandro. Universi provinciales pro his rebus, quas ad usum proprium vel ad fiscum inferunt vel exercendi ruris gratia revehunt, nullum vectigal a stationariis exigantur. Ea vero, quae extra praedictas causas vel negotiationis gratia portantur, solitae praestationi subiugamus. Dat. iii id. iul. Crispo ii et Constantino conss. (321 iul. 13).

 

CTh.4.13.3 [= 12,3 h.]

Idem a. Menandro. Rusticanos usibus propriis vel culturae ruris necessaria revehentes vectigal exigi non sinimus: capitali poena proposita stationariis et urbanis militibus et tertiis augustanis, quorum avaritia id temptari firmatur. Pro ceteris autem rebus, quas quaestus gratia comparant vendituri, solitum eos oportet vectigal agnoscere. Dat. k. aug. Crispo ii et Constantino conss. (321 aug. 1).

 

CTh.4.13.4 [= 12,4 h.]

Imp. Constantius a. ad Proclianum proconsulem Africae. Praestatio vectigalis maximam continens utilitatem tanta debet diligentia custodiri, ut adsiduis licitationibus sumat augmentum. Gravitas igitur tua vetustae praestationis augmenta viribus fisci de titulis vectigalium servari iubebit. Dat. xiiii k. feb. Constantinopoli Constantio a. viii et Iuliano c. conss. (356 [360] ian. 19).

 

CTh.4.13.5 [= 12,5 h.]

Idem a. ad Martinianum vicarium Africae. Divalibus iussis addimus firmitatem et vectigalium quartam provincialibus et urbibus Africanis hac ratione concedimus, ut ex his moenia publica restaurentur vel sarcientibus tecta substantia ministretur. Epistula ad virum clarissimum vicarium prid. id. iul. Cilio Datiano et Cereale conss. (358 iul. 14).

 

CTh.4.13.6 [= 12,6 h.]

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Archelaum comitem Orientis. Ex praestatione vectigalium nullius omnino nomine quicquam minuatur, quin octavas solite constitutas omne hominum genus, quod commerciis voluerit interesse, dependat, nulla super hoc militarium exceptione facienda. Proposita Beryto iiii k. feb. post cons. Valentiniani et Valentis aa. conss. (366 [368] ian. 29).

 

CTh.4.13.7 [= 12,7 h.]

Idem aaa. ad Constantium proconsulem Africae. Ex reditibus rei publicae omniumque titulorum ad singulas quasque pertinentium civitates duae partes totius pensionis ad largitiones nostras perveniant, tertia probabilibus civitatum deputetur expensis. Dat. vii id. sept. Mogontiaci p. c. Gratiani a. iii et Equiti v. c. conss. (375 [374] sept. 7).

 

CTh.4.13.8 [= 12,8 h.]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Palladio comiti sacrarum largitionum. A legatis gentium devotarum ex his tantum speciebus, quas de locis propriis, unde conveniunt, huc deportant, octavari vectigal accipiant; quas vero ex Romano solo, quae sunt tamen lege concessae, ad propria deferunt, has habeant a praestatione immunes ac liberas. Dat. prid. non. iul. Constantinopoli, accepta xii k. aug. Syagrio et Eucherio conss. (381 iul. 6).

 

CTh.4.13.9 [= 12,9 h.]

Idem aaa. Palladio comiti sacrarum largitionum. Ad virum clarissimum aegypti comitem litteras dedimus committentes, ut sciant usurpationem totius licentiae submo.............. (381-386...).

CTh.4.14.0. [=brev.4.12.0.] De actionibus certo tempore finiendis.

CTh.4.14.1pr. [=brev.4.12.1pr.]

Imp. Theodosius a. Asclepiodoto pf. p. Sicut in rem speciales, ita ad universitatem ac personales actiones ultra triginta annorum spatium minime protendantur. Sed si qua res vel ius aliquod postuletur, vel persona qualicumque* actione vel persecutione pulsetur, nihilominus erit agenti triginta annorum praescriptio metuenda: eodem etiam in eius valente persona, qui pignus vel hypothecam non a suo debitore, sed ab alio possidente nititur vindicare. Nam petitio finium regundorum in eo scilicet, quo nunc est, iure durabit.

CTh.4.14.1.1 [=brev.4.12.1.1]

Quae ergo ante non motae sunt actiones, triginta annorum iugi silentio, ex quo competere iure coeperunt, vivendi ulterius non habeant facultatem. Nec sufficiat precibus oblatis speciale quoddam, licet per annotationem, meruisse responsum vel etiam iudiciis allegasse, nisi, allegato sacro rescripto aut in iudicio postulatione deposita, fuerit subsecuta conventio. In eandem rationem illis procul dubio recasuris, quae post litem contestatam, in iudicium actione deducta habitoque inter partes de negotio principali conflictu, triginta denuo annorum devoluto curriculo, tradita oblivioni ex diuturno silentio comprobantur.

CTh.4.14.1.2 [=brev.4.12.1.2]

Non sexus fragilitate, non absentia, non militia contra hanc legem defendenda, sed pupillari aetate dumtaxat*, quam diu sub tutoris defensione consistit, huic eximenda sanctioni. Nam quum ad eos annos pervenerit, qui ad sollicitudinem pertinent curatoris, necessario ei, similiter ut aliis, annorum triginta intervalla servanda sunt.

CTh.4.14.1.3 [=brev.4.12.1.3]

Hae autem actiones annis triginta continuis exstinguantur, quae perpetuae videbantur, non illae, quae antiquitus fixis temporibus limitantur.

CTh.4.14.1.4 [=brev.4.12.1.4]

Annorum autem curricula ita numerari conveniet, ut et illa in demensionem tempora reducantur, quae ante nostrae mansuetudinis sanctionem iugi taciturnitate fluxerunt.

CTh.4.14.1.5 [=brev.4.12.1.5]

Verum ne qua otioso nimis ac desidi querimonia relinquatur, ei, qui se fiducia perpetuitatis actionem non movisse commemorat, decem post hanc legem annorum spatia continua superioribus addi praecipimus, ut, si quidem ante sanctionem hac lege praefinitos annos decurrisse patuerit, praeter ea tempora, quae manarunt, decem actori annorum spatia prorogentur, ita ut tempus illi hoc continuum ex legis tempore numeretur. Quod si decem illi anni superesse videbuntur aut amplius, ulterius eum nihil desiderare conveniet, sed proprio lapsu temporis decurrente ad triginta usque consummationem debere suo spatio esse contentum; si annos quidem restare non dubium est, sed infra decem eorum intervalla concludi, nihilominus etiam sic eum spatium tantum oportebit accipere, ut decem integer numerus compleatur; postquam hac definitione nulli movendi ulterius facultatem patere censuimus, etiamsi se legis ignorantia excusare tentaverit. Dat. xviii. kal. dec. Constantinopoli, Victore v. c. cos.

Interpretatio. Haec lex, licet in reliquis rebus fuerit abrogata, propter hoc tamen ut poneretur oportuit, quia de tricennio loquitur, quod pupillis, quam diu sub tutoribus agunt, non debeat imputari, sed, ubi ad eos annos pervenerint, quibus curatores habere possent, id est vir ad quintum decimum et puella ad tertium decimum annum, ex eo in causis eorum tricennalis actio, quemadmodum omnibus, supputetur: sicut et novella valentiniani testatur, quae videtur haec obscurius inter cetera posuisse, quae tamen ita dicit: "excepto privilegio pupillaris aetatis, quod divae memoriae patris nostri Theodosii lege concessum est, intra eadem tempora terminetur." Nam et hoc lex ista evidenter exponit, ut, sicut illa, quae perpetua erant, ad tricennium iussa sunt revocari, ita omnes causae, quibus infra tricennium tempora constituta sunt, suis quibusque locis et temporibus observentur, hoc est ut, quaecumque* seu de vicennio seu de decennio seu de quinquennio seu de anni spatio posita sunt et his similia, nullatenus ad tricennium perducantur.

CTh.4.15.0 [=brev.4.13.0.] De quinquennii praescriptione.

CTh.4.15.1 [=brev.4.13.1]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Palladio pf. p. Post alia: competitorem quinquennii possessor eliminet: debet enim iuxta Constantinianae legis indultum hoc privilegio petitor arceri, quo fiscus noster excluditur. Quod si quando fortassis emerserit, ordinarios iudices, competitionis obreptione rescissa, tuitionem pulsatis praestare iubemus enixam, quibus tamen lustralis aderit absque interpellatione possessio. Dat. viii. id. iul. Ravenna, Eustathio et Agricola coss.

Interpretatio. Quicumque* rem fiscalem per quinquennium possedisse probatur, ita ut a nullo exinde fuerit expulsus, et hanc ipsam rem aliquis sibi petere a principe voluerit, possidenti in tantum lege consultum est, ut etiam tuitionem ferre possessori iudicem iusserit et competitionis constitutionem ordinaverit rescindendam, si tamen ille, qui possedit, sine ulla inquietudine per quinquennium se docuerit possidere, quia hoc spatio temporis ab eo, qui sine molestia possedit, etiam fiscum suum iussit excludi.

CTh.4.16.0. De re iudicata.

CTh.4.16.1

Imp. Constantinus a. ad Proculum. Preces et impetrata rescripta non placet admitti, si decisae semel causae fuerint iudiciali sententia, quam provocatio nulla suspendit, sed eos, qui tale rescriptum meruerint, etiam limine iudiciorum expelli. Dat. vii kal. ian. Constantino a. v. et Licinio c. conss. (319 dec. 26).

 

CTh.4.16.2 [=brev.4.14.1]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Potitum vicarium. Post alia: in privatorum causis huiusmodi forma servetur, ne quemquam litigatorum sententia non a suo iudice dicta constringat. Dat. x. kal. oct. Rom., Ausonio et Olybrio coss.

Interpretatio. In causis privatorum talis ratio observetur, ut nullus alterius iudicis nisi sui sententia teneatur.

CTh.4.17.0. De sententiis ex periculo recitandis.

CTh.4.17.1

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Probum praefectum praetorio. Statutis generalibus iusseramus, ut universi iudices, quibus reddendi iuris in provinciis permittimus facultatem, cognitis causis ultimas definitiones de scripti recitatione proferant. Huic adicimus sanctioni, ut sententia, quae dicta fuerit, cum scripta non esset, ne nomen quidem sententiae habere mereatur, nec ad rescissionem perperam decretorum appellationis sollemnitas requiratur. Dat. iii non. dec. Treviris Gratiano a. iii et Equitio v. c. conss. (374 dec. 3).

 

CTh.4.17.2 [= 3 h.]

Idem aaa. ad Clearchum praefectum praetorio. Iudex in proferenda sententia quae iurgantibus prosit, ad plenum recenseat, quidquid negotii fuerit illatum, quod senserit scribat et relegat, ne per errorem iudicis iterum a primordio novae litis sortiantur eventus. Dat. x kal. sept. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss. (382 aug. 23).

 

CTh.4.17.3 [=brev.4.15.1; 2 h.]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Clearcho pf. p. Parere sublimitatem tuam nostris legibus convenit, ut in omnibus negotiis ex periculo pRomatur deliberationis plena sententia. Dat. xvi. kal. iun. Constantinopoli, Antonio et Syagrio coss.

Interpretatio. Observare iudices specialiter debent, ut in omnibus causis sententia, quae deliberata fuerit, constitutis pariter partibus recitetur, ut ab his, a quibus causa dicta est, ad integrum, quae data fuerit sententia, cognoscatur.

 

CTh.4.17.4

Idem aaa. ad Symmachum praefectum Urbi. Sententia non valeat, quae ex libello data non fuerit. Dat. iii kal. dec. Mediolano Richomere et Clearcho conss. (384 nov. 29).

 

CTh.4.17.5 [=brev.4.15.2]

Iidem aaa. Timasio comiti et magistro equitum. Condicio* praeceptorum partibus praesentibus habita non potest immutari. Dat. x. kal. april. Constantinopoli, Honorio n. p. et Evodio coss.

Interpretatio. Quicquid praesentibus partibus in causis fuerit ordinatum, plenissimam habebit firmitatem, nec poterit immutari.

CTh.4.18.0. [=brev.4.16.0.] De fructibus et litis expensis.

CTh.4.18.1 [=brev.4.16.1]

Impp. Valentinianus et Valens aa. Olybrio pf. U. Litigator victus, quem invasorem alienae rei praedonemve constabit, sed et qui post conventionem rei incubarit alienae, non in sola rei redhibitione teneatur, nec tantum simplorum fructuum praestationem aut eorum, quos ipse percepit, agnoscat, sed duplos fructus et eos, quos percipi oportuisse, non quos eum redegisse constabit, exsolvat. Et praedoni quidem ratio a die invasi loci usque ad exitum litis habeatur; ei vero, qui simpliciter tenet, ex eo, quo, re in iudicium deducta, scientiam malae possessionis accepit. Heredis quoque succedentis in vitium par habenda fortuna est. Addimus etiam, ut impensas sumptusque* litis, re ad finem deducta, petitoribus praestent. Ac ne ipsos quidem petitores, qui inanes lites et iurgia non movenda ingerunt possidentibus, ab istius cautionis merito segregamus iubemus enim, ut, si intentio petitoris improba iudicetur, praestet possessori sumptus*, praestet impensas, quas eum toto litis tempore sustinuisse claruerit, etiamsi super hac re expressior cesset sententia iudicantis. Dat. vii. kal. mai. Treviris, Valentinianus n. p. et Victore coss.

Interpretatio. Quisquis rem alienam male possederit, si in iudicio fuerit superatus, quod rem sibi non debitam occupare praesumpsit*: sed et ille, qui conventus a certo domino reddere pervasa noluerit, non solum pro hac ipsa re reddenda, quum superatus fuerit, teneatur, sed fructus rei ipsius duplos ex eo tempore, quo res pervasa est, cogatur exsolvere, non quales se ipse dixerit collegisse, sed quales per diligentem culturam consequi proprii domini utilitas potuisset. Ille etiam, qui rem alienam scienter usurpare praesumpserit*, a die invasi loci usque ad consummatam litem simili ratione exigatur. Nam qui simpliciter sine praesumptione* aliquam rem tenuerit, ex eo similiter solvat, ex quo, re in iudicium deducta, quod rem male possideat, conscientiam ipsius coeperit non latere. Heredes quoque eorum in his damnis, si victi fuerint, quibus auctor ipsorum, simili modo succumbant. Addimus quoque, eiusmodi personis ut et sumptus* et expensas litis ex eo die, a quo de tali re coeperint litigare, usque dum finiatur, pulsantibus reddant: nam et ipsi, qui alios possidentes pulsare tentaverint, si ea in iudicio repetant, quae sua probare non possint, similiter sumptus* et expensas litis pulsatis possessoribus reddant, quantum eos toto litis tempore perdidisse constiterit.

 

CTh.4.18.2 [=brev.4.16.2]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Asclepiodoto pf. p. Terminato transactoque negotio posthac nulli actio, neque ex rescripto, super sumptuum* repetitione praestetur, nisi cognitor, qui de principali negotio sententiam promulgavit, cominus partibus constitutis iuridica pronuntiatione signaverit: victori causae restitui debere expensas, aut: super his querelam iure competere. Post absolutum enim dimissumque iudicium nefas est, litem alteram consurgere ex litis primae materia. Dat. iii. kal. april. Constantinopoli, Asclepiodoto et Mariniano coss.

Interpretatio. Posteaquam inter partes fuerit definitum iudicio intercedente negotium, quaecumque* actio propter repetendos sumptus* vel expensas litis obtenta fuerit, nullam habeat firmitatem, quam iudicati forma non continet: quia quicumque*, quod in iudicio adversario praesente non petiit, postea de eadem re litem aliam non poterit inchoare.

CTh.4.19.0. [=brev.4.17.0.] De usuris rei iudicatae.

CTh.4.19.1pr. [=brev.4.17.1pr.]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Eutropio pf. p. Qui post iudicii finem, exceptis duobus mensibus, quibus per leges solutionum nonnumquam* est concessa dilatio, moram afferent solutioni, a die patrati iudicii, quo obnoxii redditi sunt, in duplicium centesimarum conveniantur usuras [extrinsecus scilicet medietatem debiti, de quo litigatum est, sicut prius constitutum est, inferentes] usque in id tempus, quo debitum solutione diluerint. Quod a nobis exemplo aequabili ex iuris prisci est formulis introductum, ut, quia malae fidei possessores in fructus duplos conveniuntur, aeque malae fidei debitores simile damni periculum persequatur.

CTh.4.19.1.1 [=brev.4.17.1.1]

Sed tamen creditor, ternis interiectis mensibus post sententiam, contestari moram debebit adhibitae tarditatis, ut ei centesimarum duplicium fructus possit acquiri. Cavendum quippe ex diverso est etiam contra illam malitiam creditorum, ne, iudicatis ad solutionem cunctantibus, incipiant spe dupli foenoris imminere; quamquam iudicatum, si hanc poenam a se removere festinet, contractam pecuniam vel apud iudices obsignatam locare vel iudicio conveniat offerre, ut periculum duplicium usurarum incurrere ex ea die, qua obnoxius esse coeperit, desistat.

CTh.4.19.1.2 [=brev.4.17.1.2]

Distinguendum vero hoc quoque arbitrati sumus, ut, si contractus debiti ex stipulatione descendit, et casu usurae per annorum curricula summam capitis impleverint (scilicet ut quantitas sortis quantitati foenoris adaequetur), post sententiam usurae duplices non utriusque debiti currant, sed capitis quidem duplae, usurarum vero simplae. Dat. xv. kal. iul. Thessalonica, Gratiano v. et Theodosius i. aa. coss.

Interpretatio. Debitor, qui post emissum iudicium, a quo victus fuerit, debiti summam implere neglexerit, transactis duobus mensibus, duplam centesimam debiti ipsius usque in diem solutionis se noverit redditurum; ita tamen, ut medietatem rei iudicatae mox cogatur inferre: quia non immerito sicut malae fidei possessor duplos fructus, ita et qui post iudicium tardior ad reddendum fuerit, duplam centesimam reddat. Sed tamen et hoc contra creditorum malitiam, quibus debitores addicti fuerint, ordinamus, ut non velint pro spe duplicandae centesimae suo vitio tardius exsequi, quod fuerit iudicatum: unde debebit creditor, ternis interiectis mensibus, post datum iudicium contestari, ut sic duplam centesimam possit exigere. Nam si collectam pecuniam habuerit debitor et oblatam; et ille, qui vicit, noluerit pro lucro duplandarum centesimarum accipere, signatam eam debitor apud idoneas faciat sequestrari personas, ut damnum usurarum postea non possit incurrere. Hoc quoque praecipimus observari, ut, si debitoris cautio cum omni firmitate proferatur, et usurae per annos plures cum capitali debito se aequaverint, a debitore amplius non petatur. Sane post iudicium duplam centesimam, quam reddi iussimus, taliter solvat, ut de capitali debito tantum duplae usurae reddantur: de illo vero, quod in usuris ante iudicium crevit, simpla tantum centesima detur.

CTh.4.20.0. Qui bonis ex lege Iulia cedere possunt.

CTh.4.20.1 [=brev.4.18.1]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Basilium comitem s. l. Ne quis omnino vel fisci debitor vel alienae rei in auro atque in argento diversisque mobilibus retentator ac debitor bonorum faciens cessionem, liberum a repetitione plenissima nomen effugiat; sed ad redhibitionem debitae quantitatis congrua atque dignissima suppliciorum acerbitate cogatur: nisi forte propriorum dilapidationem bonorum aut latrociniis abrogatam aut fortasse naufragiis incendioque conflatam vel quolibet maioris impetus infortunio atque dispendio docuerit afflictam. pp. Romae prid. id. oct., Ausonio et Olybrio coss.

Interpretatio. Nullus, qui aut fiscali debito aut privato probatur obnoxius, si aurum, argentum vel mobile quodcumque* debuerit, ob hoc se credat a debito excusandum, quod dicat, de rebus suis se facere cessionem, sed poenis afflictus, quaecumque* debuerit, cogatur exsolvere: nisi forte eiusmodi persona sit, quae se probet omnem substantiam suam aut naufragio aut latrocinio aut incendio aut cuiuslibet maioris violentiae impetu perdidisse.

 

CTh.4.20.2

Idem aaa. Floro praefecto praetorio. Professio uniuscuiusque inmutari contra statuta legum nostrarum pro calumniantium inconstantia et varietate non poterit. Dat. iii kal. iun. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss. (382 mai. 30).

 

CTh.4.20.3 [=brev.4.18.2]

Apud acta imp. Theodosius a. dixit: in omni cessione professio sola quaerenda est. idem dixit: in omni cessione sufficit voluntatis sola professio. Dat. kal. mai. Honorio n. p. et Evodio coss.

Interpretatio. Quaecumque* aliquis alteri cesserit, profiteatur, se tantum rem cessisse vel causam, hoc est aut gestis aut scriptura aut testibus, et sola voluntatis illius professio pro omni firmitate sufficiat.

 

CTh.4.20.4

Cessionis ita firmitatem subsistere, si cuius rei per evidentem professionem voluntaria et evidens cessio teneatur, hoc est, ut cessionis nomine scriptura cuiuslibet rei cedentis voluntaria professione et subscriptione firmetur. Quod si de vi et metu is qui cessit queri voluerit, intra annum similiter institutam peragat actionem. (...........).

CTh.4.21.0. [=brev.4.19.0.] Quorum bonorum.

CTh.4.21.1pr. [=brev.4.19.1pr.]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Petronio vicario Hispaniarum. Quid iam planius, quam ut heredibus traderentur, quae in ultimum usque diem defuncti possessio vindicasset, etiamsi quod possit tribui de proprietate luctamen?

CTh.4.21.1.1 [=brev.4.19.1.1]

Constat autem, virum ab intestatae uxoris bonis, superstitibus consanguineis, esse extraneum, quum prudentium omnium responsa, tum lex ipsa naturae successores eos faciat.

CTh.4.21.1.2 [=brev.4.19.1.2]

Insuper etiam mansura perpetua sanctione iubemus, ut, omnibus frustrationibus amputatis, in petitorem corpora transferantur, secundaria actione proprietatis non exclusa. Dat. vi. kal. aug. Mediolano, Olybrio et Probino coss.

Interpretatio. Iustum esse decernimus, ut, quodcumque* auctor usque in diem vitae suae tenuerit, petentibus heredibus debeat consignari, illi postea, cui competit, actione servata. Virum quoque intestatae uxoris suae facultatem, quae sine filiis recessit, consanguineis eius, qui legitimi sunt, tradere mox sine ulla dilatione praecipimus et maritum proponere minime prohibemus, si quas sibi competere putaverit actiones.

CTh.4.22.0. [=brev.4.20.0.] Unde vi.

CTh.4.22.1 [=brev.4.20.1]

Imp. Constantinus a. Severo. Iudices absentium, qui cuiuslibet rei possessione privati sunt, suscipiant in iure personam, et auctoritatis suae formidabile ministerium obiiciant, atque ita tueantur absentes. Hos tamen iudices, quos absentium iussimus subire personam, intra hos terminos ministerii retinemus, ut, illibatis atque omnibus integris causae principalis internis, id solum diligenter inquirant, utrum eius, quolibet pacto, qui peregrinatur, possessio ablata est, quam propinquus vel amicus vel servulus quolibet titulo retinebat. Nec hos, qui deiecti sunt, absentium nomine possidentes, quia minime ipsis dictio causae mandata sit, ab experiunda re secludant, nec si servi sint, eorum reiiciant in iure personas, quia huiuscemodi condicionis* hominibus causas orare fas non sit; sed post elapsa quoque spatia recuperandae possessionis legibus praestituta litigium eis inferentibus largiri conveniet, ut eos momentariae perinde possessioni restituant, ac si reversus dominus litigasset. Cui tamen, quolibet tempore reverso, actionem recuperandae possessionis indulsimus, quia fieri potest, ut restitutio propter servulos infideles vel negligentes propinquos vel amicos et colonos interea differatur. Absenti enim officere non debet tempus emensum, quod recuperandae possessioni legibus praestitutum est, sed reformato statu, qui per iniuriam sublatus est, omnia, quae supererunt, ad disceptationem litigii immutilata permaneant; iudicio reservato iustis legitimisque personis, quum valde sufficiat, possessionem tenentibus absentium nomine contra praesentium violentiam subveniri. Dat. x. kal. nov. Mediolano, Constantino a. vii. et Constantio caes. coss.

Interpretatio. Omnes iudices specialiter admonemus, ut nullus, absentibus dominis, res eorum praesumat invadere, sed contra improbos homines omnia per personam iudicis vindicentur, salvo principali negotio. Quod si quis se adversus absentem negotium habere causatur, et si, cui illi, qui peregrinantur, rem suam commiserint gubernandam, nec actor nec procurator eorum aut aliquis servorum ad dicendam causam domino aut absente aut non iubente cogatur, sed si quid eis fuerit sublatum, mox his, qui domino absente exclusi sunt, quum interpellaverint, reformetur. Ipse vero dominus, si forte per negligentiam servorum res recepta non fuerit, quum de peregrinis redierit, possessionem suam momenti beneficio, etiamsi annus excesserit, nullatenus recipere prohibetur, sed restitutis in integrum omnibus, quae eo absente sublata sunt, integra causae actio proponatur, inter legitimas dumtaxat* et integra aetate personas: quia dignum est, ut contra malitiam eorum, qui praesentes sunt, taliter absentibus iubeamus esse consultum.

 

CTh.4.22.2 [=brev.4.20.2]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Potitum vicarium Urbis. Quisquis neque vulgato rescripto neque adversario solenniter intimato possessorem quietum dominio suo huiusmodi terrore turbaverit, ea in perpetuum lite mulctetur, quam praeoccupaverit violentia, quum precibus poposcisset audiri. Quae non minus etiam eum tenebit condicio*, qui, iudicis interlocutione suppressa, sub specie iudicati ius alienum improba temeritate pervasit, ita ut neuter reparationem interfecti hoc pacto semel negotii audeat postulare. Si autem, habito plerumque colludio, curatores vel tutores minorum his rem debitam ea occasione pervadant, ut pupillis vel adultis iurgandi copia et fructus adimatur, his eatenus subvenimus, ut eosdem non atterat damno culpa temeritatis alienae, sed illico quidem possessio ei, a quo est ablata, reddatur curatores autem vel tutores aeterna deportatione punitos bonorum quoque publicatio persequatur. Dat. prid. id. oct. Treviris, Syagrio et Eucherio coss.

Interpretatio. Quicumque* causam suam non ita agere voluerit, ut adversarium suum publice patefacta actione conveniat, et dominium possessoris illa ratione conturbaverit, ita negotio ipso careat, ut eam causam numquam* valeat reparare, qui prius rem voluit auferre, quam sperare a iudice, ut deberet audiri. Similiter et ille omni causa privetur, qui iudicis ordinatione suppressa, iudicium se habere dicens, alienam possessionem sua praesumptione* pervaserit. Quod si tutores etiam vel curatores minorum colludio aliquo pro eorum negotiis alienam rem sub ea, qua diximus, temeritate pervaserint, ut minorum causa depereat, nullum minoribus praeiudicium fieri ex tutorum vel curatorum temeritate permittimus, sed proprietatem suam sine dilatione recipiant; curatores autem vel tutores, amissis rebus suis, perpetuo exsilio deputentur.

 

CTh.4.22.3 [=brev.4.20.3]

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Messianum comitem r. p. Plerosque detectum est rem privatam nostram, quam publicatio celebrata quaesiverat, invasisse: quam nos a retentatoribus ereptam sociari iubemus aerario, punientes contumacius, quam decus publicum sinebat, erectos, ut, qui litem inferre potuissent, nollent exspectare iudicium ac spernerent victoriam, quam iustitiae praescripsisset eventus, et amplecterentur, quod dedisset audacia. Cadat igitur lite, quisquis operiri noluerit litis eventum, et quod recipere lege potuisset, contempt+or examinis violentus amittat. illi vero, quos in tantum furorem provexit audacia, ut, quod iurgaturi apud examinis fidem sperare non possent, ante eventum iudicialis arbitrii illicita praesumptione* temerarent, aestimationem rei, de qua litigari convenerat, cogantur exsolvere. Quod quidem etiam in privatis observandum negotiis generali lege sancimus. Illud autem ab officio magnificentiae tuae cavendum esse decernimus, ut sacratissima domus nostra exspectare litem, non inferre cogatur, neque expetat, sed patiatur examen. Dat. xviii. kal. iul. Treviris, Timasio et Promoto coss.

Interpretatio. Cognovimus, rem fisci nostri violenter aliquos invasisse, sed nos evidenti lege praecipimus, ut, si quis aut fiscalem rem aut privatam ante sententiam a iudice prolatam invaserit et noluerit exspectare litis eventum, perdat negotium, qui contempsit* exspectare iudicium. Ille vero, qui hoc praesumpsit* invadere, quod per iustitiam apud iudicem non poterat obtinere, habita aestimatione, talem rem aliam illi domino restituat, qualem noscitur ante iudicium pervasisse.

 

CTh.4.22.4 [=brev.4.20.4]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Arriano consulari Liguriae. Legis iteranda sunt beneficia, quae tantum absentibus detulerunt, ut, si perturbatus possessionis status sit vel direptum aliquid, ad repetendum momentum redintegrationemque fortunae servis etiam praebeatur facultas, amicis praeterea, parentibus, proximis vel libertis. Iudicem quoque absentium commoda tueri oportet atque in his, quae comprobantur ablata, celeri redhibitione consulere, nec iudicium dilatione suspendi. Sub quocumque* igitur nomine vel titulo possidenti repetendi copia praebeatur, qui utendae rei habuit facultatem, ut, quae in militia constitutis vel absentibus erepta esse constiterit, sub cuiuslibet personae repetitione reddantur. Dat. xv. kal. ian. Mediolano, Arcadio iv. et Honorio iii. aa. coss.

Interpretatio. Propter absentes legem volumus iterare, ut, quicquid fuerit iis a qualibet persona sublatum, totum amicis eorum vel proximis vel servis, quum iudicem interpellaverint, sine dilatione reddatur: ut res, quam discedens dominus in sua proprietate dimisit, integra ab actoribus domini, quousque redeat, vindicetur. quaecumque* autem in militia constitutis vel absentibus pervasa fuerint, sine aliqua iubemus dilatione restitui.

 

CTh.4.22.5pr. [=brev.4.20.5pr.]

Iidem aa. Petronio vicario Hispaniarum. nec imperiale rescriptum, quod supplicatio litigatoris obtinuit, nec interlocutio cognitoris interpellare possessionis statum eo, qui rem tenet, absente permittitur, quia negotiorum merita partium assertione panduntur.

CTh.4.22.5.1 [=brev.4.20.5.1]

Vitia autem a maioribus contracta perdurant, et successorem auctoris sui culpa comitatur etc. Dat. xv. kal. ian. Mediolano, Caesario et Attico coss.

Interpretatio. Nec per principis praeceptionem, si a litigatore fuerit obtenta, nec per responsum iudicis, si fuerit interpellatus, absente domino possessio ullius auferatur, quia prius conveniri debet ille, qui possidet, et nisi inter praesentes iudicium dari non potest, nec negotium terminari. Nam quicumque* alienam vel absentis rem crediderit occupandam, noverit, etiam heredes suos similiter pro hac auctoris praesumptione* obnoxios esse mansuros.

 

CTh.4.22.6 [=brev.4.20.6]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Iuliano ii. proconsuli Africae. Momenti actio exerceri potest per quamcumque* personam. Sub colore autem adipiscendae possessionis obrepta petitio alteri obesse non debet, maxime quum absque conventione personae legitimae initiatum iurgium videatur. Nihil autem opituletur conventio circa minorem habita, quum id rectius circa curatorem debuerit custodiri. Dat. prid. non. mart. Ravenna, Constantio et Constante coss.

Interpretatio. Ad recipiendum momentum, id est infra anni spatium cuiuslibet persona agere potest. Si per obreptionem fuerit facta petitio, alterius parti praeiudicare non poterit. Praeterea quum legitima persona non sit, nihil valeat actio contra aetatem minorem, quae contra curatorem suum potius debuit iusta ratione proponi.

CTh.4.23.0. [=brev.4.21.0.] Utrubi.

CTh.4.23.1 [=brev.4.21.1]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Vincentio pf. p. Galliarum. Post alia: si coloni, quos bona fide quisque possedit, ad alios fugae vitio transeuntes, necessitatem condicionis* propriae declinare tentaverint, bonae fidei possessori primum oportet et celeri reformatione succurri, tunc causam originis et proprietatis agitari, non exspectatis temporibus nec denuntiatione solenni, quae locum in his negotiis non habebunt etc. Dat. iii. kal. iul. Mediolano, Stilicone et Aureliano coss.

Interpretatio. Si coloni rei alienae ad alios dominos forte confugerint, primum est, ut fugitivos suos, de cuius re exisse noscuntur, momenti beneficio possessor sine dilatione recipiat, et sic de eorum origine audiatur, nec requiratur in iudicio, ut prius titulum litis petitor scribat, quia initium litis ad momentariam non pertinet actionem.

CTh.4.24.0. De aedificiis privatis et publicis.

CTh.4.24.1

De servitute luminis vel aeris similiter constitutum est, ut inter privatorum fabricas decem pedes, inter publicas quindecim dimittantur. (....).

 

Pagina precedente