LIBRO QUATTORDICESIMO

CTh.14.1.0. De decuriis urbis Romae.

CTh.14.1.1

Imp. Constantius a. et Iulianus caes. ad Iulianum. In decuriarum ordine insigni, cui librariorum vel fiscalium sive censualium nomen est, nequaquam aliquis locum primi ordinis adipiscatur nisi is, quem constiterit studiorum liberalium usu adque exercitatione pollere et ita esse litteris expolitum, ut citra offensam vitii ex eodem verba procedant: quod cunctis volumus intimari. Ne autem litteraturae, quae omnium virtutum maxima est, praemia denegentur, eum, qui studiis et eloquio dignus primo loco videbitur, honestiorem faciet nostra provisio sublimitate ... tuave eius nomina indicante, ut deliberemus, quae in eum dignitas deferenda sit. Dat. VI kal. mar. Constantinopoli; accepta id. mai. Romae Constantio a. VIIII et Iuliano caes. II conss. (357 [360] febr. 24).

 

CTh.14.1.2

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Sallustium praefectum Urbi. Privilegiorum antea decurialibus concessorum firmitatem mutare nec volumus nec debemus; quin immo ea, quae primitus statuta perdocentur, etiam nostrae mansuetudinis sanctione permaneant. Dat. III id. iun. Mediolano Honorio n. p. et Evodio conss. (386 iun. 11).

 

CTh.14.1.3

Idem aaa. Trifolio praefecto praetorio. Perire nolumus, quidquid aeternae urbi constat fuisse concessum; usque adeo privilegia vetusta servamus, ut nova, in quantum ratio permittit, beneficia praestare velimus. Unde in defendendis decurialibus, quos binos esse ex singulis quibusque urbibus omnium provinciarum veneranda decrevit antiquitas, id observare debebis, quod vel priscorum principum constitutis vel nostris intellegis sanctionibus definitum. Si quis vero decurialem de auferendis privilegiis putaverit lite pulsandum, intellegat se decuriae interpellare debere iudicem. Dat. XIIII kal. feb. Mediolano Timasio et Promoto conss. (389 ian. 19).

 

CTh.14.1.4

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Exsuperantio, Iulio et ceteris decurialibus. Leges tam a superioribus principibus quam a divo patre nostro conditas nostra auctoritate firmamus. Singulos itaque iudices scire volumus, ne quis huic collegio iniuriis corporalibus temptet notam adterere neque ab his commodis, quae rationibus adprobantur, audeat separare. Huic etenim collegio volumus antiquam privilegiorum praerogativam servari. Dat. VIII id. iul. Romae Honorio a. VI et Aristaeneto conss. (404 iul. 8).

 

CTh.14.1.5

Idem aaa. Curtio praefecto praetorio. Cum tot et tam evidentibus praeceptionibus sacris iam inde ab antiquis principibus, nostris quoque rescriptis decuriae sint sacratissimae urbis privilegia confirmata, adtamen quae saepius statuta sunt, hac etiam lege firmamus. Et cetera. Dat. VII id. april. Ravennae Honorio VII et Theodosio II aa. conss. (407 apr. [?] 7).

 

CTh.14.1.6

Impp. Honorius et Theodosius aa. Bonosiano praefecto Urbi. Vellemus privilegia augere decuriae, nisi genus esset iniuriae antiquitati aliquid sociare. Quare cuncti cognoscant quinque libras auri multae nomine propositas, si quo in loco eorum actibus ullius persona obrepere forte temptaverit. Emolumenta omnia per diversos erepta redhiberi decernimus. In eos sane, qui contra divalia statuta venisse dicuntur, spectabilis vicarius Africae vindictam ferre curabit. Dat. VII kal. octob. Ravennae Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 sept. 25).

CTh.14.2.0. De privilegiis corporatorum urbis Romae.

CTh.14.2.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum praefectum Urbi. Ea privilegia, quibus pro reverentia urbis aeternae varia corpora hominum vel priscarum legum cautio vel antecedentium principum fovit humanitas, magnifica sinceritas tua sciat vel confirmata esse arbitrio serenitatis nostrae vel, si in aliqua parte titubaverint, restituta. Dat. kal. iun. Bonamansione, proposita in foro Traiani divo Ioviano et Varroniano conss. (364 iun. 1).

 

CTh.14.2.2

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Alypium praefectum Urbi. Nulli sit liberum, nulli permissum, ut novum aliquid urbis incolae in urbe sustineant. Dat. prid. id. iul. Aquileiae Tatiano et Symmacho conss. (391 iul. 14).

 

CTh.14.2.3

Impp. Arcadius et Honorius aa. Florentino praefecto Urbi. In honorem aeternae urbis corporatis indulta suffragia valere praecipimus. Et cetera. Dat. XV kal. april. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 mart. 18).

 

CTh.14.2.4

Impp. Honorius et Theodosius aa. Palmato praefecto Urbi. Cura rectorum provinciarum corporati urbis Romae, qui in peregrina transgressi sunt, redire cogantur, ut servire possint functionibus, quas imposuit antiqua sollemnitas. Dat. IIII kal. april. Ravennae Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 mart. 29).

CTh.14.3.0. De pistoribus et catabolensibus.

CTh.14.3.1

Imp. Constantinus a. ad profuturum praefectum annonae. Cunctis pistoribus intimari oportet, quod, si quis forte possessiones suas ideo putaverit in alios transferendas, ut postea se, rebus in abdito collocatis, minus idoneum adseveret, tamquam in locum eius alio subrogando, nihil ei haec astutia nec detestabilia commenta profutura sunt, sed in obsequio pistrini sine ulla excusatione durabit nec ad eius iura revocabuntur, si quas emptiones transcripserit. Proposita id. aug. Constantino a. V et Licinio caes. conss. (319 aug. 13).

 

CTh.14.3.2

Imp. Constantius a. ad Orfitum praefectum Urbi. Si quis pistoris filiam suo coniugio crediderit esse sociandam, pistrini consortio teneatur obnoxius et familiae pistoris adnexus oneribus etiam parere cogatur. Et quoniam necessarium corpus fovendum est, patronos pistoribus constitutos ad altera functionis officia prohibeo devocari caudicariorum corpori minime de cetero copulandos, ut aliis necessitatibus absoluti eam tantummodo functionem liberae mentis nisibus exsequantur. Dat. prid. non. iul. Mediolano Arbitione et Lolliano conss. (355 iul. 6).

 

CTh.14.3.3pr.

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum praefectum Urbi. Praedia rustica vel urbana, quae possident privato iure pistores, nec senatorem nec officialem comparare permittimus, contractu pari cum aliis non interdicto; quippe mercantes ad venditoris officium vocabuntur super hac emptione aput praefectum annonae testatione deposita. (364 iun. 2).

CTh.14.3.3.1

In donationibus vero filii excepti sunt et nepotes, eodem loco positis omnibus, qui qualibet proximitate iunguntur, quibus ideo non dempsimus beneficium largitatis, quia et paneficii necessitatem suscipere successionis iure coguntur. (364 iun. 2).

CTh.14.3.3.2

Haec forma servabitur et in testamentis aut donatione vel novissima voluntate, ut in extraneos collata non valeant, nisi pistoris officium sponte susceperint qui pistorum sunt munificentiam consecuti. Dat. IIII non. iun. Naissi divo Ioviano et Varroniano conss. (364 iun. 2).

 

CTh.14.3.4

Idem aa. ad Symmachum praefectum Urbi. Optio concessa est his, qui e pistoribus facti sunt senatores, ut aut studio facultatum aut splendidissimo ordine segregati sint. Quod si fuerint cupidi dignitatis, in tantam paneficii substantiam idoneos de suis subrogare cogantur, quantam ipsi exhibuere pistores. Dat. VIII id. iun. Naissi divo Ioviano et Varroniano conss. (364 iun. 6).

 

CTh.14.3.5

Idem aa. ad Symmachum praefectum Urbi. Filios pistorum, qui in parvula aetate relinquuntur, usque ad vicesimum annum aetatis a pistrini sollicitudine defendi iubemus. Sane periculo totius corporis subrogari convenit pistores idoneos pro pupillis, sub hac videlicet condicione, ut post emensum vicesimum annum aetatis paterni muneris necessitatem subire cogantur, nihilo minus permanentibus pistoribus his, quos in locum eorum constat substitutos. Dat. VI id. ian. Naissi divo Ioviano et Varroniano conss. (364 ian. 8).

 

CTh.14.3.6

Idem aa. ad Symmachum praefectum Urbi. Nulli liceat pistorum supplicatione delata subterfugiendi muneris impetrare licentiam. Dat. VI id. ian. Naissi divo Ioviano et Varroniano conss. (364 ian. 8).

 

CTh.14.3.7

Idem aa. ad Viventium praefectum Urbi. Post quinquenni tempus emensum unus prior e patronis pistorum otio et quiete donetur, ita ut ei qui sequitur officinam cum animalibus servis molis fundis dotalibus, pistrinorum postremo omnem enthecam tradat adque consignet. Dat. VIII id. octob. Altino divo Ioviano et Varroniano conss. (364 [367] oct. 8).

 

CTh.14.3.8

Idem aa. ad Symmachum praefectum Urbi. In speculis erit officium sinceritatis tuae, ne cui, qui semel pistorum corpori fuerit deputatus, abscedendi qualibet ratione copia facultasque tribuatur, etiamsi ad absolutionem eius pistorum omnium laboret adsensus et consessus convenisse videatur. Ne illud quidem cuiquam concedi oportet, ut ab officina ad aliam possit transitum facere. Dat. XVIII kal. feb. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 ian. 15).

 

CTh.14.3.9

Idem aa. ad Olybrium praefectum Urbi. Ex libertinis catabolensium corpori statuimus sociari eum, cuius tota substantia triginta librarum argenti aestimatione colligitur. Idque pondus sive ipsum per se habet seu in aliis quibuscumque speciebus vel in aedificiis adque agris dictae adscriptionis merita non transit, iubemus ab inquietudine istius molestiae segregari. Dat. III kal. april. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? mart. 30).

 

CTh.14.3.10

Idem aa. ad Olybrium praefectum Urbi. Libertini, qui a dominis cuiuscumque honoris aut meriti aliquid testamento vel donatione meruerunt, si aliqua pistrinis obnoxia consecuti sunt, pistorum corpori copulentur. Si vero libera ab hoc nexu isdem sunt corporibus derelicta, catabolensium necessitatibus obsequantur. Quin etiam si qui ex his aliis se corporibus crediderint inserendos, ab his incunctanter abstracti ei, cui hac lege sociati sunt, muneri deputentur. Si autem a clarissimis viris aliquos acceperint fundos, sic praedicto corpori pareant, ut glebae, ex qua lucrata ea sunt corpora, nullum praeiudicium comparetur. Dat. non. iul., lecta in Pantheo non. nov. Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? iul. 7).

 

CTh.14.3.11

Idem aa. ad Symmachum praefectum Urbi. Hac sanctione generaliter edicimus nulli omnino ad ecclesias ob declinanda pistrina licentiam pandi. Quod si quis ingressus erit, amputato privilegio christianitatis sciat se omni tempore ad consortium pistorum et posse et debere revocari. Dat. V kal. octob. Aquileiae Valentiniano et Valente aa. conss. (365 sept. 27).

 

CTh.14.3.12

Idem aa. ad Claudium proconsulem Africae. Secundum parentis nostri Constantini divale praeceptum omnibus lustris pistores ex officio, quod ei corpori constat addictum, ad urbem sacratissimam destinentur. In quo illud convenit praecaveri, ne quis hanc, quae personalis est, functionem pretio putet esse taxandam. Veniant suo tempore, quos causa constringit et ita veniant, ut eos officium, quod tibi paret, pistorum patronis adque annonae praefecto aput publica monumenta consignet. Quod si quis iudicum statuto tempore personam, quae est destinanda, non miserit, ipse profecto remanebit obnoxius functioni, cui subtraxisse probatur obnoxium. In officium quoque poena competens exeretur, quod aut dissimulatione neglexerit aut fraude subtraxerit iudicem suum super vi legis et consuetudinis admonere. Dat. kal. decemb. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (370 dec. 1).

 

CTh.14.3.13

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Olybrium praefectum Urbi. Non ea sola pistrini sint vel fuisse videantur, quae in originem adscripta corpori dotis nomen et speciem etiam nunc retentant, sed etiam ea, quae ex successione pistorum ad heredes eorum vel quos alios devoluta noscuntur, quo eorum quoque distractio inhibita evidentius cerneretur. In his vero solis liciti contractus eidem corpori reserventur, quae ad ipsos non hereditario pistorum nomine, sed privatorum institutione, liberalitate vel dote aut quolibet titulo, probantur esse transfusa et si qua ipsi ex privata munificentia consecuti in rebus humanis agentes in aliquem ex sociis, id est in pistorem alterum transtulerunt. Ceterum si haec quoque in successione propria reliquere, etiam eadem dotis nomine et titulo nuncupamus, quia pistrino proficere convenit, quod aput pistorem eo vivente permansit. Servabis igitur de cetero ordinem constitutum, ut, si vel donatione pistoris rem pistrino hereditatis successionisve meritis obligatam quicumque ex privatis a pistoribus fuerit consecutus, sciat corpori obnoxium vendere et alienare non posse, sed in sua causa et pistorum nomine ac iure residere. Dat. kal. iun. Treviris Valentiniano nob. p. et Victore conss. (369 iun. 1).

 

CTh.14.3.14

Idem aaa. ad Ursicinum praefectum annonae. Si cui pistoris filia nubserit ac postea is eandem dilapidatis facultatibus consortio putaverit eximendam, non alia lege adque ratione eundem ipsum pistoriae necessitati et corpori praecipimus adstringi, quam si eodem munere originis vinculo teneretur. Dat. VIII kal. mart. Treviris Modesto et Arinthaeo conss. (372 febr. 22).

 

CTh.14.3.15

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Gregorium virum clarissimum praefectum annonae. Ne quis umquam praefectus annonae contra suam alienamve sententiam pistorum locum eiectis permiserit reformari, cum praescriptum suum aput iudices obtinere lex debeat, per quam simul adversus decoctorum vitia et utilitati annonae publicae et rerum iudicatarum constantiae providetur. Dat. XIIII kal. mart. Treviris Gratiano a. IIII et Merobaude conss. (377 febr. 16).

 

CTh.14.3.16

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Arborium praefectum Urbi. Quidquid ex horreis plectibili usurpatione praesumptum sit, id per pistores, in quos totius criminis confertur invidia, matura exactione reddatur, ut, si quid in hac specie minus potuerit exsolvi, in quibuscumque speciebus, in aere vel plumbo seu qualibet alia solutione, pensetur, dummodo redintegratio totius summae curetur. Dat. id. iun. Gratiano a. V et Theodosio a. I conss. (380 iun. 13).

 

CTh.14.3.17

Idem aaa. ad Titianum vicarium Africae. Iudices Africanos laudabilis sinceritas tua huiusmodi interminatione conterreat, ut, nisi tempore solito debitos pistores venerabilis Romae usibus dirigere curaverint, sciant se ipsos quinquaginta argenti librarum officiumque eorum pari condemnatione multandum. Dat. IIII id. iul. Treviris Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (380 iul. 12).

 

CTh.14.3.18

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Sallustium praefectum Urbi. Ut concessa decurialibus privilegia nolumus abrogari, ita lege super mancipibus data nihil iubemus inminui. Nam si qui ob hoc ad decurias illicite transierunt, ut munus evaderent mancipatus, necesse est erga eos privilegia non posse servari, quos obnoxios sibimet recte vindicat functio memorata. In tantum etiam defensiones diversorum principum largitate concessas erga decurias manere decernimus et mancipatui obnoxios iubemus addici, ut, si quispiam super absolutione mancipatus nostrae maiestati preces obtulerit, bonorum amissione plectatur. Quod quidem non solum in decurialibus, sed etiam in ceteris decernimus perpetua lege servari. Dat. III id. iun. Mediolano Honorio n. p. et Evodio v. c. conss. (386 iun. 11).

 

CTh.14.3.19

Impp. Arcadius et Honorius aa. Eusebio praefecto praetorio. Pistores urbis aeternae praetermissa veteri consuetudine fundis vel praediis ad nihilum redactis, quae eorum corpori solacia certa praebebant, novos sibi quaestus excogitasse comperimus. Ideoque in futurum provisionis remedia proferentes misso probatae industriae viro singulorum fundorum sive praediorum, quae pistorum corpori obnoxia sunt, vires discuti exquirique praecipimus, ut idem iure perpetuo idoneis adfixa praestatione tradantur adque conductores praestationis modum et solacia ministrent antiquitus constituta pistoribus. Dat. VII id. iul. Mediolano Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 iul. 9).

 

CTh.14.3.20

Idem aa. Theodoro praefecto praetorio. Adscripti semel per sententiam iudicis ordini pistorio subrepticia rescripta non quaerent, nec ulla eis supplicandi praestetur facultas. Et qui huiusmodi sperare voluerit beneficia, quinque libras auri fisco nostro inferre cogetur. Si quo enim casu vel oecultis vel ambitiosis hoc precibus elicuerit, iudex, cuius in iudicio haec fuerit prolata sententia, officium quoque eius, si consensum praebuerit impetratis, quinas auri libras aerario nostro inferent. Dat. VII kal. mai. Mediolano Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 apr. 25).

 

CTh.14.3.21

Idem aa. et Theodosius a. Vitali praefecto annonae. Nulli pistori nec posteris eius in privatas personas vel thymelicas vel eas, quae aurigandi studio detinentur, liceat coniugii societate transire, etiamsi huic facto omnium pistorum accedat adsensus, etiamsi nostra elicita fuerint aliqua subreptione rescripta. Quod si quisquam in haec vetita adspirare temptaverit, sciat se verberibus adfectum deportatione puniendum facultatesque suas paneficio sociandas. Quod si non statim officium gravitatis tuae in ipsis inceptis occurrerit, sed in suggestione cessaverit, in singulis familiis librarum auri decem multa feriatur: ita ut eae quoque personae cum patrimonio ad debitum officium revocentur, quae per huiusmodi nuptias in simili consortio fuerunt. Omnes igitur, qui filias pistorum in consortium sortiti sunt, vel ex thymelicis vel aurigis vel universis privatis pistorio corpori ilico deputentur. Dat. VIII id. mart. Ravennae d. n. Theodosio a. I et Rumorido v. c. conss. (403 mart. 8).

 

CTh.14.3.22

Impp. Honorius et Theodosius aa. Palladio praefecto praetorio. Quicumque illustris urbanae sedis vel annonariae potestatis apparitor clandestina fraude pistorem concusserit, accusatus adque convictus perpetuis paneficii nexibus addicatur. Et cetera. Dat. VII kal. ian. Ravennae Honorio a. XI et Constantio II v. c. conss. (417 dec. 26).

CTh.14.4.0. De suariis, pecuariis et susceptoribus vini ceterisque corporatis.

CTh.14.4.1

Imp. Constantinus a. ad Pacatianum praefectum praetorio. Quoniam suariorum corpus ad paucos devenit, iubemus eos adstante populo Romano dicere, quibus excusatio sit delata, quibus provenerit onus, ut his in medium publicae rationis eductis exemplum rei naviculariae proponatur. Itaque dinoscant facultates proprias suariorum esse obnoxias muneri ac de duobus alterum eligant; aut retineant bona quae suariae functioni destricta sunt ipsique suario teneantur obsequio aut idoneos quos volunt nominent, qui necessitati idem satisfaciant. Nullum enim vacare ab huius rei munere patimur, sed sive honoribus evecti sive quolibet versutiae genere fugerunt, revocari eos iubemus idque ipsum teste et audiente populo Romano compleri ac nos super his consuli, ut animadvertamus in eos, qui hac tergiversatione usi sint; de reliquo functionis huius vacatione nulli penitus tribuenda, sed eo qui subripere potuerit post beneficium infirmatum, salutis etiam periculum subituro. Dat. VIII id. mart. Romae Optato et Paulino conss. (334 mart. 8).

 

CTh.14.4.2

Idem a. Lucrio Verino. In arbitrio suo possessor habeat, ne suario pecuniam solvat, quod ideo permissum est, ne in aestimando porcorum pondere licentia suariis praebeatur. Quod si iuste porcos suarius aestimaverit, huic pecuniam possessor, cui pensitationis utriusque copia est indulta, numerabit. Ne autem suario in suscipienda pecunia detrimenti aliquid adferatur, singulis quibusque annis ea pretia porcinae possessor adnumeret, quae usus publicae conversationis adtulerit. Et quoniam non semper nec in omnibus locis una est forma pretiorum, pro diversitate locorum et temporum in specie pretia danda sunt, nisi ipsa porcina praestetur. Iudices autem regionum monendi sunt, ut per singulos annos ad scientiam tuam referant, quae in quibus locis sunt pretia porcinae, ut instructione hac a tua gravitate perpensa tunc demum suarii per diversa proficiscantur et pretia suscipiant, quae in his regionibus versari cognoveris. Queri enim suarii non poterunt, quia nihil interest, carius an vilius comparent, cum, quantum pretium daturi sunt, a possessore accipiant; et possessores erunt moderati in specie distrahenda, cum se sciant, quanto maiora pretia pro carne poposcerint, tanto plus suariis soluturos. Dat. III id. april. Constantino a. VII et Constantio c. conss. (326 [324] apr. 11).

 

CTh.14.4.3

Imp. Iulianus a. Flavio aproniano suo salutem. Ea pretia, quae in campania per singulos annos repperiuntur, suariis urbis romae debent solvi, ita ut periculo suariorum populo porcinae species adfatim praebeatur. Et quia officialibus pro omni supplicio sufficit direptorum restitutio, quidquid ultra senos folles per singulas libras claruerit flagitatum, id fisci viribus protinus vidicetur. Exactio autem nummaria non per officium tuum vel ipsos suarios, sed per officiales consularis iuxta praeceptum nostrae mansuetudinis competentem sortiatur effectum. Nam quia maiorum potestatum officiales solent esse provincialibus perniciosi, per ordinarios iudices adque curias etiam hanc exactionem convenit celebrari. Per singulos itaque annos iuxta pretia, quae repperiuntur in publica conversatione, per campaniam habitantes pecuniam pro singulis libris porcinae praecipiantur exsolvere, ita ut non ad pretia, quae in urbe roma repperiuntur, sed quae aput campanos in publicis usibus habentur, nummaria celebretur exactio, suariis autem celebrandae nummariae exactionis facultas denegetur. Nam dedimus litteras ad virum clarissimum consularem, ut remotis officialibus praefecturae urbanae et suariis ipse totius exactionis instantiam adque periculum ad suam curam sollicitudinemque revocare contendat. Qui evidentissimo discrimini constituetur obnoxius, si in transmittendis pecuniis aliqua fuerit materia deceptionis exorta. Dat. V id. decemb. Antiochiae d. n. Iuliano a. IIII et Sallustio conss. (363 dec. 9).

 

CTh.14.4.4pr.

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Praetextatum praefectum Urbi. Per singulas et semis decimas, quibus suariorum dispendia sarciuntur, damnum, quod inter susceptionem et erogationem necessario evenit, vini, hoc est septem et decem milium amphorarum perceptione relevetur. (367 oct. [?] 8).

CTh.14.4.4.1

Cui rei illud provisionis accedat, ut Lucanus possessor et Brittius, quos longae subvectionis damna quatiebant, possit, si velit, speciem moderata, hoc est septuagenarum librarum compensatione dissolvere, quod ibi debebit inferre, ubi vina fuerat traditurus. (367 oct. [?] 8).

CTh.14.4.4.2

Quibus in rebus illud quoque a decessore tuo salubriter institutum est, quo suariis aestimandi licentia denegetur pondusque porcorum trutinae examine, non oculorum libertate quaeratur, ita videlicet, ut ne volenti quidem possessori tradere animal liceat, cuius modum non prius ponderatione certa deciderit suarius. Animal vero a possessore tradendum ob digeriem prius unius noctis tantum ieiunitate vacuetur. (367 oct. [?] 8).

CTh.14.4.4.3

Illud quoque salubris Constantinianae legis forma compescat, videlicet ut cum possessore, cui commodioris pretii beneficia indulta a veteribus principibus praerogativa providit, proprium ordo decidat ac transigat isque ordo suariis, quibuscum habet vini emolumenta communia, aut legitimum pretium, id est Romani fori, cui carnem fuerat illaturus, tradat, aut carnem debitam subministret. (367 oct. [?] 8).

CTh.14.4.4.4

Porro decimae semis, quam statuimus, non petantur ab his, a quibus fuerit pecunia ministranda. haec autem omnia aeneae tabulae in foro suario collocandae ad aeternam memoriam oportebit insculpi. Dat. VIII id. octob. Remis Lupicino et Iovino conss. (367 oct. [?] 8).

 

CTh.14.4.5

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Albinum praefectum Urbis Romae. Suariorum vires ea concidisse occasione comperimus, quod fundi eorum adque alia praedia in extraneas quasque personas multimoda donatione transcripta sunt. Quae sublimis eminentia tua aut ad memoratorum iura revocabit aut, si eorum detentatores putaverint abnuendum, subeant cum his communem sarcinam, quorum incubuere corporibus. Consanguineos quoque eorum vel originales ut memoratorum nomini functionique iubeas adiungi, plenum et aequitatis et iuris est. Dat. XV kal. sept. Romae Timasio et Promoto conss. (389 aug. 18).

 

CTh.14.4.6

Idem aaa. ad Albinum praefectum Urbi. Porcinarii urbis aeternae cum pervigilem laborem populi Romani commodis exhibeant, id se divae memoriae Gratiani beneficio meruisse proponunt, ne sordidis umquam muneribus subiacerent. Illustris igitur auctoritas tua divalium praeceptorum formam conservans etiam cum interminatione competenti suo insistat officio, quatenus id, quod et ante constitutum est et nulla postmodum iussione mutilatum, indubitatum adque intactum faciat perdurare. Dat. VIII kal. sept. Romae Timasio et Promoto conss. (389 aug. 25).

 

CTh.14.4.7

Impp. Arcadius et Honorius aa. Florentino praefecto Urbi. Heredes suariorum, filiorum etiam emancipatorum bona omnia ac patrimonia requirantur, ut, sive personarum agatur ratio sive rerum, non minus habeatur obnoxius quem possessio tenet quam quem successio generis adstringit, dummodo suo ordini adtributos suarii non amittant et propriis facultatibus solitisque subsidiis aliena adque longinqua et ab hoc munere distracta non quaerant. Dat. XV kal. mar. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 febr. 15).

 

CTh.14.4.8pr.

Idem aa. hilario praefecto Urbi. Quicumque de suariorum corpore originariam functionem sub cuiuslibet desiderio auxilii vel honore declinasse noscuntur vel ad diversa se officia contulisse aut adnotationibus vel rescriptis nostrae serenitatis elicitis, ad munus pristinum revocentur, tam qui paterno quam qui materno genere inveniuntur obnoxii: oportet enim viribus vacuari, quae in dispendium publicum adumbratione extorta sint. Nullique penitus ad quemlibet honorem adque militiam aditus tribuatur et si qua deinceps de nostris altaribus per adnotationem vel rescriptum vel quolibet genere fuerint elicita vel emendicata, cassentur. (408 ian. 15).

CTh.14.4.8.1

Eos etiam, qui ad clericatus se privilegia contulerunt, aut agnoscere oportet propriam functionem aut ei corpori quod declinant proprii patrimonii facere cessionem. (408 ian. 15).

CTh.14.4.8.2

Ii vero, qui praedia obnoxia corpori vel ex empto vel ex donato vel ex quolibet titulo tenent, pro rata publicum munus agnoscant aut possessionibus cedant. (408 ian. 15).

CTh.14.4.8.3

Circa reliqua etiam corpora, quae ad privilegia urbis Romae pertinere noscuntur, eadem praecepti nostri forma servetur. Dat. XVIII kal. feb. Romae Basso et Philippo conss. (408 ian. 15).

 

CTh.14.4.9

Impp. Honorius et Theodosius aa. Palladio praefecto praetorio. Post alia: ad excludendas patronorum caudicariorum fraudes et portuensium furta mensorum unus e patronis totius consensu corporis eligatur, qui per quinquennium custodiam portuensium suscipiat conditorum, clandestinum ad collegas digma missurus, ne quid ex specie fraus occulta vectorum pessimae qualitatis inmutet. Cui praemia ista deferimus, ut, si optima fide administraverit munus iniunctum, post expletas lustralis sollicitudinis metas comitivae tertii ordinis honore cumuletur idque non iam ex codicillis nostris, sed constituti istius consequatur indulto; deprehensus in fraude amisso patrimonio ad pistrini etiam munia prima revocetur. Illud etiam decernimus, ne in singulos tres primos patronos corporum singulorum vir clarissimus praefectus annonae ius habeat corporalis iniuriae nam sufficit in delinquentem illustris urbani censura iudicii. Dat. VII kal. ianuar. Ravennae Honorio a. XI et Constantio II v. c. conss. (417 dec. 26).

 

CTh.14.4.10pr.

Idem aa. Palladio praefecto praetorio. Suariis pecuarii iungantur: sub hac tamen condicione decreti corpora volumus miscere, ut rescissis privilegiis, quae impetrasse dicuntur, mixtae corporum vices alternis fungantur officiis. (419 iul. 29).

CTh.14.4.10.1

Quibus cum lege concedimus, ut corpora externa iungamus, e re est, ut his quoque suas reddi iubeamus personas, quas rescissis omnium privilegiis vinculis gratiosis sententiis, si quas in abolitionem genuinae functionis callida fraude meruerunt, restitui cum facultatibus suis posthabita dilatione. (419 iul. 29).

CTh.14.4.10.2

Nulla tamen eos corporis iniuriae formido percellat: nam praecipimus, ut tres huius corporis principales terti ordinis comitivam recipiant, quam sibi non iam ex codicillis nostris, sed ex privilegio latae legis adsumant. (419 iul. 29).

CTh.14.4.10.3

Per quinque autem menses quinas in obsoniis libras carnis possessor accipiat, ne per minutias exigui ponderis amplius fraus occulta decerpat. Possessores quoque, qui pro larido millenos denarios in vicenis libris solebant conferre, suariis in pretio exsolvant. (419 iul. 29).

CTh.14.4.10.4

Primiscrinii quoque tam illustris urbanae sedis quam spectabilis vicariae potestatis, nisi anno militiae finali institerint, ad supplendam summam praeteritae dissimulationis artentur, ut ex propriis facultatibus debita suariae functionis exsolvant, quae neglexerunt flagitare dum militabant, privilegia etiam militiae perdituri. (419 iul. 29).

CTh.14.4.10.5

Quattuor milia sane obsoniorum, amputatis superfluis ac domus nostrae perceptionibus, diurna sublimitas tua decernat, quibus copiis populus animetur. Dat. IIII kal. aug. Ravennae Monaxio et Plinta conss. (419 iul. 29).

CTh.14.5.0. De mancipibus thermarum urbis et subvectione lignorum.

CTh.14.5.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Olybrium praefectum Urbi. Quidquid erga mancipes, qui thermarum exhibitionem Romae curant, in exercitio compendiisque salinarum scitis priorum principum cautum est, aeterna sanctione firmamus. Dat. III non. april. Treviris Valentiniano et Valente conss. (368? 370? apr. 3).

CTh.14.6.0. De calcis coctoribus urbis Romae et Constantinopolitanae.

CTh.14.6.1

Imp. Constantius a. ad Orfitum praefectum Urbi. Ex omnibus praediis, quae iam dudum praestationi calcis coeperunt obnoxia adtineri, coctoribus calcis per ternas vehes singulae amphorae vini praebeantur, vecturariis vero amphora per bina milia et nungenta pondo calcis. Quin etiam volumus non personas, sed ipsos fundos titulo huius praestationis adstringi. Vecturarios etiam ex quattuor regionibus trecentos boves praecipimus dari. Dat. VIII kal. april. Eusebio et Hypatio conss. (359 mart. 25).

 

CTh.14.6.2

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum praefectum Urbi. Oratio nostra immunitatem eorum, quos coctio calcis manet, et vecturariorum est evidenter amplexa. Quaecumque igitur extraordinariorum prisca adque inveterata consuetudine huiusmodi sortis homines antea sunt adepti, nunc quoque ad leniendum opus quod sustinent publici muneris consequantur. Dat. vi id. iun. Naissi divo Ioviano et Varroniano conss. (364 iun. 8).

 

CTh.14.6.3

Idem aa. ad Volusianum virum clarissimum vicarium. Statum urbis aeternae reformare cupientes ac providere publicorum moenium dignitati iubemus, ut calcis coctoribus vectoribusque per singulas vehes singuli solidi praebeantur, ex quibus tres partes inferant possessores, quarta ex eius vini pretio sumatur, quod consuevit ex arca vinaria ministrari: illud addentes, ut non amplius quam terna milia minores vehes annuae postulentur. Huius autem vehationis ita sit ratio partita, ut mille quingenta onera formis, alia sartis tectis annua deputentur, ita ut nulli iudicum seu officiorum excoquendae calcis licentia relinquatur, sub eo statuto, ut, qui in hac usurpatione fuerit, austeritatem vigoris publici ferre cogatur. Hoc autem excepto a tarracinensis praestationis canone suggera, quae vetusto praeberi fari ac portus usibus more consuevit. A curialibus vero tuscis nungentarum vehum, quas inferre per singulos annos cogebantur, sarcinam sub ea condicione praecipimus amoveri, ut, si quando necessitas novi operis extiterit, id ipsum in notitiam nostram suggestionibus iudicum perferendum quid addendum vel quatenus inferendum sit, nostrae deliberationis moderamine sanciatur. Ex supra dicto autem numero vehationis medietatem, quam sartis tectis iussimus deputari, separatim conveniet adscribi, ita ut praefecti urbi officium ad suam partem hanc curam pertinere cognoscat. Dat. VIII id. aug. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 aug. [?] 6).

 

CTh.14.6.4

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Severum praefectum Urbi. Ut caementorum et calcis in urbe venerabili copiae minime derogetur, quisquis ex his quippiam sibi deferendum qualibet caelestis indulgentiae definitione contenderit, nihil prorsus accipiat, nisi quod cunctis moenibus fabricationique Romanae superfluere ac redundare constiterit. Dat. kal. april. Antonio et Syagrio conss. (382 apr. 1).

 

CTh.14.6.5

Impp. Honorius et Theodosius aa. Aetio praefecto Urbi. Omnes fornaces per omne spatium, quod inter amphitheatrum et divi Iuliani portum per litus maris extenditur, tolli praecipimus propter salubritatem urbis amplissimae et nostrarum aedium vicinitatem nec ulli in his locis coquendae calcis praeberi licentiam. Dat. IIII non. octob. Constantinopoli Monaxio et Plinta conss. (419 oct. 4).

CTh.14.7.0. De collegiatis.

CTh.14.7.1 [=brev.14.1.1]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Graccho consulari Campaniae. De retrahendis collegiis vel collegiatis iudices competentes dabunt operam, ut ad proprias civitates eos, qui longius abierunt, retrahi iubeant cum omnibus, quae eorum erunt, ne desiderio rerum suarum loco originario non valeant attineri. De quorum agnatione haec forma servabitur, ut, ubi non est aequale coniugium, matrem sequatur agnatio, ubi vero iustum erit, patri cedat ingenua successio. Dat. IX. kal. iun. Mediolano, Caesario et Attico coss.

Interpretatio. Collegiati, si de civitatibus suis forte discesserint, ad civitatis suae officia cum rebus suis vel ad loca, unde discesserunt, revocentur: de quorum filiis haec servanda condicio* est, ut, si de colona vel ancilla nascuntur, matrem sequatur agnatio; si vero de ingenua et collegiato, collegiati nascuntur.

 

CTh.14.7.2 [3 h.]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Liberio praefecto praetorio. Post alia: collegiatos et vitutiarios et nemesiacos signiferos cantabrarios et singularum urbium corporatos simili forma praecipimus revocari. Quibus etiam supplicandi inhibendam facultatem esse censuimus, ne originem, quod fieri non potest, commutare ulla iussio videatur ac si forte per sacram auctoritatem cognoscitur aliqui liberatus, cessante beneficio ad originem revertatur. Dat. VI kal. decemb. Ravennae Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 [409?] nov. 26).

CTh.14.8.0. De centonariis et dendroforis.

CTh.14.8.1

Imp. Constantinus a. ad Evagrium praefectum praetorio. Ad omnes iudices litteras dare tuam convenit gravitatem, ut, in quibuscumque oppidis dendrofori fuerint, centonariorum adque fabrorum collegiis adnectantur, quoniam haec corpora frequentia hominum multiplicari expediet. Dat. XIIII kal. octob. Naisso, accepta VIII id. novemb. Constantino a. IIII et Licinio IIII conss. (315 sept. 18).

 

CTh.14.8.2

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Olybrium praefectum Urbi. Ne quis ex centonariorum corpore subtrahere se possit ad curiam, poena eidem corpori proposita, nisi ilico de eius abscessu querellam deposuerit. Dat. V kal. feb. Treviris Valentiniano n. p. et Victore v. c. conss. (369 ian. 28).

CTh.14.9.0. De studiis liberalibus urbis Romae et Constantinopolitanae.

CTh.14.9.1

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Olybrium praefectum Urbi. Quicumque ad urbem discendi cupiditate veniunt, primitus ad magistrum census provincialium iudicum, a quibus copia est danda veniendi, eiusmodi litteras perferant, ut oppida hominum et natales et merita expressa teneantur; deinde ut in primo statim profiteantur introitu, quibus potissimum studiis operam navare proponant; tertio ut hospitia eorum sollicite censualium norit officium, quo ei rei impertiant curam, quam se adseruerint expetisse. Idem inmineant censuales, ut singuli eorum tales se in conventibus praebeant, quales esse debent, qui turpem inhonestamque famam et consociationes, quas proximas putamus esse criminibus, aestiment fugiendas neve spectacula frequentius adeant aut adpetant vulgo intempestiva convivia. Quin etiam tribuimus potestatem, ut, si quis de his non ita in urbe se gesserit, quemadmodum liberalium rerum dignitas poscat, publice verberibus adfectus statimque navigio superpositus abiciatur urbe domumque redeat. His sane, qui sedulo operam professionibus navant, usque ad vicesimum aetatis suae annum romae liceat commorari. Post id vero tempus qui neglexerit sponte remeare, sollicitudine praefecturae etiam impurius ad patriam revertatur. Verum ne haec perfunctorie fortasse curentur, praecelsa sinceritas tua officium censuale commoneat, ut per singulos menses, qui vel unde veniant quive sint pro ratione temporis ad Africam vel ad ceteras provincias remittendi, brevibus comprehendat, his dumtaxat exceptis, qui corporatorum sunt oneribus adiuncti. Similes autem breves etiam ad scrinia mansuetudinis nostrae annis singulis dirigantur, quo meritis singulorum institutionibusque compertis utrum quandoque nobis sint necessarii, iudicemus. Dat. IIII id. mart. Treviris Valentiniano et Valente III aa. conss. (370 mart. 12).

 

CTh.14.9.2

Idem aaa. Clearcho praefecto Urbi. Antiquarios ad bibliothecae codices componendos vel pro vetustate reparandos quattuor Graecos et tres Latinos scribendi peritos legi iubemus. quibus de caducis popularibus, et ipsi enim videntur e populo, competentes impertiantur annonae: ad eiusdem bibliothecae custodiam condicionalibus et requirendis et protinus adponendis. Dat. VIII id. mai. Modesto et Arinthaeo conss. (372 mai. 8).

 

CTh.14.9.3pr.

Imp. Theodosius a. et Valentinianus caes. Universos, qui usurpantes sibi nomina magistrorum in publicis magistrationibus cellulisque collectos undecumque discipulos circumferre consuerunt, ab ostentatione vulgari praecipimus amoveri, ita ut, si qui eorum post emissos divinae sanctionis adfatus quae prohibemus adque damnamus iterum forte temptaverit, non solum eius quam meretur infamiae notam subeat, verum etiam pellendum se ex ipsa ubi versatur illicite urbe cognoscat. Illos vero, qui intra plurimorum domus eadem exercere privatim studia consuerunt, si ipsis tantummodo discipulis vacare maluerint, quos intra parietes domesticos docent, nulla huiusmodi interminatione prohibemus. Sin autem ex eorum numero fuerint, qui videntur intra capitolii auditorium constituti, ii omnibus modis privatarum aedium studia sibi interdicta esse cognoscant scituri, quod, si adversum caelestia statuta facientes fuerint deprehensi, nihil penitus ex illis privilegiis consequentur, quae his, qui in Capitolio tantum docere praecepti sunt, merito deferuntur. (425 febr. 27).

CTh.14.9.3.1

Habeat igitur auditorium specialiter nostrum in his primum, quos Romanae eloquentiae doctrina commendat, oratores quidem tres numero, decem vero grammaticos; in his etiam, qui facundia graecitatis pollere noscuntur, quinque numero sint sofistae et grammatici aeque decem. Et quoniam non his artibus tantum adulescentiam gloriosam optamus institui, profundioris quoque scientiae adque doctrinae memoratis magistris sociamus auctores. Unum igitur adiungi ceteris volumus, qui philosofiae arcana rimetur, duo quoque, qui iuris ac legum formulas pandant, ita ut unicuique loca specialiter deputata adsignari faciat tua sublimitas, ne discipuli sibi invicem possint obstrepere vel magistri neve linguarum confusio permixta vel vocum aures quorundam aut mentes a studio litterarum avertat. Dat. III kal. mart. Constantinopoli Theodosio a. XI et Valentiniano conss. (425 febr. 27).

CTh.14.10.0. De habitu, quo uti oportet intra urbem.

CTh.14.10.1pr.

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Pancratium praefectum Urbi. Sine exceptione temporis matutini, dumtaxat intra moenia constitutus, nullus senatorum habitum sibi vindicet militarem, sed chlamydis terrore deposito quieta coloborum ac paenularum induat vestimenta. Cum autem vel conventus ordinis candidati coeperit agitari vel negotium eius sub publica iudicis sessione cognosci, togatum eundem interesse mandamus. (382 ian. 12).

CTh.14.10.1.1

Officiales quoque, per quos statuta complentur ac necessaria peraguntur, uti quidem paenulis iubemus, verum interiorem vestem ad modum cingulis observare, ita tamen, ut discoloribus quoque palliis pectora contegentes condicionis suae necessitatem ex huiuscemodi agnitione testentur. (382 ian. 12).

CTh.14.10.1.2

Servos sane omnium, quorum tamen dominos sollicitudine constat militiae non teneri, aut byrris uti permittimus aut cucullis. (382 ian. 12).

CTh.14.10.1.3

Si quis de senatoribus statuta neglexerit, proprii auctoritate honoris exutus ingrediendi senatum iam non habeat potestatem officiales vero, sed et servi, qui pudoris non possunt dispendium sustinere, exilii poenam subire iubeantur: officio censuali viginti librarum auri non inmerito dispendiis subiugando, si culpam usurpationis huiusce aut dissimulatione subpresserit aut accepta pretii mercede subtraxerit. Dat. prid. id. ianuar. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss. (382 ian. 12).

 

CTh.14.10.2

Impp. Arcadius et Honorius aa. ad populum. Usum Tzangarum adque Bracarum intra urbem venerabilem nemini liceat usurpare. Si quis autem contra hanc sanctionem venire temptaverit, sententia viri illustris praefecti spoliatum eum omnibus facultatibus tradi in perpetuum exilium praecipimus. Et cetera. Dat. proposita Romae in foro divi Traiani Caesario et Attico conss. (397 apr. 7?).

 

CTh.14.10.3

Idem aa. Flaviano praefecto Urbi. Intra urbem Romam nemo vel Bracis vel Tzangis utatur. Quod si quisquam post praeceptum nostrae clementiae in hac contumacia perduraverit, prout condicio siverit, cohercitus sacra urbe pelletur. Et cetera. Dat. VIII id. iun. Brixiae. Theodoro v. c. cons. (399 iun. 6).

 

CTh.14.10.4

Impp. Honorius et Theodosius aa. Probiano praefecto Urbi. Maiores crines, indumenta pellium etiam in servis intra urbem sacratissimam praecipimus inhiberi, nec quisquam posthac impune hunc habitum poterit usurpare. Si quis autem neglexerit nostrae sanctionis vigorem, ingenuus legis laqueos non evitet, servus operi publico vindicabitur. Quod innotescere non solum intra urbem protinus, verum etiam in vicinis regionibus non licere sancimus. Dat. prid. id. dec. Ravennae d. n. Theodosio a. VII et Palladio conss. (416 dec. 12).

CTh.14.11.0. Quibus militantibus ad urbem non liceat accedere.

CTh.14.11.1

Impp. Arcadius et Honorius aa. ad populum. Post alia: agentes in rebus adque palatinos aliosque milites inferioris militiae exceptis his, quibus negotium aliquod aut munus fuerit iniunctum, omni penitus arceri urbis venerabilis iubemus accessu, ita ut, si quis nostri edicti auctoritatem violare temptaverit, deportatione plectatur. Et cetera. Dat. et proposita Romae VII id. april. Caesario et Attico conss. (397 apr. 7).

CTh.14.12.0. De honoratorum vehiculis.

CTh.14.12.1

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Nebridio praefecto Urbi. Omnes honorati seu civilium seu militarium dignitatum vehiculis dignitatis suae, id est carrucis biiugis, intra urbem sacratissimi nominis semper utantur. Dat. III kal. feb. Constantinopoli Honorio n. p. et Evodio conss. (386 ian. 30).

CTh.14.13.0. De iure Italico urbis Constantinopolitanae.

CTh.14.13.1

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Clearchum praefectum Urbis Constantinopolitanae. Italici iuris auxilium arbitra aequitate renovamus. Concessi igitur gratia beneficii publicis actibus intimetur et incisa tabulis debita sollemnitate permaneat. Dat. prid. non. aug. Hieropoli Valentiniano et Valente aa. conss. (370? 373? aug. 4).

CTh.14.14.0. De campo Martio urbis Romae.

CTh.14.14.1

Impp. Arcadius et Honorius aa. ad populum. Post alia: eos, qui in campo Martio casas seu tuguria collocare temptaverint, sententia viri illustris praefecti spoliatos omnibus facultatibus tradi in perpetuum exilio praecipimus. Et cetera. Dat. et proposita Romae in foro divi Traiani Caesario et Attico conss. (397 apr. 7?).

CTh.14.15.0. De canone frumentario urbis Romae.

CTh.14.15.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum praefectum Urbi. Ne pessimus panis populi Romani usibus ministretur, sola ducentena milia modiorum frumenti integri adque intemerati iuxta priscum morem mensores et caudicarii levioribus pretiis pistoribus venundare cogantur. Dat. VI id. iul. Naisso divo Ioviano et Varroniano conss. (364 iul. 10).

 

CTh.14.15.2

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Iulianum praefectum annonae. Nautici aput curatorum vel magistratuum acta fateantur incorruptas sese species suscepisse eorumque, aput quos deponitur ista testatio, praesens aspectus probet nihil in his esse vitii. Quod eo tempore, quo ad sacrae urbis portum pervenit, praefecturam iugiter observare praeceptum est. Dat. XVIII kal. iul. Remis Gratiano a. I et Dagalaifo conss. (366 iun. 14).

 

CTh.14.15.3pr.

Impp. Arcadius et Honorius aa. ad senatum. Certum habetis, patres conscripti, quantum curarum impendimus pro vestris ac populi commodis; ideoque hac lege sancimus, ut, si quid frumenti vel olei urbicarii canonis remissione indultum est, speciali beneficio contra publicum commodum elicita non valeant. (397 apr. 15).

CTh.14.15.3.1

Urbani etiam usus frumenta si quando vel fortuna vel ratio in Africae coegerit residere litoribus, adtingere nullus audeat aut mutatis directoriis quoquam praeter sacram urbem praescripti ullius innovatione transmittere. Et cetera. Dat. XVII kal. mai. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 apr. 15).

 

CTh.14.15.4pr.

Idem aa. Theodoro praefecto praetorio. Improborum petitiones, qui impudentius ausi sunt postulare pensiones aquae molarum, quae urbi venerabili annonas abundantius praestitissent, quinque librarum auri multa infligat, nisi ab hac petendi importunitate discedant. Illos etiam, qui potestati praefecturae annonariae praesunt, et apparitores, qui isdem ministeriis obsecundant, par multa retineat, si cuiusquam improbissimi hominis consenserint vel paruerint voluntati. (398 apr. 12).

CTh.14.15.4.1

Simili autem poena teneantur, qui aliquid ex his horreis cellulisve, quae intra urbem Romam adque in portu constitutae pistorio iure retinentur, sibimet tamquam possessione privata ausi fuerint vindicare. Dat. prid. id. april. Mediolano Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 apr. 12).

 

CTh.14.15.5

Idem aa. Messalae praefecto praetorio. Neminem patimur in mutando canone urbis Romae nostrae clementiae beneficium postulare. Ideoque evidenti praeceptione consulentes non solum ea rescripta, quae quoquomodo potuerint impetrari, suscipi non sinimus, verum etiam illa vacuari, quae praeteritum quoque tempus elicuit. Ac ne ullus subreptioni patescat aditus, eos, qui posthac commutari sibi canonem in fraudem venerandae urbis poposcerint, ad duplum retinendos esse decernimus, ut vetus dispositio suum robur obtineat. Dat. prid. non septemb. Altino Theodoro v. c. cons. (399 sept. 4).

 

CTh.14.15.6

Idem aa. Messalae praefecto praetorio. Ne deinde facinora impunitate coalescant, evidenti praeceptione decernimus, ut a vicario ceterisque iudicibus, quos ex urbicario canone quidquam usurpasse constiterit, in quadruplum praesumpta poscantur, ita ut duplum iudices, duplum eorum officia cogantur inferre. Deinceps autem nisi ab huiusmodi scelere temperetur, iudices deportationis poena retinendos, primates officiorum capitali supplicio subiugandos perpeti auctoritate sancimus. Et cetera. Dat. IIII kal. octob. Altino Theodoro v. c. cons. (399 sept. 28).

CTh.14.16.0. De frumento urbis Constantinopolitanae.

CTh.14.16.1

Impp. Honorius et Theodosius aa. Monaxio praefecto Urbi. Quingentas auri libras partim a tui culminis indagine, partim amplissimi senatus grata illatione collectas ad prohibendam famem ita huic titulo consecramus, ut, quidquid super frumentaria comparatione titulus emptionis invenerit, in tribunalibus praefecturae urbanae sub gestorum testificatione pandatur, ut summa collecta et incrementa, quae venundato tritico accesserint, patrum insinuetur examini, omni adeo, quae contra hunc titulum temptabitur, usurpatione cessante, ut nec tuae sedis auctoritate nec cuiquam liceat cuiuscumque vel honestae occasionis obtentu haec perpensa ullo pacto convellere, ne non modo tot sententiarum violare munimina videatur, sed et familiari dispendio quatiatur et id, quod ex hac auri quantitate decerpserit, geminatum arcae frumentariae inferat. Si quis autem privatim ad usus proprios intra urbem amplissimam frumentum comparare voluerit, habeat licentiam coemendi. Dat. VI kal. mai. Constantinopoli Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 apr. 26).

 

CTh.14.16.2

Idem aa. Urso praefecto Urbi. Nulli, ne divinae quidem domui nostrae frumentum de horreis publicis pro annona penitus praebeatur, sed integer canon mancipibus consignetur, annona in pane cocto domibus exhibenda. Ita enim debet canon ab inclytae memoriae constantino praestitutus nec non a divo pietatis meae avo auctus expendi, quoniam crescit inopia, si frumento, quod pro annona tribuitur, ad usus alios deputato cogentur sibi de publico emere quae aliis vendere potuissent. Dat. X kal. aug. Constantinopoli Theodosio a. VII et Palladio v. c. conss. (416 iul. 23).

 

CTh.14.16.3

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Leontio praefecto Urbi. Sescentarum undecim auri librarum quantitas ad coemptionem frumentariam sit perpetuo dedicata, nec liceat cuiquam postea administratione urbicariae potestatis percepta aliquid ex memorata summa minuere vel ad quoscumque alios usus convertere sed sub gestorum testificatione certum fiat et quod mancipibus mutui nomine datum est et quod ab isdem sit excepta omni concussione solvendum. Eum autem, qui hanc formam ausus fuerit inquinare, quantitatem, in qua suam calliditatem exercuerit, in duplum redhibere iubemus, et quidquid ex praedicta ratione adcreverit, ad cumulum memoratae auri quantitatis et frumentarii tituli fomitem redundare legisque huius tenorem aeneis tabulis incidi. Dat. V kal. decemb. Constantinopoli Ariobindo et Aspare conss. (434 nov. 26).

CTh.14.17.0. De annonis civicis et pane gradili.

CTh.14.17.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. Iovio praefecto Urbi. Quia comperimus nonnullos venditis aedibus panes earum penes se retinere, nulli liceat, ut aedes sequantur annonae. Sane si qui ex huiusmodi titulo caduci sint panes, fisci viribus vindicentur. Dat. VI kal. april. divo Ioviano et Varroniano conss. (364 mart. 27).

 

CTh.14.17.2

Idem aa. ad Mamertinum praefectum praetorio. Panis gradilis in alium gradum translatio inhibeatur et cognoscat officium praefecti annonae severissima sibi inminere supplicia, si ulterius translationem per gradus permiserit commutari. Dat. V id. decemb. Naissi divo Ioviano et Varroniano conss. (364 dec. [?] 9).

 

CTh.14.17.3

Idem aa. ad Maximum praefectum annonae. Universi panem gradilem de gradibus adipiscantur neque cuiquam haec aut deferatur gratia aut imponatur iniuria, ut de pistrino accipiat. Omni igitur studio hoc curabit officium sinceritatis tuae, ut, quaecumque illa sunt, quae diurna pistores alimentis popularibus praebent, omnia ea gradibus distribuant, non ex officinarum conductoribus promant. Proposita pridie non. april. Valentiniano et Valente aa. conss. (368 apr. 4).

 

CTh.14.17.4

Idem aa. ad Mamertinum praefectum praetorio. Ne quid super gradili pane fraudis oriretur, iussimus omne illud, quod populo penditur, palam in gradibus, non clam a pistoribus ministrari. Proposita prid. non. april. Valentiniano et Valente aa. conss. (368 apr. 4).

 

CTh.14.17.5

Idem aaa. ad populum. Civis Romanus, qui in viginti panibus sordidis, qui nunc dicuntur ardinienses, quinquaginta uncias comparabat, triginta et sex uncias in bucellis sex mundis sine pretio consequatur, ita ut ius in his nullus habeat officialis, nullus servus, nemo qui aedificiorum percipiat panem. Quorum si quis se aliqua ratione fortasse inmerserit, adquisito pane privabitur proprium nihilo minus perditurus aut dabit pro condicione supplicium, eo, qui commissam detulit fraudem, et emptoris panes et venditoris habituro. Popularibus enim, quibus non est aliunde solacium, quibus idem panis hodieque distrahitur, et eorum successoribus clementia nostra deputavit in quo nunc emitur loco propriis gradibus erogandum. Quibus titulus figendus est aeneus, in quem et panis modus et percipientis nomen debebit incidi. Et si ad tantum alicuius temeritas eruperit, ut aut per se aut per aliquem suorum sibi quolibet modo ius panis istius adque aereae tabulae suum voluerit nomen inserere, supra dictis condicionibus subiacebit. Proposita Romae kal. aug. Valentiniano n. p. et victore conss. (369 aug. 1).

 

CTh.14.17.6

Idem aaa. ad Maximum praefectum annonae. Si quis umquam actor procurator servusve senatoris usurpatum gradilem, gratificante aut vendente scriba vel etiam consentiente, perceperit, subiciatur eculei quaestioni. Ac si eundem patuerit temeritate propria adque ignorante domino de perceptione panis illicite transegisse, ipse sub vinculis pistrino quod fraudabat inserviat si vero senatoris culpa id fuisse constiterit, domus eius fisci viribus adgregetur. Ex aliis quoque, si quis rei familiaris facultatibus praeditus designatum crimen admiserit, cum his quae habet pistrini exercitio subiugetur. Si quis etiam pauperrimus rerum erit, cogetur exhibere operariam servitutem. In scribas vero, quos constiterit nefas vetitum perpetrasse, vindex legum gladius exeratur. Dat. XIIII kal. april. Treviris Valentiniano et Valente conss. (370 mart. 19).

 

CTh.14.17.7

Idem aaa. Clearcho praefecto Urbi. Vendendi de reliquo popularibus annonam consuetudinem derogamus, ut huiusmodi celebrata venditio omni careat firmitate. Verum si quis urbe abeundum esse crediderit, panes ceteraque quae percipit in horreorum conditis reserventur, poscentibus iuxta legem eiusdem ordinis hominibus deferenda. Quin lege proposita etiam quae fuerint fortasse distractae, ad originem propriam iusque revocamus, si quidem iustum est, ut in perpetuum suum quisque detineat et per succedaneas vices proprius ordo teneat, ut palatinus palatini, militis vero militaris, popularem annonam popularis exposcat nec alter alterius sibi expetens diversorum ordinum valeat miscere rationem. Dat. VIII kal. mai. Modesto et Arinthaeo conss. (372 apr. 24 [immo mai. 8]).

 

CTh.14.17.8

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Restuto praefecto Urbi. Si quis ex schola defecerit mortemque obierit, non ab alio corpore vacantes flagitentur annonae, sed ipsis scholis cessurae dividendaeque perdurent. Dat. prid. id. iul. Thessalonicae Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (380 iul. 14).

 

CTh.14.17.9

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Proculo praefecto urbis Constantinopolitanae. Annonas civicas in urbe Constantinopolitana scholae scutariorum et scutariorum clibanariorum divi Constantini adseruntur liberalitate meruisse. Quarum ex magna parte inminutio facta perhibetur, quod alii eas putarunt tamquam proprias distrahendas, alii per successionum gradus hereditarium ius venire. Sublimis igitur eminentia tua omnes eas, quas quoquomodo alienatas fuisse reppererit, his scholis, quibus donatae ac deputatae sunt, amota omni reluctatione restituet, habere enim debent earum perpetuitatem, quarum meruere compendium. Dat. VII kal. aug. Romae Timasio et Promoto conss. (389 iul. 26).

 

CTh.14.17.10

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Proculo praefecto Urbi. Annonas civicas non tam titulis dignitatum, quam singulorum viritim meritis adtributas divi Constantini liberalitate sat claruit. Ideoque nihil ex his scholarum nomine vindicetur, sed pro uniuscuiusque merito quae sunt concessa serventur, ut, quicumque perceptarum annonarum emolumenta vel in heredes proprios iure sanguinis transfuderunt vel in extraneos distractionis titulo transscripserunt, maneat quod gestum est vel hereditatis merito vel venditionis arbitrio. Dat. VII kal. iul. Constantinopoli Arcadio a. II et Rufino conss. (392 iun. 25).

 

CTh.14.17.11

Idem aaa. Aureliano praefecto Urbi. Annonas civicas ad hoc militaribus viris beneficium divale distribuit, ut qui emolumenta perciperent, aedificandi studio magnitudinem urbis augerent. Ac proinde, ne frustra deputatis commodis perfruantur quorum ope incrementa moenium non iuvantur, id super his annonis, quae scholis erogari solent, servandum est, ut ii tantum, qui domus habent, deputata suo nomini commoda consequantur, aliae retractatae adque in suspenso habitae nostrae munificentiae reserventur, his tantummodo, etiam si liberalitas sacra extiterit, deputandae, qui ex numero militarium virorum annonas pro extructis domibus beneficio nostrae adnotationis acceperint, ut et parata sui munera habeat largitas et superfluis necessitas non gravetur. Dat. VI kal. mai. Constantinopoli d. n. Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 apr. 26).

 

CTh.14.17.12

Idem aaa. Aureliano praefecto Urbi. Si quae speciatim annonae domus in hac urbe habentibus divae memoriae Constantini vel Constantii largitate concessae sunt adque in heredes proprios iure successionis vel in extraneos venditionis titulo transierunt, erogatione solita ministrentur, et si quae scholarum nomine defenduntur. Illustris igitur magnificentia tua et hanc super his formam custodire debebit. Si quae vero ad arbitrium proculi datae nobis nescientibus erogantur, et retrahere eas ilico et revocare debebit. Dat. XII kal. decemb. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 nov. 20).

 

CTh.14.17.13

Impp. Arcadius et Honorius aa. Africano praefecto Urbi. Eos, quos in hac urbe domos non habere cognoveris, annonis novis quolibet titulo acceptis privari tua magnitudo praecipiet nec ullis emolumentis civicis adiuvari. Neque enim fas est, ut qui urbis adfectum domus indicio monstrare neglexerint, eius commodis perfruantur. Sin vero quisquam est, qui se aedes spondeat habiturum, nisi intra sex menses instruxerit, nequaquam publicarum annonarum modum potiatur. Proposita III kal. aug. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 iul. 30).

 

CTh.14.17.14

Idem aaa. Clearcho praefecto Urbi. Inclytae recordationis pater clementiae nostrae post solitum canonem, qui urbi augustissimi nominis praebetur, certum annonarum modum de novo canone addendum esse constituit. Et quia nonnullos absque liberalitate nostra ex ea quantitate annonas consequi compertum est, magnificentia tua nulli ex eo modo annonam faciat ministrari nisi qui vel liberalitate nostra perceperit vel super his, quae ab illustri sede magnitudinis tuae ei sunt deputatae, triumphalis dexterae nostrae confirmationem est consecutus. Dat. XI kal. april. Constantinopoli Arcadio V et Honorio V aa. conss. (402 mart. 22).

 

CTh.14.17.15

Idem aaa. Monaxio praefecto Urbi. Dispositionem magnificentiae tuae de olei mensura firmam manere praecipimus, ut decem et octo per singulos sextarios scripulis ad certorum ordinum commodum moderante dispositione tua retentis ac distributis sextarius olei ad viginti unam semis unciam redigatur. Quam mensuram certum designatis suggestione corporibus solacium constitutam nullius posthac fraude credimus adtemptandam. Dat. XV kal. mar. Basso et Philippo conss. (408 febr. 15).

CTh.14.18.0. De mendicantibus non invalidis.

CTh.14.18.1

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Severum praefectum Urbi. Cunctis adfatim. Quos in publicum quaestum incepta mendicitas vocabit, inspectis exploretur in singulis et integritas corporum et robur annorum, adque ea inertibus et absque ulla debilitate miserandis necessitas inferatur, ut eorum quidem, quos tenet condicio servilis, proditor studiosus et diligens dominium consequatur, eorum vero, quos natalium sola libertas prosequatur, colonatu perpetuo fulciatur quisquis huiusmodi lenitudinem prodiderit ac probaverit, salva dominis actione in eos, qui vel latebram forte fugitivis vel mendicitatis subeundae consilium praestiterunt. Dat. XII kal. iul. Patavi Antonio et Syagrio conss. (382 iun. 20).

CTh.14.19.0. De pretio panis ostiensis.

CTh.14.19.1

Impp. Arcadius et Honorius aa. Theodoro praefecto praetorio. Panem ostiensem adque fiscalem uno nummo distrahi volumus. Sancimus autem, ut nullus per sacrum rescriptum audeat pretium ampliare; qui si obtulerit supplicationem, duarum librarum auri multa ferietur. Dat. prid. id. april. Mediolano Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 apr. 12).

CTh.14.20.0. De pretio piscis.

CTh.14.20.1

Impp. Honorius et Theodosius aa. Anthemio praefecto praetorio. Qui ministerii nostri causa exhibendi piscis cura vel sollicitudine tenentur, plus a se exigi quam quo emere potuerint, protestantur, si quidem in tricenis libris sibi solidus ministretur et multo disparem quantitatem vix aegreque valeant comparare. Ideoque per vicena pondo piscis, primae scilicet qualitatis, memoratis solidus ministretur. Spatangium sane in primae qualitatis piscem imputari praecipimus, quod decem librarum pondus sua magnitudine minime excedere videtur. Dat. XVII kal. mai. Lucio v. c. cons. (413 apr. 15).

CTh.14.21.0. De nautis tiberinis.

CTh.14.21.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum praefectum Urbi. Qui navem tiberinam habere fuerit ostensus, onus rei publicae necessarium agnoscat. Quaecumque igitur navigia in alveo tiberis inveniuntur, competentibus et solitis obsequiis mancipentur, ita ut nullius dignitas aut privilegium ab hoc officio vindicetur. Dat. VIII id. octob. Altino divo Ioviano et Varroniano conss. (364 oct. 8).

CTh.14.22.0. De saccariis portus Romae.

CTh.14.22.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum praefectum Urbi. Omnia, quaecumque advexerint privati ad portum urbis aeternae, per ipsos saccarios vel eos, qui se huic corpori permiscere desiderant, magnificentia tua iubeat comportari et pro temporum varietate mercedes considerata iusta aestimatione taxari, ita ut, si claruerit aliquem privatum per suos adventicias species comportare, quinta pars eius speciei fisco lucrativa vindicetur. Dat. VI id. iun. Naisso divo Ioviano et Varroniano conss. (364 iun. 8).

CTh.14.23.0. De patronis horreorum portuensium.

CTh.14.23.1

Impp. Arcadius et Honorius aa. Messalae praefecto praetorio. Patronos horreorum portuensium singulis tantum annis praeesse decernimus omni subreptione cessante, ne umquam veteris erogationis ratiocinium novis commeatibus inseratur. Nec ultra tempus constitutum quispiam sibi administrationem horreorum portuensium fraudulenter usurpet, nisi prioris anni ratiocinio ante deducto in alium annum quasi fidelis iam et idoneus subrogetur. Dat. VI kal. april. Altino Stilichone et Aureliano conss. (400 mart. 27).

CTh.14.24.0. De mensis oleariis.

CTh.14.24.1

Imp. Constantinus a. ad Cerealem praefectum annonae. Mensae oleariae, quae ita caducae fuerint, ut nullus possit adserere dominium, vicenis follibus per officium distrahantur. Sed si quis mensam oleariam praedictis follibus emptam cariore pretio vendiderit, ferreis vinculis constrictus ad illyricum transmittatur poenam congruam luiturus. Si quis autem mensam oleariam in dominio suo retinens vivendi cursum impleverit, eandem mensam ad successores proprios cum reliquis suis rebus hereditario poterit iure transmittere. Dat. kal. mar. Nicomediae, accepta VIII id. april. Romae Ianuarino et Iusto conss. (328 mart. 1).

CTh.14.25.0. De frumento Carthaginiensi.

CTh.14.25.1

Imp. Constantinus a. ad Catullinum proconsulem Africae. Si quis corpora aeneo frumento obnoxia distraxerit, ab omni interpellatione liber sit, quamvis alia corpora possederit sive coemerit libera ab aenei frumenti inquietudine. Comparatores enim rerum obnoxiarum teneri oportet pro modo eius rei, quam adepti sunt, etiamsi extra liberalitatem rem fuerint consecuti. Sed quia plerique ex magistratibus aenei frumenti pensitationi obnoxii vel ipsi sibi, dum administrant, alios subrogarunt vel redempti pro aliis alios creaverunt, rescissis subrogationibus ad eiusdem aenei frumenti pensitationem teneantur. Illos enim solos ex subrogatis perseverare oportet, quos constiterit idoneos esse facultatibus et minus idoneorum loco non a redemptis magistratibus subrogatos. Dat. prid. id. decemb. Sirmi Constantino a. IIII et Licinio IIII conss. (315 [?] dec. 12).

CTh.14.26.0. De frumento Alexandrino.

CTh.14.26.1

Impp. Honorius et Theodosius aa. Anthemio praefecto praetorio. In aestimatione frumenti, quod ad civitatem Alexandrinam convehitur, quidquid de crithologiae et zygostasii munere et pro nauclerorum tuenda substantia eminentia tua disposuit, roboramus. Adque ut curialibus praedae auferatur occasio, iubemus eos ad huiusmodi sollicitudinem adfectandam numquam accedere, sed designata officia tuis provisionibus examinata sollicitudinem praedictam implere. Dat. V kal. feb. Constantinopoli Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 ian. 28).

 

CTh.14.26.2

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Isidoro praefecto praetorio. Diurnos centum et decem modios alimoniis Alexandrinae civitatis addi decernimus, ut nemo privetur eo quod nunc usque percepit et Perissochoregiae nomen penitus amputetur et tesserae designentur et nostrae pietatis nomine censeantur. Dat. prid. non. iun. Constantinopoli Isidoro et Senatore conss. (436 iun. 4).

CTh.14.27.0. De Alexandrinae plebis primatibus.

CTh.14.27.1

Impp. Arcadius et Honorius aa. Gennadio praefecto Augustali. Archigerontes et Dioecetae Ergasiotanorum numero deligantur, quod officium tuum sollicite observet excubiis. Dat. non. febr. Constantinopoli, proposita Alexandriae Eutycheo Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 febr. 5).

 

CTh.14.27.2

Impp. dd. nn. Theodosius et Valentinianus aa. Isidoro praefecto praetorio. Corporatos civitatis Alexandrinae repurgandi fluminis onere liberamus et pro tenore et dispositione tua quadringentos solidos ex dinummio vectigali memoratae civitatis praecommodari decernimus, ita ut ex titulo navium omnibus modis repensentur. Dat. prid. non. iun. Constantinopoli Isidoro et Senatore conss. (436 iun. 4).

Pagina precedente