Flavius Vopiscus. Vita Cari, Carini et Numeriani
1. Fato rem p. regi eamque nunc ad summum evehi, nunc ad minima retrahi
Probi mors satis prodidit. nam cum ducta per tempora variis vel erecta
motibus vel adflicta, nunc tempestate aliqua nunc felicitate variata omnia
prope passa esset, quae patitur in homine uno mortalitas, videbatur post
diversitatem malorum iam secura continuata felicitate mansura post
Aurelianum vehementem principem Probo ex sententia senatus ac populi leges
et gubernacula [senatus ac populo] temperante. sed ruina ingens vel
naufragii modo vel incendii accensis fataliter militibus sublato {e} medio
tali principe in eam desperationem votum publicum redegit, ut timerent
omnes Domitianos, Vitellios et Nerones. plus enim timetur de incertis
moribus principis quam speratur, maxime in ea re p., quae recentibus
confossa, vulneribus Valeriani captivitatem, Gallieni luxuriam, triginta
etiam prope tyrannorum conluvionem caesa civilium membra sibimet
vindicantium perpessa maeruerit.
2. Nam si velimus ab ortu urbis repetere, quas varietates sit passa
Romana, res p., inveniemus nullam magis vel bonis floruisse vel malis
laborasse. et, ut a Romulo incipiam, vero patre ac parente rei p., quae
illius felicitas fuit, qui fundavit, constituit roboravitque rem p. atque
unus omnium conditorum perfectam urbem reliquit? quid deinde Numam loquar,
qui frementem bellis et gravidam triumphis civitatem. religione munivit?
viguit igitur usque ad Tarquinii Superbi tempora nostra res p., sed passa,
tempestatem de moribus regiis non sine gravi exitio semet ulta est.
adolevit deinde usque ad tempora Gallicani belli, sed quasi quodam mersa
naufragio capta praeter arcem urbe plus prope mali sensit quam timebant
boni. reddidit se deinde in integrum, sed eo usque gravata est Punicis
bellis ac terrore Pyrrhi, ut mortalitatis mala praecordiorum timore
sentiret.
3. Crevit deinde victa Carthagine trans maria missis imperiis, sed
socialibus adfecta discordiis extenuato felicitatis sensu usque ad
Augustum bellis civilibus, adfecta consenuit. per Augustum deinde
reparata, si reparata dici potest libertate deposita. tamen utcumque,
etiamsi domi tristis fuit, apud exteras gentes effloruit; passa deinceps
tot Nerones, per Vespasianum extulit caput. nec omni Titi felicitate
laetata, Domitiani vulnerata inmanitate per Nervam atque Traianum usque ad
Marcum solito melior, Commodi vecordia et crudelitate lacerata est. nihil
post haec praeter Severi diligentiam usque {ad} Alexandrum Mamaeae sensit
bonum. longum est, quae secuntur, universa conectere: uti enim principe
Valeriano non potuit et Gallienum per annos quindecim passa est. invidit
Claudio longinquitatem imperii amans varietatum prope et semper inimica,
fortuna iustitiae. sic enim Aurelianus occisus est, sic Tacitus absumptus,
sic Probus caesus ut appareat nihil tam gratum esse fortunae, quam
ut ea, quae sunt in publicis actibus, eventuum varietate mutentur. sed
quorsum talibus querellis et temporum casibus detinemur? veniamus ad
Carum, medium, ut ita dixerim, virum et inter bonos magis quam inter malos
principes conlocandum et longe meliorem, si Carinum non reliquisset
heredem.
4. Cari patria sic ambigue a plerisque proditur, ut prae summa varietate
dicere nequeam, quae illa vera sit. Onesimus enim, qui diligentissime
vitam Probi scripsit, Romae illum et natum et eruditum, sed Illyricianis
parentibus fuisse contendit. sed Fabius Ceryllianus, qui tempora Cari,
Carini et Numeriani solertissime persecutus est, neque Romae sed in
Illyrico genitum, neque Pannoniis sed Poenis parentibus adserit natum. in
ephemeride quadam legisse me memini Carum Mediolanensem fuisse, sed albo
curiae Aquileiensis civitatis insertum. ipse se, quod negari non potest,
ut epistula eius indicat, quam pro consule ad legatum suum scripsit, cum
eum ad bona hortaretur officia, Romanum vult videri. epistula Cari:
'Marcus Aurelius Carus pro consule Ciliciae Iunio legato suo. maiores
nostri, Romani illi principes, in legatis creandis hac usi sunt
consuetudine, ut morum suorum specimen per eos ostenderent, quibus rem
publicam delegabant. ego vero, si ita non esset, aliter non fecissem: non
feci aliter, si te iuvante non fallar; fac igitur, ut maioribus nostris,
id est Romanis non discrepemus viris.' Vides tota epistula maiores suos
Romanos illum velle intellegi.
5. Indicat et oratio eius ad senatum data istam generis praerogativam. nam
cum primum imperator esset creatus, sic ad senatorium ordinem scripsit.
inter cetera: 'gaudendum est itaque, p. c., quod unus ex vestro ordine,
vestri etiam generis imperator est factus. quare adnitemur, ne meliores
peregrini quam vestri esse videantur.' hoc quoque loco satis clarum est
illum voluisse intellegi se esse Romanum, id est Roma oriundum. Hic igitur
per civiles et militares gradus, ut tituli statuarum eius indicant, praef.
praet. a Probo factus tantum sibi aput milites amoris locavit, ut
interfecto Probo tanto prinicipe solus dignissimus videretur imperio.
6. Non me praeteriit suspicatos esse plerosque et eos infastos rettulisse
Cari factione interemptum Probum, sed neque meritum Probi erga Carum neque
Cari mores id credi patiuntur, simul quia Probi mortem et acerrime et
constantissime vindicavit. quid autem de eo Probus senserit, indicant
litterae de eius honoribus ad senatum datae: 'Probus Augustus amantissimo
senatui suo salutem dicit.' inter cetera: 'felix autem esset nostra res
p., si, qualis Carus est aut plerique vestrum, plures haberem in actibus
conlocatos. quare equestrem statuam viro morum veterum, si vobis placeat,
decernendam censeo, addito eo ut publico suumptu [vel] eidem exaedificetur
domus marmoribus a me delatis. decet enim nos talis integritatem
remunerari viri' et reliqua.
7. Ac ne minima quaeque conectam et ea, quae apud alios poterunt inveniri,
ubi primum accepit imperium, consensu omnium militum bellum Persicum, quod
Probus parabat, adgressus est liberis Caesaribus nuncupatis, et ita quidem
ut Carinum ad Gallias tuendas cum viris lectissimis destinaret, secum vero
Numerianum, adulescentem cum lectissimum tum etiam disertissimum, duceret.
et dicitur quidem saepe dixisse se miserum, quod Carinum ad Gallias
principem mitteret, neque illa aetas esset Numeriani, ut illi Gallicanum,
quod maxime constantem principem quaerit, crederetur imperium. sed haec
alias. nam exstant etiam litterae Cari, quibus aput praefectum suum de
Carini moribus queratur, ut appareat verum esse, quod Onesimus dicit,
habuisse in animo Carum, ut Carino Caesareanum abrogaret imperium. sed
haec, ut diximus, alias in ipsius Carini vita dicenda sunt. nunc ad
ordinem revertemur.
8. Ingenti apparatu et toti[u]s viribus Probi profligato magna ex parte
bello Sarmatico, quod gerebat, contra Persas profectus nullo sibi
occurrente Mesopotamiam Carus cepit et Ctestifontem usque pervenit
occupatisque Persis domestica seditione imperatoris Persici nomen emeruit.
verum cum avidus gloriae, praefecto suo maxime urgente, qui et ipsi et
filiis eius quaerebat exitium cupiens imperare, longius progressus esset,
ut alii dicunt morbo, ut plures fulmine interemptus est. negari non potest
eo tempore, quo perit, tantum fuisse subito tonitruum, ut multi terrore
ipso exanimati esse dicantur. cum igitur aegrotaret atque in tentorio
iaceret, ingenti exorta tempestate inmani coruscatione, inmaniore, ut
diximus, tonitru exanimatus est. Iulius Calpurnius, qui ad memoriam
dictabat, talem ad praefectum urbis super morte Cari epistulam dedit.
inter cetera: 'cum', inquit,'Carus, princeps noster vere carus, aegrotaret
et in tentorio iaceret, tanti turbinis subito exorta tempestas est, ut
caligarent omnia neque alterutrum nosceret; coruscationum deinde ac
tonitruum in modum [fulgurum] igniti sideris continuata vibratio omnibus
nobis veritatis scientiam sustulit. subito enim conclamatum est
imperatorem mortuum, et post illud praecipue tonitruum, quod cuncta
terruerat. his accessit quod cubiculari dolentes principis mortem
incenderunt tentorium. unde subito fama emersit fulmine interemptum eum,
quem, quantum scire possumus, aegritudine constat absumptum.'
9. Hanc ego epistulam idcirco indidi, quod plerique dicunt vim fati
quandam esse, ut Romanus princeps Ctesifontem transire non possit, ideoque
Carum fulmine absumptum, quod eos fines transgredi cuperet, qui fataliter
constituti sunt. sed sibi habeat artes suas timiditas, calcanda
virtutibus. licet plane ac licebit (per sacratissimum Caesarem Maximianum
constitit) Persas vincere atque ultra eos progredi, et futurum reor, si a
nostris non deseratur promissus numinum favor. Bonum principem Carum
fuisse cum multa indicant tum illud etiam, quod, statim est adeptus
imperium, Sarmatas adeo morte Probi feroces, ut invasuros se non solum
Illyricum sed Thracias quoque Italiamque minarentur, ita scienter bella
partiendo contudit, ut paucissimis diebus Pannonias securitate donaverit
occisis Sarmatarum sedecim milibus, captis diversi sexus viginti milibus.
10. Haec de Caro satis esse credo. veniamus ad Numerianum. huius et
iunctior patri et admirabilior per socerum suum facta videtur historia. et
quamvis Carinus maior aetate fuerit, prior etiam Caesar quam Numerianus
sit nuncupatus, tamen necesse est, ut prius de Numeriano loquamur, qui
patris secutus est mortem, post de Carino, quem vir rei p. necessarius
Augustus Diocletianus habitis conflictibus interemit.
11. Numerianus, Cari filius moratus egregie et vere dignus imperio,
eloquentia etiam praepollens, adeo ut puer publice declamaverit
feranturque illius scripta nobilia, declamationi tamen magis quam Tulliano
adcommodiora stilo. versu autem talis fuisse praedicatur, ut omnes poetas
sui temporis vicerit. nam et cum Olympio Nemesiano contendit, qui
halieutika kunegetika et nautika scripsit quique omnibus coloribus
inlustratus emicuit, et Aurelium Apollinarem iamborum scriptorem, qui
patris, eius gesta in litteras rettulit, isdem, quae recitaverat, editis
veluti radio solis obtexit. huius oratio fertur ad senatum missa tantum
habuisse eloquentiae, ut illis statua non quasi Caesari sed quasi rhethori
decerneretur, ponenda in bibliothecae Ulpia, cui suscriptum est:
'Numeriano Caesari, oratori temporibus suis potentissimo.'
12. Hic patri comes fuit bello Persico. quo mortuo, cum oculos dolere
coepisset, quod illud aegritudinis genus nimia utpote vigilia confecto
familiarissimum fuit, ac lectica portaretur, factione Apri soceri sui, qui
invadere conabatur imperium, occisus est. sed cum per plurimos dies de
imperatoris salute quaereretur a milite, contionareturque Aper idcirco
illum videri non posse, quod oculos invalidos, a[c] vento ac sole
subtraheret, foetore tamen cadaveris res esset prodita omnes invaserunt
Aprum, cuius factio latere non potuit, eumque ante signa et principia
protraxere. tunc habita est ingens contio, factum etiam tribunal.
13. Et cum quaereretur, quis vindex Numeriani iustissimus fieret, quis
daretur rei p. bonus princeps, Diocletianum omnes divino consensu, cui
multa iam signa facta dicebantur imperii, Augustum appellaverunt,
domesticos tunc regentem, virum insignem, callidum, amantem rei p.,
amantem suorum et ad omnia, quac tempus quaesiverat, temperatum, consiIii
semper alti, nonnumquam tamen ferreae frontis, sed prudentia et nimia
pervicacia motus inquieti pectoris conprimentis. hic cum tribunal
conscendisset atque Augustus esset appellatus et quaereretur, quem ad
modum Numerianus esset occisus, educto gladio Aprum praefectum praetori
ostentans percussit, addens verbis suis: 'hic est auctor necis Numeriani.'
sic Aper foeda vita et deformibus consiliis agens dignum moribus suis
exitum dedit. avus meus rettulit interfuisse contioni, cum Diocletiani
manu esset Aper occisus; dixisse autem dicebat Diocletianum, cum Aprum
percussisset: 'gloriare, Aper,
Aeneae magni dextra cadis.'
quod ego miror de homine militari, quamvis pIurimos plane sciam militares
vel Graece vel Latine vel comicorum usurpare dicta vel talium poetarum.
ipsi denique comici plerumque sic milites inducunt, ut eos faciant vetera
dicta usurpare. nam et 'lepus tute es: pulpamentum quaeris' Livii
Andronici dictum est, multa alia, quae Plautus Caeciliusque posuerunt.
14. Curiosum [non] puto neque satis vulgare fabellam de Diocletiano
Augusto ponere hoc convenientem loco, quae illi data est ad omen imperii.
--avus meus mihi rettulit ab ipso Diocletiano compertum--. 'cum', inquit,
'Diocletianus apud Tungros in Gallia in quadam caupona moraretur in
minoribus adhuc locis militans et cum Dryade quadam muliere rationem
convictus sui cotidiani faceret atque illa diceret: 'Diocletiane, nimium
avarus, nimium parcus es', ioco non serio Diocletianus respondisse fertur.
'tunc ero largus, cum fuero imperator.' post quod verbum Dryas dixisse
fertur: 'Diocletiane, iocari noli, nam eris imperator, cum Aprum
occideris.'
15. Semper in animo Diocletianus habuit imperii cupiditatem, idque
Maximiano conscio atque avo meo, cui hoc dictum a Dryade ipse rettulerat.
denique, ut erat altus, risit et tacuit. apros tamen in venatibus, ubi
fuit facultas, manu sua semper occidit. denique cum Aurelianus imperium
accepisset, cum Probus, cum Tacitus, cum ipse Carus, Diocletianus dixit:
'ego semper apros occido, sed alter utitur pulpamento.' iam illud notum
est atque vulgatum, quod, cum occidisset Aprum praefectum praet., dixisse
fertur: 'tandem occidi Aprum fatalem.' ipsum Diocletianum idem avus meus
dixisse dicebat nullam aliam sibi causam occidendi manu sua fuisse, nisi
ut impleret Dryadis dictum et suum firmaret imperium. non enim tam
crudelem se innotescere cuperet, primis maxime diebus imperii, nisi illum
necessitas ad hanc atrocitatem occisionis adtraheret.
16. Dictum est de Caro, dictum etiam de Numeriano, superest nobis Carinus,
homo omnium contaminatissimus, adulter, frequens corruptor iuventutis
(pudet dicere, quod in litteras Onesimus rettulit), ipse quoque male usus
genio sexus sui. hic cum Caesar decretis sibi Galliis atque Italia,
Illyrico, Hispaniis ac Brittanniis et Africa relictus a patre Caesareanum
teneret imperium, sed ea lege, ut omnia faceret, quae Augusti faciunt,
inormibus se vitiis et ingenti foeditate maculavit, amicos optimos quosque
relegavit, pessimum quemque elegit aut tenuit, praef. urbi unum ex
cancellariis suis fecit, quo foedius nec cogitari potuit aliquando nec
dici. praef. praetorii, quem habebat, occidit; in eius locum Matronianum,
veterem conciliatorem, fecit, unum ex his notariis, quem stuprorum et
libidinum conscium semper atque adiutorem habuerat. invito patre consul
processit. superbas ad senatum litteras dedit. vulgo urbis Romae, quasi
populo Romano, bona senatus promisit. uxores ducendo ac reiciendo novem
duxit pulsis plerisque praegnatibus. mimis, meretricibus, pantomimis,
cantoribus atque lenonibus Palatium replevit. fastidium suscribendi tantum
habuit, ut inpurum quendam, cum quo semper meridie iocabatur, ad
suscribendum poneret, quem obiurgabat plerumque, quod bene, suam
imitaretur manum.
17. Habuit gemmas in calceis; nisi gemmata fibula usus non est, balteo
etiam saepe gemmato. regem denique illum Illyrici plerique vocitarunt.
praefectis numquam, numquam consulibus obviam processit. hominibus
inprobis plurimum detulit eosque ad convivium semper vocavit. centum
libras avium, centum piscium, mille diversae carnis in convivio suo
frequenter exhibuit. vini plurimum effudit. inter poma et melones natavit.
rosis Mediolanensibus et triclinia et cubicula stravit. balneis ita
frigidis usus est, ut solent esse cellae suppositoriae, frigidariis semper
nivalibus. cum hiemis tempore ad quendam locum venisset, in quo fontana
esset pertepida, ut adsolet per hiemem naturaliter, eaque in piscina usus
esset, dixisse balneatoribus fertur: 'aquam mihi muliebrem praeparastis.'
atque hoc eius clarissimum dictum effertur. audiebat pater eius, quae ille
faceret, et clamabat: 'non est meus.' statuerat denique Constantium, qui
postea Caesar est factus, tunc autem praesidatum Dalmatiae administrabat,
in locum eius subrogare, quod nemo tunc vir melior videbatur, illum vero,
ut Onesimus dicit, occidere. longum est, si de eius luxuria plura velim
dicere. quicumque ostiatim cupit noscere, legat etiam Fulvium Asprianum
usque ad taedium gestorum eius universa dicentem.
18. Hic ubi patrem fulmine absumptum, fratrem a socero interemptum,
Diocletianum Augustum appellatum comperit, maiora vitia, et scelera
edidit, quasi iam liber a frenis domesticae pietatis suorum mortibus
absolutus. nec ei tamen defuit ad vindicandum sibimet imperium vigor
mentis. nam contra Diocletianum multis proeIiis conflixit, sed ultima
pugna apud Margum commissa victus occubuit. Hic trium principum fuit
finis, Cari, Numeriani et Carini. post quos Diocletianum et Maximianum
principes dii dederunt, iungentes talibus viris Galerium atque
Constantium, quorum aIter natus est, qui acceptam ignominiam Valeriani
captivitate deleret alter, qui Gallias Romanis legibus redderet. quattuor
sane principes mundi fortes, sapientes, benigni et admodum liberales, unum
in rem p. sentientes, per reverentes Romani senatus, moderati, populi
amici, persancti, graves, religiosi et quales principes semper oravimus.
quorum vitam singulis libris Claudius Eusthenius qui, Diocletiano ab
epistulis fuit, scripsit, quod idcirco dixi, ne quis a me rem tantam
requireret, maxime cum vel vivorum principum vita non sine reprehensione
dicatur.
19. Memorabile maxime Cari et Carini et Numeriani hoc habuit imperium,
quod ludos populo R. novis ornatos spectaculis dederunt, quos in Palatio
circa porticum stabuli pictos vidimus. nam et neurobaten, qui velut in
ventis cothurnatus ferretur, exhibuit et toechobaten, qui per parietem
urso eluso cucurrit, et ursos mimum agentes et item centum salpistas uno
crepitu concinentes et centum cerataulas, choraulas centum, etiam
pythaulas centum, pantomimos et gymnicos mille, pegma praeterea, cuius
flammis scaena conflagravit, quam Diocletianus postea magnificentio rem
reddidit. mimos praeterea undique advocavit. exhibuit et ludum Sarmaticum,
quo dulcius nihil est. exhibuit Cyclopa. donatum est Graecis artificibus
et gymnicis et histrionibus et musicis aurum et argentum, donata et vestis
serica.
20. Sed haec omnia nescio quantum apud populum gratiae habeant, nullius
sunt momenti apud principes bonos. Diocletiani denique dictum fertur, cum
ei quidam largitionalis suus editionem Cari laudaret dicens multum
placuisse principes illos causa ludorum theatralium ludorumque circensium:
'ergo', inquit, 'bene risus est in imperio suo Carus.' denique cum omnibus
gentibus advocatis Diocletianus daret, ludos, parcissime usus est
libertate, dicens castiores esse oportere ludos spectante censore. Legat
hunc Iocum Iunius Messala, quem ego Iibere culpare audeo. ille enim
patrimonium suum scaenicis dedit, heredibus abnegavit, matris tunicam
dedit mimae, lacernam patris mimo, et recte, si aviae pallio aurato atque
purpureo pro syrmate tragoedus uteretur. inscriptum est adhuc in choraulae
pallio tyrianthino, quo ille velut spolio nobilitatis exultat, Messalae
nomen uxoris. iam quid lineas petitas, Aegypto loquar? quid Tyro et Sidone
tenuitate perlucidas, micantes purpura, plumandi difficultate pernobiles?
donati sunt ab Atrabatis birri petiti, donati birri Canusini, Africani,
opes, in scaena non prius visae.
21. Et haec quidem idcirco ego in litteras rettuli, quod futuros editores
pudore tangeret ne patrimonia sua proscriptis legitimis heredibus mimis et
balatronibus deputarent. Habe, mi amice, meum munus, quod ego, ut saepe
dixi, non eloquentiae causa sed curiositatis in lumen edidi, id praecipue
agens, ut, si quis eloquens vellet facta principum reserare, materiam non
requireret, habiturus meos libellos ministros eloquii. te quaeso, sis
contentus nosque sic voluisse scribere melius quam potuisse contendas.