Flavius Vopiscus. Vita Probi
1. Certum est, quod Sallustius Crispus quodque Marcus Cato et Gellius
historici sententiae modo in litteras rettulerunt, omnes omnium virtutes
tantas esse, quantas videri eas voluerint eorum ingenia, qui unius cuiusque
facta descripserint. inde est quod Alexander Magnus Macedo, cum ad Achillis
sepulchrum venisset, graviter ingemescens 'felicem te', inquit, 'iuvenis,
qui talem praeconem tuarum virtutum repperisti', Homerum intellegi volens,
qui Achillem tantum in virtutum studio fecit, quantum ipse valebat ingenio.
Quorsum haec pertineant, mi Celsine, fortassis requiris. Probum principem,
cuius imperio oriens, occidens, meridies, septentrio omnesque orbis partes
in totam securitatem redactae sunt, scriptorum inopia iam paene nescimus.
occidit, pro pudor, tanti viri et talis historia, qualem non habent bella
Punica, non terror GalIicus, non motus Pontici, non Hispaniensis astutia.
sed non patiar ego ille, a quo dudum solus Aurelianus est expetitus, cuius
vitam quantum potui persecutus, Tacito Florianoque iam scriptis non me ad
Probi facta conscendere, si vita suppetet, omnes, qui supersunt usque ad
Maximianum Diocletianumque, dicturus. neque ego nunc facultatem
eloquentiamque polliceor sed res gestas, quas perire non patior.
2. Usus autem sum, ne in aliquo fallam carissimam mihi familiaritatem tuam,
praecipue libris ex bibliotheca Ulpia, aetate mea thermis Diocletianis, et
item ex domo Tiberiana, usus etiam [ex] regestis scribarum porticus
porphyreticae, actis etiam senatus ac populi. et quoniam me ad colligenda
talis viri gesta ephemeris Turduli Gallicani plurimum invit, viri
honestissimi ac sincerissimi, beneficium amici senis tacere non debui. Cn.
Pompeium, tribus fulgentem triumphis belli piratici, belli Sertoriani, belli
Mithridatici multarumque rerum gestarum maiestate sublimem, quis tandem
nosset, nisi eum Marcus Tullius et Titus Livius in litteras rettulissent?
Publium Scipionem Africanum, immo Scipiones omnes, seu Lucios seu Nasicas,
nonne tenebrae possiderent ac tegerent, nisi commendatores eorum historici
nobiles atque ignobiles extitissent? longum est omnia persequi, quae ad
exemplum huiusce modi etiam nobis tacentibus usurpanda sunt. illud tantum
contestatum volo me et rem scripsisse, quam, si quis voluerit, honestius
eloquio celsiore demonstret, et mihi quidem id animi fuit, ut non
Sallustios, Livios, Tacitos, Trogos atque omnes disertissimos imitarer viros
in vita principum et temporibus disserendis, sed Marium Maximum, Svetonium
Tranquillum, Fabium Marcellinum, Gargilium Martialem, Iulium Capitolinum,
Aelium Lampridium ceterosque, qui haec et talia non tam diserte quam vere
memoriae tradiderunt. sum enim unus ex curiosis, quod infitias ire non
possum, incendentibus vobis, qui, cum multa sciatis, scire multo plura
cupitis. et ne diutius ea, quae ad meum consilium pertinent, loquar, magnum
et praeclarum principem et qualem historia nostra non novit, arripiam.
3. Probus oriundus e Pannonia, civitate Sirmiensi, nobiliore matre quam
patre, patrimonio moderato, adfinitate non magna, tam privatus quam
imperator nobilissimus virtutibus claruit. Probo, ut quidam in litteras
rettulerunt, pater nomine Maximus fuit, qui, cum ordines honestissime
duxisset, tribunatum adeptus apud Aegyptum vita functus est uxore ac filio
et filia derelictis. multi dicunt Probum Claudi propinquum fuisse, optimi et
sanctissimi principis, quod, quia per unum tantum Graecorum relatum est, nos
in medio relinquemus. unum tamen dico, quod in ephemeride legisse me memini,
a Claudia sorore Probum sepultum. adulescens Probus corporis viribus tam
clarus est factus, ut Valeriani iudicio tribunatum prope inberbis acciperet.
extat epistula Valeriani ad GaIlienum, qua Probum laudat adhuc adulescentem
et imitationi omnium proponit. ex quo apparet neminem umquam pervenisse ad
virtutum summam iam maturum, nisi qui puer seminario virtutum generosiore
concretus aliquid inclitum designasset.
4. Epistula Valeriani: 'Valerianus pater Gallieno filio, Augustus Augusto.
et meum secutus iudicium, quod semper de Probo adulescente primo habui, et
omnium bonorum, qui eundem sui nominis virum dicunt, tribunatum in eum
contuli datis sex cohortibus Saracenis, creditis etiam auxiliaribus Gallis
cum ea Persarum manu, quam nobis Artabassis Syrius mancipavit. te quaeso,
fili carissime, ut eum iuvenem, quem imitari pueris omnibus volo, in tanto
habeas honore, quantum virtutes eius et merita pro debito mentis splendore
desiderant.' alia epistula de eodem ad praef. praet. cum salario:
'Valerianus Augustus Mulvio Gallicano praef. praet. mireris fortassis, quod
ego inberbem tribunum fecerim contra sententiam divi Hadriani, sed non
multum miraberis, si Probum cogitas: est adulescens vere probus; numquam
enim aliud mihi, cum eum cogito, nisi eius nomen occurrit, quod nisi nomen
haberet, potuit habere cognomen. huic igitur dari iubebis, quoniam mediocris
fortunae est, ut eius dignitas incrementis iuvetur, tunicas russulas duas,
pallia Gallica duo fibulata, interulas paragaudias duas, patinam argenteam
librarum decem specellatam, aureos Antoninianos centum, argenteos Aurelianos
mille, aereos Philippeos decem milia; item in salario diurno bubulae
pondo..., porcinae pondo sex, caprinae pondo decem, gallinaceum per biduum,
olei per biduum sextarium unum, vini veteris diurnos sextarios decem cum
Iarido, pabuli, aceti, salis, olerum, lignorum quantum sat est. hospitia
praeterea eidem ut tribunis legionum praeberi iubebis.'
5. Et haec quidem epistulis declarantur. nunc quantum ex ephemeride coIligi
potuit: cum bello Sarmatico iam tribunus tramisso Danubio multa fortiter
fecisset, publice in contione donatus est hastis puris quattuor, coronis
vallaribus duabus, corona civica una, vexillis puris quattuor, armillis
aureis duabus, torque aureo uno, patera sacrificali quinquelibri una. quo
quidem tempore Valerium Flaccinum, adulescentem nobilem, parentem Valeriani,
e Quadorum liberavit manu. unde illi Valerianus coronam civicam detulit.
verba Valeriani pro contione habita: 'suscipe, Probe, praemia pro re p.,
suscipe coronam civicam pro parente.' quo quidem tempore legionem tertiam
eidem addidit, sub testimonio huius modi. epistula de legione tertia: 'res
gestae tuae, Probe carissime, faciunt, ut et serius tradere maiores tibi
exercitus videar et cito tamen tradam. recipe in fidem tuam legionem tertiam
Felicem, quam ego adhuc nulli nisi provecto iam credidi; mihi autem eo
tempore credita est, quo et me canosum, qui credebat cum gratulatione,
vidit. sed ego in te non expecto aetatem, cum et virtutibus fulgeas et
moribus polleas. vestes tibi triplices dari iussi, salarium duplex feci,
vexillarium deputavi.'
6. Longum est, si per res gestas tanti percurram viri, quae ille sub
Valeriano, quae sub Gallieno, quae sub Aureliano et Claudio privatus
fecerit, quoties murum conscenderit, valIum diripuerit, hostem comminus
interemerit, dona principum emeruerit, rem p. in antiquum statum sua virtute
reddiderit. docet Gallieni epistula ad tribunos data, qui fuerit Probus:
'Gallienus Augustus tribunis exercitum Illyricianorum. etiamsi patrem meum
fatalis belli Persici necessitas tenuit, habeo tamen parentem Aurelium
Probum, quo laborante possim esse securus. qui si adfuisset, numquam ille ne
nominandus quidem tyrannus sibi usurpasset imperium. quare omnes vos
consiliis eius cupio parere, qui et patris iudicio probatus est et senatus.'
Non magnum fortassis iudicium Gallieni esse videatur, principis mollioris,
sed, quod negari non potest, ne dissolutus quidem quispiam se nisi in eius
fidem tradit, cuius sibi virtutes aestimat profuturas. sed esto, Gallieni
epistula sequestretur, quid Aureliani iudicium? qui Probo decimanos,
fortissimos exercitus sui et cum quibus ipse ingentia gesserat, tradidit sub
huius modi testimonio: 'Aurelianus Augustus Probo salutem dicit. ut scias,
quanti te faciam, decimanos meos sume, quos Claudius mihi credidit. isti
enim sunt, qui quadam felicitatis praerogativa praesules nisi futuros
principes habere non norunt.' Ex quo intellectum est Aurelianum in animo hoc
habuisse, ut, si quid sibi scienti prudentique eveniret, Probum principem
faceret.
7. Iam Claudii, iam Taciti iudicia de Probo longum est innectere, quamvis
feratur in senatu Tacitus dixisse, cum eidem offerretur imperium, debere
Probum principem fieri. sed ego senatus consultum ipsum non inveni. Ipse
autem Tacitus imperator primam talem ad Probum epistulam dedit: 'Tacitus
Augustus Probo. me quidem senatus principem fecit de prudentis exercitus
voluntate. attamen sciendum tibi est tvis nunc umeris magis incubuisse rem
p., qui et quantus sis, omnes novimus, scit senatus. adesto igitur nostris
necessitatibus, tuae familiae adsere, ut soles, rem publicam. nos tibi
decreto totius orientis ducatu salarium quinquiplex fecimus, ornamenta
militaria geminavimus, consulatum in annum proximum nobiscum decrevimus; te
enim manet pro virtutibus tuis Capitolina palmata.' Ferunt quidam Probo id
pro imperii omine fuisse, quod Tacitus scripsit: 'te manet Capitolina
palmata.' sed in hanc sententiam omnibus semper consulibus scribebatur.
8. Amor militum erga Probum ingens semper fuit, neque enim umquam ille
passus est peccare militem. ille quin etiam Aurelianum saepe a gravi
crudelitate deduxit. ille singulos manipulos adiit, vestes et calciamenta
perspexit, si quid praedae fuit, ita divisit, ut sibi nihil praeter tela et
arma servaret. quin etiam cum de praedato, sive ex Alanis sive ex aliqua
alia gente incertum est, reppertus esset equus non decorus neque ingens,
qui, quantum captivi loquebantur, centum ad diem milia currere diceretur,
ita ut per dies octo vel decem continuaret, et omnes crederent Probum tale
animal sibimet servaturum, iam primum dixit: 'fugitivo militi potius, quam
forti hic equus convenit.' deinde in urnam milites iussit nomen suum
mittere, ut aliqui eum sorte ductus acciperet. et cum essent in exercitu
quidam nomine Probi alii quattuor milites, casu evenit, ut qui primum
emergeret, ei Probo nomen existeret, cum ipsius Probi ducis nomen missum non
esset. sed cum quattuor illi milites inter se contenderent ac sortem sibi
quisque defenderet, iussit iterum agitari urnam, sed et iterum Probi nomen
emersit; cumque tertio et quarto fecisset, quarto Probi nomen effusum est.
tunc omnis exercitus equum illum Probo duci dicavit, ipsis etiam militibus,
quorum nomina exierant, id volentibus.
9. Pugnavit et contra Marmaridas in Africa fortissime eosdemque vicit atque
ex Libya Carthaginem transiit eandemque a rebellionibus vindicavit. pugnavit
et singulari certamine contra quendam Aradionem in Africa eundemque
prostravit et, quia fortissimum ac pertinacissimum virum viderat, sepulchro
ingenti honoravit, quod adhuc extat tumulo usque ad ducentos pedes terra
elatum per milites, quos otiosos esse numquam est passus. extant apud
Aegyptum eius opera, quae per milites struxit, in plurimis civitatibus. in
Nilo autem tam multa fecit, ut vectigal frumentarium solus adiuverit.
pontes, templa, porticus, basilicas labore militum struxit, ora fluminum
multa patefecit, paludes plerasque siccavit atque in his segetes agrosque
constituit. pugnavit etiam contra Palmyrenos Odenati et Cleopatrae partibus
Aegyptum defendentes, primo feliciter, postea temere, ut paene caperetur,
sed postea refectis viribus Aegyptum et orientis maximam partem in Aureliani
potestatem redegit.
10. Cum igitur his tot tantis virtutibus eniteret, Tacito absumpto fataliter
ac Floriano imperium arripiente omnis orientalis exercitus eundem
imperatorem fecerunt. non in epta neque inelegans fabula est scire, quem ad
modum imperium Probus sumpserit: cum ad exercitus nuntius venisset, tum
primum animus militibus fuit praevenire Italicos exercitus, ne iterum
senatus principem daret. sed cum inter milites sermo esset, quis fieri
deberet, et manipulatim in campo tribuni eos adloquerentur dicentes
requirendum esse principem aliquem fortem, sanctum, verecundum, clementem,
probum idque per multos circulos, ut fieri adsolet, diceretur, quasi divino
nutu undique ab omnibus adclamatum est: 'Probe Auguste, {dii te} servent!'
deinde concursus et caespiticium tribunal, appellatusque imperator, ornatus
etiam paIlio purpureo, quod de statua templi oblatum est, atque inde ad
Palatium reductus, invitus et retractans et saepe dicens: 'non vobis expedit
milites, non mecum bene agetis. ego enim vobis blandiri non possum.' Prima
eius epistula data ad Capitonem praef. praet. talis fuit: 'imperium numquam
optavi et invitus accepi. deponere mihi rem invidiosissimam non licet.
agenda est persona, quam mihi miles inposuit. te quaeso, Capito, ita mecum
salva re p. perfruaris, annonam et commeatus et, quicquid necessarium est
ubique, militi pares. ego, quantum in me est, si recte omnia gubernaveris,
praefectum alterum non habebo.' Cognito itaque, quod imperaret Probus,
milites Florianum, qui quasi hereditarium {arripuerat imperium},
interemerunt, scientes neminem dignius posse imperare, quam Probum. ita ei
sine ulla molestia totius orbis imperium et militum et senatus iudicio
delatum est.
11. Et quoniam mentionem senatus fecimus, sciendum est, quid ipse ad senatum
scripserit, quid item ad eum amplissimus ordo rescripserit: oratio Probi
prima ad senatum: 'recte atque ordine, p. c., proximo superiore anno factum
est, ut vestra clementia orbi terrarum principem daret, et quidem de vobis,
qui et estis mundi principes et semper fuistis et in vestris posteris
eritis. atque utinam id etiam Florianus expectare voluisset nec velut
hereditarium sibi vendicasset imperium, vel illum vel alium quempiam
maiestas vestra fecisset. nunc quoniam ille imperium arripuit, nobis a
militibus delatum est nomen Augustum, vindicatum quin etiam in illum a
prudentioribus militibus, quod fuerat usurpatum. quaeso, ut de meis meritis
iudicetis, facturus quicquid iusserit vestra clementia.' item senatus
consultum die III. nonas Feb. in aede Concordiae. inter cetera: Aelius
Scorpianus consul dixit: 'audistis, p. c., litteras Aurelii Valerii Probi:
de his quid videtur?' tum adclamatum est: 'Probe Auguste, dii te servent.
olim dignus et fortis et iustus bonus ductor, bonus imperator; exemplum
militiae, exemplum imperii. dii te servent. adsertor rei p. felix imperes,
magister militiae felix imperes, te cum tuis dii custodiant. et senatus
antea te delegit. aetate Tacito posterior, ceteris prior. quod imperium
suscepisti, gratias agimus. tuere nos, tuere rem p.; bene tibi committimus,
quos ante servasti. tu Francicus, tu Gothicus, tu Sarmaticus, tu Parthicus,
tu omnia. et prius fuisti semper dignus imperio, dignus triumphis. felix
agas, feliciter imperes.'
12. Post haec Manlius Statianus, qui primae sententiae tunc erat, ita
locutus est: 'dis inmortalibus gratias et prae ceteris, patres conscripti,
Iovi Optimo, qui nobis principem talem, qualem semper optabamus, dederunt.
si recte cogitemus, non nobis Aurelianus, non Alexander, non Antonini, non
Traianus aut Claudius requirendi sunt. omnia in uno principe constituta
sunt, rei militaris scientia, animus clemens, vita venerabilis, exemplar
agendae rei p. atque omnium praerogativa virtutum. enimvero quae mundi pars
est, quam ille non vincendo didicerit? testes sunt Marmaridae, in Africae
solo victi, testes Franci, in inviis strati paludibus, testes Germani et
Alamanni, longe a Rheni summoti litoribus. iam vero quid Sarmatas loquor,
quid Gothos, quid Parthos ac Persas atque omnem Ponticum tractum? ubique
vigent Probe virtutis insignia. longum est dicere, quot reges magnarum
gentium fugarit, quot duces manu sua occiderit, quantum armorum sit, quae
ipse cepit privatus. superiores principes quas illi gratias egerint, testes
sunt litterae publicis insertae monumentis. dii boni, quoties ille donis
militaribus est donatus! quas militum laudes emeruit! adulescens tribunatus,
non longe post adulescentiam regendas legiones accepit. Iuppiter Optime
Maxime, Iuno regina tuque virtutum praesul Minerva, tu orbis Concordia et tu
Romana Victoria, date hoc senatui populoque Romano, date militibus, date
sociis atque exteris nationibus: imperet quemammodum militavit! decerno
igitur, p. c., votis omnium concinentibus nomen imperatorium, nomen
Caesareanum, nomen Augustum, addo proconsulare imperium, patris patriae
reverentiam, pontificatum maximum, ius tertiae relationis, tribuniciam
potestatem.' post haec adclamatum est: 'omnes, omnes.'
13. Accepto igitur hoc s. c. secunda oratione permisit patribus, ut ex
magnorum iudicum appellationibus ipsi cognoscerent, proconsules crearent,
legatos ex consulibus darent, ius praetorium praesidibus darent, leges, quas
Probus ederet, senatus consultis propriis consecrarent. Statim deinde, si
quidam ex interfectoribus Aureliani superfuerant, vario genere vindicavit,
mollius tamen moderatiusque quam prius exercitus et postea Tacitus
vindicaverant. deinde animadvertit etiam in eos, qui Tacito insidias
fecerant. Floriani sociis pepercit, quod non tyrannum aliquem videbantur
secuti, sed sui principis fratrem. recepit deinde omnes Europenses
exercitus, qui Florianum et imperatorem fecerant et occiderant. His gestis
cum ingenti exercitu Gallias petit, quae omnes occiso Postumo turbatae
fuerant, interfecto Aureliano a Germanis possessae. tanta autem illic
proelia et tam feliciter gessit, ut a barbaris sexaginta per Gallias
nobilissimas reciperet civitates, praedam deinde omnem, qua illi praeter
divitias etiam efferebantur ad gloriam. et cum iam in nostra ripa, immo per
omnes Gallias securi vagarentur, caesis prope quadringentis milibus, qui
Romanum occupaverant solum, reliquos ultra Nigrum fluvium et Albam removit.
tantum his praedae barbaricae tulit, quantum ipsi Romanis abstulerant.
contra urbes Romanas castra in solo barbarico posuit atque illic milites
collocavit.
14. Agros et horrea et domos et annonam Transrhenanis omnibus fecit, his
videlicet quos in excubiis conlocavit. nec cessatum est umquam pugnari, cum
cotidie ad eum barbarorum capita deferrentur, iam ad singulos aureos
singula, quamdiu reguli novem ex diversis gentibus venirent atque ad pedes
Probi iacerent. quibus ille primum obsides imperavit, qui statim dati sunt,
deinde frumentum, postremo etiam vaccas atque oves. dicitur iussisse his
acrius, ut gladiis non uterentur, Romanam expectaturi defensionem, si essent
ab aliquibus vindicandi. sed visum est id non posse fieri, nisi si limes
Romanus extenderetur et fieret Germania tota provincia. maxime tamen ipsis
regibus consentientibus in eos vindicatum est, qui praedam fideliter non
reddiderunt. accepit praeterea sedecim milia tyronum, quos omnes per
diversas provincias sparsit, ita ut numeris vel limitaneis militibus
quinquagenos et sexagenos intersereret dicens sentiendum esse non videndum,
cum auxiliaribus barbaris Romanus iuvatur.
15. Compositis igitur rebus in Gallia tales ad senatum litteras dedit: 'ago
diis inmortalibus gratias, p. c., quia vestra in me iudicia conprobarunt.
subacta est omnis qua tenditur late Germania, novem reges gentium diversarum
ad meos pedes, immo ad vestros, supplices stratique iacuerunt. omnes iam
barbari vobis arant, vobis iam serviunt et contra interiores gentes
militant. supplicationes igitur vestro more decernite. nam et quadringenta
milia hostium caesa sunt, et sedecim milia armatorum nobis oblata, et
septuaginta urbes nobilissimae captivitate hostium vindicatae et omnes
penitus Galliae liberatae. coronas, quas mihi optulerunt omnes Galliae
civitates aureas, vestrae, p. c., clementiae dedicavi. eas Iovi Optimo
Maximo ceterisque diis deabusque inmortalibus vestris manibus consecrate.
praeda omnis recepta est, capta etiam alia, et quidem maior, quam fuerat
ante direpta. arantur Gallicana rura barbaris bubus et iuga Germanica
captiva praebent nostris colla cultoribus, pascuntur ad nostrorum alimoniam
gentium pecora diversarum, equinum pecus nostro iam fecundatur equitatui,
frumento barbarico plena sunt horrea. quid plura? illis sola relinquimus
sola, nos eorum omnia possidemus. volueramus, p. c., Germaniae novum
praesidem facere, sed hoc ad pleniora vota distulimus. quod quidem credimus
conferre, cum divina providentia nostros uberius secundarit exercitus.'
16. Post haec Illyricum petit. priusquam veniret, Raetias sic pacatas
reliquit, ut illic ne suspicionem quidem ullius terroris relinqueret. in
Illyrico Sarmatas ceterasque gentes ita contudit, ut prope sine bello cuncta
reciperet, quae illi diripuerant. tetendit deinde iter per Thracias atque
omnes Geticos populos fama rerum territos et antiqui nominis potentia
pressos aut in deditionem aut in amicitiam recepit. his gestis orientem
petit atque {in} itinere potentissimo quodam latrone Palfuerio capto et
interfecto omnem Isauriam liberavit populis atque urbibus Romanis legibus
restitutis. barbarorum, qui apud Isauros sunt, vel per terrorem vel
urbanitatem loca ingressus est. quae cum peragrasset, hoc dixit: 'facilius
est ab istis locis latrones arceri quam tolli.' veteranis omnia illa, quae
anguste adeuntur, loca privata donavit addens, ut eorum filii ab anno octavo
decimo, mares dumtaxat, ad militiam mitterentur, ne latrocinare umquam
discerent.
17. Pacatis denique omnibus Pamphyliae partibus ceterarumque provinciarum,
quae sunt Isauriae vicinae, ad orientem iter flexit. BIemmyas etiam subegit,
quorum captivos Romam transmisit, qui mirabilem sui visum stupente p. R.
praebuerunt. Copten praeterea et Ptolomaidem urbis ereptas barbarico
servitio Romano reddidit iuri. ex quo tantum profecit, ut Parthi legatos ad
eum mitterent confitentes timorem pacemque poscentes, quos ille superbius
acceptos magis timentes domum remisit. fertur etiam epistula illius
repudiatis donis, quae rex miserat, ad Narseum talis fuisse: 'miror te de
omnibus, quae nostra futura sunt, tam pauca misisse. habeto interim omnia
illa, quibus gaudes. quae si nos habere cupiamus, scimus, quem ad modum
possidere debeamus.' his acceptis litteris Narseus maxime territus, et eo
praecipue quod Copten et Ptolomaidem conperit a Blemmyis, qui eas tenuerant,
vindicatas caesosque ad internicionem eos, qui gentibus fuerant ante
terrori.
18. Facta igitur pace cum Persis ad Thracias redit et centum milia
Basternarum in solo Romano constituit, qui omnes fidem servarunt. sed cum et
ex aliis gentibus plerosque pariter transtulisset, id est ex Gipedis,
Grauthungis et Vandulis, illi omnes fidem fregerunt et occupato bellis
tyrannicis Probo per totum paene orbem pedibus et navigando vagati sunt nec
parum molestiae Romanae gloriae intulerunt. quos quidem ille diversis
vicibus variisque victoriis oppressit, paucis domum cum gloria redeuntibus,
quod Probi evasissent manus. haec Probus cum barbaris gessit. Sed habuit
etiam non leves tyrannicos motus. nam et Saturninum, qui orientis imperium
arripuerat, variis proeliorum generibus et nota virtute superavit. quo victo
tanta in oriente quies fuit, ut, quem ad modum vulgo loquebantur, mures
rebelles nullus audiret. deinde cum Proculus et Bonosus apud Agrippinam in
Gallia imperium arripuissent omnesque sibi iam Brittannias, Hispanias et
bracatae Galliae provincias vindicarent, barbaris semet iuvantibus vicit. ac
ne requiras plura vel de Saturnino vel de Proculo vel de Bonoso, suo eosdem
inseram libro, pauca de isdem, ut decet, immo ut poscit necessitas,
locuturus. unum sane sciendum est, quod Germani omnes cum ad auxilium essent
rogati a Proculo, Probo servire maluerunt quam cum Bonoso et Proculo
imperare. Gallis omnibus et Hispanis ac Brittannis hinc permisit, ut vites
haberent vinumque conficerent. ipse Alman montem in Illyrico circa Sirmium
militari manu fossum lecta vite conseruit
19. Dedit Romanis etiam voluptates, et quidem insignes, delatis etiam
congiariis. triumphavit de Germanis et Blemmyis, omnium gentium drungos
usque ad quinquagenos homines ante triumphum duxit. venationem in circo
amplissimam dedit, ita ut populus cunta diriperet. genus autem spectaculi
fuit tale: arbores validae per milites radicitus vulsae conexis late
longeque trabibus adfixae sunt, terra deinde superiecta totusque circus ad
silvae consitus speciem gratia novi viroris effronduit. missi deinde per
omnes aditus strutiones mille, mille cervi, mille apri; iam damae, ibices,
oves ferae et cetera herbatica animalia, quanta vel ali potuerunt vel
inveniri. inmissi deinde populares, rapuit quisque quod voluit. edidit alia
die in amphitheatro una missione centum iubatos leones, qui rugitibus suis
tonitrus excitabant. qui omnes e posticis interempti sunt non magnum
praebentes spectaculum, quo occidebantur; neque enim erat bestiarum impetus
ille, qui esse e caveis egredientibus solet; occisi sunt praeterea multi,
qui dirigere nolebant, sagittis. editi deinde centum leopardi Libyci, centum
deinde Syri; editae centum leaenae et ursi simul trecenti; quarum omnium
ferarum magnum magis constat spectaculum fuisse quam gratum. edita praeterea
gladiatorum paria trecenta [a] Blemmyis plerisque pugnantibus, qui per
triumphum erant ducti, plerisque Germanis et Sarmatis, nonnullis etiam
latronibus Isauris.
20. Quibus peractis bellum Persicum parans, cum per Illyricum iter faceret,
a militibus suis per insidias interemptus est. causae occidendi eius haec
fuerunt: primum quod numquam militem otiosum esse perpessus est, si quidem
multa opera militari manu perfecit, dicens annonam gratuitam militem
comedere non debere. his addidit dictum eis grave, si umquam eveniat,
salutare rei p., brevi milites necessarios non futuros. quid ille conceperat
animo qui hoc dicebat? nonne omnes barbaras gentes subiecerat penitusque
totum mundum fecerat iam Romanum? 'brevi, inquit, milites necessarios non
habebimus.' quid est aliud dicere: Romanus iam miles erit nullus; ubique
regnabit, omnia possidebit mox secura res p., orbis terrarum non arma
fabricabitur, non annonam praebebit, boves habebuntur aratro, equus nascetur
ad pacem, nulla erunt bella, nulla captivitas, ubique pax, ubique Romanae
leges, ubique iudices nostri.
21. Longius amore imperatoris optimi progredior quam pedestris sermo
desiderat. quare addam illud, quod praecipue tanto viro fatalem properavit
necessitatem. nam cum Sirmium venisset ac solum patrium effecundari cuperet
et dilatari, ad siccandam quandam paludem multa simul milia militum posiut
ingentem parans fossam, qua deiectis in Savum naribus loca Sirmiensibus
profutura siccaret. hoc permoti milites confugientem eum in turrem ferratam,
[tam] quam ipse speculae causa elatissimam exaedificaverat, interemerunt
anno imperii sui quinto. postea tamen ingens ei sepulchrum elatis aggeribus
omnes pariter milites fecerunt cum titulo huius modi inciso marmori: 'hic
Probus imperator et vere probus situs est, victor omnium gentium barbararum,
victor etiam tyrannorum.'
22. Conferenti mihi cum aliis imperatoribus principem Probum omnibus prope
Romanis ducibus, qua fortes clementes, qua prudentes, qua mirabiles
extiterunt, intellego hunc virum aut parem fuisse aut, si non repugnat
invidia furiosa, meliorem. quinquennio enim imperii sui per totum orbem
terrarum tot bella gessit, et quidem per se, ut mirabile sit, quem ad modum
omnibus occurrerit proeliis. multa manu sua fecit, duces praeclarissimos
instituit. nam ex eius disciplina Carus, Diocletianus, Constantius,
Asclepiodotus, Annibalianus, Leonides, Cecropius, Pisonianus, Herennianus,
Gaudiosus, Ursinianus et ceteri, quos patres nostri mirati sunt et de quibus
nonnulli boni principes extiterunt. conferat nunc, cui placet, viginti
Traiani Hadrianique annos, conferat prope totidem Antoninorum. nam quid de
Augusto loquar, cuius imperii annis vix potest advivi? malos autem principes
taceo. ipsa vox Probi clarissima indicat, quid se facere potuissse speraret,
qui dixit brevi necessarios milites non futuros.
23. Ille vero conscius sui non barbaros timuit, non tyrannos. quae deinde
felicitas emicuisset, si sub illo principe milites non fuissent? annonam
provincialis daret nullus, stipendia de largitionibus nulla erogarentur,
aeternos thesauros haberet Romana res p., nihil expenderetur a principe,
nihil a possessore redderetur: aureum profecto saeculum promittebat. nulla
futura erant castra, nusquam lituus audiendus, arma non erant fabricanda,
populus iste militantium, qui nunc bellis civilibus rem p. vexat, araret,
studiis incumberet, erudiretur artibus, navigaret. adde quod nullus
occideretur in bello. dii boni, quid tantum vos offendit Romana res p., cui
talem principem sustulistis? eant nunc, qui ad civilia bella milites parant,
in germanorum necem arment dexteras fratrum, hortentur in patrum vulnera
liberos et divinitatem Probo derogent, quam imperatores nostri prudenter et
consecrandam vultibus et ornandam templis {et} celebrandam ludis circensibus
iudicarunt.
24. Posteri Probi vel odio vel invidiae [vel] timore Romanam rem p. fugerunt
et in Italia circa Veronam ac Benacum et Larium atque in his regionibus
larem locaverunt. sane quod praeterire non potui, cum imago Probi in
Veronensi sita fulmine icta esset, ita ut eius praetexta colores mutaret,
aruspices responderunt huius familiae posteros tantae in senatu claritudinis
fore, ut omnes summis honoribus fungerentur. sed adhuc neminem vidimus,
posteri autem aeternitatem videntur habere, non modum. Senatus mortem Probi
gravissime accepit, aeque populus. et cum esset nuntiatum Carum imperare,
virum bonum quidem sed longe a moribus Probi, Carini causa filii eius, qui
semper pessime vixerat, tam senatus quam populus inhorruit; metuebant enim
unusquisque tristiorem principem, sed magis improbum metuebant heredem. Haec
sunt, quae de Probi {vita} cognovimus vel quae digna memoratu aestimavimus.
nunc in alio libro, et quidem brevi, de Firmo et Saturnino et Bonoso et
Proculo dicemus. non enim dignum fuit, ut quadrigae tyrannorum bono principi
miscerentur. post deinde si vita suppetit, Carum incipiemus propagare cum
liberis.
Pagina precedente