Flavius Vopiscus. Vita Taciti
1. Quod post excessum Romuli novello adhuc Romanae urbis imperio factum
pontifices, penes quos scribendae historiae potestas fuit, in litteras
rettulerunt, ut interregnum, dum post bonum principem bonus alius
quaeritur, iniretur, hoc post Aurelianum habito inter senatum exercitumque
Romanum non invido non tristi sed grato religiosoque certamine sex totis
mensibus factum est. multis tamen modis haec ab illo negotio causa
separata est. iam primum enim, cum interregnum initum est post Romulum,
interreges tamen facti sunt totusque ille annus per quinos et quaternos
dies sive ternos centum senatoribus deputatus est, ita ut, qui valerent,
interreges essent singuli dumtaxat. qua re factum est, ut et plus anno
interregnum iniretur, ne aliquis sub aequabili dignitate Romani expers
remaneret imperii. huc accedit quod etiam sub consulibus tribunisque
militaribus praeditis imperio consulari, si quando interregnum initum est,
interreges fuerunt, nec umquam ita vacua fuit hoc nomine Romana res p., ut
nullus interrex biduo saltim triduove crearetur. video mihi posse obici
curules magistratus apud maiores nostros quadriennium in re p. non fuisse,
sed erant tribuni plebis cum tribunicia potestate, quae pars maxima
regalis imperii est. tamen non est proditum interreges eo tempore non
fuisse, quin etiam verioribus historicis referentibus declaratum est
consules ab interregibus post creatos, qui haberent reliquorum comitia
magistratuum.
2. Ergo, quod rarum et difficile fuit, senatus populusque {Romanus}
perpessus est, ut imperatorem per sex menses, dum bonus quaeritur, res p.
non haberet. quae illa concordia militum? quanta populo quies? quam gravis
senatus auctoritas fuit? nullus usquam tyrannus emersit, sub iudicio
senatus et militum popuIique Romani totus orbis est temperatus; non illi
principem quemquam, ut recte facerent, non tribuniciam. potestatem
formidabant, sed--quod est in vita optimum--se timebant. Dicenda est tamen
causa tam felicium morarum et speciatim in monumentis publicis inserenda,
servanda eadem posteris humani generis stupenda moderatio, ut discant, qui
regna cupiunt, non raptum ire imperia sed mereri: interfecto fraude
Aureliano, ut superiore libro scriptum est, calliditate servi nequissimi,
errore militarium, (ut apud quos quaelibet commenta plurimum valent, dum
modo irati audiunt, plerumque temulenti, certe consiliorum prope semper
expertis,) reversis ad bonam mentem omnibus eisdemque ab exercitu graviter
confutatis, coeptum est quaeri, ecquis fieri deberet ex omnibus princeps.
tunc odio praesentium exercitus, qui creare imperatorem raptim solebat, ad
senatum litteras misit, de quibus priore libro iam dictum est, petens, ut
ex ordine suo principem legerent. verum senatus, sciens lectos a se
principes militibus non placere, rem ad milites rettulit, dumque id
saepius fit, sextus peractus est mensis.
3. Interest tamen, ut sciatur, quemadmodum Tacitus imperator sit creatus:
Die VII. kal. Octob. cum in curiam Pompilianam ordo amplissimus
consedisset, Velius Cornificius Gordianus consul dixit: 'referemus ad vos,
p. c., quod saepe rettulimus: imperator est deligendus, cum exercitus sine
principe recte diutius stare non possit, simul quia cogit necessitas. nam
limitem Transrenanum Germani rupisse dicuntur, occupasse urbes validas,
nobiles, divites et potentes. iam si nihil de Persicis motibus nuntiatur,
cogitate tam leves esse mentes Syrorum, ut regnare vel feminas cupiant
potius quam nostram perpeti sanctimoniam. quid Africam? quid Illyricum?
quid Aegyptum earumque omnium partium exercitus? quo usque sine principe
credimus posse consistere? quare agite, p. c., et principem dicite. aut
accipiet enim exercitus, quem elegeritis, aut, si refutaverit, alterum
faciet.'
4. post haec cum Tacitus, qui erat primae sententiae consularis,
sententiam incertum quam vellet dicere, omnis senatus adclamavit: 'Tacite
Auguste, di te servent. te diligimus, te principem facimus, tibi curam rei
p. orbisque mandamus. suscipe imperium ex senatus auctoritate, tui loci,
tuae vitae, tuae mentis est, quod mereris. princeps senatus recte Augustus
creatur, primae sententiae vir recte imperator creatur. ecquis melius quam
gravis imperat? ecquis melius quam litteratus imperat? quod bonum faustum
salutareque sit, diu privatus fuisti: scis, quem ad modum debeas imperare,
qui alios principes pertulisti; scis, quem ad modum debeas imperare, qui
de aliis principibus iudicasti.' at ille: 'miror, p. c., vos in locum
Aureliani, fortissimi imperatoris, senem velle principem, facere. en
membra, quae iaculari valeant, quae hastile torquere, quae clipeis
intonare, quae ad exemplum docendi militis frequenter equitare. vix munia
senatus implemus, vix sententias, ad quas nos locus artat, edicimus.
videte diligentius, quam aetatem de cubiculo atque umbra in pruinas
aestusque mittatis. ac probaturos senem imperatorem milites creditis?
videte, ne et rei p. non eum, quem velitis, principem detis, et mihi hoc
solum obesse incipiat, quod me unanimiter delegistis.'
5. post haec adclamationes senatus haec fuerunt: 'et Traianus ad imperium
senex venit.' dixerunt decies. 'et Hadrianus ad imperium senex venit.'
dixerunt decies. 'et Antoninus ad imperium senex venit.' dixerunt decies.
'et tu legisti: incanaque menta regis Romani.' dixerunt decies. 'ecquis
melius quam senex imperat?' dixerunt decies. 'imperatorem te, non militem
facimus.' dixerunt vicies. 'tu iube, milites pugnent.' dixerunt tricies.
'habes prudentiam et bonum fratrem.' dixerunt decies. 'Severus dixit caput
imperare, non pedes.' dixerunt tricies. 'animum tuum, non corpus
eligimus.' dixerunt vicies. 'Tacite Auguste, di te servent!' deinde
'omnes, {omnes, omnes}'. interrogatus praeterea, qui post Tacitum sedebat
senator consularis, Maecius Faltonius Nicomachus in haec verba disseruit:
6. 'Semper quidem, p. c., recte atque prudenter rei p. magnificus hic ordo
consuluit, neque a quoquam orbis terrae populo solidior umquam expectata
sapientia est, attamen nulla umquam neque gravior neque prudentior in hoc
sacrario dicta sententia est. seniorem principem fecimus et virum, qui
omnibus quasi pater consulat. nihil ab hoc inmaturum, nihil praeproperum,
nihil asperum formidandum est. omnia seria, cuncta gravia et quasi ipsa
res p. iubeat, auguranda sunt. scit enim, qualem sibi principem semper
optaverit, nec potest aliud nobis exhibere quam ipse desideravit et
voluit. enimvero si recolere velitis vetusta illa prodigia, Nerones dico
et Heliogabalos et Commodos seu potius semper Incommodos, certe non
hominum magis vitia illa quam aetatum fuerunt. dii avertant principes
pueros et patres patriae dici inpuberes et quibus ad suscribendum magistri
litterari manus teneant, quos ad consulatus dandos dulcia et circuli et
quaecumque voluptas puerilis invitet. quae (malum) ratio est habere
imperatorem, qui famam curare non noverit, qui, quid sit res p., nesciat,
nutritorem timeat, respiciat ad nutricem, virgarum magistralium ictibus
terrorique subiaceat, faciat eos consules, duces, iudices, quorum vitam,
merita, aetates, familias, gesta non norit. sed quod diutius, p. c.,
protrahor? magis gratulemur, quod habemus principem senem, quam illa
iteremus, quae plus quam lacrimanda tolerantibus extiterunt. gratias
igitur diis inmortalibus ago atque habeo, et quidem pro universa re p.,
teque, Tacite Auguste, convenio petens, obsecrans ac libere pro communi
patria legibusque deposcens, ne parvulos tuos, si te citius fata
praevenerint, facias Romani heredes imperii, ne sic rem p. patresque
conscriptos populumque Romanum ut villulam tuam, ut colonos tuos, ut
servos tuos relinquas. quare circumspice, imitare Nervas, Traianos,
Hadrianos. ingens est gloria morientis principis rem p. magis amare quam
filios.'
7. Hac oratione et Tacitus ipse vehementer est motus et totus senatorius
ordo concussus, statimque adclamatum est: 'omnes, omnes.' Inde itum ad
campum Martium. ibi comitiale tribunal ascendit. ubi praef. urbis Aelius
Cesettianus sic loquutus est: 'vos sanctissimi milites et sacratissimi vos
Quirites, habetis principem, quem de sententia omnium exercituum senatus
elegit: Tacitum dico, augustissimum virum, ut qui hactenus sententiis suis
rem p., nunc adiuvet iussis atque consultis.' adclamatum est a populo:
'felicissime Tacite Auguste, dii te servent', et reliqua quae solent dici.
Hoc loco tacendum non est plerosque in litteras rettulisse Tacitum
absentem et in Campania positum principem nuncupatum: verum est nec
dissimulare possum. nam cum rumor emersisset illum imperatorem esse
faciendum, discessit atque in Baiano duobus mensibus fuit. sed inde
deductus huic senatus consulto interfuit, quasi vere privatus et qui vere
recusaret imperium.
8. ac ne quis me temere Graecorum alicui Latinorumve aestimet credidisse,
habet in bibliotheca Ulpia in armario sexto librum elephantinum, in quo
hoc senatus consultum perscriptum est, cui Tacitus ipse manu sua
subscripsit. nam diu haec senatus consulta, quae ad principes pertinebant,
in libris elephantinis scribebantur. Inde ad exercitus profectus. ibi
quoque, cum primum tribunal ascendit, Moesius Gallicanus praefectus
praetori in haec verba disseruit: 'dedit, sanctissimi commilitones,
senatus principem, quem petistis; paruit praeceptis et voluntati
castrensium ordo ille nobilissimus. plura mihi apud vos praesente iam
imperatore non licet loqui. ipsum igitur, qui tueri nos debet, loquentem
dignanter audite.' post hoc Tacitus Augustus dixit: 'et Traianus ad
imperium senex venit, sed ille ab uno delectus est, at me, sanctissimi
commilitones, primum vos, qui scitis principes adprobare, deinde
amplissimus senatus dignum hoc nomine iudicavit: curabo, enitar, efficiam,
ne vobis desint, si non fortia facta, at saltem vobis atque imperatore
digna consilia.'
9. Post hoc stipendium et donativum ex more promisit et primam orationem
ad senatum talem dedit: 'ita mihi liceat, p. c., sic imperium regere, ut a
vobis me constet electum, ut ego cuncta ex vestra facere sententia et
potestate decrevi. vestrum est igitur ea iubere atque sancire, quae digna
vobis, digna modesto exercitu, digna populo Romano esse videantur.' in
eadem oratione Aureliano statuam auream ponendam in Capitolio decrevit,
item statuam argenteam in curia, item in templo Solis, item in foro divi
Traiani. sed aurea non est posita, dedicatae autem sunt solae argenteae.
in eadem oratione cavit, ut, si quis argento publice privatimque aes
miscuisset, si quis auro argentum, si quis aeri plumbum, capital esset cum
bonorum proscriptione. in eadem oratione cavit, ut servi in dominorum
capita non interrogarentur, ne in causa maiestatis quidem. addidit, ut
Aurelianum omnes pictum haberent. divorum templum fieri iussit, in quo
essent statuae principum bonorum, ita ut isdem natalibus suis et Parilibus
et kalendis lanuariis et Votis libamina ponerentur. in eadem oratione
fratri suo Floriano consulatum petit et non impetravit, idcirco quod iam
senatus omnia nundinia suffectorum consulum clauserat. Dicitur autem
multum laetatus senatus libertate, quod ei negatus est consulatus, quem
fratri petierat. fertur denique dixisse: 'scit senatus quem principem
fecerit.'
10. Patrimonium suum publicavit, quod habuit in reditibus, sestertium bis
milies octingenties. pecuniam, quam domi collegerat, in stipendium militum
vertit. togis et tunicis isdem est usus quibus privatus. meritoria intra
urbem stare vetuit, quod quidem diu tenere non potuit. thermas omnes ante
lucernam claudi iussit, ne quid per noctem seditionis oriretur. Cornelium
Tacitum, scriptorem historiae Augustae, quod parentem suum eundem diceret,
in omnibus bibliothecis conlocari iussit. ne lectorum incuria deperiret,
librum per annos singulos decies scribi publicitus in evicos archiis
iussit et in bybliothecis poni. holosericam vestem viris omnibus
interdixit. domum suam destrui praecepit atque in eo loco thermas publicas
fieri privato sumptu iussit. columnas centum Numidicas pedum vicenum
ternum Ostiensibus donavit de proprio. possessiones, quas in Mauritania
habuit, sartis tectis Capitolii deputavit. argentum mensale, quod privatus
habuerat, ministeriis conviviorum, quae in templis fierent, dedicavit.
servos urbanos onmes manu misit utriusque sexus, intra centum tamen ne
Caninimam transire videretur.
11. Ipse fuit vitae parcissimae, ita ut sextarium vini tota die numquam
potaverit, saepe intra heminam. convivium vero unius gallinacei, ita ut
sinciput adderet et ova. prae omnibus holeribus adfatim ministratis
lactucis inpatienter indulsit, somnum enim se mercari illa sumptus
effusione dicebat. amariores cibos adpetivit. balneis raro usus est atque
adeo validior fuit in senectute. vitreorum diversitate atque operositate
vehementer est delectatus. panem nisi siccum numquam comedit eundemque
sale atque aliis rebus conditum. fabricarum peritissimus fuit, marmorum
cupidus, nitoris senatorii, venationum studiosus. mensam denique suam
numquam nisi agrestibus opimavit. fasianam avem nisi suo et suorum natali
et diebus festissimis non posuit. hostias suas semper domum revocavit
isdemque suos vesci iussit. uxorem gemmis uti non est passus. auro
clavatis vestibus idem interdixit. nam et ipse auctor Aureliano fuisse
perhibetur, ut aurum a vestibus et cameris et pellibus summoveret. multa
huius feruntur, sed longum est ea in litteras mittere. quodsi quis omnia
de hoc viro cupit scire, legat Svetonium Optatianum, qui eius vitam
adfatim scripsit. legit sane senex minutulas litteras ad stuporem nec
umquam noctem intermisit, qua non aliquid vel scriberet ille vel legeret
praeter posterum kalendarum diem.
12. Nec tacendum est et frequenter intimandum tantam senatus laetitiam
fuisse, quod eligendi principis cura ad ordinem amplissimum revertisset,
ut et supplicationes decernerentur, et hecatombe promitteretur, singuli
denique senatores ad suos scriberent, nec ad suos tantum sed etiam ad
externos, mitterentur praeterea litterae ad provincias: scirent omnes
socii omnesque nationes in antiquum statum redisse rem p. ac senatum
principes legere, immo ipsum senatum principem factum, leges a senatu
petendas, reges barbaros senatui supplicaturos, pacem ac bella senatu
auctore tractanda. ne quid denique deesset cognitioni, plerasque huius
modi epistulas in fine libri posui, et cum cupiditate et sine fastidio, ut
aestimo, perlegendas.
13. Et prima quidem illi cura imperatoris facti haec fuit, ut omnes, qui
Aurelianum occiderant, interimeret, bonos malosve, cum iam ille vindicatus
esset. et quoniam a Maeotide multi barbari eruperant, hos eosdem consilio
atque virtute conpressit. ipsi autem Maeotidae ita se gregabant, quasi
accitu Aureliani ad bellum Persicum convenissent auxilium daturi nostris,
si necessitas postularet. M. Tullius dicit magnificentius esse dicere,
quemadmodum gesserit quam quemadmodum ceperit consulatum: at in isto viro
magnificum fuit quod tanta gloria cepit imperium; gessit autem propter
brevitatem temporum nihil magnum. interemptus est enim insidiis
militaribus, ut alii dicunt, sexto mense, ut alii, morbo interiit. tamen
constat factionibus eum oppressum mente atque animo defecisse. hic idem
mensem Septembrem Tacitum appellari iussit, idcirco quod eo mense et natus
et factus est imperator. Huic frater Florianus in imperio successit, de
quo pauca ponenda sunt.
14. (Flor. ) Hic frater Taciti germanus fuit, qui post fratrem arripuit
imperium, non senatus auctoritate sed suo motu, quasi hereditarium esset
imperium, cum sciret adiuratum esse in senatu Tacitum, ut, cum mori
coepisset, non liberos suos sed optimum aliquem principem faceret. denique
vix duobus mensibus imperium tenuit et occisus est Tarsi a militibus, qui
Probum audierant imperare, quem omnis exercitus legerat; tantus autem
Probus fuit in re militari, ut illum senatus optaret, miles eligeret, ipse
p. R. adclamationibus peteret. fuit etiam Florianus morum fratris
imitator, nec tamen usquequaque. nam effusionem in eo frater frugi
reprehendit, et haec ipsa imperandi cupiditas aliis eum moribus ostendit
fuisse quam fratrem. Duo igitur principes una extiterunt domo, quorum
alter sex mensibus, alter vix duobus imperaverunt, quasi quidam interreges
inter Aurelianum et Probum. [post interregnum principes nuncupati.]
15. Horum statuae fuerunt Interamnae duae pedum tricenum e marmore, quod
illic eorum cenotafia constituta sunt in solo proprio; sed deiectae
fulmine ita contritae sunt, ut membratim iaceant dissipatae. quo tempore
responsum est ab haruspicibus quandocumque ex eorum familia imperatorem
Romanum futurum seu per feminam seu per virum, qui det iudices Parthis ac
Persis, qui Francos et Alamannos sub Romanis legibus habeat, qui per omnem
Africam barbarum non relinquat, qui Taprobanis praesidem inponat, qui ad
Iuvernam insulam proconsulem mittat, qui Sarmatis omnibus iudicet, qui
terram omnem, qua Oceano ambitur, captis omnibus gentibus suam faciat,
postea tamen senatui reddat imperium et antiquis legibus vivat, ipse
victurus annis centum viginti et sine herede moriturus. futurum autem eum
dixerunt a die fulminis praecipitati statuisque confractis post annos
mille. non magna haec urbanitas haruspicum fuit, qui principem talem post
mille annos futurum esse dixerunt, quia, si post centum annos
praedicerent, forte possent eorum deprehendi mendacia ...... pollicentes,
cum vix remanere talis possit historia. ego tamen haec idcirco inserenda
volumini credidi, ne quis me legens legisse non crederet.
16. Tacitus congiarium p. R. intra sex menses vix dedit. imago eius posita
est in Quintiliorum in una tabula quinquiplex, in qua semel togatus, semel
clamydatus, semel armatus, semel palliatus, semel venatorio habitu. de qua
quidam epigrammatarius ita allusit, ut diceret: 'non agnosco senem
armatum, non clamydatum' inter cetera, 'sed agnosco togatum.' et Floriani
liberi et Taciti multi extiterunt, quorum sunt posteri, credo, millesimum
annum expectantes. in quos multa epigrammata {scripta sunt}, quibus iocati
sunt aruspices imperium pollicentes. Haec sunt, quae de vita Taciti atque
Floriani digna memoratu comperisse me memini. nunc nobis adgrediendus est
Probus, vir domi, foris {que} conspicuus, vir Aureliano, Traiano,
Hadriano, Antoninis, Alexandro, Claudioque praeferendus, nisi quia in
illis varia, in hoc omnia praecipua iunctim fuere, qui post Tacitum omnium
iudicio bonorum imperator est factus orbemque terrarum pacatissimum
gubernavit, deletis barbaris gentibus, deletis etiam plurimis tyrannorum,
qui eius temporibus extiterunt, de quo dictum est dignum esse, ut Probus
diceretur, etiamsi Probus nomine non fuisset. quem quidem multi ferunt
etiam Sibyllinis libris promissum, qui si diutius fuisset, orbis terrae
barbaros non haberet. haec ego in aliorum vita de Probo credidi
praeliberanda, ne dies, hora, momentum aliquid sibi vindicaret in me
necessitate fatali ac Probo indicto deperirem. nunc quoniam interim meo
studio {satisfeci, claudam istud volumen} satis factum arbitrans studio et
cupiditati meae.
17. Omina imperii Tacito haec fuerunt: fanaticus quidam in templo Silvani
tensis membris exclamavit: 'tacita purpura, tacita purpura', idque
septimo. quod quidem postea omini deputatum est. vinum, quo libaturus
Tacitus fuerat in templo Herculis Fundani, subito purpureum factum est.
vitis, quae uvas Aminnias albas ferebant, eo anno, quo ille imperium
meruit, purpurascere ...... plurima purpurea facta sunt. mortis omina haec
fuerunt: patris sepulchrum {subito} disruptis ianuis se aperuit. matris
umbra se per diem et Tacito et Floriano velut viventis optulit, nam
diversis patribus nati ferebantur. in larario dii omnes seu terrae motu
seu casu aliquo conciderunt. imago Apollinis, quae ab his colebatur, ex
summo fastigio in lectulo posita sine hominis cuiuspiam manu deprehensa
est. sed quousque ultra progredimur? sunt a quibus ista dicantur. nos ad
Probum et ad Probi gesta insignia reservemus.
18. Et quoniam me promisi aliquas epistulas esse positurum, quae creato
Tacito principe gaudia senatus ostenderent, his additis finem scribendi
faciam. epistulae publicae: 'senatus amplissimus curiae Carthaginensi
salutem dicit. quod bonum, faustum, felix salutareque sit rei p. orbique
Romano, dandi ius imperii, appellandi principis, nuncupandi Augusti ad nos
revertit. ad nos igitur referte, quae magna sunt. omnis provocatio
praefecti urbis erit, quae tamen a proconsulibus et ab ordinariis
iudicibus emerserit. in quo quidem etiam vestram in antiquum statum
redisse credimus dignitatem, si quidem primus hic ordo est, qui recipiendo
vim suam ius suum ceteris servat.' alia epistula: 'sernatus amplissimus
curiae Trevirorum. ut estis liberi et semper fuistis, laetari vos
credimus. creandi principis iudicium ad senatum redit, simul etiam
praefecturae urbanae appellatio universa decreta est.' eodem modo scriptum
est Antiochensibus, Aquileiensibus, Mediolanensibus, Alexandrinis,
Thessalonicensibus, Corinthiis et Atheniensibus.
19. Privatae autem epistulae haec fuerunt: 'Autronio lusto patri Autronius
Tiberianus salutem. nunc te, pater sancte, interesse decuit senatui
amplissimo, nunc sententiam dicere, cum tantum auctoritas amplissimi
ordinis creverit, ut reversae in antiquum statum rei p. nos principes
demus, nos faciamus imperatores, nos denique nuncupemus Augustos. fac
igitur ut convalescas, curiae interfuturus antiquae. nos recepimus ius
proconsulare, redierunt ad praefectum urbi appellationes omnium potestatum
et omnium dignitatum.' item alia: 'Claudius Sapilianus Cereio Maeciano
patruo salutem. optinuimus, pater sancte, quod semper optavimus: in
antiquum statum senatus revertit. nos principes facimus, nostri ordinis
sunt potestates. gratias exercitui Romano et vere Romano: reddidit nobis,
quam semper habuimus potestatem. abice Baianos Puteolanosque secessus, da
te urbi, da { te } curiae. floret Roma, floret tota res p.; imperatores
damus, principes facimus; possumus et prohibere, qui coepimus facere.
dictum sapienti sat est.' Longum est omnes epistulas conectere, quas
repperi, quas legi. tantum illud dico senatores omnes ea esse laetitia
elatos, ut in domibus suis omnes albas hostias caederent, imagines
frequenter aperirent, albati sederent, convivia sumptuosiora praeberent,
antiquitatem sibi redditam crederent.