Flavius Vopiscus. Vita Divi Aureliani
1. Hilaribus, quibus omnia festa et fieri debere scimus et dici, impletis
sollemnibus vehiculo suo me et iudiciali carpento praef. urbis, vir
inlustris ac praefata reverentia nominandus, Iunius Tiberianus accepit.
Ibi cum animus a causis atque a negotiis publicis solutus ac liber
vacaret, sermonem multum a Palatio usque ad hortos Varianos instituit et
in eo praecipue de vita principum. Cumque ad templum Solis venissemus ab
Aureliano principe consecratum, quod ipse non nihilum ex eius origine
sanguinem duceret, quaesivit a me, quis vitam eius in litteras
rettulisset. Cui cum ego respondissem neminem a me Latinorum, Graecorum
aliquos lectitatos, dolorem gemitus sui vir sanctus per haec verba
profundit : "ergo Thersiten, Sinonem ceteraque illa prodigia vetustatis et
nos bene scimus et posteri frequentabunt : divum Aurelianum, clarissimum
principem, severissimum imperatorem, per quem totus Romano nomini orbis
est restitutus, posteri nescient? Deus avertat hanc amentiam. Et tamen, si
bene novi, ephemeridas illius viri scriptas habemus. Etiam bella
charactere historico digesta, quae velim accipias et per ordinem scribas,
additis quae ad vitam pertinent. Quae omnia ex libris linteis, in quibus
ipse cotidiana sua scribi praeceperat, pro tua sedulitate condisces.
Curabo autem, ut tibi ex Ulpia bibliotheca et libri lintei proferantur. Tu
velim Aurelianum ita ut est, quatenus potes, in litteras mittas." Parui,
mi Piniane, praeceptis, accepi libros Graecos et omnia mihi necessaria in
manum sumpsi, ex quibus ea, quae digna erant memoratu, iin unum libellum
contuli. Tu velim meo muneri boni consulas et, si hoc contentus non
fueris, lectites Graecos, linteos etiam libros requiras, quos Ulpia tibi
bibliotheca, cum volueris, ministrabit.
2. Et quoniam sermo nobis de Trebellio Pollione, qui a duobus Philippis
usque ad divum Claudium et eius fratrem Quintillium imperatores tam claros
quam obscuros memoriae prodidit, in eodem vehiculo fuit adserente
Tiberiano, quod Pollio multa incuriose, multa breviter prodidisset, me
contra dicente neminem scriptorum, quantum ad historiam pertinet, non
aliquid esse mentium, prodente quin etiam, in quo Livius, in quo Trogus
manifestis testibus convincerentur, pedibus in sententiam transitum
faciens ac manum porrigens iocando praeterea : "scribe", inquit, "ut
libet. Securus, quod velis, dices, habiturus mendaciorum comites, quos
historicae eloquentiae miramur auctores."
3. Ac ne multa et frivola prooemiis odiosus intexam, divus Aurelianus
ortus, ut plures loquuntur, Sirmii familia obscuriore, ut nonnulli, Dacia
ripensi. Ego autem legisse me memini auctorem,qui eum Moesia genitum
praedicaret. Et evenit quidem, ut de eorum virorum genitali solo
nesciatur, qui humiliore loco et ipsi plerumque solum genitale confingunt,
ut dent posteritati de locorum splendore fulgorem. Nec tamen magnorum
principum in rebus summa sciendi est, ubi quisque sit genitus, sed qualis
in re p. fuerit. An Platonem magis commendat, quod Atheniensis fuerit quam
quod unicum sapientiae munus inluxerit? Aut eo minores invenientur
Aristoteles Stragirites Eleatesque Zenon aut Anacharsis Scytha, quod in
niminis nati sint viculis, cum illos ad caelum omnis philosophiae virtus
extulerit?
4. Atque ut ad ordinem redeam, Aurelianus modicis ortus parentibus, a
prima aetate ingenio vivacissimus, viribus clarus, nullum umquam diem
praetermisit, quamvis festum, quamvis vacantem, quo non se pilo et
sagittis ceterisque armorum exerceret officiis. Matrem quidem eius
Callicrates Tyrius, Graecorum longe doctissimus scriptor, sacerdotem
templi Solis invicti in vico eo, in quo habitabant parentes, fuisse dicit.
Habuisse quin etiam non nihilum divinationis, adeo ut aliquando marito suo
iurgans ingesserit, cum eius et stultitiam increparet et vilitatem : "en
imperatoris patrem." Ex quo constat illam mulierem scisse fatalia. Idem
dicit auspicia imperii Aureliano haec fuisse : primum pueri eius pelvem
serpentem plerumque cinxisse neque umquam occidi potuisse, postremo ipsam
matrem, quae hoc viderat, serpentem quasi familiarem occidere noluisse.
His accedit quod ex palliolo purpureo, quod Soli sui temporis imperator
optulerat, sacerdos mulier crepundia filio fecisse perhibetur. Addit etiam
illud, quod vinctum fasceola Aurelianum aquila innoxie de cunis levaverit
et in aram posuerit, quae iuxta sacellum forte sine ignibus erat. Idem
auctor est vitulum matri eius natum mirae magnitudinis, candidum sed
purpurantibus maculis, ita ut haberet in latere uno "ave" et in alio
coronam.
5. Multa superflua in eodem legisse me memini; quippe qui adseveret etiam
rosas in eiusdem mulieris chorte nato Aureliano exisse purpureas, odoris
rosei, floris aurei. Fuerunt et postea multa omina iam militanti futuri,
ut res monstravit, imperii. Nam ingrediente eo Antiochiam in vehiculo,
quod prae vulnere tunc equo sedere non posset, ita pallium purpureum,quod
in honore eius pansum fuerat, decidit, ut umeros eius tegeret. Et cum in
equum transire vellet, quia invidiosum tunc erat vehiculis in civitate
uti, equus est ei imperatoris adplicitus, cui per festinationem insedit.
Sed ubi comperit, semet ad suum transtulit. Data est ei praeterea, cum
legatus ad Persas isset, patera, qualis solet imperatori dari a rege
Persarum,in qua insculptus erat Sol eo habitu, quo colebatur ab eo templo,
in quo mater eius fuerat sacerdos. Donatus eidem etiam elefantus
praecipuus, quem ille imperatori optulit, solusque omnium privatus
Aurelianus elefanti dominus fuit.
6. Sed ut haec et talia omittamus, fuit decorus ad gratiam, viriliter
speciosus, statura procerior, nervis validissimis, vini et cibi paulo
cupidior, libidinis rarae, severitatis inmensae, disciplinae singularis,
gladii exserendi cupidus. Nam cum essent in exercitu duo Aureliani
tribuni, hic et alius, qui cum Valeriano captus est, huic signum exercitus
adposuerat "manu ad ferrum", ut si forte quaereretur, quis Aurelianus
aliquid vel fecisset vel gessisset, suggereretur "Aurelianus manu ad
ferrum" atque cognosceretur. Privatim huius multa extant egregia facinora.
Nam erumpentes Sarmates in Illyrico cum trecentis praesidiariis solus
adtrivit. Refert Theoclius, Caesareanorum temporum scriptor, Aurelianum
manu sua bello Sarmatico una die quadraginta et octo interfecisse,
plurimis autem et diversis diebus ultra nongentos quinquaginta, adeo ut
etiam ballistia pueri et saltatiunculas in Aurelianum tales {componerent},
quibus diebus festis militariter saltitarent :
Mille mille mille decollavimus.
Unus homo! mille decollavimus.
Mille bibat qui mille occidit.
Tantum vini nemo habet, quantum fudit sanguinis.
Haec video esse perfrivola, sed quia supra scriptus auctor ita eadem ut
sunt Latina suis scriptis inseruit, tacenda esse non credidi.
7. Idem apud Mogontiacum tribunus legionis sextae Gallicanae Francos
inruentes, cum vagarentur per totam Galliam, sic adflixit, ut trecentos ex
his captos septingentis interemptis sub corona vendiderit. Unde iterum de
eo facta est cantilena :
Mille Sarmates, mille Francos semel et semel occidimus,
mille Persas quaerimus.
Hic autem [ut supra] militibus ita timori fuit, ut sub eo, posteaquam
semel cum ingenti severitate castrensia peccata correxit, nemo peccaverit.
Solus denique omnium militem, qui adulterium cum hospitis uxore
commiserat, ita punivit, ut duarum arborum capita inflecteret, ad pedes
militis deligaret easdemque subito dimitteret, ut scissus ille utrimque
penderet, quae res ingentem timorem omnibus fecit. Huius epistola
militaris est ad vicarium suum data huius modi : "si vis tribunus esse,
immo si vis vivere, manus militum contine. Nemo pullum alienum rapiat,
ovem nemo contingat. Uvam nullus auferat, segetem nemo deterat, oleum,
salem, lignum nemo exigat, annona sua contentus sit. De praeda hostis, non
de lacrimis provincialium habeant. Arma tersa sint, ferramenta samiata,
calciamenta fortia. Vestis nova vestem veterem excludat. Stipendium in
balteo, non in popina habeat. Torquem, brachialem, anulum adponat. Equum
et sagmarium suum defricet, capitum animalis non vendat, mulum centuriatum
communiter curent. Alter alteri quasi l;tdomino, nemo quasi servus
obsequatur, a medicis gratis curentur, haruspicibus nihil dent, in
hospitiis caste se agant, qui litem fecerit, vapulet."
8. Inveni nuper in Ulpia bibliotheca inter linteos libros epistolam divi
Valeriani de Aureliani principe scriptam. Ad verbum, ut decebat, inserui.
"Valerianus Augustus Antonino Gallo consuli. Culpa me familiaribus
litteris, quod Postumo filium meum Gallienum magis quam Aureliano
commiserim, cum utique severiori et puer credendus fuerit et exercitus. Ne
tu id iustius iudicabis, si bene scieris, quantae sit Aurelianus
severitatis : nimius est, multus est, gravis est et ad nostra iam non
facit tempora. Testor autem omnes deos me etiam timuisse, ne quid etiam
erga filium meum severius [si quid] ille fecisset, cum - ut est natura
pronus ad ludicra - levius cogitaret." Haec epistula indicat, quantae
fuerit severitatis, ut illum Valerianus etiam timuisse se dicat.
9. Eiusdem Valeriani alia est epistola, quae laudes illius continet. Quam
ego ex scriniis praefecturae urbanae protuli. Nam illi Romam venienti
slaria sui ordinis sunt decreta. Exemplum epistulae : "Valerianus Augustus
Ceionio Albino praefecto urbi. Vellemus quidem singulis quibusque
devotissimis rei p. viris multo maiora defferre compendia, quam eorum
dignitas postulat, maxime ubi honorem vita commendat - debet enim quid
praeter dignitatem pretium esse meritorum -, sed facit rigor publicus, ut
accipere de provinciarum inlationibus ultra ordinis sui gradum nemo plus
possit. Aurelianum, fortissimum virum, ad inspicienda et ordinanda castra
omnia destinavimus, cui tantum a nobis atque ab omni re p, communi totius
exercitus confessione debetur, ut digna illo vix aliqua vel nimis magna
sint munera. Quid enim in illo non clarum? Quid non Corvinis et
Scipionibus conferendum? Ille liberator Illyrici, ille Galliarum
restitutor, ille dux magni totis exempli. Et tamen nihil praeterea possum
addere tanto viro ad muneris gratiam - non patitur sobrie et bene geranda
res p. Quare sinceritas tua, mi parens carissime, supra dicto viro
adiciet, quamdiu Romae fuerit, panes militares mundo sedecim, panes
militares castrenses quadraginta, vini mensalis sextarios quadraginta,
porcellum dimidium, gallinaceos duos, porcinae ponda triginta, bubulae
pondo quadraginta, olei sextarium unum et item [olei sextarium unum]
liquaminios sextarium unum, salis sextarium unum, herbarum, holerum
quantum sat est. Sane quoniam ei aliquid praecipue decernendum est,
quamdiu Romae fuerit, pabula extra ordinem decernes, ipsi autem ad sumptus
aureos Antoninianos diurnos binos, argenteos Philippeos minutulos
quinquagenos, aeris denarios centum. Reliqua per praefectos aerarii
praebebuntur."
10. Frivola haec fortassis cuipiam et nimis levia esse videantur, sed
curiositas nil recusat. Habuit ergo multos ducatus, plurimos tribunatus,
vicarias ducum et tribunorum diversis temporibus prope quadraginta, usque
adeo etiam Ulpii Criniti, qui se de Traiani genere referebat, et
fortissimi re vera viri et traiani simillimi, qui pictus est cum eodem
Aureliano in templo Solis, quem valerianus Caesaris loco habere
instituerat, vicem sumeret, exercitum duceret, limitem restitueret,
praedam militibus daret, Thrachias bubus, equis, mancipiis captis
locupletaret, manubias in Palatio conlocaret, quingentos servos, duo milia
vaccarum, equas mille, ovium decem milia, caprearum quindecim in privatam
villam Valeriani congereret, tunc cum Ulpius Crinitus publice apud
Byzantium sedenti Valeriano in thermis egit gratias dicens magnum de se
iudicium habitum, quod eidem vicarium Aurelianum dedisset. Quare eum
statuit adrogare.
11. Interest epistolas nosse de Aureliano scriptas et ipsam adrogationem.
Epistula Valeriani ad Aurelianum : "Si esset alius, Aureliane
iucundissime, qui Ulpii Criniti vicem posset implere, tecum de eius
virtute ac sedulitate cinferrem; nunc te cum non meliorem requirere
potuissem, suscipe bellum a parte Nicopolis, ne nobis aegritudo Criniti
obsit. Fac, quidquid potes. Multa non dico : in tua erit potestate
militiae magisterium. Habes sagittarios Ityraeos trecentos, Armenios
sescentos, Arabas centum quinquaginta, Saracenos ducentos, Mesopotamenos
auxiliares quadringentos; habes legionem tertiam Felicem et equites
catafractarios octingentos. Tecum erit Hariomundus, Haldagates,
Hildomundus, Carioviscus. Commeatus a praefectis necessarius in opmnibus
castris est constitutus. Tuum est pro virtutibus tuis atque sollertia
illic hiemalia et aestiva disponere, ubi tibi nihil deerit, quaerere
praeterea, ubi carrago sit hostium, et vere scire, quanti qualesque sint,
ut non in vanum aut annona consumatur aut tela iaciantur, in quibus res
bellica constituta est. Ego de te tantum deo favente spero, quantum de
Traiano, si viveret, posset sperare res p.; neque enim minor est, in cuius
locum vicemque te legi. Consulatum cum eodem Ulpio Crinito in annum
sequentem a die undecimo kal. Iuniarum in locum Gallieni et Valeriani
sperare te convenit sumptu publico. Levanda est enim paupertas eorum
hominum, qui diu in re p. viventes pauperes sunt, et nullorum magis." His
quoque litteris indicatur, quantus fuerit Aurelianus; et re vera, neque
enim quisquam aliquando ad summam rerum pervenit, qui non a prima aetate
gradibus virtutis ascenderit.
12. Litterae de consulatu : "Valeriano, cui consulatum detulimus ob
paupertatem, qua ille magnus est, ceteris maior, dabis ad editionem
circensium aureos Antoninianos trecentos, argenteos Philippeos minutulos
tria milia, in aere sestertium quinquagies, tunicas multicias viriles
decem, lineas Aegyptias viginti, mantelia Cypria paria duo, tapetia Afra
decem, stragula Maura decem, porcos centum, oves centum. Convivium autem
publicum edi iubebis senatoribus equitibus Romanis, hostias maiores duas,
minores quattuor." Et quoniam etiam de adrogatione aliqua me dixeram
positurum, quae ad tantum principem pertinerent, quaeso, ne odiosior
verbosiorve in ea re videar, quam fidei causa inserendam credidi ex libris
Acholi, qui magister admissionum Valeriani principis fuit, libro actorum
eius nono :
13. Cum consedisset Valerianus Augustus in thermis apud Byzantium,
praesente exercitu, praesente etiam officio Palatino, adsidentibus Nummio
Tusco consule ordinario, Baebio Macro praefecto praet., Quinto Ancario
praeside orientis, adsidentibus etiam a parte laeva Avulnio Saturnino
Scythici limitis duce et Murrentio Mauricio ad Aegyptum destinato et Iulio
Tryphone orientalis limitis duce et Maecio Brundisino praefecto annonae
orientis et Ulpio Crinito duce Illyriciani limitis et Thracici et Fulvio
Boio duce Raetici limitis Valerianus Augustus dixit : "gratias tibi agit,
Aureliane, res p., quod eam a Gothorum potestate liberasti. Abundamus per
te praeda, abundamus gloria et his omnibus, quibus Romana felicitas
crescit. Cape igitur tibi pro rebus gestis tuis coronas murales quattuor,
coronas vallares quinque, coronas navales duas, coronas civicas duas,
hastas puras decem, vexilla bicolora quattuor, tunicas russas ducales
quattuor, pallia proconsularia duo, togam praetextam, tunicam palmatam,
togam pictam, subarmalem profundum, sellam eburatam. Nam te consulem hodie
designo, scripturus ad senatum, ut tibi deputet scipionem, deputet etiam
fasces; haec enim imperator non solet dare, sed a senatu, quando fit
consul, accipere."
14. Post haec Valeriani dicta Aurelianus surrexit atque ad manus accessit
agens gratias militaribus verbis, quae propria et ipsa adponenda decrevi.
Aurelianus dixit : "et ego, domine Valeriane, imperator Auguste, ideo
cuncta feci, ideo vulnera patienter excepi, ideo et equos et coniuratos
meos lassavi, ut mihi gratias ageret res p. et conscientia mea. At tu plus
fecisti. Ago ego gratias bonitati tuae et accipio consulatum, quem das.
Dii faciant et deus Sol lt;invictus, ut et senatus de me sic iudicet."
Agentibus igitur gratias omnibus circumstantibus Ulpius Crinitus surrexit
atque hac oratione usus est : "apud maiores nostros, Valeriane Auguste,
quod et familiae meae amicum ac proprium fuit, ab optimis quibusque in
filiorum locum fortissimi viri semper electi sunt, ut vel senescentes
familias vel fetus matrimoniis iam caducos substitutae fecunditas prolis
ornaret. Hoc igitur, quod Cocceius Nerva in Traiano adoptando, quos Ulpius
Traianus in Hadriano, quod Hadrianus in Antonino et ceteri deinceps
proposita suggestione fecerunt, in adrogando Aureliano, quam mihi vicarium
iudicii tui auctoritate fecisti, censui esse referendum. Iube igitur, ut
lege agatur, sitque Aurelianus heres sacrorum nominis et bonorum totiusque
iuris Ulpio Crinito iam consulari viro, ipse actutum te iudice
consularis."
15. Longum est cuncta pertexere. Nam et actae sunt Crinito a Valeriano
gratiae, et adoptio, ut solebat, impleta. Memini me in quodam libro Graeco
legisse, quod tacendum esse non credidi, mandatum esse Crinito a
Valeriano, ut Aurelianus adoptaretur, idcirco praecipue quod pauper esset;
sed hoc in medio relinquendum puto. Et quoniam superius epistolam posui,
qua sumptus Aureliano ad consulatum delatus est, quare posuerim rem quasi
frivolam, eloquendum putavi : vidimus proxime consulatum Furii Placidi
tanto ambitu in circo editum, ut non praemia dari aurigis sed patrimonia
viderentur, cum darentur tunicae subsericae, lineae paragaudae, darentur
etiam equi, ingemescentibus frugi hominibus. Factum est enim, ut iam
divitiarum sit, non hominum consulatus, quia utique, si virtutibus
defertur, editorem spoliare non debet. Perierunt casta illa tempora et
magis ambitione populari peritura sunt. Sed nos, ut solemus, hanc quoque
rem in medio relinquimus.
16. His igitur tot ac talibus praeiudiciis muneribusque fultus Claudianis
temporibus tantus enituit, ut post eum Quintillo quoque eius fratre
interempto solus teneret imperium Aureolo interfecto, cum quo Gallienus
fecerat pacem. Hoc loco tanta est diversitas historicorum, et quidem
Graecorum, ut alii dicant invito Claudio ab volente, alii ab imperatore
iam Aureliano eundem occisum, alii vero adhuc a privato. Sed haec quoque
media relinquemus, ab ipsis petenda, per quos in litteras missa sunt.
Illud tamen constat omne contra Meotidas bellum divum Claudium nulli magis
quam Aureliano credidisse.
17. Extat epistula, quam ego, ut soleo, fidei causa, immo ut alios
annalium scriptores fecisse video, inserendam putavi : "Flavius Claudius
[Valeriano] Aureliano suo salutem. Expetit a te munus solitum nostra res
p. : adgredere. Quid moraris? Tuo magisterio milites uti volo, tuo ductu
tribunos. Gothi oppugnandi sunt, Gothi a Thraciis amovendi. Eorum enim
plerique Haemimontum Europamque vexant, qui te pugnante fugerunt. Omnes
exercitus Thracicos, omnes Illyricianos totumque limitem in tua potestate
constituo : solitam en nobis ede virtutem. Tecum erit etiam frater
Quintillus, cum occurrerit. Ego aliis occupatus summam belli illius
virtutibus tuis credo. Misi sane equos decem, loricas duas et cetera,
quibus munire ad bellum euntem necessitas cogit." Secundis igitur proeliis
usus auspiciis Claudianis rem p. in integrum reddidit atque ipse statim,
ut supra diximus, consensu omnium legionum factus est imperator.
18. Equites sane omnes ante imperium sub Claudio Aurelianus gubernavit,
cum offensam magistri eorum incurrissent, quod temere Claudio non iubente
pugnassent. Idem Aurelianus contra Suebos et Sarmatas isdem temporibus
vehementissime dimicavit ac florentissimam victoriam rettulit. Accepta est
sane clades sub Aureliano a Marcomannis per errorem. Nam dum is a fronte
non curat occurrere subito erumpentibus, dumque illos a dorso persequi
parat, omnia circa Mediolanum graviter evastata sunt. Postea tamen ipsi
quoque Marcomanni superati sunt. In illo autem timore, quo Marcomanni
cuncta vastabant, ingentes Romae seditiones motae sunt paventibus cunctis,
ne eadem, quae sub Gallieno fuerant, provenirent. Quare etiam libri
Sibyllini noti beneficiis publicis inspecti sunt inventumque, ut in certis
locis sacrificia fierent, quae barbari transire non possent. Facta denique
sunt ea, quae praecepta fuerant in diverso caerimoniarum genere, atque ita
barbari restiterunt, quos omnes Aurelianus carptim vagantes occidit. Libet
ipsius senatus consulti formam exponere, quo libros inspici clarissimi
ordinis iussit auctoritas :
19. Die tertio iduum Ianuariarum Fulvius Sabinus praetor urbanus dixit :
"Referimus ad vos, p. c., pontificum suggestionem et Aureliani principis
litteras, quibus iubetur, ut inspiciantur fatales libri, quibus spes belli
terminandi sacrato deorum imperio continetur. Scitis enim ipsi,
quotiescumque gravior aliquis extitit motus, eos semper inspectos neque
prius mala publica esse finita, quam ex his sacrificiorum processit
auctoritas." Tunc surrexit primae sententiae Ulpius Silanus atque ita
loquutus est : "sero nimis, p. c., de rei p. salute consulimur, sero ad
fatalia iussa respicimus more languentium, qui ad summos medicos nisi in
summa desperatione non mittunt, proinde quasi peritioribus viris maior
facienda sit cura, cum omnibus morbis occurri sit melius. Meministis enim,
p. c., me in hoc ordine saepe dixisse, iam tum cum primum nuntiatum est
Marcomannos erupisse, consulenda Sibyllae decreta, utendum Apollinis
beneficiis inserviendum deorum immortalium praeceptis, recusasse vero
quosdam, et cum ingenti calumnia recusasse, cum adulando dicerent tantam
principis Aureliani esse virtutem, ut opus non sit deos colat, non de dis
inmortalibus speret. Quid plura? Audivimus litteras, quibus rogavit opem
[dei] deorum, quae numquam cuiquam turpis est. [ut] Vir fortissimus
adiuvetur. Agite igitur, pontifices, qua puri, qua mundi, qua sancti, qua
vestitu animisque sacris commodi, templum ascendite, subsellia laureata
construite, velatis manibus libros evolvite, fata rei p. quae sunt aeterna
perquirite. Patrimis matrimisque pueris carmen indicite. Nos sumptum
sacris, nos apparatum sacrificiis, nos aras tumultuarias indicemus."
20. Post haec interrogati plerique senatores sententias dixerunt, quas
longum est innectere. Deinde aliis manus porrigentibus, aliis pedibus in
sententias euntibus, plerisque verbo consentientibus conditum est senatus
consultum. Itum deinde ad templum, inspecti libri, proditi versus,
lustrata urbs, cantata carmina, amburbnium celebratum, ambarvalia
promissa, atque ita sollemnitas, quae iubebatur, expleta est. Epistula
Aureliani de libris Sibyllinis. Nam ipsam quoque indidi ad fidem rerum.
"Miror vos, patres sancti, tamdiu de aperiendis Sibyllinis dubitasse
libris, proinde quasi in Christianorum ecclesia, non in templo deorum
omnium tractaretis. Agite igitur et castimonia pontificum caeremoniisque
sollemnibus iuvate principem necessitate publica laborantem. Inspiciantur
libri; si quae facienda fuerint, celebrentur : quemlibet sumptum,
cuiuslibet gentis captos, quaelibet animalia regia non abnuo, sed libens
offero, neque enim indecorum est diis invantibus vincere. Sic apud maiores
nostros multa finita sunt bella, sic coepta. Si quid est sumptuum, datis
ad praefectum aerarii litteris decerni iussi. Est praeterea vestrae
auctoritatis arca publica, quam magis refertam repperio esse quam cupio"
21. Cum autem Aurelianus vellet omnibus simul facta exercitus sui
constipatione concurrere, tanta apud Placentiam clades accepta est, ut
Romanum paene solveretur imperium. Et causa quidem huius periculi perfidia
et calliditas barbarici fuit motus. Nam cum congredi aperto Marte non
possent, in silvas se densissimas contulerunt atque ita nostros vespera
incumbente tubarunt. Denique nisi divina ope post inspectionem librorum
sacrificiorumque curas monstris quibusdam speciebusque divinis inpliciti
essent barbari, Romana victoria non fuisset. Finito proelio Marcomannico
Aurelianus, ut erat natura ferocior, plenus irarum Romam petit vindictae
cupidus, quam seditionum asperitas suggerebat. Incivilius denique usus
imperio, vir alias optimus, seditionum auctoribus intermptis cruentius ea,
quae mollius fuerant curanda, compescuit. Interfecti sunt enim nonnulli
etiam nobiles senatores, cum his leve quiddam et quod contemni a mitiore
principe potuisset vel unus vel levis vel vilis testis obiceret. Quid
multa ? Magnum illud et quod iam fuerat et quod non frustra speratum erst
infamiae tristioris ictu contaminavit imperium. Timeri coepiunt princeps
optimus, non amari, cum alii dicerent perodiendum talem principem, non
optandum, alii bonum quidem medicum, sed mala ratione curantem. His actis
cum videret posse fieri, ut aliquid tale iterum, quale sub Gallieno
evenerat, proveniret, adhibito consilio senatus muros urbis Romae
dilatavit. Nec tamen pomerio addidit eo tempore, sed postea. Pomerio autem
neminem principum licet addere nisi eum, qui agri barbarici aliqua parte
Romanam rem p. locupletaverit. Addidit autem Augustus, addidit Traianus,
addidit Nero, sub quo Pontus Polemoniacus et Alpes Cottiaae Romano nomini
sunt tributae.
22. Transactis igitur, quae saeptiones atque urbis statum et civilia
pertinebant, contra Palmyrenos, id est contra Zenobiam, quae filiorum
nomine orientale tenebat imperium, iter flexit. Multa in itinere ac magna
bellorum genera confecit. Nam in Thraciis et in Illyrico occurrentes
barbaros vicit, Gothorum quin etiam ducem Cannaban sive Cannabauden cum
quinque milibus hominum trans Danuvium interemit. Atque inde per Byzantium
in Bithyniam transitum fecit eamque nullo certamine optinuit. Multa eius
magna et praeclara tam facta quam dicta sunt, sed omnia libro innectere
nec possumus fastidii evitatione nec volumus, sed ad intellegendos mores
atque virtutem pauca libenda sunt. Nam cum Tyanam venisset eamque obclusam
repperisset, iratus dixisse fertur : "canem in hoc oppido non relinquam."
Tunc et militibus acrius incumbentibus spe praedae, et Heraclammone quodam
timore, ne inter ceteros occideretur, patriam suam prodente civitas capta
est.
23. Sed Aurelianus duo statim praecipua, quod unum severitatem ostenderet,
alterum lenitatem, ex imperatoria mente monstravit. Nam et Heraclammonem
proditorem patriae suae sapiens victor occidit et, cum milites iuxta illud
dictum, quo canem se relicturum apud Tyanos negarat, eversionem urbis
exposcerent, respondit his : "canem", inquit, "negavi in hac urbe me
relicturum : canes omnes occidite." Grande principis dictum, grandius
militum factam, nam iocatum principis, quo praeda negabatur, civitas
servabatur, totus exercitus ita quasi ditaretur, accepit. Epistula de
Heraclammone : "Aurelianus Augustus Mallio Chiloni. Occidi passus sum
cuius quasi beneficio Tyanam recepi. Ego vero proditorem amare non potui
et libenter tuli, quod eum milites occiderunt, neque enim mihi fidem
servare potuisset, qui patriae non pepercit. Solum denique ex omnibus, qui
oppugnabantur, campus accepit. Divitem hominem negare non possum, sed
cuius bona eius liberis reddidi, ne quis me causa pecuniae locupletem
hominem occidi passum esse criminaretur."
24. Capta autem civitas est miro modo. Nam cum Heraclammon locum
ostendisset aggeris naturali specie tumentem, qua posset Aurelianus cultus
ascendere, ille conscendit atque elata purpurea clamide intus civibus,
foris militibus se ostendit, et ita civitas capta est, quasi totus in
muris Aureliani fuisset exercitus. Taceri non debet res, quae ad famam
venerabilis viri pertinet. Fertur enim Aurelianum de Tyanae civitatis
eversione vere dixisse, vere cogitasse; verum Apollonium Tyanaeum,
celeberrimae famae auctoritatisque sapientem, veterem philosophum, amicum
vere deorum, ipsum etiam pro numine frequentandum, recipienti se in
tentorium ea forma, qua videtur, subito adstitisse atque haec Latine, ut
homo pannonius intellegeret, verba dixisse : "Aureliane, si vis vincere,
nihil est quod de civium meorum nece cogites. Aureliane, si vis imperare,
a cruore innocentium abstine. Aureliane, clementer te age, si vis vivere."
Norat vultum philosophi venerabilis Aurelianus atque in multis eius
imaginem viderat templis. Denique statim adtonitus et imaginem et statuas
et templum eidem promisit atque in meliorem redit mentem. Haec et a
gravibus viris conperi et in Ulpiae bibliothecae libris relegi et pro
maiestate Apollonii magis credidi. Quid enim illo viro sanctius,
venerabilius, antiquius diviniusque inter homines fuit? Ille mortuis
reddidit vitam, ille multa ultra homines et fecit et dixit. Quae qui velit
nosse, Graecos legat libros, qui de eius vita conscripti sunt. Ipse autem,
si vita suppetit atque ipsius viri favor viguerit, breviter saltem tanti
viri facta in litteras mittam, non quo illius viri gesta munere mei
sermonis indigeant, sed ut ea, quae miranda sunt, omnium voce
praedicentur.
25. Recepta Tyana Antiochiam proposita omnibus inpunitate brevi apud
Dafnem certamine optinuit atque inde praeceptis, quantum probatur,
venerabilis viri Apollonii parens humanior atque clementior fuit. Pugnatum
est post haec de summa rerum contra Zenobiam et Zabam eius socium apud
Emessam magno certamine. Cumque Aureliani equites fatigati iam paene
discederent ac terga darent, subito vi numinis, quod postea est proditum,
hortante quadam divina forma per pedites etiam equites restituti sunt.
Fugata est Zenobia cum Zaba et plenissime parta victoria. Recepto igitur
orientis statu Emesam victor Aurelianus ingressus est ac statim ad templum
Heliogabali tetendit, quasi communi officio vota soluturus. Verum illic
eam formam numinis repperit, quam in bello sibi faventem vidit. Quare et
illic templa fundavit donariis ingentibus positis et Romae Soli templum
posuit maiore honorificentia consecratum, ut suo dicemus loco.
26. Post haec Palmyram iter flexit, ut ea oppugnata laborum terminus
fieret. Sed in itinere a latronibus Syris male accepto frequenter exercitu
multa perpessus est et in obsidione usque ad ictum sagittae periclitatus
est. Epistula ipsius extat ad Mucaporem missa, in qua de huius belli
difficultate ultra pudorem imperialem fatetur : "Romani me modo dicunt
bellum contra feminam gerere, quasi sola mecum Zenobia et suis viribus
pugnet, atque non hostium tantum quantum si vir a me oppugnandus esset,
adest, sed sub femina (a) conscientia et timore longe deteriore. Dici non
potest, quantum hic sagittarum est, qui belli apparatus, quantum telorum,
quantum lapidum, nulla pars muri est, quae non binis et ternis ballistis
occupata sit; ignes etiam tormentis iaciuntur. Quid plura? Timet quasi
femina, pugnat quasi vir poenam timens. Sed credo adiuturos Romanam rem p.
[vir] deos, qui numquam nostris conatibus defuerunt." Denique fatigatus ac
pro malis fessus litteras ad Zenobiam misit deditionem illius petens,
vitam promittens, quarum exzemplum indidi : "Aurelianus imperator Romani
orbis et receptor orientis Zenobiae ceterisque, quos societas tenet
bellica. Sponte facere debuistis id, quod meis litteris nunc iubetur.
Deditionem enim praecipio inpunitate vitae proposita, ita ut illic,
Zenobia, cum tuis agas vitam, ubi te ex senatus amplissimi sententia
conlocavero. Gemmas, aurum, argentum,sericum, equos, camelos in Romanum
aerarium conferatis. Palmyrenis ius suum servabitur."
27. Hac epistula accepta Zenobia superbius insolentiusque rescripsit quam
eius quoque fortuna poscebat, credo ad terrorem. Nam eius quoque epistulae
exemplum indidi : "Zenobia regina orientis Aureliano Augusto. Nemo adhuc
praeter te hoc, quod poscis, litteris petit. Virtute faciendum est
quidquid in rebus bellicis est gerendum. Deditionem meam petis, quasi
nescias Cleopatram reginam perire maluisse quam in qualibet vivere
dignitate. Nobis Persarum auxillia non desunt, quae iam speramus, pro
nobis sunt Saraceni, pro nobis Armenii. Latrones Syri exercitum tuum,
Aureliane, vicerunt. Quid? Si igitur illa venerit manus, quae undique
speratur, pones profecto supercilium, quo nunc mihi deditionem, quasi
omnifariam victor, imperas." Hanc epistulam Nicomachus se transtulisse in
Graecum ex lingua Syrorum dicit ab ipsa Zenobia dictatam. Nam illa
superior Aureliani Graeca missa est.
28. His acceptis litteris Aurelianus non erubuit, sed iratus est statimque
collecto exercitu ac ducibus suis undique Palmyram obsedit neque quicquam
vir fortis reliquit, quod aut inperfectum videretur aut incuratum. Nam et
auxilia, quae a Persis missa fuerant, intercepit et alas Saracenas
Armaniasque corrupit atque ad se modo ferociter modo subtiliter
transtulit, denique multa vi mulierem potentissimam vicit. Victa igitur
Zenobia cum fugeret cameliis, quos dromedas vocitant, atque in Aureliani
potestatem deducta. Victor itaque Aurelianus totiusque iam orientis
possessor, cum in vinculis Zenobiam teneret, cum Persis, Armeniis,
Saracenis superbior atque insolentior egit ea, quae ratio temporis
postulabat. Tunc illatae vestes, quas in templo Solis videmus, consertae
gemmis, tunc Persici dracones et tiarae, tunc genus purpurae, quod postea
nec ulla gens detulit nec Romanus orbis vidit.
29. De qua pauca saltem libet dicere. Meministis enim fuisse in templo
Iovis Optimi Maximi Capitolini pallium breve purpureum lanestre, ad quod
cum matronae atque ipse Aurelianus iungerent purpuras suas, cineris specie
decolorari videbantur ceterae divini comparatione fulgoris. Hoc munus rex
Persarum ab Indis interioribus sumptum Aureliano dedisse perhibetur,
scribens : "Sume purpuram, qualis apud nos est." Sed hoc falsum fuit. Nam
postea diligentissime et Aurelianus et Probus et proxime Diocletianus
missis diligentissimis confectoribus requisiverunt tale genus purpurae nec
tamen invenire potuerunt. Dicitur enim sandyx Indica talem purpuram
facere, si curetur.
30. Sed [sed] ut ad incepta redeamus : ingens tamen strepitus militum fuit
omnium Zenobiam ad poenam poscentium. Sed Aurelianus indignum aestimans
mulierem interimi, occisis plerisque, quibus auctoribus illa bellum
moverat, paraverat, gesserat, triumpho mulieremreservavit, ut populi
Romani oculis esset ostentui. Grave inter eos, qui caesi sunt, de Longino
filosofo fuisse perhibetur, quo illa magistro usa esse ad Graecas litteras
dicitur. Quem quidem Aurelianus idcirco dicitur occidisse, quod superbior
illa epistula ipsius diceretur dictata consilio, quamvis Syro esset
sermone contexta. Pacato igitur oriente in Europam Aurelianus redit victor
atque illic Carporum copias adflixit et, cum illum Carpicum senatus
absentem vocasset, mandasse ioco fertur : "superest, p. c., ut me etiam
Carpiaclum vocetis." Carpisclum enim genus calciamenti esse satis notum
est. Quod cognomen [quod] deforme videbatur, cum et Gothicus et Sarmaticus
et Armenicus et Parthicus et Adiabenicus iam ille diceretur.
31. Rarum est ut Syri fidem servent, immo difficile. Nam Palmyreni, qui
iam victi atque contusi fuerant, Aureliano rebus Europensibus occupato non
mediocriter rebellarunt. Sandarionem enim, quem in praesidio illic
Aurelianus posuerat, cum sescentis sagittariis occiderunt Achilleo cuidam
parenti Zenobiae parantes imperium. Verum adeo Aurelianus, ut eras
paratus, e Rhodopa revertit atque urbem, quia ita merebatur, evertit.
Crudelitas denique Aureliani vel, ut quidam dicunt, severitas aetenus
extitit, ut epistula eius feratur confessionem inmanissimi furoris
ostentans. Cuius hoc exemplum est : "Aurelianus Augustus Cerronio gladios.
Iam satis Palmyrenorum caesum atque concisum est. Mulieribus non
epercimus, infantes occidimus, senes iugulavimus, rusticos interemimus.
Cui terras, cui urbem deinceps relinquemus? Parcendum est his, qui
remanserunt. Credimus enim tam paucos tam multorum suppliciis esse
correctos. Templum sane Solis, quod apud Palmyram aquiliferi legionis
tertiae cum vexilliferis et draconario et cornicinibus atque liticinibus
diripuerunt, ad eam formam volo, quae fuit, reddi. Habes trecentas auri
libras de Zenobiae capsulis, habes argenti mille octingenta pondo de
Palmyrenorum bonis, habes gemmas regias. Ex his omnibus fac cohonestari
templum : mihi et diis inmortalibus gratissimum feceris. Ego ad senatum
scribam petens, ut mittat pontificem, qui dedicet templum." Haec litterae,
ut videmus, indicant satiatam esse inmanitatem principis duri.
32. Securior denique iterum in Europam redit atque illic omnes, qui
vagabantur, hostes nota illa sua virtute contudit. Interim res per
Thracias Europamque omnem Aureliano ingentes agente Firmus quidam extitit,
qui sibi Aegyptum sine insignibus imperii, quasi ut esset civitas libera,
vindicavit, ad quem continuo Aurelianus revertit, nec illic defuit
felicitas solita. Nam Aegyptum statim recepit atque, ut erat ferox animi,
cogitationem ultus, vehementer irascens, quod adhuc Tetricus Gallias
optineret, occidentem petit atque ipso Tetrico exercitum suum prodente,
quod eius scelera ferre non posset, debitas sibi legiones optinuit.
Princeps igitur totius orbis Aurelianus pacatis oriente, Gallis atque
undique terris [victo eripe me his invicte malis] Romam iter flexit, ut de
Zenobia et Tetrico, hoc est de oriente et de occidente, triumphum Romanis
oculis exhiberet.
33. Non absque re est cognoscere, qui fuerit Aureliani triumphus; fuit
enim speciosissimus. Currus regit tres fuerunt, in his unus Odenati,
argento, auro, gemmis operosus atque distinctus, alter, quem rex Persarum
Aureliano dono dedit, ipse quoque pari opere fabricatus, tertius, quem
sibi Zenobia composuerat sperans se urbem Romam cum eo visuram; quod illam
non fefellit, nam cum eo urbem ingressa est victa et triumphata. Fuit
alius currus quattuor cervis iunctus, qui fuisse dicitur regis Gothorum.
Quo, ut multi memoriae tradiderunt, Capitolium Aurelianus invectus est, ut
illic caederet cervos, quos cum eodem curru captos vovisse Iovi Optimo
Maximo ferebatur. Praecesserunt elephanti viginti,ferae mansuetae Libycae,
Palestinae diversae ducentae, quas statim Aurelianus privatis donavit, ne
fiscum annonis gravaret; tigrides quattuor, camelopardali, alces, cetera
talia per ordinem ducta, gladiatorum paria octingenta - praeter captivos
gentium barbararum - Blemmyes, Exomitae, Arabes Eudaemomones, Indi,
Bactrani, Hiberi, Saraceni, Persae cum suis quique muneribus, Gothi,
Halani, Roxolani, Sarmatae, Franci, Svevi, Vandali, Germani, religatis
manibus, captivi utpote. Praecesserunt inter hos etiam Palmyreni, qui
superfuerant, principes civitatis et Aegyptii ob rebellionem.
34. Ductae sunt et decem mulieres, quas virili habitu pugnantes inter
Gothos ceperat, cum multae essent interemptae, quas de Amazonum genere
titulus indicabat : praelati sunt tituli gentium nomina continentes. Inter
haec fuit Tetricus clamide coccea, tunica galbina, bracis Gallicis
ornatus, adiuncto sibi filio, quem imperatorem in Gallia nuncupaverat.
Incedebat etiam Zenobia, ornata gemmis, catenis aureis, quas alii
sustentabant. Praeferebantur coronae omnium civitatum aureae titulis
aminentibus proditae. Iam populus ipse Romanus, iam vexilla collegiorum
atque castrorum et catafractarii milites et opes regiae et omnis exercitus
et senatus - etsi aliquantulo tristior, quod senatores triumphari videbant
- multum pompae addiderant. Denique vix nona hora in Capitolium pervenit,
sero autem ad Palatium. Sequentibus diebus datae sunt populo voluptates
ludorum scaenicorum, ludorum circensium, venationum, gladiatorum,
naumachiae.
35. Non praetereundum videtur, quod et populus memoria tenet et fides
historica frequentavit, Aurelianum eo tempore, quo proficiscebatur ad
orientem, bilibres coronas populo promisisse, si victor rediret, et, cum
aureas populus speraret neque Aurelianus aut posset aut vellet, coronas
eum fecisse de panibus, qui nunc siligineum suum cotidie toto aevo suo et
unusquisque et acciperet et posteris suis dimitteret. Nam idem Aurelianus
et porcinam carnem p. R. distribuit, quae hodieque dividitur. Leges
plurimas sanxit et quidem salutares. Sacerdotia composuit, templum Solis
fundavit et porticibus roboravit; decrevit etiam emolumenta sartis tectis
et ministris. His gestis ad Gallias profectus Vindelicos obsidione
barbarica liberavit, deinde ad Illyricum redit paratoque magno potius quam
ingenti exercitu Persis, quos eo quoque tempore, quo Zenobiam superavit,
gloriosissime iam vicerat, bellum indixit. Sed cum iter faceret, apud
Caenofrurium mansionem, quae est inter Heracliam et Byzantium, malitia
notarii sui et manu Mucaporis interemptus est.
36. Et causa occidendi eius quae fuerit et quemadmodum sit occisus, ne res
tanta lateat, brevi edisseram. Aurelianus, quod negari non potest,
severus, truculentus, sanguinarius fuit princeps. Hic, cum usque eo
severitatem tetendisset, ut et filiam sororis occideret non in magna neque
in satis idonea causa, iam primum in odium suorum venit. Incidit autem, ut
se res fataliter agunt, ut Mnesteum quendam, quem pro notario secretorum
habuerat, libertum, ut quidam dicunt, suum, infensiorem sibi minando
redderet, quod nescio quid de eo suspicatus esset. Mnesteus, qui sciret
Aurelianum neque frustra minari solere neque, si minaretur, ignoscere,
brevem nominum conscripsit mixtis his, quibus Aurelianus vere irascebatur,
cum his, de quibus nihil asperum cogitabat, addito etiam suo nomine, quo
magis fidem faceret ingestae sollicitudinis, ac brevem legit singulis,
quorum nomina continebat, addens disposuisse Aurelianum eos omnes
occidere, illos vero debere suae vitae, si viri sint, subvenire. Hic cum
exarsissent, timore, qui merebantur offensam, dolore innocentes, quod
beneficiis atque officiis Aurelianus videbatur ingratus, in supra dicto
loco iter facientem principem subito adorti interemerunt.
37. Hic finis Aureliano fuit, principi necessario magis quam bono. Quo
interfecto cum esset res prodita, et sepulchrum ingens et templum illi
detulerunt hi, a quibus interemptus est. Sane Mnesteus postea subreptus ad
stipitem bestiis obiectus est, quod statuae marmoreae positae in eodem
loco utrimque significant, ubi in columnis divo Aureliano statuae
constitutae sunt. Senatus mortem eius graviter tulit, gravius tamen p. R.,
qui vulgo dicebat Aurelianum paedagogum esse senatorum. Imperavit annis
mensibus sex minus paucis diebus ac rebus magnis gestis inter divos
relatus est. Quia pertinet ad Aurelianum, id quod in historia relatum est,
tacere non debui. Nam multi ferunt Quintillum, fratrem Claudii, cum in
praesidio Italico esset, audita morte Claudii sumpsisse imperium, verum
postea, ubi Aurelianum comperit imperare, a toto exercitu eum derelictum;
cumque contra eum convenis die vicessimo imperii sui perisse. Quidquid
sane scelerum fuit, quidquid denique factionum, Aurelianus toto penitus
orbe purgavit.
38. Hoc quoque ad rem pertinere arbitror Vabalti filii nomine Zenobiam,
non Timolai et Herenniani, imperium tenuisse quod tenuit. Fuit sub
Aureliano etiam monetariorum bellum Felicissimo rationali auctore. Quod
acerrime severissimeque conpescuit, septem tamen milibus suorum militum
interemptis, ut epistola docet missa ad Ulpium Crinitum ter consulem, qui
eum ante adoptaverat : "Aurelianus Augustus Ulpio patri. Quasi fatale
quiddam mihi sit, ut omnia bella, quaecumque gessero, omnes motus
ingravescant, ita etiam seditio intramurana bellum mihi gravissimum
peperit. Monetarii auctore Felicissimo, ultimo servorum, cui procurationem
fisci mandaveram, rebelles spiritus extulerunt. Hi conpressi sunt septem
milibus Lembariorum et Riparensium et Castrianorum et Daciscorum
interemptis. Unde apparet nullam mihi a dis inmortalibus datam sine
difficultate victoriam."
39. Tetricum triumphatum correctorem Lucaniae fecit, filio eius in senatu
manente. Templum Solis magnificentissimum constituit. Muros urbis Romae
sic ampliavit, ut quinquaginta prope milia murorum eius ambitus teneant.
Idem quadruplatores ac delatores ingenti severitate persecutus est.
Tabulas publicas ad privatorum securitatem exuri in foro Traiani semel
iussit. Amnestia etiam sub eo delictorum publicorum decreta est [te]
exemplo Atheniensium, cuius rei etiam Tullius in Philippicis meminit.
Fures provinciales repetundarum ac peculatus reos ultra militarem modum
est persecutus, ut eos ingentibus supliciis cruciatibusque puniret. In
templo Solis multum auri gemmarumque constituit. Cum vastatum Illyricum ac
Moesiam deperditam videret, provinciam Transdanuvinam Daciam a Traiano
constitutam sublato exercitu et provincialibus reliquit, desperans eam
posse retineri, abductosque ex ea populos in Moesia conlocavit
appellavitque suam Daciam, quae nunc duas Moesias dividit. Dicitur
praeterea huius fuisse crudelitatis, ut plerisque senatoribus simulatam
ingereret factionem coniurationis ac tyrannidis, quo facilius eos posset
occidere. Addunt nonnulli filium sororis, non filiam, ab eodem
interfectum, plerique autem etiam filium sororis.
40. Quam difficile sit imperatorem in locum boni principis legere,et
senatus sancti ordinis gravitas probat et exercitus prudentis auctoritas :
occiso namque severissimo principe de imperatore deligendo exercitus
rettulit ad senatum, idcirco quod nullum de his faciendum putabat, qui tam
bonum principem occiderant. Verum senatus hanc eandem electionem in
exercitum refudit, sciens non libenter iam milites accipere imperatores
eos, quos senatus elegerit. Denique id tertio factum est, ita ut per sex
menses imperatorem Romanus orbis non habuerit, omnesque iudices hi
permanerent, quos aut senatus aut Aurelianus elegerat, nisi quod pro
consule Asiae Faltonius Probus in locumArelli Fusci delegitur.
41. Non iniucundum est ipsas inserere litteras, quas ad senatum exercitus
misit : "Felices ac fortes exercitus senatui P. Q. R. Aurelianus imperator
noster per fraudem unius hominis et per errorem bonorum ac malorum
interemptus est. Hunc inter deos referte, sancti et venerabiles domini p.
c., et de vobis aliquem, sed dignum vestro iudicio principem mittite. Nos
enim de his, qui vel errarunt [qui] vel male fecerunt, imperare nobis
neminem patimur." Rescriptum ex senatus consulto. Cum die III. nonarum
Februariarum senatus amplissimus in curiam Pompilianam convenisset,
Aurelius Gordianus consul dixit : "Referimus ad vos, p. c., litteras
exercitus felicissimi." Quibus recitatis Aurelius Tacitus, primae
sententiae senator, ita loquutus est : - hic autem est qui post Aurelianum
sententia omnium imperator est appellatus. - "recte atque ordine
consuluissent dii immortales, p.c., si boni principes ferro inviolabiles
extitissent, ut longiorem ducerent vitam neque contra eos aliqua esset
potestas his, qui neces infandas tristissima mente concipiunt. Viveret
enim princips Aurelianus, quo neque fortior neque utilior fuit quisquam.
Respirare certe post infelicitatem Valeriani, post Gallieni mala imperante
Claudio coeperat nostra res p.; at aedem reddita fuerat Aureliano toto
penitus orbe vincente. Ille nobis Gallias dedit, ille Italiam liberavit,
ille Vindelicis iugum barbaricae servitutis amovit. Illo vincente
Illyricum restitutum est, redditae Romanis legibus Thraciae. Ille, pro
pudore, orientem femineo pressum iugo in nostra iura restituit, ille
Persas, insultantes adhuc Valeriani nece, fudit, fugavit, oppressit. Illum
Saraceni, Blemmyes, Exsomitae, Bactrani, Seres, Hiberi, Albani, Armenii,
populi etiam Indorum veluti praesentem paene venerati sunt deum. Illius
donis, quae a barbaris gentibus meruit, refertum est Capitolium. Quindecim
milia librarum auri ex eius liberalitate unum tenet templum, omnia in urbe
fana eius micant donis. Quare, p.c., vel deos ipsos ioure convenio, qui
talem principem interire passi sunt, nisi forte secum eum esse maluerunt.
Decerno igitur divinos honores, idque vos omnes aestimo esse facturos. Nam
de imperatore diligendo ad eundem exercitum censeo esse referendum. Etenim
in tali genere sententiae nisi fiat quod dicitur, et electi periculum erit
et eligentis invidia." Probata sententia est Taciti. Attamen cum iterum
atque iterum mitteretur, ex senatus consulto, quod in Taciti vita dicemus,
Tacitus factus est imperator.
42. Aurelianus filiam solam reliquit, cuius posteri etiam nunc Romae sunt.
Aurelianus namque pro consule Ciliciae, senator optimus, sui vere iuris
vitaeque venerabilis, qui nunc in Sicilia vitam agit, eius est nepos. Quid
hoc esse dicam, tam paucos bonos extitisse principes, cum iam tot Caesares
fuerint ? Nam ab Augusto in Diocletianum Maximianumque principes quae
series purpuratorum sit, index publicus tenet. Sed in his optimi ipse
Augustus, Flavius Vespasianum, Flavius Titus, Cocceius Nerva, divus
Traianus, divus Hadrianus, Pius et Marcus Antonini, Severus Afer,
Alexander Mammaeae, divus Claudius et divus Aurelianus. Valerianum, enim,
cum optimus fuerit, ab omnibus infelicitas separavit. Vides, quaeso, quam
pauci sint principes boni, ut bene dicxtum sit a quodam mimico scurra
Claudii huius temporibus in uno anulo bonos principes posse perscribi
atque depingi. At contra quae series malorum ? Ut enim omittamus
Vitellios, Caligulas et Nerones, quis ferat Maximinos et Filippos atque
illam inconditae multitudinis faecem ? Tametsi Decios excerpere debeam,
quorum et vita et mors veteribus comparanda est.
43. Et quaeritur quidem, quae res malos principes faciat : iam primum, mi
amice, licentia, deinde rerum copia , amici praeterea inprobi, satellites
detestandi, eunuchi avarissimi, aulici vel stulti vel detestabiles et,
quod negari non potest, rerum publicarum ignorantia. Sed ego a patre meo
audivi Diocletianum principem iam privatum dixisse nihil esse difficilius
quam bene imperare. Colligunt se quattuor vel quinque atque unum consilium
ad decipiendum imperatorem capiunt, dicunt, quid probandum sit. Imperator,
qui domi clausus est, vera non novit. Cogitur hoc tantum scire, quod illi
loquuntur, facit iudices, quos fieri non oportet, amovet a re p., Quos
debeat optinere. Quid multa ? Ut Diocletianus ipse dicebat, bonus, cautus,
optimus venditur imnperator. Haec Diocletiani verba sunt, quaae idcirco
inserui, ut prudentia tua sciret nihil esse difficilius bono principe.
44. Et Aurelianum quidem multi neque inter bonos neque inter malos
principes ponuntm idcirco quod ei clementia, imperatorum dos prima,
defuerit. Verconnius Herennianus praefectus praetorii Diocletiani teste
Asclepiodoto saepe dicebat Diocletianum frequenter dixisse, cum Maximiani
asperitatem reprehenderet, Aurelianum magis ducem esse debuisse quam
principem. Nam eius nimia ferocitas eidem displicebat. Mirabile fortasse
videtur quod conpertum Diocletiano Asclepiodotus Celsino consiliario suo
dixisse perhibetur, sed de hoc posteri iudicabunt. Docebat enim quodam
tempore Aurelianum Gallicanas consuluisse Dryadas sciscitantem, utrum apud
eius posteroa imperium permaneret, cum illas respondisse dixit nullius
clarius in re p. nomen quam Claudii posterorum futurum. Et est quidem iam
Constantius imperator, eiusdem vir sanguinis, cuius puto posteros ad eam
gloriam,quae a Dryadibus pronuntiata sit, pervenire. Quod idcirco ego in
Aureliani vita constitui, quia haec ipsi Aureliano consulenti responsa
sunt.
45. Vectigal ex Aegypto urbi Romae Aurelianus vitri, chartae, lini,
stuppae atque anabolicas species aeternas constituit. Thermas in
Transtiberina regione Aurelianus facere paravit hiemales, quod aquae
frigidioris copia illic deesset. Forum nominis sui in Ostiensi ad mare
fundare coepit. In quo postea praetorium publicum constitutum est. Amicos
suos honeste ditavit et modice, ut miserias paupertatis effugerent et
divitiarum invidiam patrimonii moderatione vitarent. Vestem holosericam
neque ipse in vestiario suo hubuit neque alteri utendam dedit. Et cum ab
eo uxor sua peteret, ut tunicopallio blatteo serico uteretur, ille
respondit : "absit ut auro fila pensentur." Libra enim auri tunc libra
serici fuit.
46. Habuit in animo, ut aurum neque in cameras neque in tunicas neque in
pelles neque in argentum mitteretur, dicens plus auri esse in rerum natura
quam argenti, sed aurum per varios brattearum, filiorum et liquationum
usus perire, argentum autem in suo usu manere. Idem dederat facultatem, ut
aureis, qui vellent, et vasis uterentur et poculis. Dedit praeterea
potestatem, ut argentatas privati carruchas haberent, cum antea aerata et
eburata vehicula fuissent. Idem concessit, ut blatteas matronae tunicas
haberent, ceteras vestes, cum antea coloreas habuissent et ut multum
oxypaederotinas. Ut fibulas aureas gregarii milites haberent, idem primus
concessit, cum antea argenteas habuissent. Paragaudas vestes ipse primus
militibus dedit, cum ante non nisi rectis purpureis accepissent, et quidem
aliis monolores, aliis dilores, trilores aliis et usque ad pentelores,
quales hodie lineae sunt.
47. Panibus urbis Romae unciam de Aegyptio vectigali auxit, ut quadam
epistula data ad praefectum annonae urbis etiam ipse gloriatur :
"Aurelianus Augustus Flavio Arabiano praefecto annonae. Inter cetera,
quibus dis faventibus Romanam rem p. iuvimus, nihil mihi est
magnificentius, quam quod additamento unciae omne annonarum urbicarum
genus iuvi. Quod ut esset perpetuum, navicularios Niliacos apud Aegyptum
novos et Romae amnicos posui, Tiberina extruxi ripas, vadum alvei tumentis
effodi, diis et Perennitati vota constitui, almam Cererem consecravi. Nunc
tuum est officium, Arabiane iucundissime, elaborare, ne meae dispositiones
in irritum veniant. Neque enim p. R. saturo quicquam potest esse laetius."
48. Statuerat et vinum gratuitum p. R. dare, ut, quem ad modum oleum et
panis et porcina gratuita praebentur, sic etiam vinum daretur, quod
perpetuum hac dispositione conceperat. Etruriae per Aureliam usque ad
Alpes maritimas ingentes agri sunt hique fertiles ac silvosi. Statuerat
igitur dominis, locorum incultorum qui tamen vellent, gratis dare atque
illic familias captivas constituere, vitibus montes conserere atque ex eo
opere vinum dare, ut nihil redituum fiscus acciperet, sed totum p. R.
concederet. Facta erat ratio dogae, cuparum, navium et operum. Sed multi
dicunt Aurelianum, ne id faceret, praeventum, alii a praef. Praetorii suo
prohibitum, qui dixisse fertur : "si et vinum p. R. damus, superest, ut et
pullos et anseres demus". Argumento est id vere Aurelianum cogitasse, immo
etiam facere disposuisse vel ex aliqua parte fecisse, quod in porticibus
templi Solis fiscalia vina ponuntur, non gratuita populo eroganda sed
pretio. Sciendum tamen congiara illum ter dedisse, donasse etiam p. R.
tunicas albas manicatas ex diversis provinciis et lineas Afras atque
Aegyptias puras, ipsumque primum primum donasse oraria p. R. quibus
uteretur populus ad favorem.
49. Displicebat ei, cum esset Romae, habitare in Palatio, ac magis
placebat in hortis Sallusti vel in Domitiae vivere. Miliarensem denique
porticum in hortis Sallusti ornavit, in qua cotidie et equos et se
fatigabat, quamvis esset non bonae valetudinis. Servos et ministros
peccantes coram se caedi iubebat, ut plerique dicunt, causa tenendae
severitatis, ut alii, studio crudelitatis. Ancillam suam, quae adulterium
cum conservo suo fecerat, capite punivit. Multos servos ex familia
propria, qui peccaverant, legibus audiendos iudiciis publicis dedit.
Senatum sive senaculum matronis reddi voluerat, ita ut primae illic quae
sacerdotia senatu auctore meruissent. Calceos mullos et cereos et albos et
hederacios viris omnibus tulit, mulieribus reliquit. Cursores eo habitu,
quo ipse habebat, senatoribus concessit. Concubinas ingenuas haberi
vetuit. Eunuchorum modum pro senatoriis professionibus statuit, idcirco
quod ad ingentia pretia pervenissent. Vas argenti eius numquam triginta
libras transiit. Convivium de assaturis maxime fuit. Vino russo maxime
delectatus est.
50. Medicum ad se, cum aegrotaret, numquam vocavit, sed ipse se inedia
praecipue curabat. Uxori et filiae annuum sigillaricium quasi privatus
instituit. Servis suis vestes easdem imperator quas et privatus dedit
praeter duos senes, quibus quasi libertis plurimum detulit, Antistium et
Gillonem, qui post eum ex senatus sententia manu missi sunt. Erat quiidem
rarus in voluptatibus, sed miro modo mimis delectabatur, vehementissime
autem deleectatus est fagone, qui usque eo multum comedit, ut uno die ante
mensam eius aprum integrum, centum panes, berbicem et porcellum comederet,
biberet autem infundibulo adposito plus orca. Habuit tempus praeter
sedditiones quasdam domesticas fortunatissimum. Populus eum Romanum
amavit, senatus et timuit.
Pagina precedente