Trebellius Pollio. Vita Divi Claudii
1. Ventum est ad principem Claudium, qui nobis intuitu Constanti Caesaris
cum cura in litteras digerendus est. De quo ego idcirco recusare non
potui, quod alios, tumultuarios videlicet imperatores ac regulos,
scripseram eo libro, quem te tringinta tyrannis edidi, qui Cleopatranam
etiam stirpem Victorianamque nunc detinet; si quidem eo res processit, ut
mulierum etiam vitas scribi Gallieni comparatio effecerit. Neque enim fas
erat eum tacere principem, qui tantam generis sui prolem reliquit, qui
bellum Gothicum sua virtute confecit, qui manum publicis cladibus victor
inposui, qui Gallienum, prodigiosum imperatorem, etiamsi non auctor
consilii fuit, tamen ipse imperaturus bono generis humani a gubernaculis
publicis depulit qui si diutius in hac esset commoratus re p., Scipiones
nobis et Camillos omnesque illos veteres suis viribus, suis consiliis, sua
providentia reddidisset.
2. Breve illius, negare non possum, in imperio fuit tempus, sed breve
fuisset, etiamsi quantum hominum vita suppetit, tantum vir talis imperare
potuisset. Quid enim in illo non mirabile? Quid non conspicuum? Quid non
triumphalibus vetustissimis praeferendum? In quo Traiani virtus, Antonini
pietas, Augusti moderatio et magnorum principum bona sic fuerunt, ut non
ille ab aliis exemplum caperet sed, etiamsi illi non fuissent, hic ceteris
reliquisset exemplum. Doctissimi mathematicorum centum viginti annos
homini ad vivendum datos iudicant neque amplius cuiquam iactitant esse
concessos, etiam illud addentes Mosen solum, dei, ut Iudaeorum libri
locuntur, familiarem, centum viginti quinque annos vixisse; qui cum
quereretur quod iuvenis interiret, responsum ei ab incerto ferunt numine
neminem plus esse victurum. Quare etiamsi centum et viginti quinque annos
Claudius vixisset, ne necessariam quidem mortem eius expectandam fuisse,
ut Tullius de Scipione sic loquitur [pro Milone], stupenda et mirabilis
docet vita. Quid enim magnum vir ille domi forisque non habuit? Amavit
parentes. Quid mirum? Amavit et fratres : iam potest dignum esse miraculo.
Amavit propinquos : res nostris temporibus comparanda miraculo; invidit
nulli, mal;os persecutus est. Fures iudices palam aperteque damnavit,
stultis quasi reglegenter indulsit. Leges optimas dedit. Talis in re p.
fuit, ut eius stirpem ad imperium summi principes eligeret, emendatior
senatus optaret.
3. In gratiam me quispiam putet Constantii Caesaris loqui, sed testis est
et tua conscientia et vita mea me nihil umquam cogitasse, fecisse
gratiosum. Claudium principem loquor, cuius vita, probitas et omnia, quae
in re p. gessit, tantam posteris famam dedere, ut senatus populusque
Romanus novis eum honoribus post mortem adfecerit : illi clypeus aureus
vel, ut grammatici locuntur, clypeum aureum senatus totius iudicio in
Romana curia conlocatum est, ut etiam nunc videtur expressa thorace vultus
eius. Illi, quod nulli antea, populus Romanus sumptu suo in Capitolio ante
Iovis Optimi Maximi templum statuam auream decem pedem conlocavit. Illi
totius orbis iudicio in rostris posita est columna palmata statua
superfixa librarum argenti mille quingentarum. Ille, velut futurorum
memor, gentes Flavias, quae Vespasiani quoque et Titi, noo autem dicere
Domitiani fuerant, propagavit. Ille bellum Gothicum brevi tempore inplvit.
Adulator igitur senatus, adulator populus R., adulatrices exterae gentes,
adultatrices provinciae, si quidem omnes ordines, omnis aetas, omnis
civitas statuis, vexillis, coronis, fanis, arcubus bonum principem [aris
ac templis] honoraverit.
4. Interest et eorum, qui bonos imitantur principes, et totius orbis
humani cognoscere, quae de illo viro senatus consulta sint condita, ut
omnes iudicium publicae mentis adnoscant : nam cum esset nuntiatum VIIII.
kal. Aprilis ipso in sacrario Matris sanguinis die Clauddium imperatorem
factum neque cogi sanatus sacrorum celebrandorum causa posset, sumptis
togis itum est ad Apollinis templum ac lectis litteris Claudii principis
haec in Claudium dicta sunt : "Auguste Claudi, dii te praestent." Dictum
sexagies. "Claudi Auguste, te principem aut qualis tu est, semper
optavimus." Dictum quadragies. "Claudi Auguste, te res p. requirebat."
Dictum quadragies. "Claudi Auguste, tu frater, tu pater, tu amicus, tu
bonus senator, tu vere princeps." Dictum octogies. "Claudi Auguste, tu nos
ab Aureolo vindica." Dictum quinquies. "Claudi Auguste, tu nos a
Palmyrenis vindica." Dictum quinquies. "Claudi Auguste, tu nos a Zenobia
et a Vitruvia libera." Dictum septies. "Claudi Auguste, Tetricus nihil
fecit." Dictum septies.
5. Qui primum, ut factus est imperator, Aureolum, qui gravior rei p.
fuerat, quod Gallieno multum placebat, conflictu habito a rei p.
gubernaculis depulit tyrannumque missis ad populum edictis, datis etiam ad
senatum orationibus iudicavit. His accepit quod regantem Aureolum et
foedus petentem imperator gravis et serius non audivit, responso tali
repudiatum : "Haec a Gallieno petenda fuerant; qui consentiret moribus,
poterat et timere". Denique iudicio suorum militum apud Mediolanium
Aureolum dignum exitum vita ac moribus suis habuit, et hunc tamen quidam
historici laudare conati sunt, et ridicule quidem. Nam Gallus Antipater,
ancilla honorum et historicorum dehonestamentum, principium de Aureolo
habuit : "Venimus ad imperatorem nominis sui." Magna videlicet virtus ab
auro nomen accipere. At ego scio saepius inter gladiatores bonis
propugnatoribus hoc nomen adpositum. Habuit proxime tuus libellus
munerarius hoc nomen in indice ludiorum.
6. Sed redeamus ad Claudium. Nam, ut superius diximus [triginta], illi
Gothi, qui evaserant eo tempore, quo illos Marcianus est persecutus,
quosque Claudius emiti non siverat, ne quid fieret, quod effectum est,
omnes gentes suorum ad Romanas incitaverant praedas. Denique Scytharum
diversi populi, Peuci, Grutungi Austrogoti, Tervingi, Visi, Gipedes,
Celtae etiam et Eruli, praedae cupiditate in Romanum solum inruperunt
atque illic pleraque vastarunt, dum aliis occupatus est Claudius dumque se
ad id bellum, quod confecit, imperatorie instruit, ut videantur fata
Romana boni principis occupatione lentata, sed credo, ut Claudii gloria
adcresceret eiusque fieret gloriosior toto penitus orbe victoria.
Armatorum denique gentium trecenta viginti milia tunc fuere. Dicat nunc,
qui nos adulationis accusat, Claudium minus esse amabilem. Armatorum
trecenda viginti milia : quis tandem Xerxes hoc habuit? Quae fabella istum
numerum adfinxit? Quis poeta conposuit? Trecenda viginti milia armatorum
fuerunt. Adde servos, adde familias, adde carraginem et epotata flumina
consumptasque silvas, laborasse denique terram ipsam, quae tantum
barbarici tumoris excepit.
7. Extat ipsius epistola missa ad senatum legenda ad populum, qua indicat
de numero barbarorum, quae talis est : "Senatui populoque Romano Claudius
princeps." (Hanc autem ipse dictasse perhibetur, ego verba magistri
memoriae non requiro.) "p. c., mirantes audite quod verum est. Trecenta
viginti milia barbarorum in Romanorum solum armati venerunt : haec si
vicero, vos vicem reddite meritis; si non vicero, scitote me post
Gallienum velle pugnare. Fatigata est tota res p. pugnamus post
Valerianum, post Ingenuum, post Regilianum, post Lollianum, post Postumum,
post Celsum, post mille alios, qui contemptu Gallieni principis a re p.
defecerunt. Non scuta, non spathae, non pila iam supersunt. Gallias et
Hispanias, vires rei p., Tetricus tenet, et omnes sagittarios, quod pudet
dicere, Zenobia possidet. Quicquid fecerimus, satis grande est." Hos
igitur Claudius ingenita illa virtute superavit, hos brevi tempore
adtrivit, de his vix aliquos ad patrium solum redire permisit. Rogo,
quantum petium est clypeus in curia tantae victoriae? Quantum una aurea
statua? Dicit Ennius de Scipione : "Quantam statuam faciet populus R.,
quantam columnam, quae res tuas gestas loquatur?" Possumus dicere Flavium
Claudium, unicum in terris principem, non columnis, non statuis, sed famae
viribus adiuvari.
8. Habuerunt praeterea duo milia navium, duplicem scilicet numerum quam
illum, quo tota pariter Graecia omnisque Thessalia urbes Asiae quondam
expugnare conata est. Sed illud poeticus stilus fingit, hoc vera continet
historia. Claudio igitur scriptores adulamur, qui duo milia navium
barbararum et trecenta viginti milia armatorum delevit, oppressit,
adtrivit, qui carraginem tantam, quantam numerus hic armatorum sibimet
aptare potuit et parare, nunc incendi fecit, nunc cum omnibus familiis
Romano servitio deputavit, ut docetur eiusdem epistola, quam ad Iunium
Brocchum scripsit Illyricum tuentem : "Claudius Broccho. delevimus
trecenta viginti milia Gothorum, duo milia navigium mersimus. Tecta sunt
flumina scutis, spatis et lanceolis omnia litora operiuntur. Campi ossibus
latent tecti, nullum iter purum est, ingens carrago deserta est. Tantum
mulierum cepimus, ut binas et ternas mulieres victor sibi miles possit
adiungere.
9. Et utinam Gallienum non esset passa res p.! Utinam sescentos tyrannos
non pertulisset! Savis militibus quos varia proelia sustulerunt, salvis
legionibus, quas Gallienus male victor occidit, quantum esset additum rei
p.! Si quidem nunc membra naufragii publici colligit nostra diligentia ad
Romanae rei p. corpus. Pugnatum est enim apud Moesos et multa proelia
fuerunt apud Marcianopolim. Multi naufragio perierunt, plerique capti
reges, captae diversarum gentium nobiles feminae, inpletae barbaris servis
Scythicisque cultoribus Romanae provinciae. Factus limitis barbari colonus
e Gotho. Nec ulla fuit regio, quae Gothum servum triumphali quodm servitio
non haberet. Quid boum barbarorum nostri videre maiores? Quid ovium? Quid
equarum, quas fama nobilitat, Celticarum? Hoc totum ad Claudii gloriam
pertinet. Claudius et securitate rem p. et opulentiae nimietate donavit.
Pugnatum praeterea est apud Byzantios, ipsis, qui superfuerant, Byzantinis
fortiter facientibus. Pugnatum apud Thessalonicenses, quos Claudio absente
obsederant barbari. Pugnatum in diversis regionibus et ubique auspiciis
Claudianis victi sunt Gothi, prorsus ut iam tunc Constantio Caesari nepoti
futuro videretur Claudius securam parare rem p.
10. Et bene venit in mentem : exprimenda est sors, quae Claudio data esse
perhibetur Commagenis, ut intellegant omnes genus Claudii ad felicitatem
rei p. divinitus constitutum. Nam cum consuleret factus imperator, quamdiu
imperaturus esset, sors talis emersit :
Tu, qui nunc patrias gubernas oras
et mundum regis, arbiter deorum,
tu vinces veteres tuis novellis;
regnabunt etenim minores
et reges facient suos minores.
Item cum in Appennino de se consuleret, responsum huius modi accepit :
Tertia dum Latio regnantem viderit aestas.
Item cum de posteris suis :
His ego nec metas rerum nec tempora ponam.
Item cum de fratre Quintillo, quem consortem habere volebat imperii,
responsum est :
Ostendent terris hunc tantum fata.
Quae idcirco posui ut sit omnibus clarum Constantium divini generis virum,
sanctissimum Caesarem et Augustae ipsum familiae esse et Augustos multos
de se daturum, salvis Diocletiano et Maximiano Augustis et eius fratre
Galerio.
11. Sed dum haec a divo Claudio aguntur, Palmyreni ducibus Saba et
Timagene contra Aegyptios bellum summunt atque ab his Aegyptia pervicaria
et indefessa pugnandi continuatione vincuntur. Dux tamen Aegyptiorum
Probatus Timagenis insidiis interemptus est. Aegyptii vero omnes se Romano
imperatori dederunt in absentis Claudii verba iurantes. Atticiano et
Orfito conss. Auspicia Claudiana favor divinus adiuvit. Nam cum se
Haemimontum multitudo barbararum gentium, quae superfuerant, contulisset,
illic ita fame ac pestilentia laboravit, ut iam Claudius dedignaretur et
vincere. Denique finitum est asperrimum bellum, terroresque Romani nominis
sunt depulsi. Vera dici fides cogit, simul ut sciant hi, qui adulatores
nos aestimari cupiunt, id, quod historia dici postulat, nos non tacere :
eo tempore, quo parta est plena victoria, plerique milites Claudii
secundis rebus elati, quae sapientium quoque animos fatigant, ita in
praedam versi sunt, ut non cogitarent a paucissimis se posse fugari, dum
occupati animo atque corporibus avertendis praedis inserviunt. Denique in
ipsa victoria prope duo milia a paucis barbaris et his, qui fugerant,
interempta sunt. Sed ubi hoc comperit Claudius, omnes, qui rebelles animos
extulerant, conducto exercitu rapit atque in vincla Romam etiam mittit
ludo publico deputandos. Ita id, quod vel fortuna vel milites egerat,
virtute boni principis antiquatum est. Nec sola de hoste victoria, sed
etiam vindicta praesumpta est. In quo bello, quod (a Claudio) gestum est,
equitum Dalmatarum in gens extitit virtus, quod originem ex ea provincia
Claudius videbatur ostendere quamvis alii Dardanum et ab Ilo Traianorum
auctore atque ab ipso Dardano sanguinem dicerent trahere.
12. Fuerunt per ea tempora et apud Cretam Scythae et Cyprum vastare
temptarunt, sed ubique morbo atque fame exercitu laborante superati sunt.
Finito sane bello Gothico gravissimus morbus increbruit, tunc cum etiam
Claudius adfectus morbo mortalis reliquit et familiare virtutibus suis
petit caelum. Quo ad deos atque ad sidera demigrante Quintillus frater
eiusdem, vir sanctus et sui fratris, ut vere dixerim, frater, delatum sibi
omnium iudicio suscepit imperium, non hereditarium sed merito virtutum,
qui factus esset imperator, etiamsi frater Claudii principis non fuisset.
Sub hoc barbari, qui superfuerant, Anchialon vastare conati sunt,
Nicopolim etiam optinere. Sed illi provincialium virtute obtriti sunt.
Quintillus autem ob brevitatem temporis nihil dignum imperio gerere
potuit, nam septima decima die, quod se gravem et serium contra milites
ostenderat ac verum principem pollicebatur, eo genere, quo Galba, quo
Pertinax interemptus est. Et Dexippus quidem Claudium non dicit occisum,
sed tantum mortuum, nec tamen addit morbo, ut dubium sentire videatur.
13. Quoniam res bellicas diximus, de Claudii genere et familia saltim
pauca dicenda sunt, ne ea, quae scienda sunt, praeterisse videamur :
Claudius, Quintillus et Crispus fratres fuerunt. Crispi filia Claudia; ex
ea et Eutropio, nobilissimo gentis Dardanae viro, Constantius Caesar est
genitus. Fuerunt etiam sorores, quarum una, Constantina nomine nupta
tribuno Assyriorum, in primis annis defecit. De avis nobis parum cognitum.
Varia enim plerique prodiderunt. Ipse Claudius insignis morum gravitate,
insignis vita singulari et unica castimonia, vini parcus, ad cibum
promptus, statura procerus, oculis ardentibus, lato et pleno vultu,
digitis usque adeo fortibus, ut saepe equis et multis ictu pugni dentes
excusserit. Fecerat hoc etiam adulescens in militia, cum ludicro Martiali
in campo luctamen inter fortissimos quosque monstraret. Nam iratus ei, qui
non bateum sed genitalia sibi contorserat, omnes dentes uno pugno
excussit. Quae res indulgentiam meruit pudoris vindictae; si quidem tunc
Decius imperator, quo praesente fuerat perpetrarum, et virtutem et
verecundiam Claudii publice praedicavit donatumque armillis et torquibus a
militum congressu facessere praecepit, ne quid atrocius, quam luctamen
exigit, faceret. Ipsi Claudio liberi nulli fuerunt, Quintillus duos
reliquit, Crispus, ut diximus, filiam.
14. Nunc ad iudicia principum veniamus, quae de illo a diversis edita
sunt, et eatenus quidem ut appareret quandocumque Claudium imperatorem
futurum. Epistola Valeriani ad Zosimionem, procuratorem Syriae :
"Claudium, Illyricianae gentis virum, tribunum Martiae quintae legioni
fortissimae ac devotissimae dedimus, virum devotissimis quibusque ac
fortissimis veterum praeferendum. Huic salarium de nostro privato aerario
dabis annuos frumenti modois tria milia, hordei sex milia, laridi libras
duo milia, vini veteris sextarios tria milia quingentos, olei boni
sextarios centum quinquaginta, olei secundi sextarios sescentos, salis
modios viginti, cerae pondo centum quinquaginta, feni, paleae, aceti,
holeris, herbarum quantum satis est, pellium tentoriarum decurias
tringinta, mulos annuos sex, equos annuos tres, camelas annuas decem,
mulas annuas novem, argenti in opere annua pondo quinquaginta. Filippeos
nostri vultus annuos centum quinquaginta et in sternis quadraginta septem
et trientes centum sexaginta. [Item in cauco scyfo pondo undecim]. Item in
cauco et scyfo et zuma pondo undecim. Tunicas russas militares annuas
duas, sagoclamydes annuas duas, fibulas argenteas inauratas duas, fibulam
auream cum acu Cyprea unam. Balteum argenteum inauratum unum, anulum
bigemmem unum uncialem, brachialem unam unciarum septem, torquem libralem
unum, cassidem inauratam unam, scuta chrysografata duo, loricam unam, quam
refundat. Lanceas Herculianas duas, aclydes duas, falces duas, falces
fenarias quattuor. Cocum, quem refundat, unum, mulionem, quem refundat,
unum. Mulieres speciosas ex captivis duas. Albam subsericam unam cum
purpura Girbitana, subarmalem unum cum purpura Maura. Notarium, quem
refundat, unum, structorem, quem refundat, unum. Accubitalium Cypriorum
paria duo, interulas puras duas, fascias viriles duas, togam, quam
refundat, unam, latum clavum, quem refundat, unum. Venatores, qui
obsequantur, duo, carpentarium unum, curam praetorii unum, aquarium unum,
piscatorem unum, ducliarium unum. Ligni cotidiari pondo mille, si est
copia, sin minus, quantum fuerit et ubi fuerit; coctilium cotidiana
vatilla quattuor. Balneatorem unum et ad balneas ligna, sin minus, lavetur
in publico. Iam cetera, quae propter minutias suas scribi nequeunt, pro
moderatione praestabis, sed ita ut nihil adaeret, et si alicubi aliquid
defuerit, noin praestetur nec in nummo exigatur. Haec autem omnia idcirco
specialiter non quasi tribuno sed quasi duci detuli, quia vir talis est,
ut ei plura etiam deferenda sint."
15. Item ex epistola eiusdem alia inter cetera ad Ablavium Murenam praef.
Praetori : "Desine autem conqueri, quod adhuc Claudius est tribunus nec
exercitus ducis loco accipit, unde etiam senatum et populum conqueri
iactabas. Dux factus est et dux totius Illyrici. Habet in potestatem
Thracios, Moesos, Dalmatas, Pannonios, Dacos exercitus. Vir ille summus
nostro quoque iudicio speret consulatum et, si eius animo commodum est,
quando voluerit, [accipiat] praetorianam accipiat praefecturam. Sane scias
tantum ei a nobis decretum salarii, quantum habet Aegypti praefectura,
tantum vestium, quantum proconsulatui Africano detulimus, tantum argenti,
quantum accipit curator Illyrici metallarius, tantum ministeriorum,
quantum nos ipsi nobnis per singulas quasque decernimus civitates, ut
intellegant omnes, quae sit nostra de viro tali sententia".
16. Item epistola Decii de eodem Claudio. "Decius Messalae praesidi
Archaiae salutem." Inter cetera : "Tribunum vero nostrum Claudium, optimum
iuvenem, fortissimum militem, constantissimum civem, castris, senatui et
rei p. necessarium, in Thermopylas ire praecipimus mandata eidem cura
Peloponnensium, scientes neminem melius omnia, quae iniungimus, esse
curaturum. Huic ex regione Dardanica dabis milites ducentos, ex
catafractariis centum, ex equitibnus sexginta, ex sagittariis Creticis
sexaginta, ex tyronibus bene armatos mille. Nam bene illi novi creduntur
exercitus; neque enim illo quisquam devotior, fortior, gravior invenitur."
17. Item epistola Gallieni, cum nuntiatum esset per frumentarios Claudium
irasci, quod ille mollius viverete : "Nihil me gravius accepit, quam quod
notaria tua intimasti Claudium, parentem amicumque nostrum, insinuatis
sibi falsis plerisque graviter irasci. Quaeso igitur, mi Venuste, si mihi
fidem exhibes, ut eum facias a Grato et Herenniano placari, nescientibus
hoc militibus Dascianis, qui iam saeviunt, ne graviter rem ferant. Ipse ad
eum dona misi, quae ut libenter acipiat, tu facies. Curandum praeterea
est, ne me hoc scire intellegat ac sibi suscensere iudicet et pro
necessitate ultimum consilium capiat. Misi autem ad eum pateras gemmatas
trilibres duas, scyphos aureos gemmatos trilibres duos, discum corymbiatum
argenteum librarum viginti, lancem argenteam pampinatam librarum triginta,
paternam argenteam hederaciam librarum viginti et trium, boletar
alieuticum argenteum librarum viginti, urceos duos auro inclusos,
argenteos librarum sex et in vasis minoribus argenti libras viginti
quinque, calices Aegyptios operisque diversi decem, clamydes veri luminis
limbatas duas, veste diversas sedecim, albam subsericam, paragaudem
triuncem unam, zancas de nostris Parthicas paria tria, singiliones
Dalmatenses decem, clamydem Dardanicam mantuelem unam, paenulam
Illyricianam unam, bardocucullum unum, cucutia villosa duo, oraria
Sarabdena quattuor, aureos Valerianos centum quinquaginta, trientes
Saloninianos trecentos."
18. Habuit et senatus iudicia, priusquam ad imperium perveniret, ingentia.
Nam cum esset nuntiatum illum cum Marciano fortiter contra gentes in
Illyrico dimicasse, adclamavit senatus : "Claudi, dux fortissime, haveas!
Virtutibus tuis, devotioni tuae! Claudio statuam omnes dicamus. Claudium
consulem omnes cupimus. Qui amat rem p., sic agit, qui amat principes, sic
agit, antiqui milites sic egerunt. Felicem te, Claudi, iudicio principum,
felicem te virtutibus tuis, consulem te, praefectum te. Vivas Valeri et
ameris a principe." Longum est tam multa, quam meruit vir ille,
perscribere; unum tamen tacere non debeo, quod illum et senatus et populus
et ante imperium et in imperio et post imperium sic dilexit, ut satis
constet neque Traianum neque Antoninos neque quemquam alium principem sic
amatum.
Pagina precedente