Trebellius Pollio. Vita Triginta Tyrannorum
1. Scriptis iam pluribus libris non historico nec diserto sed pedestri
adloquio, ad eam temporum venimus seriem, in qua per annos, quibus
Gallienus et Valerianus rem p. tenuerunt, triginta tyranni occupato
Valeriano magnis belli Persici necessitatibus extiterunt, cum Gallienum
non solum viri sed etiam mulieres contemptui haberent, ut suis locis
probabitur. Sed quoniam tanta obscuritas eorum hominum fuit, qui ex
diversis orbis partibus ad imperium convolabant, ut non multa de his vel
dici possint a doctioribus vel requiri, deinde ab omnibus historicis, qui
Graece ac Latine scripserunt, ita nonulli praetereantur, uti eorum nec
nomina frequententur, postremo cum tam varie a plerisque super his
nonnulla sint prodita: in unum eos libellum contuli et quidem brevem,
maxime cum vel in Valeriani vel in Gallieni vita pleraque de his dicta nec
repetenda tamen satis constet.
2. Cyriades, patrem Cyriadem fugiens, dives et nobilis, cum luxuria sua et
moribus perditis sanctum senem gravaret, direpta magna parte auri, argenti
etiam infinito pondere Persas petit. Atque inde Sapori regi coniunctus
atque sociatus, cum hortator belli Romanis inferendi fuisset, Odomastem
primum, deinde Saporem ad Romanum solumtraxit; Antiochia etiam capta et
Caesarea Caesareanum nomen meruit. Atque inde vocatus Augustus, cum omnem
orientem vel virium vel audaciae terrore quateret, patrem vero
interemisset - quod alii historici negant factum - ipse per insidias
suorum, cum Valerianus iam ad bellum Persicum veniret, occisus est. Neque
plus de hoc historiae quicquam mandatum est, quod dignum memoratu esse
videatur, quem clarum perfugium et parricidium et aspera tyrannis et summa
luxuria litteris dederunt.
3. His Postumus in bello fortissimus, in pace constantissimus, in omni
vita gravis, usque adeo ut Saloninum filium suum eidem Gallienus in Gallia
positum crederet quasi custodi vitae et morum et actuum imperialium
institutori. Sed, quantum plerique adserunt - quod eius non convenit
moribus -, postea fidem fregit et occiso Salonino sumpsit imperium. Ut
autem verius plerique tradiderunt, cum Galli vehementissime Gallienum
odissent, puerum autem apud se [ferre] imperare ferre non possent, eum,
qui commissum regebat imperium, imperatorem appellarunt missisque
militibus adulescentem interfecerunt. Quo interfecto ab omni exercitu et
ab omnibus Gallis Postumus gratanter acceptus talem se praebuit per annos
septem, ut Gallias instauraverit, cum Gallienus luxuriae et popinis
vacaret et amore barbarae mulieris consenesceret. Gestum est tamen a
Gallieno contra hunc bellum tunc, cum sagitta Gallienus est vulneratus; si
quidem nimius amor erga Postumum omnium erat in Gallicanorum mente
populorum, quod summotis omnibus Germanicis gentibus Romanum in pristinam
securitatem revocasset imperium. Sed cum se gravissime gereret, more illo,
quo Galli novarum rerum semper sunt cupidi, Lolliano agente interemptus
est. Si quis sane Postumi meritum requirit, iudicium de eo Valeriani ex
hac epistula, quam ille ad Gallos misit, intelleget: "Transcrenani limitis
ducem et Galliae praesidem Postumum fecimus, virum dignissimum severitate
Gallorum, praesente quo non miles in castris, non iura in foro, non in
tribunalibus lites, non in curia dignitas pereat, qui unicuique proprium
et suum servet, virumquem ego prae ceteris stupeo, et qui locum principis
mereantur iure, de quo spero quod mihi gratias agetis. Quod si me
fefellerit opinio, quam de illo habeo, sciatis nusquam gentium repperiri,
qui possit penitus adprobari. Huius filio Postumo nomine tribunatum
Vocontiorum dedi, adulescenti, qui se dignum patris moribus reddet."
4. De hoc Postumo iuniore prope nihil est quod dicatur, nisi quos a patre
appellatus Caesar ac deinceps in eius honore Augustus cum patre dicitur
interemptus, cum Lollianus in locum Postumi subrogatus delatum sibi a
Gallis sumpsisset imperium. Fuit autem - quod solum memoratu dignum est -
ita in declamationibus disertus, ut eius controversiae Quintiliano
dicantur insertae, quem declamatorem Romani generis acutissimum vel unius
capitis lectio prima statim fronte demonstrat.
5. Lolliani rebellione in Gallia Postumus, vir omnium fortissimus,
interemptus est, cum iam nutante Gallia Gallieni luxuria in veterem statum
Romanum formasset imperium. Fuit quidem etiam iste fortissimus, sed
rebellionis intuiti minorem apud Gallos auctoritatem de suis viribus
tenuit. Interemptus autem est a Victorino, Vitruviae filio vel Victoriae,
quae postea mater castrorum appellata est et Augustae nomine affecta, cum
ipsa per se fugiens tanti ponderis molem primum in Marium, deinde in
Tetricum atque filium contulisset imperia. Et Lollianus quidem nonnihilum
rei p. profuit. Nam plerasque Galliae civitates, nonnulla etiam castra,
quae Postumus per septem annos in solo barbasico aedificaverat, quaeque
interfecto Postumo subita inruptione Germanorum et direpta fuerant et
incensa, in statum veterem reformavit. Deinde a suis militibus, quod in
labore nimius esset, occisus est. Ita Gallieno perdente rem p. in Gallia
primum Postumus, deinde Lollianus, Victorinus deinceps, postremo Tetricus,
- nam de Mario nihil dicimus - adsertores Romani nominis extiterunt. Quos
omnes datos divinitus credo, ne, cum illa pestis inauditae luxuriae
impediretur malis, possidendi Romanum solum Germanis daretur facultas. Qui
si eo genere tunc evasissent, quo Gothi et Persae, consentientibus in
Romano solo gentibus venerabile hoc Romani nominis finitum esset imperium.
Lolliani autem vita in multis obscura est, ut et ipsius Postumi, sed
privata: virtute enim clari, non nobilitatis pondere vixerunt.
6. Postumus senior cum videret multis se Gallieni viribus peti atque
auxilium non solum militum verum etiam alterius principis necessarium,
Victorinum, militaris industriae virum, in participatum vocavit imperii et
cum eodem contra Gallienum conflixit. Cumque adhibitis ingentibus
Germanorum auxiliis diu bella traxissent, victi sunt. Tunc interfecto
etiam Lolliano solus Victorinus in imperio remansit, qui et ipse, quod
matrimoniis militum et militarium corrumpendis operam daret, a quodam
actuario, cuius uxorem strupraverat, composita factione Agrippinae
percussus, Victorino filio Caesare a matre Vitruvia sive Victoria, quae
mater castrorum dicta est, appellato, qui et ipse puerulus statim est
interemptus, cum apud Agrippinam pater eius esset occisus. De hoc, quod
fortissimus fuerit et praeter libidinem optimus imperator, a multis multa
sunt dicta. Sed satis credimus Iuli Atheriani partem libri cuiusdam
ponere, in quo de Victorino sic loquitur: "Victorino, qui Gallias post
Iulium Postumum rexit, neminem aestimo praeferendum, non in virtute
Traianum, non Antoninum in clementia, non in gravitate Nervam, non in
gubernando aerario Vespasianum, non in censura totius vitae ac severitate
militari Pertinacem vel Severum. Sed omnia haec libido et cupiditas
mulierariae voluptatis sic perdidit, ut nemo audeat virtutes eius in
litteras mittere, quem constat omnium iudicio meruisse puniri." Ergo cum
id iudicii de Victorino scriptores habuerint, satis mihi videor eius
dixisse de moribus.
7. De Victorino iuniore nihil amplius in litteras est relatum quam quod
nepos Victoriae Victorini filius fuit et a matre vel ab avia sub eadem
hora, qua Victorinus interemptus, Caesar est nuncupatus ac statim a
militibus ira occisus. Extant denique sepulchra circa Agrippinam brevi
marmore inpressa humilia, in quibus ulus est inscriptus: "Hic duo
Victorini tyranni siti sunt."
8. Victorino et Lolliano, Postumo interemptis Marius ex fabro, ut dicitur,
ferrario triduo tantum imperavit. De hoc quid amplius requiratur, ignoro,
nisi quod eum insignorum brevissimum fecit imperium. Nam ut ille consul,
qui sex meridianis horris consulatum seffectum tenuit, a Marco Tullio tali
aspersus est ioco: "Consulem habuimus tam severum tamque censorium, ut in
eius magistratu nemo pranderit, nemo cenaverit, nemo dormiverit", de hoc
etiam dici posse videatur, qui una die factus est imperator, alia die
visis est imperare, tertia interemptus est. Et vir quidem strenuus ac
militaribus usque ad imperium gradibus evectus, quem plerique Marmurium,
nonnulli Veterium, opificem utpote ferrarium, nuncuparunt. Sed de hoc
nimis multa, de quo illud addidisse satis est nullius manus vel ad
feriendum vel ad impellendum fortiores fuisse, cum in digitis nervos
videretur habuisse non venas. Nam et carra venienta digito salutari
reppulisse dicitur et fortissimo quosque uno digito sic adflixisse, ut
quasi ligni vel ferri obtunsioris ictu percussi dolerent. Multa duorum
digitorum allisione contrivit. Occisus est a quodam militer, qui, cum eius
quondam in fabrili officina fuisset, contemptus est ab eodem, vel cum dux
esset vel cum imperium cepisset. Addidisse vero dicitur interemptor: "Hic
est gladius quem ipse fecisti." Huius contio prima talis fuisse dicitur:
"Scio, conmilitones, posse mihi obici artem pristinam, cuius mihi omnes
testes estis. Sed dicat quisque quod vult. Utinam ferrum semper exerceam,
non vino, non floribus, non mulierculis, non popinis, ut facit Gallienus,
indignus patre suo et sui generis nobilitate, depeream. Ars mihi obiciatur
ferraria, dum me et exterae gentes ferrum tractasse suis cladibus
recognoscant. Enitar denique, ut omnis Alamannia omnisque Germania cum
ceteris, quae adiacent, gentibus Romanum populum ferratam putent gentem,
ut specialiter in nobis ferrum timeant. Vos tamen cogitetis velim fecisse
vos principem, qui numquam quicquam scierit tractare nisi ferrum. Quod
idcirco dico, quia scio mihi a luxuriosissima illa peste nihil opponi
posse nisi hoc, quod gladiorum atque armorum artifex fuerim."
9. Tusco et Basso conss. cum Gallienus vino et popinis vacaret cumque se
lenonibus, mimis et meretricibus dederet ac bona naturae luxuroiae
continuatione deperderet, Ingenuus, qui Pannonias tunc regebat, a
Moesiacis legionibus imperator est dictus, ceteris Pannoniarum volentibus,
neque in quoquam melius consultum rei p. a militibus videbatur quam quod
instantibus Sarmatis creatus est imperator, qui fessis rebus mederi sua
virtute potuisset. Causa autem ipsi arripiendi tunc imperii fuit, ne
suspectus esset imperatoribus, quod erat fortissimus ac rei p. necessarius
et militibus, quod imperantes vehementer movet, acceptissimus. Sed
Gallienus, ut erat nequam perditus, ita etiam, ubi necessitas coegisset,
velox, fortis, vehemens, crudelis, denique Ingenuum conflictu habito vicit
eoque occiso in omnes Moesiacos tam milites quam cives asperrime saevit.
Nec quemquam suae crudelitatis exortem reliquit, usque adeo asper et
truculentus, ut plerasque civitates vacuas a virili sexu relinqueret.
Fertur sane idem Ingenuus civitate capta in aquam se mersisse atque ita
vitam finisse, ne in tyranni crudelis potestatem veniret. Extat sane
epistola Gallieni, quam ad Celerem Verianum scripsit, qua eius nimietas
crudelitatis ostenditur. Quam ego idcirco interposui, ut omnes
intellegerent hominem luxuriosum crudelissimum esse, si necessitas
postulet: "Gallienus Veriano. Non mihi satisfacies, si tantum armatos
occideris, quos et fors in bellis interimere potuisset. Perimendus est
omnis sexus virilis, si et senes atque inpuberes sine reprehensione nostra
occidi possent. Occidendus est quicumque male voluit, occidendus est
quicumque male dixit contra me, contra Valeriani filium, contra tot
principum patrem fratrem. Ingenuus factus est imperator. Lacera, occide,
concide, animum meum intellege, mea mente irascere, qui haec manu mea
scripsi."
10. Fati publici fuit, ut Gallieni tempore quicumque potuit ad imperium
prosiliret. Regilianus denique in Illyrico ducatum gerens imperator est
factus auctoribus iomperii Moesis, qui cum Ingenuo fuerant ante superati,
in quorum parentes graviter Gallienus saevierat. Hic tamen multa fortiter
contra Sarmatas gessit, sed auctoribus Roxolanis consentientibusque
militibus et timore provincialium, ne iterum Gallienus graviora faceret,
interemptus est. Mirabile fortasse videatur, si, quae origo imperii eius
fuerit, declaretur. Capitali enim ioco regna promeruit. Nam cum milites
cum eo quidam cenarent, extitit vicarius tribuni qui diceret: "Regiliani
nomen unde credimus dictum?". Alius continuo: "Credimus quod a regno". Tum
is qui aderat scolasticus, coepit quasi grammaticaliter declinare et
dicere: "Rex regis regi Regilianus". Milites, ut est hominum genus pronum
ad ea, quae cogitant: "Ergo potest rex esse?" Item alius: "Deus tibi regis
nomen inposuit." Quid multa? His dictis cum alia die mane processisset, a
principiis imperator est salutatus. Ita quod aliis vel audacia vel
iudicium, huic detulit iocularis astutia. Fuit, quod negari non potest,
vir in re militari semper probatus et Gallieno iam ante suspectus, quod
dignus videretur imperio, gemtis Daciae, Decibali ipsius, ut fertur,
adfinis. Extat epistola divi Claudii tunc privati,qua Regiliano, Illyrici
duci, gratias agit ob redditum Illyricum, cum omnia Gallieni segnitia
deperirent. Quam ego repertam in authenticis inserendam putavit, fuit enim
publica. "Claudius Regiliano multam salutem. Felicem rem p., quae te talem
virum habere in castris belloicis meruit, felicem Gallienum, etiamsi ei
vera nemo nec de bonis nec de malis nuntiat. Pertulerunt ad me Bonitus et
Celsus, stipatores principis nostri, qualis apud Scupos in pugnando
fueris, quot uno die proelia et qua celeritate confeceris. Dignus eras
triumpho, si antiqua tempora exstarent. Sed quid multa? Memor cuiusdam
hominis cautius velim vincas. Arcus Sarmaticos et duo saga ad me velim
mittas, sed fiblatoria, cum ipse misi de nostris." Hac epistola
ostenditur, quid de Regiliano senserit Claudius, cuius gravissimum
iudicium suis temporibus fuisse non dubium est. Nec a Gallieno quidem vir
iste promotus est, sed a patre eius Valeriano, ut et Claudius et Macrianus
et Ingenuus et Postumus et Aureolus, qui omnes in imperio interempti sunt,
cum mererentur imperium. Mirabile autem hoc fuit in Valeriano principe,
quod omnes, quoscumque duces fecit, postea militum testimonio ad imperium
pervenerunt, ut appareat senem imperatorem in diligendis rei p. ducibus
talem fuisse, qualem Romana delicitas, si continuari fataliter potuisset
sub bono principe, requirebat. Et utinam vel illi, qui arripuerant
imperia, regnare potuissent, vel eius filius in imperio diutius non
fuisset, utlibet se in suo statu res p. nostra tenuisset. Sed nimis sibi
Fortuna indulgendum putavit, quae et cum Valeriano bonos principes tulit
et Gallienum diutius quam oportebat rei p. reservavit.
11. Aureolus quoque [in] Illyricianos exercitus regns in contemptu
Gallieni, ut omnes eo tempore, coactus a militibus sumpsit imperium. Et
cum Macrianus cum filio suo Macrino contra Gallienum veniret cum plurimis,
exercitus eius cepit, aliquos corruptos fidei suae addixit. Et cum factus
esset hinc validus imperator cumque Gallienus expugnare virum fortem
frustra temptasset, pacem cum eo {fecit} contra Postumum pugnaturus.
Quorum pleraque et dicta sunt et dicenda. Hunc eundem Aureolum Claudius
interfecto iam Gallieno conflictu habito apud eum pontem interemit, qui
nunc pons Aureoli nincupatur, atque illic ut tyrannum sepulchro humiliore
donavit. Extat etiam nunc epigramma Graecum in hanc formam:
Dono sepulchrorum victor post multa tyranni
proelia iam felix Claudius Aureolum
munere prosequitur mortali et iure superstes,
vivere quem vellet, si pateretur amor
militis egregii, vitam qui iure negavit
omnibus indignis et magis Aureolo.
Ille tamen clemens, qui corporis ultima servans
et pontem Aureoli dedicat et tumulum.
Hos ego versus a quodam grammatico translatos ita posui, ut fidem
servarem, non quo non melius potuerint transferri, sed ut fidelitas
historica servaretur, quam ego prae ceteris custodiendam putavi, qui quod
ad eloquentiam pertinet nihil curo. Rem enim vobis proposui deferre, non
verba, maxime tanta rerum copia ut in triginta tyrannorum simul vitis.
12. Capto Valeriano, diu clarissimo principe civitatis, fortissimo deinde
imperatore, ad postremum omnium infelicissimo, vel quod senex apud Persas
consenuit vel quod indignos se posteros dereliquit, cum Gallienum
contemnendum Ballista praefectus Valeriani et Macrianus primus ducum
intellegerent, quaerentibus etiam militibus principem unum in locum
concesserunt quaerentes, quid faciendum esset. Tuncque constitit Gallieno
longe posito, Aureolo usurpante imperium debere aliquem principem fieri,
et quidem optimum, ne quispiam tyrannus existeret. Verba igitur Ballistae
- quantum Maeonius Astyanax, qui consilio interfuit, adserit - haec
fuerunt: "Mea et aetas et professio et voluntas longe ab imperio absunt,
et ego, quod negare non possum, bonum principem quaero. Sed quis tandem
est, qui Valeriani locum possit implere, nisi talis qualis tu es, fortis,
constans, integer, probatus in re p. et, quod maxime ad imperium pertinet,
dives? Arripe igitur locum meritis tuis debitum. Me praefecto, quamdiu
voles, uteris. Tu cum re p. tantum bene agas, ut te Romanus orbis factum
principem gaudeat." Ad haec Macrianus: "Fateor, Ballista, imperium
prundenti non frustra est. Volo enim rei p. subvenire atque illam pestem a
legum gubernaculis dimovare, sed non hoc in me aetatis est: senex sum, ad
exemplum equitare non possum, lavandum mihi est frequentius, edendum
delicatius, divitiae me iam dudum ad usu militiae retraxerunt. Iuvenes
aliqui sunt quaerendi, nec unus sed duo vel tres fortissimi, qui ex
diversis partibus orbis humani rem p. restituant, quam Valerianus facto,
Gallienus vitae suae genere perdiderunt." Post haec intellexit eum
Ballista sic agere, ut de filiis suis videretur cogitare, atque adeo sic
adgressus est: "Prudentiae tuae rem p. tradimus. Da igitur liberos tuos
Macrianum et Quietum, fortissimos iuvenes, olim tribunos a Valeriano
factos, quia Gallieno imperante, quod boni sunt, salvi esse non possunt."
Tunc ille ubi intellectum se esse comperit: "Do", inquit, "Manus de meo
stipendium militi duplex daturus. Tu tantum praefecti mihi studium et
annonam in necessariis locis praebe. Iam ego faxim, ut Gallienus,
sordissimus feminarum omnium, duces sui parentis intellegat." Factus est
igitur cum Macriano et Quieto duobus filiis cunctis militibus volentibus
imperator ac statim contra Gallienum venire coepit utcumque rebus in
oriente derelictis. Sed cum quadraginta quinque milia militum secum
duceret, in Illyrico vel in Thraciarum extimis congressus cum Aureolo
victus et cum filio interemptus est. Triginta denique milia militum in
Areoli potestatem concessere. Domitianus autem eundem vicit, dux Aureoli
fortissimus et vehementissimus, qui se originem diceret a Domitiano
trahere atque a Domitilla. De Macriano autem nefas mihi videtur iudicium
Valeriani praeterire, quod ille in oratione sua, quam ad senatum e
Persidis finibus miserat, posuit. Inter cetera ex oratione divi Valeriani:
"Ego, p. c., bellum Persicum gerens Macriano totam rem p. credidi et
quidem a parte militari. Ille vobis fidelis, ille mihi devotus, illum et
amat et timet miles, ille utcumque res exegerit, cum exercitibus agit.
Nec, p. c., nova vel inopina nobis sunt: pueri eius virtus in Italia,
adulescentis in Gallia, iuvenis in Thracia, in Africa iam provecti,
senescentis denique in Illyrico et Dalmatia conprobata est, cum in
diversis proeliis ad exemplum fortiter faceret. Huc accedit quod habet
iuvenes filios Romano dignus collegio, nostra dignus amicitia" et reliqua.
13. Multa de Macriano iuniore hoc in patris imperio praelibata sunt, qui
numquam imperator factus esset, nisi prudentiae patris eius creditum
videretur. De hoc plane multa miranda dicuntur, quae ad fortitudinem
pertineant iuvenalis aetatis. Sed quid ad fata aut quantum in bellis unius
valet fortitudo? Hic enim vehemens cum prudentissimo patre, cuius merito
imperare coeperat, a Domitiano victus triginta, ut dixi superius, milibus
militum spoliatus est, matre nobilis, patre tantum forte et ad bellum
parato atque ab ultima militia in summum perveniente ducatus splendore
sublimi.
14. Quietus, ut diximus, Macrini filius fuit. Cum patre et fratre
Ballistae iudicio imperator est factus. Sed ubi comperit Odenatus, qui
olim iam orientem tenebat, ab Aureolo Macrianum, patrem Quieti, cum eius
fratre Macriano victos, milites in eius potestatem concessisse, quasi
Gallieni partes vindicaret, adulescentem cum Ballista praefecto dudum
interemit. Idem quoque adulescens dignissimus Romano imperio fuit, ut vere
Macriani filius, Macriani etiam frater, qui duo adflictis rebus potuerunt
rem p. gerere, videretur. Non mihi praetereundum videtur de Macrianorum
familia, quae hodieque floret, id dicere, quod speciale semper habuerunt.
Alexandrum Magnum Macedonem viri in anulis et argento, mulieres et in
reticulis et dextrocheriis et in anulis et in omni ornamentorum genere
exculptum semper habuerunt, eo usque ut tunicae et limbi et paenulae
matronales in familia eius hodieque sint, quae Alexandri effigiem de
liciis variantibus monstrent. Vidimus proxime Cornelium Macrum ex eadem
familia virum, cum caenam in templo Herculis daret, pateram electrinam,
quae in medio vultum Alexandri haberet et in circuitu omnem historiam
contineret signis brevibus et minutulis, pontifici propinare, quam quidem
circumferri ad omnes tanti illius viri cupidissimos iussit. Quod idcirco
posui, quia dicuntur iuvari in omni actu suo, qui Alexandrum expressum vel
auro gestitant vel argento.
15. Nisi Odenatus, princeps Palmyrenorum, capto Valeriano, fessis Romanae
rei p. viribus sumpsisset imperium, in oriente perditae res essent. Quare
adsumpto nomine primum regali cum uxore Zenobia et filio maiore, cui erat
nomen Herodes, minoribus Herenniano et [a] Timolao collecto exercitu
contra Persas profectus est. Nisibin primum et orientis pleraque cum omni
Mesopotamia in postestatem recepit, deinde ipsum regem victum fugere
coegit. Postremo Ctesifonta usque Saporem et eius liberos persedutus
captis consubinis, capta etiam magna praeda d orientem vertit, sperans,
quod Macrianum, qui imperare contra Gallienum coeperat, posset opprimere,
sed illo iam profecto contra Aureolum et contra Gallienum, eo interempto
filium eius Quietum interfecit, Ballista, ut plerique adserunt, regnum,
usurpante, ne et ipse posset occidi. Composito igitur magna ex parte
orientis statu a consobrino suo Maeonio, qui et ipse imperium sumpserat,
interemptus est cum filio suo Herode, qui et ipse post reditum de Perside
cum patre imperator est appellatus. Iratos fuisse rei p. deos credo, qui
interfecto Valeriano noluerint Odenatum reservare. Ille plane cum uxore
Zenobia non solum orientem, quem iam in pristinum reformaverat statum, sed
et omnes omnino totius orbis partes reformasset, vir acer in bellis et,
quantum plerique scriptores loquuntur, venatu memorabili semperinclitus,
qui a prima aetate capiendis leonibus et pardis, ursis ceterisque
silvestribus animalibus sudorem officii virilis inpendit quique semper in
silvis ac montibus vixit, perferens calorem, pluvias et omnia mala, quae
in se continent venatoriae voluptates. Quibus duratus solem ac pulverem in
bellis Persicis tulit, non aliter etiam coniuge adsueta, quae multorum
sententia fortior marito fuisse perhibetur, mulier omnium nobilissima
orientalium feminarum et, ut Cornelius Capitolinus adserit, speciosissima.
16. Non Zenobia matre sed priore uxore genitus Herodes cum patre accepit
imperium, homo omnium delicatissimus et prorsus orientalis et Graecae
luxuriae, cui erant sigillata tentoria et aurati papiliones et omnia
Persica. Denique ingenio eius usus Odenatus quicquid concubinarum
regalium, quicquid divitiarum gemmarumque cepit, eidem tradidit paternae
indulgentiae adfectione permotus. Et erat circa illum Zenobia novercali
animo,qua re commendabiliorem patri eum fecerat. Neque plura sunt quae de
Herode dicantur.
17. Maeonius consobrinus Odenati fuit nec ulla re alia ductus nisi
damnabili invidia imperatoremoptimum interemit, cum ei nihil aliud
obiceret praeter filii Herodis luxuriem. Dicitur autem primum cum Zenobia
consensisse, quae ferre non opterat, ut privignus eius Herodes priore loco
quam filii eius, Herennianus et Timolaus, principes dicerentur. Sed hic
quoque spurcissimus fuit. Quare imperator appellatus per errorem brevi a
militibus pro suae luxuriae meritis interemptus est.
18. De Ballista, utrumimperavit,scriptores inter se ambigunt. Multi enim
dicunt Quieto per Odenatum occiso Ballistae veniam datam et tamen eum
imperasse, quod nec [a] Gallieno nec Aureolo nec Odenato se crederet. Alii
adserunt privatum eum in agro suo, quem apud Dafnidem sibi compararat,
interemptum. Multi et sumpsisse illum purpuram, ut more Romano imperaret,
exercitum duxisse et de se plura promisisse dixerunt, occisum autem per
eos, quos Aureolus miserat ad conprehendendum Quietum, Macriani filium,
quem praedam suam esse dicebat. Fuit vir insignis, eruditus ad gerendam
rem p., in consiliis vehemens, in expeditionibus clarus, in provisione
annonaria singularis, Valeriano sic acceptus, ut eum quibusdam litteris
hoc testimonio prosecutus sit: "Valerianus Ragonio Claro praefecto
Illyrici et Galliarum. Si quid in te bonae frugis est, quam esse scio,
parens Clare, dispositiones tu Ballistae persequere. His rem p. informa.
Videsne ut ille provinciales non gravet, ut illic equos contineat, ubi
sunt pabula, illic annonas militum mandet, ubi sunt frumenta, ubi sunt
frumenta, non provincialem, non possessorem cogat illic frumenta, ubi non
habet, dare, illic equum, ubi non potest, pascere? Nec est ulla alia
provisio melior quam ut in locis suis erogentur quae nascuntur, ne aut
vehiculis aut sumptibus rem p. gravent. Galatia frumentis abundat, referta
est Thracia, plenum est Illyricum: illic pedites conlocentur, quamquam in
Thracia etiam equites sine noxa provincialium hiemare possint. Multum enim
ex campis feni colligitur. Iam vinum, laridum, iam ceterae species in his
dandae sunt locis, in quibus adfatim redundant. Quae omnia sunt Ballistae
consilia, qui ex quadam provincia unam tantum speciem praeberi iussit,
quod ea redundaret, atque ab ea milites submoveri. Id quod publicitus est
decretum." Est et alia eius epistola, qua gratias Ballistae agit, in qua
docet sibi praecepta gubernandae rei p. ab eodem data, gaudens, quod eius
consilio nullum adscripticium - id est vacantem - haberet et tribunum,
nullum stipatorem, qui non vere aliquid ageret, nullum militem, qui non
vere pugnaret. Hic igitur vir in tentorio suo cubans a quodam gregario
milite in Odenati et Gallieni gratiam dicitur interemptus. De quo ipse
vera non satis comperi, idcirco quod scriptores temporum de huius
praefectura multa, de imperio pauca dixerunt.
19. Valens, vir militaris, simul etiam civilium virtutum gloria pollens
proconsulatum Achaiae dato a Gallieno tunc honore gubernabat. Quem
Macrianus vehementer reformidans, simul quod in omni genere vitae satis
clarum norat, simul quod inimicum sibi esse invidia virtutum sciebat,
misso Pisone, nobilissimae tunc et consularis familiae viro, interfici
praecepit. Valens diligentissime cavens et providens neque aliter sibi
posse subveniri aestimans sumpsit imperium et brevi a militibus
interemptus est.
20. Et bene venit in mentem, ut, cum de hoc Valente loquimur, etiam de
illo Valente, qui superiorum principum temporibus interemptus est, aliquid
diceremus. Nam huius Valentis, qui sub Gallieno imperavit, avunculus
magnus fuisse perhibetur; alii tantum avunculum dicunt. Sed par in ambobus
fuit fortuna. Nam et ille, cum paucis diebus Illyrico imperasset, occisus
est.
21. Piso a Macriano ad interficiendum Valentem missus, ubi eum providum
futurorum imperare cognovit, Thessaliam concessit atque illic paucis sibi
consentientibus sumpsit imperium Thessalicusque appellatus [vi]
interemptus est, vir summae sanctitatis et temporibus suis Frugi dictus et
qui ex illa Pisonum familia ducere originem diceretur, cui se Cicero
nobilitandi causa sociaverat. Hic omnibus principibus acceptissimus fuit.
Ipse denique Valens, qui ad eum percussores misisse perhibetur, dixisse
dicitur non sibi apud deos inferos constare rationem, quod quamvis hostem
suum Pisonem tamen iussisset occidi, virum cuius similem Romana res p. non
haberet. Senatus consultum de Pisone factum ad noscendam eius maiestatem
libenter inserui: die septimo kal. Iuliarum cum esset nuntiatum Pisonem a
Valente interemptum, ipsum Valentem a suis occisum, Arellius Fuscus,
consularis primae sententiae, qui in locum Valeriani successerat, ait:
"Consul, consule." Cumque consultus esset "Divinos" inquit "Honores Pisoni
decerno, p. c., Gallienum et Valerianum et Saloninum imperatores nostros
id probaturos esse confido. Neque enim melior vir quisquam fuit neque
constantior." Post quem ceteri consulti statuam inter triumphales et
currus quadriiugos Pisoni decreverunt. Sed statua eius videtur, quadrigae
autem, quae decretae fuerant, quasi transferendae ad alium locum positae
sunt nec adhuc redditae. Nam in his locis fuerunt, in quibus thermae
Diocletianae sunt exaedificatae, tam aeterni nominis quam sacrati.
22. Est hoc familiare populi Aegyptiorum, ut velut furiosi ac dementes de
levissimis quibus usque ad summa rei p. pericula perducantur: saepe illi
ob neglectas salutationes, locum in balneis non concessum, carnem et olera
sequestrata, calciamenta servilia et cetera talia usque ad summum rei p.
periculum in seditiones, ita ut armarentur contra eos exercitus,
pervenerunt. Familiari ergo sibi furore, cum quadam die cuiusdam servus
curatoris, qui Alexandriam tunc regebat, militari ob hoc caesus esset,
quod crepidas suas meliore esse quam militis diceret, collecta multitudo
ad domum Aemiliani ducis venit atque eum omni seditionum instrumento et
furore persecuta est: ictus est lapidus, petitus est ferro, nec defuit
ullum seditionis telum. Qua re coactus Aemilianus sumpsit imperium, cum
sciret sibi undecumque pereundum. Consenserunt ei Aegyptiacus exercitus,
maxime in Gallieni odium. Nec eius ad regendam rem p. vigor defuit, nam
Thebaidem totamque Aegyptum peragravit et, quaternus potuit, barbarorum
gentes forti auctoritate summovit. Alexander denique vel Alexandrinus -
nam incertum id quoque habetur - virtutum merito vocatus est. Et cum
contra Indos pararet expeditionem, misso Theodoto duce Gallieno iubente
dedit poenas, set quidem strangulatus in carcere captivorum veterum more
perhibetur. Tacendum esse non credo, quod, cum de Aegypto loquor, vetus
suggessit historia, simul etiam Gallieni factum. Qui cum [e] Theodoto
vellet imperium proconsulare decernere, a sacerdotibus est prohibitus, qui
dixerunt fasces consulares ingredi Alexandriam non licere; cuius rei etiam
Ciceronem, cum contra Gabinium loquitur, meminisse satis novimus. Denique
nunc extat memoria rei frequentatae. Quare scire oportet Herennium Celsum,
vestrum parentem, consulatum cupit, hoc quod desiderat non licere. Fertur
enim apud Memfim in aurea columna Aegyptiis esse litteris scriptum tunc
demum Aegyptum liberam fore, cum in eam venissent Romani faces et
praetexta Romanorum. Quod apud Proculum grammaticum, doctissimum sui
temporis virum, cum de peregrinis regionibus loquitur, invenitur.
23. Optimus ducum Gallieni temporis, sed Valeriano dilectus Saturninus
fuit. Hic quoque, cum dissolutionem Gallieni, pernoctantis in publico,
ferre non posset et milites non exemplo imperatoris sui, sed suo regeret,
ab exercitibus sumpsit imperium, vir prudentiae singularis, gravitatis
insignis, vitae amabilis, victoriarum barbaris etiam ubique notarum. Hic
ea die, qua est amictus a militibus peplo imperatorio, contione adhibita
dixisse fertur: "Commilitiones, bonum ducem perdidistis et malum principem
fecistis." Denique cum multa strenue in imperio fecisset, quod esset
severior et gravior militibus, ab isdem ipsis, a quibus factus fuerat,
interemptus est. Huius insigne est quod convivio discumbere milites, ne
inferiora nudarentur, cum sagis iussit, hieme gravibus, aestate
perlucidis.
24. Interfecto Victorino et eius filio mater eius Victoria sive Vitruvia
Tetricum senatorem p. R. praesidatum in Gallia regentem ad imperium
hortata, quod eius erat, ut plerique loquuntur, adfinis, Augustum
appellari fecit filiumque eius Caesarem nuncupavit. Et cum multa Tetricus
feliciterque gessisset et diuque imperasset, ab Aureliano victus, cum
militum suorum inpudentiam et procacitatem ferre non posset, volens se
gravissimo principi et severissimo dedit. Versus denique illius fertur,
quem statim ad Aurelianum scripserat: "Eripe me his, invicte, malis".
Quare cum Aurelianus nihil simplex neque mite aut tranquillium facile
cogitarete, senatorem p. R. eundemque consularem, qui iure praesidali
omnes Gallias rexerat, per triumphum duxit, eodem tempore quo et Zenobiam
Odenati uxorem cum filiis minoribus Odenati, Herenniano et Timolao. Pudore
tamen victus vir nimium severus eum, quem triumphaverat, conrectorem
totius Italiae fecit, id est Campaniae, Samni, Lucaniae Brittiorum,
Apuliae Calabriae, Etruriae atque Umbriae, Piceni et Flaminiae omnisque
annonariae regionis, ac Tetricum non solum vivere, sed etiam in summa
dignitate manere passus est, cum illum saepe collegam, nonnumquam
commilitionem, aliquando etiam imperatorem appellaret.
25. Tetricus iunior puerulus a Victoria Caesar est appellatus, cum illa
mater castrorum ab exercitu nuncupata esset. Qui et ipse cum patre per
triumphum ductus postea omnibus senatoriis honoribus functus est inlibato
patrimonio, quod quidem ad suos posteros misit, ut Arellius Fuscus dicit,
semper insignis. Narrabat avus meus hunc sibi familairem fuisse neque
quemquam [quam] illi ab Aureliano aut postea ab aliis principibus esse
praelatum. Tetricorum domus hodieque extat in monte Caelio inter duos
lucos contra Isium Metellinum pulcherrrima, in qua Aurelianus pictus est
utrique praetextam tribuens et senatoriam dignitatem, accipiens ab his
sceptrum, coronam, cycladem - pictura est de museo; - quam cum
dedicassent, Aurelianum ipsum dicuntur duo Tetrici adhibuisse convivio.
26. Pudet iam persequi, quanti sub Gallieno fuerint tyranni vitio pestis
illius, si quidem erat in eo ea luxuria, ut rebelles plurimos mereretur,
et ea crudelitas, ut iure timeretur. Quare et in Trebellianum bellatum,
factum in Isauria principem ipsis Isauris sibi ducem quaerentibus. Quem
cum alii archipiratam vocassent, ipse se imperatorem appellavit. Monetam
etiam cudi iussit. Palatium in arce Isauria constituit. Qui quidem cum se
intima et tuta Isaurorum loca munitus difficultatibus locorum et montibus
contulisset, aliquandiu apud Cilicas imperavit. Sed per Gallieni ducem
Camsisoleum, natione Aegyptium, fratrem Theodoti qui Aemilianum ceperat,
ad campum deductus victus est et occisus. Neque tamen postea Isauri
timore, ne in eos Gallienus saeviret, ad aequalitem perduci quavis
principum humanitate potuerunt. Denique post Trebellianum pro barbaris
habentur; etenim in medio Romani nominis solo regio eorum novo genere
custodiarum quasi limes includitur, locis defensa, non hominibus; nam sunt
non satura decori, non virtute graves, non instructi armis, non consiliis
prudentes, sed hoc solo securi, quod in editis positi adiri nequeunt. Quos
quidem divus Claudius paene ad hoc perduxerat, ut a suis semotos locis in
Cilicia conlocaret, daturus uni ex amicissimis omnem Isaurorum
possessionem, ne quid ex ea postea rebellionis oreretur.
27. Odenatus moriens duos parvulos reliquit, Herrenianum et fratrem eius
Timolaum, quorum nomine Zenobia usurpato sibi imperio diutius quam feminam
decuit rem p. obtinuit, parvulos Romani imperatoris habitu praeferens
purpuratos eosdemque adhibens contionibus, quas illa viriliter
frequentavit, Didonem et Samiramidem et Cleopatram sui generis principem
inter cetera praedicans. Sed de horum exitu incertum est; multi enim
dicunt eos ab Aureliano interemptos, multi morte suo esse consumptos, si
quidem Zenobiae posteri etiam nunc Romae inter nobiles manent.
28. De Timolao ea putamus digna notione, quae de fratre sunt dicta. Unum
tamen est quod eum a fratre separat, quod tanti fuit ardoris ad studia
Romana, ut brevi consecutus, quae insinuaverat grammaticus, esse dicatur,
potuisse quin etiam summum Latinorum rhetorem facere.
29. Occupatis partibus Gallicanis, orientalibus, quin etiam Ponti,
Thraciarum et Illyrici, dum Gallienus popinatur et balneis ac leonibus
deputat vitam, Afri quoque auctore Vibio Passieno, proconsule Africae, et
Fabio Pomponiano, duce limitis Libycis, Celsum imperatorem appellaverunt
peplo deae Caelestis ornatum. Hic privatus ex tribunis in Africa positus
in agris suis vivebat, sed ea iustitia et corporis magnitudine, ut dignus
videretur imperio. Quare cratus per quandam mulierem, Gallienam nomine,
consobrinam Gallieni, septimo imperii die interemptus est atque adeo etiam
inter obscuros principes vix relatus est. Corpus eius a canibus consumptum
est Siccensibus, qui Gallieno fidem servaverant, perurgentibus, et novo
iniuriae genere imago in crucem sublata persultante vulgo, quasi patibulo
ipse Celsus videretur adfixus.
30. Omnis iam consumptus est pudor, si quidem fatigata re p. eo usque
perventum est, ut Gallieno nequissime agente optime etiam mulieres
imperarent, et quidem peregrinae. peregrina enim, nomine Zenobia, de qua
multa iam dicta sunt, quae se de Cleopatrarum Ptolemaeorumque gente
iactaret, post Odenatum maritum imperiali sagulo perfuso per umeros,
habitu Didonis ornata, diademate etiam accepto, nomine filiorum Herenniani
et Timolai diutius, quam femineus sexus patiebatur, imperavit. Si quidem
Gallieno adhuc regente rem p. regale mulier superba munus obtinuit et
Claudio bellis Gothicis occupato vix denique ab Aureliano victa et
triumphata concessit in iura Romana. Extat epistola Aureliani, quae
captivae mulieri testimonium fert. Nam cum a quibusdam reprehenderetur,
quod mulierem veluti ducem aliquem vir fortissimus triumphasset, missis ad
senatum populumque Romanum litteris hac se adtestatione defendit: "Audio,
p. c., mihi obici, quod non virile munus impleverim Zenobiam triumphando.
Ne illi, qui me reprehendunt, satis laudarent, si scirent, quae illa sit
mulier, quam prudens in consiliis, quam constans in dispositionibus, quam
erga milites gravis, quam larga, cum necessitas postulet, quam tristis,
cum severitas poscat. Possum dicere illius esse, quiod Odenatus Persas
vicit ac fugato Sapore Ctesifonta usque pervenit. Possum adserere tanto
apud orientales et Aegyptiorum populos timori mulierem fuisse ut se non
Arabes, non Saraceni, non Armenii commoverent. Nec ego illi vitam
conservassem, nisi eam scissem multum Romanae rei publicae profuisse, cum
sibi vel liberis suis orientis servaret imperium. Sibi ergo habeant
propriarum venena linguarum hi, quibus nihil placet. Nam si vicisse ac
triumphasse feminam non est decorum, quid de Gallieno loquuntur, in cuius
contemptu haec bene rexit imperium? Quid de divo Claudio, sancto ac
venerabili duce, qui eam, quod ipse Gothicis esset expeditionibus
occupatus, passus esse dicitur imperare? Idque consulte ac prudenter, ut
illa servante orientalis finis imperii ipse securius, quae instituerat,
perpetraret." Haec oratio indicat, quid iudicii Aurelianus habuerit de
Zenobia. Cuius ea castitas fuisse dicitur, ut ne virum suum quidem scierit
nisi temptandis conceptionibus. Nam cum semel concubuisset, exspectatis
menstruis continebat se, si praegnans esset, sin minus, iterum potestatem
quaerendis liberis dabat. Vixit regali pompa. More magis Persico adorata
est. Regum more Persarum convicata est. Imperatorum more Romanorum ad
contiones galeata processit cum limbo purpureo gemmis dependentibus per
ultimam fimbriam, media etiam coclide veluti fibula muliebri adstricta,
brachio saepe nudo. Fuit vultu subaquilo, fusci coloris, oculis supra
modum vigentibus nigris, spiritus divini, venustatis incredibilis. Tantus
candor in dentibus, ut margaritas eam plerique putarent habere, nmon
dentes. Vox clara et virilis. Severitas, ubi necessitas postulabat,
tyrannorum, bonorum principum clementia, ubi pietas requirebat. Larga
prudenter, conservatrix thensaurorum ultra femineum modum, usa vehiculo
carpentario, raro pilento, aequo saepius. Fertur autem vel tria vel
quattuor milia frequenter cum peditibus ambulasse. Venata est Hispanorum
cupiditate. Bibit saepe cum ducibus, cum esset alias sobria; bibit et cum
Persis atque Armeniis, ut eos vinceret. Usa est vasis aureis gemmatis ad
convivia, usa Cleopatranis. In ministerio eunuchos gravioris aetatis
habuit, puellas nimis raras. Filios Latine loqui iusserat, ita ut Graece
vel difficile vel raro loquerentur. Ipsa Latini sermonis non usque quaque
gnara, sed ut loqueretur pudore cohibita; loquebatur et Aegyptiace ad
perfectum modum. Historiae Alexandrinae atque orientalis ita perita, ut
eam epitomasse dicatur; Latinam autem Graece legerat. Cum illam Aurelianus
cepisset atque in conspectum suum adductam sic appellasset: "Quid est,
Zenobia? Ausa es insultare Romanis imperatoribus?" Illa dixisse fertur:
"Imperatorem te esse cognosco, qui vincis, Gallienum et Aureolum et
ceteros principes non putavi. Victoriam mei similem credens in consortium
regni venire, si facultas locorum pateretur, optavi." Ducta est igitur per
triumphum ea species, ut nihil pompabilius p. R. videretur iam primum
ornata gemmis ingentibus, ita ut ornamentorum onere laboraret. Fertur enim
mulier fortissima saepissime restitisse, cum diceret se gemmarum onera
ferre non posse. Vincti erant praetera pedes auro, manus etiam catenis
aureis, nec collo aureum vinculum deerat, quod scurra Persicus
praeferebat. Huic ab Aureliano concessa est, ferturque vixisse cum liberis
matronae iam more Romanae data sibi possessione in Tiburti, quae hodieque
Zenobia dicitur, non longe ab Hadriani palatioatque ab eo loco, cui nomen
est Concae.
31. Non tam digna res erat, ut etiam Vitruvia sive Victoria in litteras
mitteretur, nisi Gallieni mores hoc facerent, ut memoria dignae etiam
mulieres censerentur. Victoria enim, ubi filium ac nepotem a militibus
vidit occisos, Postumum, deinde Lollianum, Marium etiam, quem principem
milites nuncupaverant, interemptos, Tetricum, de quo superius dictum est,
ad imperium hortata est, ut virile semper facinus auderet. Insignita est
praeterea hoc titulo, ut castrorum se diceret matrem. Cusi sunt eius nummi
aerei, aurei et argentei, quorum hodieque forma extat apud Treviros. Quae
quidem non diutius vixit. Nam Tetrico imperante, ut plerique loquuntur,
occisa, ut alii adserunt, fatali necessitate consumpta. Haec sunt quae de
triginta tyrannis dicenda videbantur. Quos ego in unum volumen idcirco
contuli, ne, de singulis singula quaeque narrarem, nasceretur indigna
fastidia et ea, quae ferre lector non posset. Nunc ad Claudium principem
redeo. De quo speciale mihi volumen quamvis breve merito vitae illius
videtur edendum addito fratre singuli viro, ita ut de familia tam snacta
et tam nobili saltim pauca referantur. Studiose in medio feminas posui ad
ludibrium Gallieni, quo nihil prodigiosius passa est Romana res p., duos
etiam nunc tyrannos quasi extra numerum, quod alieni essent temporis,
additurus, unum qui fuit Maximini temporibus, alterum qui Claudii, ut
tyrannorum triginta viri hoc volumine tenerentur. Quaeso, qui expletum iam
librum acceperas, boni consultas atque hos volumini tuo volens addas, quos
ergo, quem ad modum Valentem superiorem huic volumini, sic post Claudium
et Aureliam his qui inter Tacitum et Diocletianum fuerunt, addere
destinaveram. Sed errorem meum memor historiae diligentia tuae eruditionis
avertit. Habeo igitur gratiam, quod titulum meum prudentiae tuae
benignitas inplevit. Nemo in templo Pacis dicturus est me feminas inter
tyrannos [cum risu et ioco], tyrannas videlicet vel tyrannides, ut ipsi de
me solent cum risu et ioco iactitare, posuisse. Habent integrum numerum ex
arcanis historiae in meas litteras datum. Titus enim et Censorinus
inseruntur, quorum unus, ut dixi, sub Maximino, alter sub Claudio fuit,
qui ambo ab isdem militibus, a quibus purpura velati fuerant, interempti
sunt.
32. Docet Dexippus nec Herodianus tacet omnesque, qui talia legenda
posteris tradiderunt, Titum, tribunum Maurorum, qui a Maximino inter
privatos relictus fuerat, timore violentae mortis, ut illi dicunt, invitum
vero et a militibis coactum, ut plerique adserunt, imperasse atque hunc
intra paucos dies post vindicatam defectionem, quam consularis vir Magnus
Maximino paraverat, a suis militibus interemptum; imperasse autem dicitur
mensibus sex. Fuit hic vir de primis erga rem p. domi forisque laudabilis,
sed in imperio parum felix. Alii dicunt ab Armeniis sagittariis, quos
Maximinus ut Alexandrinos et oderat et offenderat, principem factum. Nec
mireris tantam esse varietatem de homine, cuius vix nomen agnoscitur.
Huius uxor Calpurnia fuit, sancta et venerabilis femina de genere
Caesoninorum, id est Pisonum, quam maiores nostri univiriam sacerdotem
inter sacratissimas feminas adorarunt, cuius statuam in templo Veneris
adhuc vidimus acrolitham sed auratam. Haec uniones Cleopatranos habuisse
perhibetur, haec lancem centum librarum argenti, cuius plerique poetae
meminerunt, in qua maiorum eius expressa ostenderetur historia. Longius
mihi videor processisse quam res postulabat. Sed quid faciam? Scientia
naturae facilitate verbosa est. Quare ad Censorinum revertar, hominem
nobilem sed qui non tam bono quam malo rei p. septem diebus dicitur
imperasse.
33. Censorinus, vir plane militaris et antiquae in curia dignitatis, bis
consul, bis praefectus praetorii, ter praefectus urbi, quarto pro consule,
tertio consularis, legatus praetorius secundo, quarto aedilicius, tertio
quaestorius, extra ordinem quoque legatione Persica functus, etiam
Sarmatica. Post omnes tamen honores cum in agro suo degeret senex atque
uno pede claudicans vulnere, quod bello Persico Valeriani temporibus
acceperat, factus est imperator et scurrarum ioco Claudius appellatus est.
Cumque se gravissime gereret neque a militibus ob disciplinam censoriam
ferri posset, ab his ipsis, a quibus fuactus fuerat, interemptus est.
Extat eius selpulchrum circa Bononiam:, in quo grandibus litteris [circa
Bononiam] incisi sunt omnes eius honores; ultimo tamen versu adscriptum
est: "felix omnia, infelicissimus imperator". Extat eius familia
Censorinorum nomine frequantata, cuius pars Thracias odio rerum Romanarum,
pars Bithyniam petit; extat etiam domus pulcherrima adiuncta gentibus
Flaviis, quae quondam Titi principis fuisse perhibetur. Habes integrum
triginta numerum tyrannorum, qui cum malevolis quidem sed bono animo
causabaris. Da nunc cuivis libellum non tam diserte quam fideliter
scriptum. Neque ego eloquentiam mihi videor pollicitus esse, sed rem, qui
hos libellos, quos de vita principum edidi, non scribo sed dicto, et dicto
cum ea festinatione, quam, si quid vel ipse promisero vel tu petieris, sic
perurgueo, ut respirandi non habeam facultatem.
Pagina precedente