Trebellius Pollio. Vita Gallieni Salonini
1. Hic Gallieni filius fuit, nepos Valeriani, de quo quidem prope nihil
est [quod] dignum quod in litteras mittatur, nisi quod nobiliter natus,
educatus regie, occisus deinde non sua sed patris causa. De huius nomine
magna est ambiguitas. Nam multi eum Gallienum, multi Saloninum historiae
prodiderunt. Et qui Saloninum, idcirco quod apud Salonas natus esset,
cognominatum ferunt, qui autem Gallienum, patris nomine cognominatum et
avi Gallieni, summi quondam in re p. viri. Fuit denique hactenus statua in
pede montis Romulei, hoc est sacram viasm, inter templum Faustinae ac
Vestam ad arcum Fabianum, quae haberet inscriptum "Gallieno iuniori",
"Salonino" additum; ex quo eius nomen intellegi poterit. Transisse
decennium imperii Gallienum satis clarum est. Quod idcirco addidi, quia
multi eum imperii sui anno nono perisse dixerunt. Fuisse autem et alios
rebelliones sub eodem proprio dicemus loco, si quidem placuit viginti
tyrannos uno volumine includere, idcirco quod nec multa de his dici
possunt et in Gallieni vita pleraque iam dicta sunt. Et haec quidem de
Gallieno hoc interim libro dixisse sufficiet. Nam et multa iam in
Valeriani vita dicta sunt, multa in libro, qui de triginta tyrannis
inscribendus est, iam loquemur, quae iterari ac saepius dici minus utile
videbatur. Huc accedit quod quaedam etiam studiose praetermisi, ne eius
posteri multis rebus editis laederentur.
2. Scis enim ipse, quales homines cum his, qui aliqua de maioribus eorum
scripserint, quantum gerant bellum, nec ignota esse arbitror, quae dixit
Marcus Tullius in Hortensio, quem ad exemplum protreptici scripsit. Unum
tamen ponam, quod iucunditatem quandam sed vulgarem habuit, morem tamen
novum fecit. Nam cum cingula sua plerique militantium, qui ad convivium
venerant, ponerent hora convivii, Saloninus puer sive Gallienus his
auratos costilatosque balteos rapuisse perhibetur, et, cum esset difficile
in aula Palatina requirere quod perisset ac tacitis vultibus viri
detrimenta pertulissent, postea rogati ad convivium cincti adcubuerunt.
Cumque ab his quaereretur, cur non solverent cingulum, respondisse
dicuntur : "Salonino deferimus", atque hinc tractum morem, ut deinceps cum
imperatore cincti discumberent. Negare non possum aliunde plerisque videri
huius rei ortum esse morem : dicunt militare prandium, quod dictum est
parandium ab eo, quod ad bellum milites paret, a cinctis initum; cui rei
argumentum est, quod a discinctis etiam cum imperatore cenatur. Quae
idcirco posui, quia digna et memoratu videbantur et cognitu.
3. Nunc transeamus ad viginti tyrannos, qui Gallieni temporibus contemptu
mali principis extiterunt. De quibus breviter et pauca dicenda sunt; neque
enim digni sunt eorum plerique, ut volumen talium hominumsaltim nominibus
occupetur, quamvis aliqui non parum in se virtutis habuisse videantur,
multum etiam rei p. profuisse. Tam variae item opiniones sunt de Salonini
nomine, ut, qui se verius putet dicere, a matre sua Salonina appellatum
esse --- quamvis perdite dilexit, Piparam nomine, barbaram regis filiam
--- Gallienus cum suis semper flavo crinem condit. De annis autem Gallieni
et Valeriani ad imperium pertinentibus adeo incerta traduntur, ut, cum
quindecim annos eosdem imperasse constet, id est Gallienus usque ad
quintum decimum pervenisset, Valerianus vero sexto sit captus, alii novem
annis, vix decem alii etiam Gallienum imperasse in litteras mittant, cum
constet et decennalia Gothos ab eo victos, cum Odenato pacem factam, cum
Aureolo initam esse concordiam, pugnatum contra Postumum, contra
Lollianum, multae etiam ab eo gesta, quae ad virtutem, plura tamen, quae
ad dedecus pertinebant; nam et semper noctibus popinas dicitur
frequentasse et cum lenonibus, mimis scurrisque vixisse.
Pagina precedente