Trebellius Pollio. Vita Gallieni I
1. Capto Valeriano, (enimvero unde incipienda est Gallieni vita, nisi ab
eo praecipue malo, quo eius vita depressa est ?) nutante re. p., cum
Odenatus iam orientis cepisset imperium, Gallienus comperta patris
captivitate gauderet, vagabantur exercitus, murmurabant --- duces, erat
[omnium], --- maeror, [quod] --- imperator --- Romanus in Persida
serviliter teneretur --- ior omnium --- quod Gallienus na --- pater facto
sic --- moribus re p. --- perdiderat. Gallieno igitur et Volusiano conss.
Macrianus et Ballista in unum coeunt, exercitus reliquias convocant et,
cum Romanum in oriente nutaret imperium, quem facerent imperatorem,
requirunt, Gallieno tam neglegenter se agente, ut eius ne mentio quidem
apud exercitum fieret. Placuit denique, ut Macrianum cum filiis suis
imperatores dicerent ac rem p. defensandam capesseren --- sic igitur ---
delatum est --- imperium --- Macriano --- causae Macriano --- imperandi
cum filiis haec fuerunt : primum, quod nemo eo tempore sapientior ducum
habebatur, nemo ad res regendas aptior; deinde ditissimus et qui privatis
posset fortunis publica explere dispendia. Huc accedebat quod liberi eius,
fortissimi iuvenes, tota mente in bellum ruebant, ut essent legionibus
exemplo ad omnia --- militaria.
2. Ergo Macrianus --- undique auxilia --- petit occupatis a se ---
partibus, quas ipse --- posuerat ita ut --- imperium --- hoc bellum
instruxit --- cum par esset omnibus --- quae contra eum poterant cogitari.
Idem Macrianus Pisonem, unum ex nobilibus ac principibus senatus, ad
Achaiam destinavit ob hoc, ut Valentem, qui illic proconsulari imperio rem
p. gubernabat, opprimeret. Sed Valens comperto, quod Piso contra se
veniret, sumpsit imperium. Piso igitur in Thessaliam se recepit. Ubi
missis a Valente militibus cum plurimis interfectus est, ipse quoque
imperator appellatus cognomento Thessalicus. sed Macrianus retento in
oriente uno ex filiis, pacatis iam rebus Asiam primum venit, Illyricum
petit. In Illyrico cum Aureoli imperatoris, qui contra Gallienum imperium
sumpserat, duce, Domitiano nomine, manum conseruit, unum ex filiis secum
habens et triginta milia militum ducens. Sed victus est Macrianus cum
filio Macriano nomine deditusque omnis exercitus Aureolo imperatori.
3. Turbata interim re p. toto penitus orbe terrarum, ubi Odenatus comperit
Macrianum cum filio interemptum, regnare Aureolum, Gallienum remissius rem
gerere, festinavit ad alterum filium Macriani cum exercitu, si hoc daret
fortuna, capiendum. Sed hi, qui erant cum filio Macriani, Quieto nomine,
consentientis Odenato auctore praefecto Macriani Ballista iuvenem
occiderunt missoque per murum corpore Odenato se omnes statim dedidereunt.
Totius prope igitur orientis factus est Odenatus imperator, cum Illyricum
teneret Aureolus, Romam Gallienus. Idem Ballista multos Emisenos, ad quos
confugerant Macriani milites, cum Quieto et Thesaurorum custode
interfecit, ita ut civitas paene deleretur. Odenatus inter haec, quasi
Gallieni partes ageret, cuncta eidem nuntiari ex veritate faciebat. Sed
Gallienus cognito, quod Macrianus cum suis liberis esset occisus, quasi
securus rerum ac patre iam recepto, libidini et voluptati se dedidit.
Ludos circenses ludosque scaenicos, ludos gymnicos, ludiariam etiam
venationem et ludos gladiatorios dedit populumque quasi victorialibus
diebus ad festivitatem ac plausum vocavit. Et cum plerique patris eius
captivitatem maererent, ille specie decoris, quod pater eius virtutis
studio deceptus videretur, supra modum laetatus est. Constabat autem,
censuram parentis eum ferre non potuisse, votivumque illi fuisse, quod
inminentem cervicibus suis gravitatem patriam non haberet.
4. Per idem tempus Aemilianus apud Aegyptum sumpsit imperium occupatisque
horreis multa oppida malo famis pressit. Sed hunc dux Gallieni Theodotus
conflictu habito cepit atque imperatori --- u vivum transmisit.
Aegyptus{enim} --- data est --- Aemiliano --- a --- strangulato ---
milites --- vitum est - -- ribus. Cum Gallienus in luxuria et inprobitate
persisteret cumque ludibriis et helluationi vacaret neque aliter rem p.
gereret, quam cum pueri fingunt per ludibria potestates, Galli, quibus
insitum est leves ac degenerantes a virtute Romana et luxuriosos principes
ferre non posse, Postumum ad imperium vocarunt, exercitibus quoque
consentientibus, quod occupatum imperatorem libidinus querebantur. Contra
hunc Gallienus --- exercitum duxit cumque urbem, in quam iverat ---
Postumus, obsidere coepisset, defendentibus Gallis, Gallienus muros
circumiens sagitta ictus est. Nam per annos septem Postumus imperavit et
Gallias ab omnibus circumfluentibus barbaris validissime vindicavit. His
coactus malis Gallienus pacem cum Aureliolo facit oppugnandi Postumi
studio longoque bello tracto per diversas obsidiones ac proelia rem modo
feliciter modo infeliciter gerit. Accesserat praeterea his malis, quod
Scythae Bithyniam invaserant civitatesque deleverant. Denique Astacon tum,
quae Nicomedia postea dicta est, incensam graviter vastaverunt. Denique
quasi coniuratione totius mundi concussis orbis partibus etiam in Sicilia
quasi quoddam servile bellum extitit latronibus evagantibus, qui vix
oppressi sunt.
5. Et haec omnia Gallieni contemptu fiebant; neque enim quicquam est ad
audaciam malis, ad splendorem bonis promtius quam cum vel malus timetur
vel dissolutus contemnitur imperator. Gallieno et Faustiano conss. inter
tot bellicas clades etiam terrae motus gravissimus fuit et tenebrae per
multos dies, auditum praeterea tonitruum terra mugiente, non Iove tonante,
quo motu ipsae multae fabricae devoratae sunt cum habitatoribus, multi
terrore emortui; quod quidem malum tristius in Asiae urbibus fuit. Mota
est et Roma, mota Libya. Hiatus terrae plurimis in locis fuerunt, cum aqua
salsa in fossis appareret. Maria etiam multas urbes occuparunt. Pax igitur
deum quaesita inspectis Sibyllae libris factumque Iovi Salutari, ut
praeceptum fuerat, sacrificium. Nam et pestilentia tanta extiterat vel
Romae vel in Achaicis urbibus, ut uno die quinque milia hominum pari morbo
perirent. Saeviente fortuna, cum hinc terrae motus, inde hiatus soli, ex
diversis partibus pestilentia orbem Romanum vastaret, capto valeriano,
Gallis parte maxima opsessis, cum bellum Odenatus inferret, cum Aureolus
perurgeret --- cum Aemiliamus Aegyptum occupasset, Gothorum pars --- a quo
dictum est superius, Gothis inditum est, occupatis Thraciis Macedoniam
vastaverunt, Thessalonicam obsederunt, neque usquam quies mediocriter
saltem ostentata est. Quae omnia contemptu, ut saepius diximus, Gallieni
fiebant, hominis luxuriosissimi et, si esset securus, ad omne dedecus
paratissimi.
6. Pugnatum est in Achaia Marciano duce contra eosdem Gothos, unde victi
per Achaeos recesserunt. Scythae autem, hoc est pars Gothorum, Asiam
vastabant. Etiam templum Lunae ephesiae dispoliatum et incensum est, cuius
operis fama satis nota per populos. Pudet prodere, inter haec tempora, cum
ista gererentur, quae saepe Gallienus malo generis humani quasi per iocum
dixerit. Nam cum ei nuntiatum esset Aegyptum descivisse, dixisse fertur :
"Quid ? Sine lino Aegyptio esse non possumus ?" Cum autem vastatam Asiam
et elementorum concussionibus et Scytharum incursionibus comperisset :
"Quid", inquit, "sine afronitris esse non possum ?" Perdita Gallia risisse
ac dixisse perhibetur : "Num Atrabaticis sagis tuta res p. est ?" Sic
denique de omnibus partibus mundi, cum eas amitteret, quasi detrimentis
vilium ministeriorum videretur affici, iocabatur. Ac ne quid mali deesset
Gallieni temporibus, Byzantiorum civitas, clara navalibus bellis,
claustrum Ponticum, per eiusdem Gallieni milites ita omnis vastata est, ut
prorsus nemo superesset. Denique nulla vetus familia apud Byzantios
invenitur, nisi si aliquis peregrinatione vel militia occupatus evasit,
qui antiquitatem generis nobilitatemque repraesentet.
7. Contra Postumum igitur Gallienus cum Aureolo et Claudio duce, qui
postea imperium optinuit, principe generis Constanti Caesaris nostri,
bellum iniit, et cum multis auxiliis Postumus iuvaretur Celticis atque
Francicis, in bellum cum Victorino processit, cum quo imperium
participaverat. Victrix Gallieni pars fuit pluribus proeliis eventuum
variatione decursis. Erat in Gallieno subitae virtutis audacia, nam
aliquando iniuriis graviter movebatur. Denique ad vindictam Byzantiorum
processit et, cum non putaret recipi se posse muris, receptus alia die
omnes milites inermes armatorum corona circumdatos interemit fracto
foedere, quod promiserat. Per eadem tempora etiam Scythae in Asia
Romanorum ducum virtute ac ductu vastati ad propria recesserunt.
Interfectis sane militibus apud Byzantium Gallienus, quasi magnum aliquid
gessisset, Romam cursu rapido convolavit convocatisque patribus decennia
celebravit novo genere ludorum, nova specie pomparum, exquisito genere
voluptatum.
8. Iam primum inter togatos patres et equestrem ordinem albato milite et
omni populo praeeunte, servis etiam prope omnium et mulieribus cum cereis
facibus lampadis praecedentibus Capitolium petit. Praecesserunt etiam
altrinsecus centeni albi boves cornuis auro iugatis et dorsualibus sericis
discoloribus praefulgentes; agnae candentes ab utraque parte ducentae
praecesserunt et decem elefanti, qui tunc erant Romae, mille ducenti
gladiores pompabiliter ornati cum auratis vestibus matronarum, mansuetae
ferae diversi generis ducentae ornatu quam maximo affectae, carpenta cum
mimis et omni genere histrionum, pugilles flacculis, non veritate
pugillantes. Cyclopea etiam luserunt omnes apenarii, ita ut miranda
quaedam et stupenda monstrarent. Omnes viae ludis strepituque et plausibus
personabant. Ipse medius cum picta toga et tunica palmata inter patres, ut
diximus, omnibus sacerdotibus praetextatis Capitolium petit. Hastae
auratae altrinsecus quingenae, vexilla centena praeter ea, quae
collegiorum erant, dracones et signa templorum omniumque legionum ibant.
Ibant praeterea gentes simulatae, ut Gothi, Sarmatae, Franci, Persae, ita
ut non minus quam duceni globis singulis ducerentur.
9. Hac pompa homo ineptus eludere se credidit populum Romanum, sed, ut
sunt Romanorum facetiae, alius Postumo favebat, alius Regiliano, alius
Aureolo aut Aemiliano, alius Saturnino, nam et ipse iam imperare
dicebatur. Inter haec ingens querella de patre, quem inultum filius
liquerat, et quem externi utcumque vindicaverant. Nec tamen Gallienus ad
talia movebatur obstupefacto voluptatibus corde sed ab his, qui circum eum
erant, requirebat : "Ecquid habemus in prandio ? Ecquae voluptates paratae
sunt? Et qualis cras erit scaena qualesque circenses ?" Sic confecto
itinere celebratisque hecatombiis ad domum regiam redit conviviisque et
epulis decursis alios dies voluptatibus publicis deputabat. Praetereundum
non est haud ignobile facetiarum genus. Nam cum grex Persarum quasi
captivorum per pompam - rem ridiculam - duceretur, quidam scurrae
miscuerunt se Persis, diligentissime scrutantes omnia atque unius cuiusque
vultum mira inhiatione rimantes. A quibus cum quaereretur, quidnam ageret
illa insolentia, illi responderunt : "Patrem principis quaerimus." Quod
cum ad Gallienum pervenisset, non pudore, non maerore, non pietate
commotus est scurrasque iussit vivos exuri. Quod populus factum tristius,
quam quisquam aestimat, tulit, milites vero ita doluerunt, ut non multo
post vicem redderent.
10. Gallieno et Saturnino conss. Odenatus rex Palmyrenorum optinuit totius
orientis imperium, idcirco praecipue, quod se fortibus factis dignum
tantae maiestatis infulis declaravit, Gellieno aut nullas aut luxuriosas
aut ineptas res agente. Denique statim bellum Persis in vindictam
Valeriani, quam eius filius neglegebat, indixit. Nisibin et Carras statim
occupat tradentibus sese Nisibenis atque Carrenis et increpantibus
Gallienum. Nec defuit tamen reverentia Odenati circa Gallienum; nam captos
satrapas insultandi prope gratia et ostentandi sui ad eum misit. Qui cum
Romam deducti essent, vincente Odenato triumphavit Gallienus nulla
mentione patris facta, quem ne inter deos quidem nisi coactus rettulit,
cum mortuum audisset, sed adhuc viventem, nam de illius morte falso
compererat. Odenatus autem Ctesifontem Parthorum multitudinem obsedit
vastatisque circum omnibus locis innumeros homines interemit. Sed cum
satrapae omnes ex omnibus regionibus illuc defensionis communis gratia
convolassent, fuerunt longa et varia proelia, longior tamen Romana
victoria. Et cum nihil aliud ageret nisi ut Valerianum Odenatus liberaret,
instabat cottidie, ac locorum difficultatibus in alieno solo imperator
optimus laborabat.
11. Dum haec apud Persas geruntur, Scythae in Cappadociam pervaserunt.
Illic captis bello etiam vario diu acto se ad Bithyniam contulerunt. Quare
milites iterum de novo imperatore faciendo cogitarunt. Quos omnes
Gallienus more suo, cum placare atque ad gratiam suam reducere non posset,
occidit. Cum tamen sibi milites dignum principem quaererent, Gallienus
apud Athenas archon erat, id est summus magistratus, vanitate illa, qua et
civis adscribi desiderabat et sacris omnibus interesse. Quod neque
Hadrianus in summa felicitate neque Antoninus in adulta fecerat pace, cum
tanto studio Graecarum ducti sint litterarum, ut raro aliquibus
doctissimis magnorum arbitrio cesserint virorum. Areopagitarum praeterea
cupiebat ingeri numero contempta prope re p. Fuit enim Gallienus, quod
negari non potest, oratione, poemate atque omnibus artibus clarus. Huius
illud est epitalamion, quod inter centum poetas praecipuum fuit. Nam cum
fratrum suorum filios iungeret et omnes poetes Graeci Latinique
epithalamia dixissent, idque per dies plurimos, ille, cum manus sponsorum
teneret, ut quidam dicunt, saepius ita dixisse fertur :
Ite, agite, o pueri, pariter sudate medullis
omnibus inter vos, non mumura vestra columbae,
brachia non hederae, non vincant oscula conchae.
Longum est eius versus orationesque conectere, quibus suo tempore tam
inter poetas quam inter rhetores emicuit. Sed aliud in imperatore
quaeritur, aliud in oratore vel poeta flagitatur.
12. Laudatur sqane eius optimum factum; nam consulatu Valeriani fratris
sui et Lucilli propinqui ubi comperit ab Odenato Persas vastatos, redactam
Nisibin et Carras in potestatem Romanam, omnem Mesopotamiam nostram,
denique Ctesifontem esse perventum, fugisse regem, captos satrapas,
plurimos Persarum occisos, Odenatum participato imperio Augustum vocavit
eiusque monetam, qua Persas captos traheret, cudi iussit. Quod et senatus
et urbs et omnis aetas gratanter accepit. Fuit praeterea idem
ingeniosissimus, cuius ostendendi acuminis scilicet pauca libet ponere :
nam cum taurum ingentem in harenam misisset exissetque ad eum feriendum
venator neque productum decies potuisset occidere, coronam venatori misit,
mussantibusque cunctis, quid rei esset, quod homo ineptissimus
coronaretur, ille per curionem dici iussit : "Taurum totiens non ferire
difficile est." Idem, cum quidam gemmas vitreas pro veris vendidisset eius
uxori atque illa re prodita vindicari vellet, subripi quasi ad leonem
venditorem ivissit, deinde e cavea caponem emitti, mirantibusque cunctis
rem tam ridiculam per curionem dici iussit : "Inposturam fecit et passus
est." Deinde negotiatorem demisit. Occupato tamen Odenato bello Persico,
Gallieno rebus ineptissimis, ut solebat, incubante Scythae navibus factis
Heracleam pervenerunt atque inde cxum praeda in solum proprium
reverterunt, quamvis multi naufragio perierint navali bello superati
[sint].
13. Per idem tempus Odenatus insidiis consobrini sui interemptus est cum
filio Herode, quem et ipsum imperatorem appellaverat. Cum Zenobia, uxor
eius, quod parvuli essent filii eius, qui supererant, Herennianus et
Timolaus, ipsa suscepit imperium diuque rexit, non muliebriter neque more
femineo, sed non solum Gallieno, quo quae virgo melius imperare potuisset,
verum etiam multis imperatoribus fortius atque solertius. Gallienus sanme,
ubi ei nuntiatum Odenatum interemptum, bellum Persis ad seram nimis
vindictam patris paravit collectisque per Heraclianum ducem militibus
sollertis principis rem gerebat. Qui tamen Heraclianus, cum contra Persas
profectus esset, a Palmyrenis victus omnes, quos paraverat, milites
perdidit, Zenobia Palmyrenis et orientalibus plerisque viriliter
imperante. Inter haec Scythae per Euxinum navigantes Histrum ingressi
multa gravia in solo Romano fecerunt. Quibus compertis Gallienus Cleodamum
et Athenaeum Byzantios instaurandis urbibus muniendisque praefecit,
pugnatumque est circa Pontum, et a Byzantiis ducibus victi sunt barbari.
Veneriano item duce navali bello Gothi superati sunt, cum ipse Veneriaqnus
militari perit morte. Atque inde Cyzicum et Asiam, deinceps Achaiam omnem
vastarunt et ab Atheniensibus duce Dexippo, scriptore horum temporum,
victi sunt. Unde pulsi per Epirum, Macedoniam, Moesiam pervagati sunt.
Gallienus interea vix excitatus publicis malis Gothis vagantibus per
Illyricum occurrit et fortuito plurimos interemit. Quo comperto Scyhtae
facta carragine per montem Gessacem fugere sunt conati. Omnes inde Scythas
Marcianus varia bellorum fortuna --- quae omnes Scythas ad rebellionem
excitarunt.
14. Et haec quidem Heracliani ducis erga rem p. devotio fuit. Verum cum
Gallieni tantam improbitatem ferre non possent, consilium inierunt
Marcianus et Heraclianus, ut alter eorum imperium caperet --- et Claudius
quidem, ut suo dicemus loco, vir omnium optimum, electus est, qui consilio
non adfuerat, eaque apud cunctos reverentia, ut iuste dignus videretur
imperio, quemadmodum postea conprobatum est. Is enim est Claudius, a quo
Constantius, vigilissimus Caesar, originem ducit. Fuit isdem socius in
appetendo imperio quidam Ceronius sive Cecropius, dux Dalmatarum, qui eos
et urbanissime et prudentissime adiuvit. Sed cum imperium capere vivo
Gallieno non possent, huius modi eum insidiis adpetendum esse duxerunt, ut
labem inprobissimam malis fessa re p. a gubernaculis humani generis
dimoverent, ne diutius theatro et circo addicta res p. per voluptatum
deperiret inlecebras. Insidiarum genus fuit tale : Gallienus ab Aureolo,
qui principatum invaserat, dissidebat, sperans cotidie gravem et
intolerabilem tumultuarii imperatoris adventum. Hoc scientes Marcianus et
Cecropius subito Gallieno iusserant nutiari Aureolum iam venire. Ille
igitur militibus cogitatis quasi certumprocessit ad proelium atque ita
missis percussoribus interemptus est. Et quidem Cecropii Dalmatarum ducis
gladio Gallienus dicitur esse percussus, ut quidam ferunt, circa
Mediolanium, ubi continuo et frater eius Valerianus est interemptus, quem
multi Augustum, multi Caesarem, multi neutrum fuisse dicunt. Quod veri
simile non est, si quidem capto iam Valeriano scriptum invenimus in fastis
: "Valeriano imperatore consule". Quis igitur alius potuit esse Valerianus
nisi Gallieni frater ? Constat de genere, non satis tamen cosntat de
dignitate vel, ut coeperunt alii loqui, de maiestate.
15. Occiso igitur Gallieno seditio ingens militum fuit, cum spe praedae ac
publicae vastationis imperatorem sibi utilem, necessarium, fortem,
efficacem ad invidiam faciendam dicerent raptum. Quare consilium principum
fuit, ut milites eius quo solent placari genere sedarentur. Promissis
itaque per Marcianum aureis vicenis et acceptis - nam praesto erat
thesaurorum copia - Gallienum tyrannum militari iudicio in fastos publicos
rettulerunt. Sic militibus sedatis Claudius, vir sanctus ac iure
venerabilis et bonis omnibus carus, amicus patriae, amicus legibus,
accpetus senatui, populo bene cognitus accepit imperium.
16. Haec vita Gallieni fuit, breviter a me litteris intimata, qui natus
abdomini et voluptatibus dies ac noctes vino et stupris perdidit, orbem
terrarum viginti prope per tyrannos vastari fecit, ita ut etiam mulieres
illo melius imperarent. Ac ne eius praetereatur miseranda solertia, veris
tempore cubicula de rosis fecit. Hieme summa melones exhibuit. Mustum quem
ad modum toto anno haberetur, docuit. Ficos virides et poma ex arboribus
recentia semper alienis mensibus praebuit. Mantelibus aureis semper
stravit. Gemmata vasa fecit eademque aurea. Crinibus suis auri scobem
aspersit. Radiatussaepe processit. Cum clamyde purpurea gemmatisque
fibulis et aureis Romae visus est, ubi semper togati principes videbantur.
Purpuream tunicam auratamque virilem eandemque manicatam habuit. Gemmato
balteo usus est. Corrigias gemmeas adnexuit, cum campagos reticulos
appellaret. Convivatus in publico est. Congiariis populum mollivit.
Senatui sportulam sedens erogavit. Matronas ad consilium suum rogavit
isdemque manum sibi osculantibus quaternos aureos sui nominis dedit.
17. Ubi de Valeriano patre comperit quod captus esset, id quod
philosophorum optimus de filio amisso, dixisse fertur : "Sciebam me
genuisse mortalem". [Nec defuit an ille sic dixit : "Sciebam patrem meum
esse mortalem".] Nec defuit Annius Cornicula, qui eum quasi constantem
principem falsus sua voce laudaret. [Peior tamen ille qui credidit.] Saepe
ad tibicinem processit, ad organum se recepit, cum processui et recessui
cani iuberet. Lavit ad diem septimo aestate vel sexto, hieme secundo vel
tertio. Bibit in aureis semper poculis aspernatus vitrum, ita ut diceret
nil esse communius. Semper vina variavit neque umquam in uno convivio ex
uno vino duo pocula bibit. Concubinae in eius tricliniis saepe
accubuerunt. Mensam secundam scurrarum et mimorum semper prope habuit. Cum
iret ad hortos nominis sui, omnia palatina officia sequebantur. Ibant et
praefecti et magistri officiorum omnium adhibebanturque conviviis et
natationibus lavabant simul cum principe. Admittebantur saepe etiam
mulieres, cum ipso pulchrae puellae, cum illis anus deformes. Et iocari se
dicebat, cum orbem terrarum undique perdidisset.
18. Fuit tamen nimiae crudelitatis in milites, nam et terna milia et
quaterna militum singulis diebus occidit. Statuam sibi maiorem colosso
fieri praecepit Solis habitu, sed ea inperfecta perit. Tam magna denique
coeperat fieri, ut duplex ad colossum videretur. Poni autem illam voluerat
in summo Esquiliarum monte, ita ut hastam teneret, per cuius scapum infans
ad summum posset ascendere. Sed et Claudio et Aureliano deinceps stulta
res vita est, si quidem etiam equos et currum fieri iusserat pro qualitate
statuae atque in altissima base poni. Porticum Flaminiam usque ad pontem
Molvium et ipse paraverat ducere, ita ut tetratichae fierent, ut autem
alii dicunt, pentastichae, ita ut primus ordo pilas haberet et ante se
columnas cum statuis, secundus et tertius et deinceps ®dia tessarov¯
columnas. Longum est eius cuncta in litteras mittere, quae qui volet
scire, legat Palfurium Suram, qui ephemeridas eius vitae composuit. Nos ad
Saloninum revertamur.
Pagina precedente