Trebellius Pollio. Vita Valeriani II
1. Poteram multa alia et senatus consulta et iudicia principum de
Valeriano proferre, nisi et vobis pleraque nota essent, et puderet altius
virum extollere, qui fatali quadam necessitate superatus est. Nunc ad
Valerianum minorem revertar.
2. Valerianus iunior, alia quam Gallienus matre genitus, forma conspicuus,
verecundia probabilis, eruditione pro aetate clarus, moribus periucundus
atque a fratris dissolutione seiunctus, a patre absente Caesar est
appellatus, a fratre, ut Caelestinus dicit, Augustus. Nihil habet
praedicabile in vita, nisi quod est nobiliter natus, educatus optime et
miserabiliter interemptus. Et quoniam scio errare plerosque, qui Valeriani
imperatoris titulum in sepulchro legentes illius Valeriani redditum putant
corpus, qui a Persis est captus, ne ullus error obrepat, mittendum in
litteras censui hunc Valerianum circa iussu : "Valerianus imperator." Non
puto plus aliquid vel de maiore Valeriano vel de iuniore requirendum. Et
quoniam vereor, ne modum voluminis transeam, si Gallienum, Valeriani
filium, de quo iam multus [et fortasse nimius] nobis fuit sermo [in illius
vita,] vel Saloninum filium etiam Gallieni, qui et [Saloninus et]
Gallienus est dictus in [historia sui temporis, huic] libro adiunctos
[edam, nunc] ad aliud volumen transeam, ut iubetur.] semper enim me vobis
dedimus et famae, cui negare nihil possumus.
Pagina precedente