Trebellius Pollio. Vita Valeriani I
1. Sapori rex regum Velsolus : "Si scirem posse aliquando Romanos penitus
vinci, gauderem tibi de victoria, quam praefers. Sed quia vel fato vel
virtute gens illa plurimum potest, vide, ne, quod senem imperatorem
cepisti, et id quidem fraude, male tibi cedat, posterisve tuis. Cogita,
quantas gentes Romani ex hostibus suas fecerint, a quibus saepe victi
sunt. Audivimus certe, quod Galli eos vicerint et ingentem illam civitatem
incenderint: certe Romanis serviunt. Quid Afri ? Certe serviunt Romanis.
De longioribus exemplis et fortasse interioribus nihil dico. Mithridates
Ponticus totam Asiam tenuit: certe victus est, certe Asiam Romanorum est.
Si meum consilium requiris, utere occasione pacis et Valerianum suis
redde. Ego gratulor felicitati tuae, si tamen illa uti tu scias".
2. Velenus rex Cadusiorum sic scripsit : "Remissa mihi auxilia integra et
incolumnia gratanter accepi. At captum Valerianum principem principum non
satis gratulor, magis gratularer, si redderetur. Romani enim graviores
tunc sunt, quando vincuntur. Age igitur ut prudentem decet, nec fortuna te
inflammet, quae multos decepit. Valerianus et filium imperatorem habet et
nepotem Caesarem, et quid ad omnem orbem illum Romanorum, qui contra te
totus insurget ? Redde igitur Valerianum et fac cum Romanis pacem, nobis
etiam ob gentes Ponticas profuturam".
3. Artabasdes rex Armeniorum talem ad Saporem epistolam misit : "In partem
gloriae venio, sed vereor, ne non tam viceris quam bella severis.
Valerianum et filius repetit et nepos et duces Romani omnis Gallia et
omnis Africa et omnis Hispania et omnis Italia et omnes gentes, quae sunt
in Illyrico atque in oriente et in Ponto, quae cum Romanis consentiunt aut
Romanorum sunt. Unum ergo senem cepisti, sed omnes gentes orbis terrarum
infestissimas tibi fecisti, fortassis et nobis, qui auxilia misimus, qui
vicini sumus, qui semper vobis inter vos pugnantibus laboramus."
4. Bactrani et Hiberi et Albani et Tauroscythae Saporis litteras non
receperunt, sed ad Romanos duces scripserunt auxilia pollicentes ad
Valerianum de captivitate liberandum. Sed Valeriano apud Persas
consenescente Odenatus Palmyrenus collecto exercitu rem Romanam prope in
pristinum statum reddidit. Cepit regis thesauros, cepit etiam, quas
thesauris cariores habent reges Parthici, concubinas. Quare magis
reformidans Romanos duces Sapor timore Ballistae atque Odenati in regnum
suum ocius se recepit. Atque hic interim finis belli fuit Persici.
5. Haec sunt digna cognitu de Valeriano, cuius per annos septuaginta vita
laudabilis in eam conscenderat gloriam, ut post omnes honores et
magistratus insigniter gestos imperator fieret, non, ut solet, tumultuario
populi concursu, non militum strepitu, sed iure meritorum et quasi ex
totius orbis una sententia. Denique si data esset omnibus potestas
promendi arbitrii, quem imperatorem vellent, alter non esset electus. Et
ut scias, quanta vis in Valeriano meritorum fuerit publicorum, ponam
senatus consulta, quibus animadvertant omnes, quid de illo semper
amplissimus ordo iudicaverit. Duobus Deciis conss. sexto kal. Novembrium
die, cum ob imperatoriaslitteras in aede Castrorum senatus haberetur
ireturque per sententias singulorum, cui deberet censura deferri (nam id
Decii posuerant in senatus amplissimi potestate), ubi primum praeto
redixit : "Quid vobis videtur, p.c., de censore deligendo?" atque eum, qui
erat princeps tunc senatus, sententiam rogasset absente Valeriano (nam
ille in procinctu cum Decio tunc agebat), omnes una voce dixerunt
interrupto more dicendae sententiae : "Valeriani vita censura est. Ille de
omnibus iudicet, qui est omnibus melior. ille de senatu iudicet, qui
nullum habet crimen. Ille de vita nostra sententiam ferat, cui nihil
potest obici. Valerianus a prima pueritia fuit censor. Valerianus in tota
vita sua fuit censor. Prudens senator, modestus senator, gravis senator,
amicus bonorum, inimicus tyrannorum, hostis criminum, hostis vitiorum.
Hunc censorem omnes accipimus, hunc imitari omnes volumus. Primus genere,
nobilis sanguine, emendatus vita, doctrina clarus, moribus singularis
exemplo antiquitatis." Quae cum essent saepius dicta, addiderunt :
"omnes", atque ita discessum est.
6. Hoc enatus consultum ubi Decius accepit, omnes aulicos convocavit,
ipsum etiam Valerianum praecepit rogari atque in conventu summorum virorum
recitato senatus consulto : "Felicem te", inquit, "Valerianum, totius
senatus sententia, immo animis atque pectoribus totius orbis humani.
Suscipe censuram, quam tibi detulit Romana res publica, quam solus
mereris, iudicaturus de moribus omnium, iudicaturus de moribus nostris. Tu
aestimabis, qui manere in curia debeant, tu censibus modum pones, tu
vectigalia firmabis, divides, statues, tu res publicas recensebis; tibi
legum scribendarum auctoritas dabitur, tibi de ordinibus militum
iudicandum est; tu arma respicies, tu de nostro Palatio, tu de iudicibus,
tu de praefectis eminentissimis iudicabis, excepto denique praefecto urbis
Romae, exceptis consulibus ordinariis et sacrorum rege ac maxima virgine
Vestalium - si tamen incorrupta permanebit -, de omnibus sententias feres.
Laborabunt autem etiam illi, ut tibi placeant, de quibus non potes
iudicare." Haec Decius. Sed Valeriano sententia huiusmodi fuit : "Ne,
quaeso, sanctissime imperator, ad hanc me necessitatem alliges, ut ego
iudicem de populo, de militibus, de senatu, de omni penitus orbe iudicibus
et tribunis ac ducibus. Haec sunt, propter quae Augustum nomen tenetis;
apud vos censura desedit, non potest hoc implere privatus. Veniam igitur
eius honoris peto, cui vita inpar est, inpar est confidentia, cui tempora
sic repugnant, ut censuram hominum natura non quaerat."
Pagina precedente