Iulius Capitolinus. Vita Maximi et Balbini
1. Interemptis in Africa Gordiano seniore cum filio, cum Maximinus ad
urbem furens veniret, ut, quod Gordiani Augusti appellati fuerant,
vindicaret, senatus praetrepidus in aedem Concordiae VII. idus Iunias
concurrit, Iudis Apollinaribus, remedium contra furorem hominis
improbissimi requirens. Cum igitur duo consulares et eminentes quidem
viri, Maximus et BAlbinus (quorum Maximus a plerisque in historia
reticetur et loco eius Puppieni nomen infertur, cum et Dexippus et
Arrianus Maximum et Balbinum dicant electos contra Maximinum post
Gordianos), quorum alter bonitate, virtute alter ac severitate clari
habebantur, ingressi essent curiam ac praecipue timorem Maximini adventus
fronte ostenderent, referente consule de aliis rebus, qui primam
sententiam erat dicturus, sic exorsus est : "Minora vos sollicitant, et
prope aniles res ferventissimo tempore tractamus in curia. Quid enim opus
de restitutione templorum, de basilicae ornatu, de thermis Titianis, de
exaedificatione amphitheatri agere, cum immineat Maximinus, quem hostem
mecum ante dixistis, Gordiani duo, in quibus praesidium fuerat, interempti
sint, neque in praesenti ullum sit auxillium, quo respirare possimus?
Agite igitur, p.c., principes dicite. Quid moramini? Ne, dum singulatim
pertimescitis, intimore potius quam in virtute opprimamini."
2. Post haec tacentibus cunctis, cum Maximus, qui et natu grandior erat et
meritis et virtute ac severitate clarior, dicere sententiam coepisset.
Quae ostenderet duos principes esse faciendos, Vectius Sabinus ex familia
Ulpiorum rogato consule, ut sibi dicere atque interfari liceret, sic
exorsus est : "Scio, p.c., hanc rebus novis inesse oportere constantiam,
ut rapienda sint consilia, non quaerenda, verbis quin etiam plurimis
abstinendum sit atque sententiis, ubi res perurguent. Cervices suas
quisque respiciat, uxorem ac liberos cogitet, avitas patriasque fortunas :
quibus omnibus inminet Maximinus, natura furiosus, truculentus, inmanis,
causa vero, ut sibi videtur, satis iusta truculentior. Ille quadrato
agmine castris ubique positis ad urbem tendit, vos sedendo et consultando
diem teritis. Longa oratione opus non est : faciendus est imperator, immo
faciendi sunt principes, unus qui in urbe resideat, alter qui obviam cum
exercitu latronibus pergat. Ego principes dico, vos firmate, si placet,
sin minus, meliores ostendite : Maximum igitur atque Balbinum, quorum unus
in re militari tantus est, ut novitatem generis splendore virtutis
evexerit, alter ita clarus nobilitate est, ut et morum lenitate rei p. sit
necessarius et vitae sanctimonia, quam a prima aetate in studiis semper ac
litteris tenuit. Habetis sententiam, p.c., mihi fortasse periculosiorem
quam vobis, sed nec vobis satis tutam, si non aut hos principes
feceritis." Post haec adclamatum est uno consensu : "Aequum est, iustum
est. Sententiae Sabini omnes consentimus. Maxime et Balbine Augusti, dii
vos servent. Di vos principes fecerunt, di vos conservent. Vos senatum a
latronibus vindicate, vobis bellum contra latrones mandamus. Hostis
publicus Maximinus cum filio pereat, hostem publicum vos persequimini.
Felices vos iudicio senatus, felicem rem p. vestro imperio. Quod vobis
senatus detulit, fortiter agite; quod vobis senatus detulit, libenter
accipite."
3. His atque aliis adclamationibus imperatores facti sunt Maximus atque
Balbinus. Egressi igitur e senatu primum Capitolium escenderunt ac rem
divinam fecerunt. Deinde ad rostra populum convocarunt. Ubi cum orationem
de senatus ententia et de sua electione habuissent, p.R. cum militibus,
qui forte convenerant, adclamavit : "Gordianum Caesarem omnes rogamus."
Hic nepos erat Gordiani ex filio, qui est in Africa occisus, annum agens
aetatis quartum decimum, ut plerique dicunt. Qui statim raptus est et novo
genere senatus consulti, cum eadem die senatus consultum factum esset,
inductus in curiam Caesar est appellatus.
4. Prima igitur relatio principum fuit, ut duo Gordiani divi
appellarentur. Aliqui autem unum putant appellatum,seniorem videlicet, sed
ego libris, quos Iunius Cordus affatim scripsit, legisse memini ambos in
deos relatos, si quidem senior laqueo vitam finivit, iunior autem in bello
consumptus est, qui utique maiorem meretur reverentiam, quod eum bellum
rapuit. Post has igitur relationes praefectura urbi in Sabinum conlata
est, virum gravem et Maximi moribus congruentem, praetoriana in Pinarium
Valentem. Sed priusquam de actibus eorum loquar, placet aliqua dici de
moribus atque genere, non eo modo quo Iunius Cordus est persecutus omnia,
sed illo quo Svetonius Tranquillus et Valerius Marcellinus, quamvis Curius
Fortunatianus, qui omnem hanc historiam perscripsit, pauca contigerit,
Cordus vero tam multa, ut etiam pleraque vilia et minus honesta
perscripserit.
5. Maximo pater fuit Maximus, unus e plebe, ut nonnulli dicunt, faber
ferrarius, ut alii, raedarius vehicularius fabricator. Hunc suscepit ex
uxore Prima nomine. Cui fratres quattuor pueri fuerunt, quattuor puellae,
qui omnes intra pubertatem interierunt. Nato Maximo carnem bubulam et
quidem multam aquila in cella eorum proiecisse fertur, quae angusto
patebat inpluvio, eandemque, cum iaceret neque quisquam adtingere auderet
religionis timore, iterum sustulisse et in proximum sacellum, quod erat
Iovis Praestitis, detulisse. Id eo tempore nihil visum est ominis habere,
sed non sine causa factum probavit imperium. Pueritiam omnem in domo
patrui Pinarii fecit, quem statim ad praefecturam praetorii subvexit, ubi
factus est imperator. Operam grammatico, rhetori non multum dedit, si
quidem semper virtuti militari et severitati studuit. Attamen militaris
tribunus fuit et multos egit numeros et postea praeturam, sumptu
Pescenniae Marcellinae, quae illum loco filii suscepit et aluit. Inde
proconsulatum Bithyniae egit et deinceps Graeciae ac tertio Narbonae.
Missus praeterea legatus Sarmatas in Illyrico contudit atque inde
translatus ad Renum rem contra Germanos satis feliciter gessit. Post haec
praefectus urbi prudentissimus, [in] ingeniosissimus et severissimus
adprobatus est. Quare veluti meritum senatus ei, homini, quod non licebat,
novae familiae, imperium tamen detulit, confessis omnibus eo tempore in
senatu aptiorem non esse, qui deberet principis nomen accipere.
6. Et quoniam etiam minora plerique desiderant, fuit cibi avidus, vini
parcissimus, ad rem Veneriam nimis rarus, domi forisque semper severus,
ita ut et tristis cognomen acciperet. Vultu gravissimus et retorridus,
statura procerus, corporis qualitate sanissimus, moribus aspernabilis ac
tamen iustus neque umquam usque ad exitum negotiorum vel inhumanus vel
inclemens. Rogatus semper ignovit nec iratus est, nisi ubi eum irasci
decuit. Factionibus se numquam praebuit, iudicii tenax fuit neque aliis
potius quam sibi credidit. Quare et a senatu multum dilectus est et a
populo timori habitus, si quidem sciebat populus eius censoriam
praefecturam, quam videbat posse in imperio vehementius convalescere.
7. Balbinus nobilissimus et iterum consul, rector provinciarum
infinitarum. Nam et Asiam et Africam et Bithyniam et Galatiam et Pontum et
Thracias et Gallias civilibus administrationibus rexerat, ducto nonnumquam
exercitu, sed rebus bellicis minor fuerat quam in civilibus; attamen
bonitate, nimia sanctitate ac verecundia ingentem sibi amorem
conlocaverat. Familiae vetustissimae, ut ipse dicebat, a Balbo Cornelio
Theofane originem ducens, qui per Gnaeum Pompeium civitatem meruerat, cum
esset suae patriae nobilissimus idemque historiae scriptor. Statura aeque
procerus, corporis qualitate conspicuus, in voluptatibus nimius. Quem
quidem adiuvabat divitiarum abundantia, nam erat et a maioribus dives et
multa hereditatibus per se ipse collegerat. Eloquentia clarus, poemate
inter sui temporis poetas praecipuus. Vini, cibi, rei Veneriae avidus,
vestitu cultus, nec quicquam defuit. Quod illum populo non commendabilem
redderet. Amabilis etiam senatui fuit. Haec de utriusque vita conperimus.
Denique nonnulli, quemadmodum Catonem et Caesarem Sallustius comparat, ita
hunc quoque conparandum putarunt, ut alterum severum, clementem alterum,
bonum illum, istum constantem, illum nihil largentem, hunc afluentem
copiis omnibus dicerent.
8. Haec de moribus atque genere. Decretis ergo omnibus imperatoriis
honoribus atque insignibus, percepta tribunicia potestate, iure
proconsulari, pontificatu maximo, patris etiam patriae nomine inierunt
imperium. Sed dum in Capitolio rem divinam faciunt, populus R. imperio
Maximi contradixit. Timebant enim severitatem eius homines vulgares quam
et senatui acceptissimam et sibi adversissimam esse credebant. Quare
factum est, ut diximus, ut Gordianum adulescentulum principem peterent,
qui statim factus est nec prius permissi sunt ad Palatium stipati armatis
ire, quam nepotem Gordiani Caesaris nomine nuncuparunt. His gestis
celebratisque sacris, datis ludis scaenicis ludisque circensibus,
gladiatorio etiam munere Maximus susceptis votis in Capitolio ad bellum
contra Maximinum missus est cum exercitu ingenti, praetorianis Romae
manentibus. Unde autem mos tractus sit, ut proficiscentes ad bellum
imperatores munus gladiatorium et venatus darent, breviter dicendum est.
Multi dicunt apud veteres hanc devotionem contra hostes factam, ut civium
sanguine litato specie pugnarum se Nemesis, id est vis quaedam Fortunae,
satiaret. Alii hoc litteris tradunt, quod veri similius credo, ituros ad
bellum Romanos debuisse pugnas videre et vulnera et ferrum et nudos inter
se coorientes, nec in bello armatos hostes timerent aut vulnera et
sanguinem perhorrescerent.
9. Et Maximo quidem ad bellum profecto Romae praetoriani remanserunt.
Inter quos et populum tanta seditio fuit, ut ad bellumintestinumveniretur,
urbis Romae pars maxima incenderetur, templa foedarentur, omnes plateae
cruore polluerentur, cum Balbinus, homo lenior, seditionem sedare non
posset. Nam et in publicum processit, manus singulis quibusque tetendit et
paene ictum lapidis passus est, ut alii dicunt, etiam fuste percussus est.
Neque sedasset tumultum, nisi infantem Gordianum purpuratum ad populum
longissimi hominis collo superpositum produxisset. Quo viso populus et
milites usque adeo placati sunt, ut amore illius in concordiam redirent.
Neque umquam quisquam in illa aetate sic amatus est merito avi et
avunculi, qui pro p. R. contra Maximinum in Africa vitam finiverant;
tantum apud Romanos memoria bonarum rerum valet.
10. Maximo igitur ad bellum profecto senatus per omnes regiones
consulares, praetorios, quaestorios, aedilicios, tribunicios etiam viros
misit, ita ut unaquaeque civitas, ut per singulas urbes Maximinus
fatigaretur. Iussum tunc tamen, ut omnia ex agris in civitates
colligerentur, ne quis hostis publicus inveniret. Scriptum est praeterea
ad omnes provincias missis frumentariis iussumque, ut, quicumque Maximinum
iuvisset, inhostium numero duceretur. Inter haec Romae iterum seditiones
inter populum et milites ortae sunt. Et cum mille edicta Balbinus
proponeret nec audiretur, veterani se in castra praetoria contulerunt cum
ipsis praetorianis, quos coepit populus obsidere. Nec umquam ad amicitiam
essent redacti, nisi fistulas aquarias populus incidsset. In urbe autem,
priusquam dictum esset milites pacatos venire, et tegulae de tectis iactae
sunt et omnia, quae in domibus erant, vasa proiecta. Atque ideo maior pars
civitatis perit et multorum divitiae. Nam latrones se militibus miscuerunt
ad vastanda ea, quae norant ubi repperirent.
11. Cum haec Romae geruntur, Maximus sive Puppienus apud Ravennam bellum
parabat ingenti apparatu, timens vehementissime Maximinum, de quo
saepissime dicebat se non contra hominem, sed contra Cyclopem bellum
gerere. Et Maximinus quidem apud Aquleiam ita victus est, ut a suis
occideretur, caputque eius et filii perlatum est Ravennam, quod a Maximo
Romam transmissum est. Non tacenda hoc loco devotio est Aquileiensium pro
Romanis, qui etiam crines mulierum pro nervis ad sagittas emittendas
adhibuisse dicuntur. Tantum sane laetitiae fuit in Balbino, qui plus
timebat, ut hecatomben faceret, statim Maximini caput adlatum est.
Hecatombe autem tale sacrificium est : centum arae uno in loco
caespiticiae extruuntur, et ad eas centum sues, centum oves mactantur.
Iam, si imperatorium sacrificium sit, centem leones, centum aquilae et
cetera huius modi animalia centena feriuntur. Quod quidem etiam Graeci
quondam fecisse dicentur, cum pestilentia laborarent, et a multis
imperatoribus id celebratum constat.
12. His igitur peractis Balbinus cum summa gratulatione Maximum redeuntem
e Ravennati cum exercitu integro et copiis expectabat, si quidem Maximinus
ab oppidanis Aquileiensibus et paucis, qui illic erant, militibus et
Crispino ac Menofilo consularibus, qui a senatu missi fuerant, victus est.
Ipse autem Maximus Aquileiam idcirco accesserat, ut omnia tuta et integra
usque ad Alpes relinqueret ac, si quae essent barbarorum, qui Maximino
faverant, reliquiae, compesceret. Missi sunt denique ad eum legati
senatores viginti, quorum nomina sunt apud Cordum, (in his consulares
quattuor, praetorii octo, octo quaestorii) cum coronis et senatus
consulto, in quo ei statuae auratae equestres decernebantur. Ex quo quidem
Balbinus subiratus est, dicens Maximum minus quam se laborasse, cum ipse
domi tanta bella compressisset, ille autem otiosus apud Ravennam sedisset.
Sed tantum valet velle, ut Maximo, quia profectus est contra Maximinum,
etiam victoria decerneretur. Quam impletam ille nescivit. Exercitu igitur
suscepto Maximini ad urbem cum ingenti pompa et multitudine Maximus venit,
maerentibus militibus, quod eum imperatorem, quem ipsi delegerant,
perdiderant et oes habebant, quos senatus legerat. Nec dissimulari
potertat maeror, qui apparebat in frontibus singulorum; et iam quidem nec
verbis abstinebatur, quamvis Maximus et apud milites saepe dixisset
oblivionem praeteritorum esse debere et stipendia mnagna donasset et
auxilia in ea loca, quae delegerant, dimisisset. Sed animi militum semel
inbuti odio refrenari nequeunt. Denique cum audissent senatus
adclamatioines, quae milites tangerent, acriores contra Maximum et
Balbienum extiterunt, secum cotidie cogitantes, quos imperatores facere
deberent.
13. Senatus consulti autem, quo moti sunt, haec forma est : cum
ingredienti urbem Maximo Balbienus et Gordianus et senatus et populus
Romanus obviam processissent, adclamationes primum publicae fuerunt, quae
milites contingerent. Inde in senatum itum est, ubi post illa, quae
communia solent esse festa, dictum est : "Sapienter electi principes sic
agunt, per inperitos electi principes sic pereunt," cum constaret a
militibus factum Maximinum, Balbinum autem et Maximum a senatoribus. His
auditis milites gravius saevire coeperunt, in senatum praecipue, qui sibi
triumphare de militibus videbatur. Et Balbinus quidem cum Maximo urbem cum
magna moderatione gaudente senatu et p. R. regebant; senatui plurimum
deferebatur; leges optimas condebant, moderate causas audiebant, res
bellicas pulcherrime disponebant. Et cum iam paratum esset, ut contras
Parthos Maximus proficisceretur, Balbinus contra Germanos, puer autem
Gordianus Romae remaneret, milites occasionem quaerentes occidendorum
principum, cum primo invenire vix possent, quia Germani stipabant Maximum
atque Balbinum, cotidie ingravescebant.
14. Et erant quidem discordiae inter Balbinum et Maximum, sed tacitae et
quae intellegerentur potius quam viderentur, cum Balbinus Maximum quasi
ignobilem contemneret, Maximus Balbinum quasi debilem calcaret. Qua re
occasio militibus data est intelligentibus facile discordes imperatores
posse interfeci. ludis denique scaenicis, cum multi et milites et aulici
occupati essent, et in Palatio soli cum Germanis principes remansissent,
inpetum in eos fecerunt. Turbantibus igitur militibus, cum primum
nuntiatum esset Maximo turbam illam tempestatemque vix evadi posse, nisi
ad Germanos mitteretur, et forte in alia parte Palati Germani cum Balbino
essent, mittit ad Balbinum Maximus petens, ut ei praesidium mitteret. Sed
ille suspicatus, quod contra se eos peteret, quem putabat monarchiam
velle, primum frustatus est, deinde usque ad litem perventum est. In hac
tamen seditione illis contendentibus milites supervenerunt atque ambos eos
nudatos vestibus regalibus de Palatio cum iniuris produxerunt et per
mediam civitatem ad castra rapotare voluerunt magna ex parte laniatos. Sed
ubi conpererunt Germanos ad defensionem illorum supervenire, ambos
occiderunt et in itinere medio reliquerunt. Inter haec Gordianus Caesar
sublatus a militibus imperator est appellatus id est Augustus, quia non
erat alius in praesenti, insultantibus militibus senatui et populo, qui se
statim in castra receperunt. Germani sane, ne sine causa pugnarent occisis
iam imperatoribus suis, extra urbem, ubi suos habebant, se contulerunt.
15. Hunc finem habuerunt boni imperatores, indignum vita et moribus suis :
nam neque Maximo sive Pupieno fortius neque balbino benignius fuit
quicquam, quod in re ipsa intellegi potest; neque enim, cum esset
potestas, malos senatus eligeret. Huc accedit quod multis honoribus ac
potestatibus explorati sunt, cum alter bis consul et praefectus urbis,
alter bis consul et praefectus ad imperium longaevi pervenissent, amabiles
senatui et populoi etiam, qui Maximum iam leviter pertimescebant. Haec
sunt, quae de Maximo ex Herodiano, Graeco scriptore, magna ex parte
collegimus. Sed multi non a Maximo, verum a Puppieno imperatore victum
apud Aquileiam Maximinum esse dixerunt, et iopsum cum Balbino esse
occisum, ita ut Maximi nomen praetereant. Tanta est autem historicorum
inter se certantium inperitia vel usurpatio, ut multi eundem Maximum quem
Puppienum velint dici, cum Herodianus, vitae suae temporum scriptor,
Maximum dicat, non Puppienum, cum et Dexippus, Graecorum scriptor, Maximum
et Balbinum imperatores dicat factos contra Maximinum post Gordianos duos
et a Maximo victum Maximinum, non per Puppienum. His accedit scriptorum
inperitia, quae praef. praet. fuisse Gordianum parvolum dicunt,
ignorantibus multis collo saepe vectum, ut militibus ostenderetur.
Imperarunt autem Maximus et Balbinus anno uno, cum Maximinus imperasset
cum filio, ut quidam dicunt, per triennium, ut alii per biennium.
16. Domus Balbinis etiam nunc Romae ostenditur in Carinis, magna et potens
et ab eius familia huc usque possessa. Maximus, quem Puppienum plerique
putant, summae tenuitatis, sed virtutis amplissimae fuit. Sub his pugnatum
est a Carpis contra Moesos. Fuit et Scythici belli principium, fuit et
Histriae eexcidium eo tempore, ut autem dexippus dicit, Histricae
civitatis. Dexippus Balbinum satis laudat et dicit forti animo militibus
occurisse atque interfectum, ut mortem non timeret, quem omnibus
disciplinis instructum fuisse dicit; Maximum vero negat eius modi virum
fuisse, qualem Gaeci plerique dicerunt. Addit praeterea, tantum contra
Maximinum Aquileiensium odium fuisse, ut de crinibus mulierum suarum
arcubus nervos facerent atque ita sagittas emitterent. Dexippus
etHerodianus, qui hanc principum historiam persecuti sunt, Maximum et
Balbinum fuisse principes dicunt, delectos a senatu contra Maximinum post
interitum duorum in Africa Gordianorum, cum quibus etiam puer tertius
Gordianus electus est. Sed apud Latinos scriptores plerosque Maximi nomen
non invenio et cum Balbino Puppienum imperatorem repperio, usque adeo ut
idem Puppienus cumMaximino apud Aquileiam pugnasse dicatur, cum memoratis
hsitoricis asserentibus ne Maximus quidem contra Maximinum pugnasse
doceatur, sed resedisse apud Ravennam atque illic patratam audisse
victoriam : ut mihi videatur idem esse Puppienus qui Maximus dicitur.
17. Quare etiam gratulatoriam epistolam subdidi, quae scripta est a
consule sui temporis de Puppieno et Balbino, in qua laetatur redditam ab
his post latrones improbos esse rem p. : "Puppieno et Balbino Augustis
Claudius Iulianus. Cum primum Iovis Op. M. et deorum inmortalium
senatusque iudicio et consensu generis humani suscepisse vos rem p. a
nefarii latronis scelere servandam regendamque Romanis legibus. Domini
sanctissimi et invictissimi Augusti, quamquam nondum ex divinis litteris,
sed tamen ex s.c., quod ad me v. c. Celsus Aelianus collega transmiserat,
conperissem : gratulatus sum urbi ROmae, cuius ad salutem estis electi,
gratulatus senatui, cuius pro iudicio, quod in vos habuit, reddidistis
prisnam dignitatem, gratulatus Italiae, quam cum maxime ab hostium
vastatione defendistis, gradulatus provinciis, quas inexplebili avaritia
tyrannorum laceratas ad spem salutis reduxistis, denique legionibus ipsius
et auxiliis, quae ubique terrarum iam vultus vestros adorant, quod
deposito dedecore pristino nunc in vestro nomine dignam Romani principatus
speciem receperunt. Quodcirca nulla vox tam fortis, nulla oratio tam
felix, nullum ingenium tam fecundum numquam fuerit, quod possit publicam
felicitatem digne exprimere. Quae quanta et cuius modi sit, iam in ipso
exordio principatus vestri cognoscere potuimus, qui leges Romanas
aequitatemque abolitam et clementiam, quae iam nulla erat, et vitam et
mores et libertatem et spem successionum atque heredum reduxistis. Haec
enumerare difficile est, nedum prosequi consentanae dicendi dignitate. Nam
quod nobis vita per vos reddita est, quam dimissis passim per provincias
carnificibus sceleratus latro sic petit, ut se amplissimo ordini
profiteretur iratum, quomodo dicam aut prosequar ? Praesertim cum
mediocritas mea non modo publicam felicitatem, sed ne peculiare quidem
gaudium animi mei possit exprimere, cum eos Augustos et principes generis
humani videam, quorum antehac perpetuo cultu mores et modestiam meam
tamquam veteribus censoribus meis cuperem probata, et haec etsi confirmata
esse confidam in priorum principum testimaniis, vestris tamen ut
gravioribus iudiciis gloriater. Di praestent praestabuntque hanc orbi
Romano felicitatem. Nam cum ad vos respicio, nihil aliud optare possum,
quam quod apud deos dicitur victor Carthaginis precatus, ut scilicet in eo
statu rem p. servarent, in quo tunc esset, quod nullus melior inveniretur.
Ita ego precor, ut in eo statu vobis rem p. servent, in quo eam vos adhuc
nutantem collocaritis."
18. Haec epistola probat Puppienum eundem esse, qui a plerisque Maximus
dicitur. Si quidem per haec tempora apud Graecos non facile Puppienus,
apud Latinos non facile Maximus inveniatur, et ea, quae gesta sunt contra
Maximinum, modo a Puppieno modo a Maximo acta dicantur.
Pagina precedente