Iulius Capitolinus. Vita Gordiani III
1. Post mortem duorum Gordianorum senatus trepidus et Maximinum
vehementius timens ex viginti viris, quos ad rem p. tuendam delegerat.
Puppienum sive Maximum et Clodium Balbinum Augustos appellavit, ambos ex
consulibus. Tunc populus et milites Gordianum parvulumn annos agentem, ut
plerique adserunt, undecim, ut nonnulli, tredecim, ut Iunius Cordus dicit,
sedecim - nam vicesimo et secundo anno eum perisse adserit - petiverunt,
ut Caesar appellaretur; raptusque ad senatum atque inde in contione
positus indumento imperatorio tectus Caesar est nuncupatus. Hic natus est,
ut plures adserunt, ex filia Gordiani, ut unus aut duo - nam amplius
invenire non potui - ex filio, qui in Africa perit. Gordianus scilicet
Caesar factus quod apud matrem educatus est et, cum extinctis Maximinis
Maximus etiam et Balbinus militari seditione interempti essent, qui
biennio imperaverant, Gordianus adulescens, qui Caesar eatenus fuerat, et
a militibus et populo et a senatu et ab omnibus gentibus ingenti amore,
ingenti studio et gratia Augustus est appellatus. Amabatur autem merito
avi et avunculi sive patris, qui ambo pro senatu et pro p. R. contra
Maximinum arma sumpserunt et militari vel morte vel necessitate perierunt.
Post hoc veterani ad curiam venerunt, ut discerent, quid actum esset. Ex
quibus duo ingressi Capitolium, cum illic senatus ageretur, ante ipsam
aram a Gallicano ex consulibus et Maecena ex ducibus interempti sunt,
atque bellum intestinum ortum est, cum esset armati etiam senatores,
ignorantibus veteranis, quod Gordianus adulescens solus teneret imperium.
2. Dexippus quidem adseverat ex filio Gordiani tertium Gordianum esse
natum. Et posteaquam constitit apud veteranos quoque solum Gordianum
imperare, inter populum et milites ac veteranos pax roborata est, et hic
finis belli intestini fuit, cum esset delatus Gordiano puero consulatus.
Sed indicium non diu imperaturi Gordiani hoc fuit, quod eclipsis solis
facta est, ut nos crederetur neque sine luminibus accensis quicquam agi
posset. Post haec tamen voluptatibus et deliciis populus Romanus vacavit,
ut ea, quae fuerant aspere gesta mitigaret. Venusto et Sabino conss. inita
est factio in Africa contra Gordianum tertium duce Sabiniano; quem
Gordianus per praesidem Mauretaniae obsessis coniuratis ita oppressit, ut
ad eum tradendum Carthaginem omnes venirent et crimina confidenes et
veniam sceleribus postulantes. Finita igitur sollicitudine in Africa
Gordiano iam iterum et Pompeiano conss. bellum Persicum natum est. Quando
et adulescens Gordianus, priusquam ad bellum profisceretur, [et] duxit
uxorem filiam Misithei, doctissimi viri, quem causa eloquentiae dignum
parentela sua putavit et praefectum statim fecit. Post quod non puerile
iam et contemptibile videbatur imperium, si quidem et optimi soceri
consiliis adiuvaretur et ipse pro pietate aliquantulum saperet nec per
spadones ac ministros aulicos matris vel ignorantia vel coniventia
venderetur.
3. Extat denique et soceri eius ad eum epistolo et ipsius Gordiani ad
socerum, qua intellegitur eius saeculum emendatius ac diligentius socero
adiuvante perfectum. Quarum exemplum hoc est : "Domino filio et Augusto
Misitheus socer et praefectus. Evasisse nos gravem temporum maculam, qua
per spadones et per illos, qui amici tibi videbantur - erant autem
vehementes inimici - omnia vendebantur, voluptati est eo magis, quo tibi
gratior emendatio est, ut, si qua vitia fuerunt, tua non fuisse satis
constet, mi fili venerabilis. Neque enim quisquam ferre potuit datas
eunuchis suffragantibus militum praeposituras, negatum laboribus praemium,
aut interemptos aut liberatos pro libidine atque mercede, quos non
decebat, vacuatum aerarium, per eos, qui cottidie te insidiosissime
frequentabant, initas factiones, ut tu deciperis, cum inter se de bonis
pessimi quique haberent ante consilia tibimet suggerenda, bonos pellerent,
detestandos insinuarent, omnes postremo tuas fabulas venderent. Diis
igitur gratias, quod volente te ipso emendanta res p. est. Delectat sane
boni esse principis socerum et eius, qui omnia requirat et omnia velit
scire et qui pepulerit homines, per quos antea velut in auctione positus
nundinatus est".
4. Item Gordiani ad ipsum : "Imperator Gordianus Augustus Misitheo patri
et praefecto. Nisi dii omnipotentes Romanum tuerentur imperium, etiam nunc
per emptos spadones velut in hasta positi venderemur. Denique nunc demum
intellego neque Feliciones praetorianis cohortibus praeponi debuisse,
neque Serapammoni quartam legionem credendam fuisse, et, ut omnia
dinumerare mittam, multa non esse facienda quae feci; sed diis gratias,
quod te insinuante, qui nihil vendis, didici ea, quae inclusus scire non
poteram. Quid enim facerem, quod et mater nos venderet et consilio cum
Gaudiano et Reverendo et Montano habito vel laudaret aliquos vel
vituperaret, et illorum consensu quasi etiam, quod dixerat, adprobarem? Mi
pater, verum audias velim : miser est imperator, apud quem vera
reticentur, qui cum ipse publice ambulare non possit, necesse est, ut
audiat et vel audita vel a plurimis roborata confirmet". His epistolis
intellectum est adulescentem soceri consiliis emendatum atque correctum.
Et Misithei quidem epistolam Graecam quidam fuisse dicunt, sed in hanc
sententiam. Tantum autem valuit eius gravitas et sanctimonia, ut ex
obscurissimo praeter nobilitatem gestis etiam Gordianum clarum principem
fecerit.
5. Fuit terrae motus eo usque gravis imperante Gordiano, ut civitates
etiam terrae hiatu cum populis deperirent. Ob quae sacrificia per totam
urbem totumque orbem terrarum ingentia celebrata sunt. Et Cordus quidem
dicit inspectis libris Sibyllinis celebratisque omnibus, quae illic iussa
videbantur, mundanum malum esse sedatum. Sedato terrae motu Praetextato et
Attico conss. Gordianus aperto Iano gemino, quod signum erat indicti
belli, profectus est contra Persas cum exercitu ingenti et tanto auro, ut
vel vexiliis vel militibus facile Persas evinceret. Fecit iter in Moesiam
atque in ipso procinctu, quidquid hostium in Thraciis fuit, delevit,
fugavit, expulit atque summovit. Inde per Syriam Antiochiam veni, quae a
Persis iam tenebatur. Illic frequentibus proeliis pugnavit et vicit ac
Sapore Persarum rege post Artaxerxen summoto, et Antiochiam recepit et
Carras et Nisibin, quae omnia sub Persarum imperio erant.
6. Rex sane Persarum tantum Gordianum principem timuit, ut, cum instructus
esset et suis copiis et nostris, tamen civitatibus ipse praesidia sponte
deduceret easque integras suis civibus redderet, ita ut nihil, quod ad
eorum fortunas pertineret, adtaminaret. Sed haec omnia per Misetheum,
socerum Gordiani eundemque praefectum, gesta sunt. Effectum denique est,
ut Persae, qui iam in Italia timebantur, in regnum suum pugnante Gordiano
redirent totumque orientem Romana res p. detineret. Extat oratio Gordiani
ad senatum, qua de rebus gestis suis scribens Misitheo praefecto uso et
socero ingentes gratias agit. Cuis partem indidi, ut ex eo vera
cognosceres : "Post haec, p.c., quae, dum iter agimus, gesta sunt quaeque
ubique singulis triumphis digna sunt actitata, etiam Persas, ut brevi
multa conectam, ab Antiochensium cervicibus, quas iam nexas Persico ferro
gerebant, et reges Persarum, et leges amovimus. Carras deinde ceterasque
urbes imperio Romano reddidimus. Nisibin usque pervenimus et, si dii
faverint, Ctesifonta usque veniemus. Valeat tantum Misitheus praefectus et
parens noster, cuius ductu et dispositione et haec transegimus et reliqua
transigemus. Vestrum est igitur supplicationes decernere, nos diis
commendare, Misitheo gratias agere". His in senatu lectis quadrigae
elefantorum Gordiano decretae sunt, utpote qui Persas vicisset, ut
triumpho Persico triumpharet, Misitheo autem quadrigae sex equorum et
triumphalis currus et titulus huismodi : "Misitheo eminenti viro, parenti
principum, praetorii praefecto, totius orbis tutori, restitutori rei p.
senatus populusque Romanus vicem reddidit".
7. Sed ista felicitas longior esse non potuit. Nam Misitheus, quantum
plerique dicunt, artibus Philippi, qui post eum praefectus praetorii est
factus, ut alii, morbo extinctus est herede Romana re p., ut quicquid eius
fuerat, vectigalibus urbis accederet. Cuis viri tanta in re p. dispositio
fuit, ut nulla esset umquam civitas limitanea potior et quae posset
exercitum p. R. ac principem ferre, quae totius anni in aceto, frumento et
larido atque hordeo et paleis condita non haberet, minores vero urbes
aliae triginta dierum, aliae quadraginta, nonnullae duum mensium, quae
minimum, quindecim dierum. Idem cum esset praefectus, arma militum semper
inspexit. Nullum senem militare passus est, nullum puerum annonas
accipere. Castra omnia et fossatorum circumibat, noctibus etiam plerumque
vigilias frequentabat. Amabaturque ab omnibus, quod sic et rem p. amaret
et principem. Tribuni eum et duces usque adeo timuerunt et amarunt, ut
neque vellent peccare neque ulla ex parte peccarent. Philippus eum propter
pleraque vehementer timuisse fertur atque ob hoc per medicos insidias eius
vitae parasse, et quidem hoc genere; nam cum effusione alvi Misitheus
laboraret atque a medicis sistendi ventris gratia poculorum iuberetur
accipere, mutatis, quae fuerunt parata, id fertur datum, quo magis
solveretur. Atque ita examinatus est.
8. Quo mortuo Arriano et Papo conss. in eius locum praefectus praetorii
factus est Philippus Arabs, humili genere natus, sed superbus, qui se in
novitate atque enormitate fortunae non tenuit, ita ut statim Gordiano, qui
eum in locum parentis adsciverat, insidias per milites faceret, quae tales
fuerunt. Misitheus tantum ubique, quantum diximus, habuerat conditorum, ut
vacillare dispositio Romana non posset; verum artibus Philippi primum
naves frumentariae sunt aversae, deinde in ea loca deducti sunt milites,
in quibus annonari non posset. Hinc Gordiano infestos milites statim
reddidit, non intellegentes artibus Philippi iuvenem esse deceptum. Sed
Philippus etiam hoc addidit, ut rumorem per milites spargeret adulescentem
esse Gordianum, imperium non posse regere, melius esse illum imperare, qui
militem gubernaret, qui rem publicam sciret. Corrupit praeterea etiam
principes, effectumque, ut palam Philippus ad imperium posceretur. Amici
Gordiani primo vehementissime resistebamt, sed cum milites fame
vincerentur, imperium Philippo mandatum est, iussumque a militibus, ut
quasi tutor eius Philippus cum eodem Gordiano pariter imperaret.
9. Suscepto igitur imperio, cum et Philippus se contra Gordianum
superbissime ageret et ille se imperatorum prolem et virum nobilissimae
familiae recognosceret nec ferre posset inprobitatem hominis ignobilis,
apud duces et milites adstante praefecto Maecio Gordiano, adfini suo, in
tribunali conquestus est, sperans posse imperium Philippo abrogari. Sed
hac conquestione nihil egit, cum illum incusasset, quod immemor
beneficiorum eius sibi minus gratus exsisteret. Et cum milites rogasset,
cum aperte duces ambisset, factione Philippi minor apud omnes fuit.
Denique cum se videret minorem haberi, petit, ut aequale saltem inter eos
esset imperium, nec impetravit. Dehinc petit, ut loco Caesaris haberetur,
neque id optinuit. Petit etiam, ut praefecti loco esset Philippo, quod et
ipsum negatum est. Ultimae preces fuerunt, ut eum Philippus pro duce
haberet et pateretur vivere. Ad quod quidem paene consenserat Philippus,
ipse tacitus sed omnia per amicos agens nutibus atque consiliis. Verum cum
secum ipse cogitaret amore populi R. et senatus circa Gordianum et totius
Africae ac Syriae totiusque orbis Romani, cum et nobilis esset et nepos ac
filius imperatorum et bellis gravibus totam re p. liberasset, posse fieri,
ut ficta quandocumque militum voluntate Gordiano redderetur imperium, re
recenti cum in Gordianum irae militum famis causa vehementes essent,
clamantem e conspectu duci iussit ac dispoliari et occidi. Quod cum primo
dilatum esset, post, ut iussit, impletum est. Ita Philippus impie, non
iure optinuit imperium.
10. Imperavit Gordianus annis sex. Asiae dum haec agerentur Argum
Scytharum rex finitimorum regan vastabat, maxime quod conpererat Misitheum
perisse, cuius consilio res p. fuerat gubernata. Philippus autem, ne a
crudelitate nancisci videretur imperium, Romam litteras misit, quibus
scripsit Gordianum morbo perisse seque a cunctis militibus electum. Nec
defuit, ut senatus de his rebus, quas non noverat, falleretur. Appellato
igitur pricipe Philippo et Augusto nuncupato Gordianum adulescentem inter
deos rettulit. Fuit iuvenis laetus, pulcher, amabilis, gratus omnibus, in
vita iocundus, in litteris nobilis, prorsus ut nihil preter aetatem
deesset imperio. Amatus est a populo et senatu et militibus ante Philippi
factionem ita ut nemo principum. Cordus dicit omnes milites eum filium
appellasse, ab omni senatu filium dictum, omnem populum delicias suas
Gordianum dixisse. Denique Philippus, cum eum interfecisset, neque
imagines eius tollere neque statuas deponere neque nomen abradere, sed
divum semper appellans etiam apud ipsos milites, cum quibus factionem
fecerat, serio animo et peregrina calliditate veneratus est.
11. Domus Gordianorum etiam nunc extat, quam iste Gordianus pulcherrime
exornavit. Est villa eorum via Praenestina ducentas columnas in tetrastylo
habens, quarum quinquaginta Carysteae quinquaginta Claudianae,
quinquaginta Synnades, quinquaginta Numidicae pari mensura sunt. In qua
basilicae centenariae tres, cetera huic operi convenientia et thermae,
quales praeter urbem, ut tunc, nusquam in urbe terrarum. Familiae Gordiani
hoc senatus decrevit, ut a tutelis atque a legationibus et a publicis
necessitatibus, nisi si vellent, posteri eius semper vacarent. Opera
Gordiani Romae nulla extant, praeter quaedam nymfia et balneas. Sed
balneae privatis hominibus fuerunt et ab eo in usum privatum exornatae
sunt. Instituerat porticum in campo Martio sub colle pedum mille, ita ut
ab altera parte aeque mille pedum porticus fieret atque inter virdiaria
essent, lauro, myrto et buxo frequentata, medium vero lithostrotum
brevibus columnis altrinsecus positis et sigillis per pedes mille, quod
esset deambulatorium, ita ut in capite basilica esset pedum quingentorum.
Cogitaverat praeterea cum Misitheo, ut post basilicam thermas aestivas sui
nominis faceret, ita ut hiemales in principio porticum poneret, ne sine
usu essent vel virdiaria vel porticus. Sed haec omnia hunc privatorum et
possessionibus et hortis et aedificiis occupata sunt.
12. Fuerunt sub Gordiano Romae elefanti triginta et duo, quorum ipse
duodecim miserat, Alexander decem, alces decem, tigres decem, leones
mansueti sexaginta, leopardi mansueti triginta, belbi, id es yaenae,
decem, gladiatorum fiscalium paria mille, hippopotami sex, rinoceros unus,
arcoleontes decem, camelopardali decem, onagri viginti, equi feri
quadraginta et cetera huius modi animalia innumera et diversa, quae omnia
Philippus ludis saecularibus vel dedit vel occidit; has autem omnes feras
mansuetas et praeterea efferatas parabat ad triumphum Persicum. Quod votum
publicum nihil valuit. Nam omnia haec Philippus exhibuit saecularibus
ludis et muneribus atque circensibus, cum millesimum annum a condita urbe
in consulatu suo et filii sui celebravit. Quod de C. Caesare memoriae
traditum est, hoc etiam de Gordiano Cordus evenisse perscribit; nam omnes,
quicumque illum gladio adpetiverunt (qui novem fuisse dicuntur), postea
interemptis [a] Philippis se sua manu suisque gladiis et isdem, quibus
illum percusserant, interemisse dicuntur.
13. Trium igitur Gordianorum haec fuit vita, qui omnes Augusti appellati
sunt. Gordiano sepulchrum milites apud Circesium castrum fecerunt in
finibus Persidis, titulum huius modi addentes et Graecis et Latinis et
persicis et Iudaicis et Aegyptiacis litteris, ut ab omnibus legerentur :
"Divo Gordiano victori Persarum, victori Gothorum, victori Sarmatarum,
depulsori Romanarum seditionum, victori Germanorum, sed non victori
Philipporum". Quod ideo videbatur additum, quia in campis Philippis ab
Alanis tumultuario proelio victus abscesserat, simul etiam quod a
Philippis videbatur occisus. Quem titulum evertisse Licinius dicitur eo
tempore, quo est nanctus imperium, cum se vellet videri a Philippis
originem trahere. Quae omnia, Constantine maxime, idcirco sum persecutus,
ne quis tuae cognitioni deesset, quod dignum scientia videretur.
Pagina precedente