Iulius Capitolinus. Vita Gordiani I
1. Fuerat quidem consilium, venerabilis Auguste, ut singulos quosque
imperatores exemplo multorum libris singulis ad tuam clementiam
destinarem. Nam id multos fecisse vel ipse videram vel lectione
conceperant. Sed inprobum visum est vel pietatem tuam tuam multitudine
distinere librorum vel meum laborem plurimis voluminibus occupare. Quare
tres Gordianos hoc libro conexui, consulens et meo labori et lectioni
tuae, ne cogeneris plurimos codices volvendo unam tamen paene historiam
lectitare. Sed ne ego, qui longitudinem librorum fugi multitudinemque
verborum, in eam incurrisse videar, quam me urbane declinare confingo, iam
rem adgrediar.
2. Gordiani non, ut quidam inperiti scriptores locuntur, duo sed tres
fuerunt, idque docente Arriano, scriptore Graecae historiae, docente item
Dexippo, Graeco auctore, potuerunt addiscere, qui etiamsi breviter, ad
finem tamen omnia persecuti sunt. Horum Gordianus senior, id est primus,
natus est patre Maecio Marullo, matre Ulpia Gordiana, originem paternam ex
Gracchorum genere habuit, maternam ex Traiani imperatoris, patre, avo,
proavo consulibus, socero, prosocero et item alio prosocero et duobus
absoceris consulibus, ipse consul ditissimus ac potentissimus, Romae
Pompeianam domum possidens, in provinciis tantum terrarum habens quantum
nemo privatus. Is post consulatum, quem egerat cum Alexandro, ad
proconsulatum Africae missus est ex senatus consulto.
3. Sed priusquam de imperio eius loquar, dicam pauca de moribus:
adulescens cum esset Gordianus, de quo sermo est, poemata scripsit, quae
omnia extant, et quidem cuncta illa quae Cicero, et de Mario et Arathum et
Halcyonas et Uxorium et Nilum. Quae quidem ad hoc scripsit, ut Ciceronis
poemata nimis antiqua viderentur. Scripsit praeterea, quemadmodum
Vergilius Aeneidos et Statius Achilleidos et multi alii Alexandridos, ita
etiam ille Antoniniados, hoc est Antoninum Pium et Antoninum Marcum,
versibus disertissimis libris triginta vitam illorum et bella et publice
privatimque gesta perscribens. Et haec quidem puerulus. postea vero ubi
adolevit, in Athenaeo controversias declamavit, audientibus etiam
imperatoribus suis. Quaesturam magnificientissimam gessit. Aedilitatis
suae tempore duodecim populo Romano munera, id est per singulos menses
singula de suo exhibuit, ita ut gladiatorum nonnumquam quingena paria
exhiberet, numquam minus centenis quinquagenis. Feras Libycas una die
centum exhibuit, ursos una mille. Extat silva eius memorabilis, quae picta
est in domo rostrata Cn. Pompei, quae ipsius et patris eius et proavi
fuit, quam Philippi temporibus vester fiscus invasit. In qua pictura etiam
nunc continentur cervi palmati ducenti mixtis Brittannis, equi feri
triginta, oves ferae centum, alces decem, tauri Cypriaci centum,
strutiones Mauri miniati trecenti, onagri triginta, apri centum
quinquaginta, ibices ducenti, dammae ducenti. Haec autem omnia populo
rapienda concessit die muneris, quod sextum edebat.
4. Praeturam nobilem gessit. Post iuris dictionem consulatum primum iniit
cum Antonino Caracallo, secundum cum Alexandro. Filios duos habuit, illum
consularem, qui cum ipso Augustus appellatus est, qui iuxta Carthaginem in
Africa bello absumptus est, et filiam Maeciam Faustinam, quae nupta est
Iunio Balbo, consulari viro. In consulatibus clarior fuit sui temporis
consulibus, ita ut ei Antoninus invideret, modo praetextas eius, modo
latum clavum, modo circenses ultra imperatorium mirans modum. Palmatam
tunicam et togam pictam primus Romanorum privatus suam propriam habuit,
cum ante imperatores etiam vel de Capitolio acciperent vel de Palatio.
Equos Siculos centum, Cappadoces centum permittentibus imperatoribus
factionibus divisit, et per haec populo satis carus, qui semper talibus
commovetur. Cordus sicit in omnibus civitatibus Campaniae, Etruriae et
Umbriae, Flaminiae, Piceni de proprio illum per quadriduum ludos scaenicos
et iuvenalia edidisse. Scripsit et laudes soluta oratione omnium
Antoninorum, qui ante eum fuerunt. Tantum autem Antoninos dilexit, ut sibi
quoque, ut multi dicunt, Antonini, ut plerique autem adserunt, Antonii
nomen adscripserit. Iam illud satis constat, quod filium, Gordianum
nomine, Antonini signo inlustraverit, cum apud praefectum aerarii more
Romano professus filium publicis actis eius nomen insereret.
5. Post consulatum proconsul Africae factus est adnitentibus cunctis, qui
Alexandri imperium etiam in Africa clarum per proconsulis dignitatem
haberi atque esse voluerunt. Extat epistola ipsius Alexandri, qua senatui
gratias agit, quod Gordianum ad Africam proconsulem destinaverit. Cuius
hoc exemplum est : "Neque gratius nihi quicquam, p. c., neque dulcius
potuistis efficere, quam ut Antoninum Gordianum proconsulum ad Africam
mitteretis, virum nobilem, magnanimum, disertum, iustum,continentem,
bonum" et reliqua. Ex quo apparet, quantus vir eo tempore Gordianus
fuerit. Amatus est ab Afris ita, ut nemo antea proconsulum, ita ut eum
alii Scipionem, Catonem alii, multi Mucium ac Rutilium aut Laelium
dicerent. Extat eorum adclamatio, quae a Iunio in litteras relata est. Nam
cum quadam die factum imperatorium legeret atque a proconsulibus
Scipionibus coepisset, adclatum est : "Novo Scipioni, vero Scipioni,
Gordiano proconsuli." Haec et alia frequenter audivit.
6. Et erat quidem longitudine Romana, canitie decora et pompali vultu,
ruber magis quam candidus, facie bene lata, oculis, ore, fronte verendus,
corporis qualitate subcrassulus, moribus ita moderatus, ut nihil possis
dicere, quod ille aut cupide aut immodeste aut nimie fecerit. Affectus
suos unice dilexit, filium et nepotem ultra morem, filium et nepotem
religiose. Socero suo Annio Severo tantum detulit, ut in familiam eius
quasi filium migrasse se crederet, numquam cum eo laverit, numquam illo
praesente sederit ante praeturam. Consul cum esset, aut in domo eius
semper mansit aut, si in Pompeiana domo, ad illum vel mane vel sero
processit. Vini parcus, cibi parcissimus, vestitu nitidus, lavandi
cupidus, ita ut et quarto et quinto in die lavaret aestate, hieme secundo.
Somni plurimi, ita ut in tricliniis, si forte apud amicos ederet, etiam
sine pudore dormiret. Quod videbatur facere per naturam, non per
ebrietatem atque luxuriem.
7. Sed boni mores nihil ei profuerunt. Hac enim vita venerabilis, cum
Platone semper, cum Aristotele, cum Tullio, cum Vergilio ceterisque
veteribus agens alium quam exitum passus est. Nam cum temporibus Maximini,
hominis saevi atque truculenti, pro consule Africam regeret, iam ex
consulibus filio sibimet legato a senatu dato, cumque quidam rationalis
acrius contra plurimos Afrorum saeviret quam Maximinus ipse pateretur,
proscribens plurimos, interficiens multos et sdibi ultra procuratorem
omnia vindicans, retunsus deinde a proconsule atque legato nobilibus et
consularibus viris ipsis minaretur excidium, Afri tam insolentes iniurias
ferre nequiverunt et primum ipsum rationalem adiunctis sibi plerique
militibus occiderunt. Occiso deinde eo, cum iam orbis terrarum odio contra
Maximinum arderet, coeperunt cogitare, quemadmodum seditio inter
Maximinianos et rusticos vel Afros orta placaretur. Tunc quidam Mauricius
nomine, potens apud Afros decurio, iuxta Tysdrum nobilissima posthac
oratione apud plebem vel urbanam vel rusticanam in agro suo velut
contionabundus est locutus :
8. "Gratias diis immortalibus, cives, quod occasionem dederunt, et quidem
necesseriam, providendi nobis contra hominem furiosissimum Maximinum. Nos
enim, qui procuratorem eius moribus et vitae consimilem occidimus, nisi
facto imperatore salvi esse non possumus. Quodcirca, si placet, quoniam
non longe est nobilissimus vir pro consule cum filio, consulari legato,
quorum utrique mortem pestis illa est minata, sublata de vexillis purpura
imperatores eos dicemus adhibitisque insignibus Romano iure firmabimus".
Tunc adclamatum est: "Aequum est, iustum est. Giordane Auguste, di te
servent. feliciter imperator es, cum filio imperes." His actis propere
ventum est ad oppidum Tysdrum, inventusque senex venerabilis post iuris
doctiorem iacens un lectulo, qui circumfusus purpura humi se abiecit ac
retrectans elevatus est. Et cum aliud facere nihil posset, evitandi
periculi gratia, quod (a) Maximinianis dubie, a fautoribus necessario
imminebat, imperatorem se appellari senex passus est.
9. Erat autem iam octogenarius et plurimis provinciis, ut diximus, ante
praefuerat; populo Romano ita commendatus suis actibus erat, ut toto
dignus videretur imperio. de rationali quidem occiso Gordianus ante
nescierat. sed ubi rem conperit, iam mortis vicinus et filio magis
tiomens, maluit honestas causas habere moriendi quam dedi vinculis et
carceri Maximini. Appellato igitur Gordiano imperatore iuvenes, qui
auctores huius facinoris erant, statuas Maximini deiecerunt, imagines
perfregerunt, nomen publicitus eraserunt, ipsum etiam Gordianum Africanum
appellaverunt. Addunt quidam Africani cognomentum Gordiano idcirco
inditum, non quod in Africa impoerare coepisset, sed quod de Scipionum
familia originem traheret. In plurimis autem libris invenio et hunc
Gordianum et filium eius pariter imperatores appellatos et Antoninos
cognominatos, alii vero Antonios. Post hoc Carthaginem ventum cum pompa
regali et fascibus laureatis, filiusque legatus patris, exemplo Scipionum,
ut Dexippus Graecae historiae scriptor auctor est, pari potestate
succinctus est. Missa deinceps legatio Romam est cum litteris Gordianorum
haec, quae gesta fuerant in Africa, indicans, quae per Valerianum,
principem senatus, qui postea imperavit, gratanter accepta est. Missae
sunt et ad amicos nobiles litterae, ut amines potentes et rem probarent et
amiciores fierent ex amicis.
10. Sed tanta gratulationes factos contra Maximinum imperatores senatus
accepit, ut non solum gesta haec probarent sed etiam vigintiviros
eligerent, inter quos erat Maximinus sive Puppienus et Clodius Balbinus.
Qui ambo imperatores sunt creati, posteaquam Gordiani duo in Africa
interempti sunt. Illos sane viginti senatus ad hoc creaverat, ut divideret
his Italicas regiones contra Maximinum pro Gordianis tuendas. Tunc
legationes a Maximino Romam venerunt abolitionem praeteritorum spondentes.
Sed vicit Gordianorum legatio, quae bona omnia pollicabatur, ita ut eidem
crederetur et ingens militibus stipendium et populo agros atque congiara
promittenti. Usque adeo autem magis Gordianis quam Maximinis est creditum,
ut Vitalianus quidam, qui praetorianis militibus praeerat, per
audacissimos quaestorem et milites iussu senatus occideretur, quod se
antea crudeliter egerat, et tunc eius magis inmanitas timebatur, amica et
familiaris moribus Maximini. De cuius morte haec fabella fertur. fictae
sunt litterae Maximini, signatae quasi eiusdem anulo, et missi cum
quaetore milites, qui eas ferrent, addentes quaedam praeter litteras
secreto esse dicenda. Longam igitur porticum petiverunt, et cum ille ea,
quae sibi erant secreto dicenda, perquireret, hortantibus, ut prius signum
inspiceret epistolae, dum considerat, interemptus est. Persuasum deinde
est militibus iussu Maximini Vitalianum interemptum. peractisque rebus in
castris Gordianorum et littrerae et vultus sunt propositi.
11. Interest, ut senatus consultum, quo Gordiani imperatores appelati sunt
et Maximinus hostis, litteris propagetur : non legitimo sed indicto
senatus die consul iam domi conventus cum praetoribus, aedilibus et
tribunis plebis venit in curiam. Praefectus urbi, cui nescio qui
redoluerat et qui publicas litteras non acceperat, a conventu se
abstinuit. sed profuit, nam consul ante solitas adclamationes, priusquam
aliquid in Maximinum feleciter diceretur, ait : "P. c., Gordiani duo,
pater et filius, ambo ex consulibus, unus vester pro consule, alter vester
legatus, magno Afrorum consilio imperatores sunt appellati. Gratias igitur
agamus Tysdritanae iuventuti, gratias Carthaginensi populo semper devoto :
ad inmani nos belua, ab illa fera vindicaverunt. Quid timide auditis? Quid
circumspicitis? Quid cunctamini? Hoc est quod semper optastis. Hostis est
Maximinus : dii facient, ut esse iam desinat, et Gordiani senis
felicitatem atque prudentiam, iuvenis virtutem atque constantiam laeti
experiamur." Post haec litteras legit Gordianorum ad senatum et ad
semissas. Tunc adclamavit senatus : "Dii vobis gratias. Liberati ab
hostibus sumus : sic penitus liberemur. Maximinum hostem omnes iudicamus.
Maximinum cum filio dis inferis devovemus. Gordianos Augustos appellamus.
Gordianos principes agnoscimus. Imperatores de senatu dii conservent,
imperatores nobiles victores videamus, imperatores nostros Roma videat.
Hostes publicos qui occiderit, praemium meretur."
12. Dicit Iunius Cordus istud senatus consultum tacitum fuisse. Quod quale
sit aut quare sic appellatum, brevi exponam : omnino exemplum senatus
consulti taciti non aliud est hodie, quam quo vestra clementia convocatis
ad interiora maioribus ea disponit, quae non sunt omnibus publicanda; de
quibus adiurare etiam soletis, ne quis ante rem conpletam quicquam vel
audiat vel intellegat. Hunc autem morem apud veteres necessitates publicae
reppererunt, ut, si forte aliqua vis ab hostibus immineret, quae cogeret
vel humilia captare consilia vel aliqua constituere, quae non prius
oporteret dici quam effici, vel si nollent ad amicos aliqua permanare,
senatus consultum tacitum fieret, ita ut non scribae, non servi publici,
non censuales illis actibus interessent, senatores exciperent, senatores
omnium officia censualium scribarumque conplerent, ne quid forte
proderetur. Factum est ergo senatus consultum tacitum, ne res ad Maximinum
perveniret.
13. Sed statim illa, ut se habent hominum mentes, eorum dumtaxat qui
erubescunt per se ea nonagnosci, quae sciunt, et humiles se putant, si
commissa non prodant, omnia comperit Maximinus, ita ut exemplum senatus
consulti taciti acciperet, quod numquam antea fuerat factitatum. Extat
denique eius epistola ad praefectum urbi talis : "Senatus consultum
tacitrum nostrorum illorum principum legi, quod tu, praefectus urbi,
factum esse fortasse non nostri, nam nec interfuisti. Cuius exemplum ad te
misi, ut scires, quomodo Romanam rem p. regeres." Enarrari autem non
potest, quae commotio fuerit Maximini, cum audivit contra se Africam
descivisse. Nam senatus auctoritate percepta incurrere in parietes, vestem
scindere, gladium arripere, quasi omnes posset occidere, prorsus fuere
videbatur. Praefectus urbi acceptis litteris acrioribus populum et milites
adlocutus est, dicens Maximinum iam occisum. Ex quo gaudium maius fuit,
statimque deiectae sunt statuae atque imagines eius, qui hostis fuerat
iudicatus. Usus est sane senatus pendente bello potestate, qua debuit. Nam
delatores, calumniatores, procuratores et omnem illam faecem Maximinianae
tyrannidis occidi iussit. Atque parum fuit quod senatus iudicaverat, illud
populi iudicium fuit, quod occisi tracti sunt et in cloacam missi. Tunc
est paefectus urbi Sabinus, consularis iam vir, fuste percussus occisus et
in publico derelictus est.
14. Haec ubi comperit Maximinus, statim cohortatus est milites hoc genere
contionis : "Sacrati conmilitones, immo etiam mi consecranei et quorum
mecum plerique vere militatis, dum nos a Germania Romanam defendimus
maiestatem, dum nos Illyricum a barbaris vindicamus, Afri Punicam
praestiterunt. Nam duos nobis Gordianos, quorum alter senio ita fractus
est, ut non possit adsurgere, alter ita luxurie perditus, ut debilitatem
habeat pro senectute, imperatores fecerunt. Et ne hoc parum esset, factum
Afrorum nobilisille senatus agnovit, et pro quorum liberis arma portamus,
hi contra nos viginti viros statuerunt et omnes velut contra hostes
sententias protulerunt. Quin immo agite, ut viros decet: properandum est
ad urbem. Nam et viginti viri consulares contra nos lecti sunt, quibusque
resistendum est nobis fortiter agentibus, vobis feleciter dimicantibus."
Lentas militum mentes et non alacres animos hac contione et Maximinus ipse
cognovit. Denique statim ad filium scripsit. qui longe post sequebatur, ut
adceleraret, ne quid contra eum se absente milites cogitarent. Litterarum
exemplum tale Iunius Cordus edidit: "Refert ad te stipator meus
Tynchanius, quae gesta cognovi vel in Africa vel Romae, refert, quae sint
militum mentes. Quaeso, quantum potes, prosperes, ne quid, ut solet,
militaris turba plus faciat. Quid verear, ex eo audies, quem ad te misi."
15. Dum haec aguntur, in Africa contra duos Gordianos Capelianus quidam,
Gordiano et in privata vita semper adversus et ab ipso imperatore iam, cum
Mauros Maximini iussu regeret veteranus, dimissus, conlectis Mauris et
tumultuaria manu accpeto a Gordiano successore Carthaginem petit, ad quem
omnis fide Punica Carthaginiensium populus inclinavit. Gordianus tamen
fortunam belli experiri cupiens filium suum iam natu grandiorem,
quadraginta et sex annos agentem, quem tunc legati loco, ut diximus,
habuerat, contra Capelianum et Maximinianos misit, virum de cuius moribus
suo loco dicemus. Sed cum in re militari et Capelianus esset audacior et
Gordianus iunior non tam exercitatus, quippe qui nobilitatis deliciis
tardaretur, pugna commissa vincitur et in eodem bello interficitur.
16. Fertur autem tanta multitudino Gordiani partium in bello cecidisse,
ut, cum diu quaesitum sit corpus Gordiani iunioris, non potuerit inveniri.
Fuit praeterea ingens, quae raro in Africa est, tempestas, quae Gordiani
exercitum ante bellum ita dissipavit, ut minus idonei milites proelio
fierent, atque ita facilis esset Capeliani victoria. Haec ubi comperrit
senior Gordianus, cum in Africa nihil praesidii et a Maximino multum
timoris et fides Punica perurgueret, et acerrime Capelianus instaret,
luctus deinde mentem atque animum fatigaret, laqueo vitam finivit. Hic
exitus duorum Gordianorum fuit, quos ambos senatus Augustos appellavit et
postea inter divos rettulit.