Iulius Capitolinus. Vita Maximini I
1. Ne fastidiosum esset clementiae tuae, Constantine maxime, singulos
quosque principes vel principum liberos per singulos legere, adhibui
moderationem, qua in unum volumen duos Maximinos, patrem filiumque,
congererem; servavi deinceps hunc ordinem, quem pietas tua etiam ab Tatio
Cyrillo, clarissimo viro, qui Graeca in Latinum vertit, servari voluit.
Quod quidem non in uno tantum libro sed etiam in plurimis deinceps
reservabo, exceptis magnis imperatoribus, quorum res gestae plures atque
clariores longiorem desiderant textum. Maximinus senior sub Alexandro
imperatore enituit. Militare autem sub Severo coepit. Hic de vico
Threiciae vicino barbaris, barbaro etiam patre et matre genitus, quorum
alter e Gothia, alter ex Alanis genitus esse perhibetur. Et patri quidem
nomen Micca, matri Hababa fuisse dicitur. Sed haec nomina Maximinus primis
temporibus ipse prodidit, postea vero, ubi ad imperium venit, occuli
praecepit, ne utroque parente barbaro genitus imperator esse videretur.
2. Et in prima quidem pueritia fuit pastor, iuvenum etiam procer et qui
latronibus insidiaretur et suos ab incursionibus vindicaret. Prima
stipendia equestria huic fuere. Erat enim magnitudine corporis conspicuus,
virtute inter omnes milites clarus, forma virili decorus, ferus moribus
asper, superbus, contemptor, saepe tamen iustus. Innotescendi sub Severo
imperatore prima haec fuit causa: natali Getae, filii minoris, Severus
militares dabat ludos propositis praemiis argenteis, id est armillis,
torquibus et balteolis. Hic adulescens et semibarbarus et vix adhuc
Latinae linguae, prope Thraecica imperatorem publice petit, ut sibi daret
licentiam contendendi cum his, qui iam non mediocri loco militarent.
Magnitudinem corporis Severus miratus primum eum cum lixis conposuit, sed
fortissimis quibusque, ne disciplinam militarem conrumperet. Tunc
Maximinus sedecim lixas uno sudore devicit sedecim acceptis praemiis
minusculis non militaribus iussusque militare.
3. Tertia forte die cum processisset Severus ad campum, in turba
exultantem more barbarico Maximinum vidit iussitque statim tribuno, ut eum
coherceret et ad Romanam disciplinam inbueret. Tunc ille, ubi de se
intellexit imperatorem locutum, suspicatus barbarus et notum se esse
principi et inter multos conspicuum, ad pedes imperatoris equitantis
accessit. Tum volens Severus explorare, quantus in currendo esset, equum
admisit multis circumitionibus, et cum senex imperator laborasset neque
ille a currendo per multa spatia desisset, ait ei: "Quid vis Thracisce?
Num quid delectat luctari post cursum?". Tum "Quantum libet", inquit,
"Imperator". Post hoc ex equo Severus descendit et recentissimos quosque
ac fortissimos milites ei conparari iussit. Tum ille more solito septem
fortissimos uno sudore vicit solusque omnium a Severo post argenta praemia
torque aureo donatus est iussusque inter stipatores corporis semper in
aula consistere. Hinc igitur factus conspicuus, inter milites clarus,
amari a tribunis, a conmilitonibus suspici, impetrare ab imperatore quod
vellet. Locis etiam militiae a Severo adiutus, cum esset peradulescens,
longitudine autem corporis et vastitate et forma atque oculorum
magnitudine et candore inter omnes excelleret.
4. Bibisse autem illum saepe in die vini Capitolinam amforam constat,
comedesse et quadraginta libras carnis, ut autem Cordus dicit, etiam
sexaginta. Quod satis constat, holeribus semper abstinuit, a frigidis
prope semper, nisi cum illi potandi necessitas. Sudores saepe suos
excipiebat et in calices vel in vasculum mittebat, ita ut duos vel tres
sextarios sui sudoris ostenderet. Hic diu sub Antonino Caracallo ordines
duxit centuriatos et ceteras militares dignitates saepe tractavit. Sub
Macrino, quod eum, qui imperatoris sui filium occiderat, vehementer
odisset, a militia desiit et in Thracia in vico, ubi genitus fuerat,
possessiones conparavit ac semper cum Gothis commercia exercuit. Amatus
est autem unice a Getis quasi eorum civis. Halani quicumque ad ripam
venerunt, amicum eum donis vissim recurrentibus adprobabant. Sed occiso
Macrino cum filio suo, ubi Heliogabalum quasi Antonini filium imperare
conperit, iam maturae aetatis ad eum venit petitque, ut quod avus eius
Severus iudicii circa se habuerat, et ipse haberet. [Sed] apud inpurum
hominem valere nihil potuit; nam dicitur cum eo iocatus esse Heliogabalus
turpissime: "Diceris, Maximine, sedecim et viginti et triginta milites
aliquando lassasse: potes tricies cum mulieres perficere ?" Tum ille ubi
vidit infamem principem sic exorsum, a militia discessit. Et tamen
retentus est per amicos Haliogabali, ne hoc quoque illius famae accederet,
quod virum temporis sui fortissimum et quem alii Herculem, alii Achillem,
alii Hectorem, Aiacem alii vocabant, a suo exercitu dimoveret.
5. Fuit igitur sub homine inpurissimo tantum honore tribunatus, sed
numquam ad manum eius accesit, numquam illum salutavit, per totum
triennium huc atque illuc discurrens; modo agris, modo otio, modo fictis
langoribus occupatus est. Occiso Heliogabalo ubi primum comperit
Alexandrum principem nominatum, romam contendit. Quem Alexander miro cum
gaudio, mira cum gratulatione suscepit, ita ut in senatu verba faceret
talia: "Maximinus, p. c., tribunus, cui ego latum clavum addidi, ad me
confugit, qui sub inpura illa belua militare non potuit, qui apud divum
parentem meum Severum tantus fuit, quantum illum fama conperitis". Statim
denique illum tribunum legionis quartae, quam ex tironibus ipse
conposuerat, dedit [et] eum in haec verba provexit: "Veteres milites tibi,
Maximine mi carissime atque amantissime, idcirco non credidi, quod veritus
sum, ne vitia eorum sub aliis inolescentia emendare non posses. Habes
tirones: ad tuos mores, ad tuam virtutem, ad tuum laborem eos fac militiam
condiscere, ut mihi multos Maximinos rei p. optabiles solus efficias."
6. Accepta igitur legione statim eam exercere coepit. Quinta quaque die
iubebat milites decurrere, inter se simulacra bellorum agere. Gladios,
lanceas, loricas, galeas, scuta, tunicas et omnia arma illorum cotidie
circumspicere; calciamenta quin etiam ipse prosciebat, prorsus ut autem
patrem militibus praeberet. Sed cum eum quidam tribuni reprehenderent
dicentes: "Quid tantum laboras, cum eius loci iam sis, ut ducatum possis
accipere?", ille dixisse fertur: "Ego vero, quo maior fuero, tanto plus
laborabo." Exercebat cum militibus ipse luctamina, quinos, senos et
septenos, idem quindenos ad terram prosternens. Denique invidentibus
cunctis, cum quidam tribunus superbior, magni corporis, virtutis notae
atque ideo ferocior, ei dixisset : "Non magnam rem facis, si tribunus tuos
milites vincis", ille ait: "Visne congrediamur?"; cumque adversarius
adnuisset, venientem contra se palma in pectus percussum supinum reiecit
et continuo dixit: "Date alium, sed tribunum." Erat praeterea, ut refert
Cordus, magnitudine tanta, ut octo pedes digito videretur egressus,
pollice ita vasto, ut uxoris dextrocherio uteretur pro anulo. Iam illa
prope in vulgi ore sunt posita, quod amaxas manibus adtraheret, raedam
onustam solus moveret, equo si pugnum dedisset, dentes solveret, si
calcem, crura frangeret, lapides toficios friaret, arbores teneriores
scinderet, alii denique eum Crotoniaten Milonem, alii Herculem, Antaeum
alii vocarent.
7. His rebus conspicuum virum Alexander, magnorum meritorum iudex, in suam
perniciem omni exercitui praefecit, gaudentibus cunctis ubique tribunis,
ducibus et militibus. Denique totum eius exercitum, qui sub Heliogabalo
magna ex parte torpuerat, ad suam militarem disciplinam retraxit. Quod
Alexandro,ut diximus, optimo quidem imperatori, sed tamen cuius aetas ab
initio contemni potuerit, gravissimum fuit. Nam cum in gallia esset et non
longe ab urbe quadam castra posuisset, subito inmissis militibus, ut
quidam dicunt, ab ipso, ut alii, tribunis barbaris, Alexander ad matrem
fagiens interemptus est Maximino iam imperatore appellato. Et causam
quidem Alexandri interimendi alii aliam fuisse dicunt. Quidam enim
Mammaeam dicunt auctorem fuisse, ut filius deserto bello Germanico
orientem peteret, atque ideo milites in seditionem prorupisse; quidam,
quod ille nimis severus esset et voluisset ita in Gallia legiones
exauctorare, ut exauctoraverat in oriente.
8. Sed occiso Alexandro Maximinus primum e corpore militari et nondum
senator sine decreto senatus Augustus ab exercitu appellatus est filio
sibimet in participatum dato; de quo pauca, quae nobis sunt cognita, mox
dicemus. Maximinus autem ea fuit semper astutia, ut milites non virtute
regeret, sed etiam praemiis et lucris sui amantissimos redderet. Numquam
ille annonam cuiuspiam tulit. Numquam sivit, [ut] quis in exercitu miles
faber aut alterius rei, ut plerique sunt, artifex esset, solis
venationibus legiones frequenter exercens. Sed inter has virtutes tam
crudelis fuit, ut illum alii Cyclopem, alii Busirem, alii Scironam,
nonnulli Falarem, multi Tyfona vel Giganta vocarent. Senatus eum tantum
timuit, ut vota templis publice privatimque, mulieres etiam cum suis
liberis facerent, ne ille umquam urbem Romam videret. Audiebant enim alios
in crucem sublatos, alios animalibus nuper occisi inclusos, alios feris
obiectos, alios fustibus alisos, atque omnia haec sine dilectu dignitatis,
cum videretur disciplinam velle regere militarem. Cuius exemplo civilia
etiam corrigere voluit, quod non convenit principi, qui velit diligi. Erat
enim ei persuasum nisi crudelitate imperium non teneri; simul et
verebatur, ne propter humilitatem generis barbarici a nobilitate
contemneretur; meminerat praeterea se Romae etiam a servis nobilium
contemptum esse, ita ut ne a procuratoribus quidem eorum videretur; et, ut
se habent stultae opiniones, tales eos contra se sperabat futuros, cum iam
imperator esset. Tantum valet conscientia degeneris animi.
9. Nam ignobilitatis tegendae causa omnes conscios generis sui interemit,
nonnullos etiam amicos, qui ei saepe misericordiae paupertatis causa
pleraque donaverant. Neque enim fuit crudelius animal in terris omnia sic
in viribus suis ponens, quasi non posset occidi. Denique cum immortalem se
prope crederet ob magnitudinem corporis virtutisque, mimus quidam in
theatro praesente illo dicitur versus Graecos dixisse, quorum haec erat
Latina sententia: "Et qui ab uno non potest occidi, a multis occiditur.
Elefans grandis est et occiditur, leo fortis est et occiditur, tigris
fortis est et occiditur: cave multos, si singulos non times." Et haec
imperatore ipso praesente iam dicta sunt. Sed cum interrogaret amicos,
quid mimicus scurra dixisset, dictum est ei, quod antiquos versus cantaret
contra homines asperos scriptos, et ille, ut erat Thrax et barbarus,
credidit. Nobilem circa se neminem passus est, prorsus ut Spartaci aut
Athenionis exemplo imperabat. Praeterea omnes Alexandri ministros variis
modis interemit. Dispositionibus eius invidit. Et dum suspectos habet
amicos ac ministros eius, crudelior factus est.
10. Cum esset ita moratus, ut ferarum more viveret, tristior et immanior
factus est factione Magni cuiusdam consularis viri contra se parata, qui
cum multis militibus et centurionibus ad eum confodiendum consilium
inierant, cum in se imperium transferre cuperet. Et genus factionis fuit
tale: cum ponte iuncto in Germanos transire Maximinus vellet, placuerat,
ut contrarii cum eo transirent, pons postea solveretur, ille in barbarico
circumventus occideretur, imperium Magnus arriperet. Nam omnia bella
coeperat agere, et quidem fortissime, statim ut factus est imperator,
peritus utpote rei militaris, volens existimationem de se habitam tenere
et ante omnes Alexandri gloriam, quem ipse occiderat, vincere. Quare
imperator etiam in exertitio cottidie milites detinebat eratque in armis
ipse, manu exercitui et corpore multa semper ostendens. Et istam quidem
factionem Maximinus ipse finxisse perhibetur, ut materiam crudelitatis
augeret. Denique sine iudicio, sine accusatione, sine delatore, sine
defensore omnes interemit, omnium bona sustulit et plus quattuor militbus
hominum occisis se satiare non potuit.
11. Fuit etiam sub eodem factio descicentibus sagittariis Osdroenis ab
eodem ob amorem Alexandri et desiderium, quem Maximino apud eos occisum
esse constabat, nec aliud persuaderi potuerat. Denique etiam ipsi Titum,
unum ex suis, sibi ducem atque imperatorem fecerunt, quem Maximinus
privatum iam dimiserat. Quem quidem et purpura circumdewderunt, regio
apparatu ornarunt et quasi sui milites obsaepierunt, et invitum quidem.
Sed hic dormiens domi suae ab uno ex amicis suis interfectus est, qui sibi
doluit illum esse praepositum, Macedonio nomine, qui eum Maximino prodidit
quique caput eius ad imperatorem detulit. Sed Maximinus primo ei gratias
egit, postea tamen ut proditorem odio habuit et occidit. His rebus in dies
inmanior fiebat, ferearum more, quae vulneratae magis exulcerantur. Post
haec transiit in Germaniam cum omni exercitu et Mauris et Osdroenis et
Parthis et omnibus, quos secum Alexander ducebat ad bellum. Et ob hoc
maxime orientalia secum trahebat auxilia, quod nulli magis contra Germanos
quam expediti sagittarii valent. Mirandum autem adparatum belli Alexander
habuit, cui Maximinus multa dicitur addidisse.
12. Ingressus igitur Germaniam Transrenanam per triginta vel quadraginta
milia barbarici soli vicos [incendit], greges abegit, praedas sustulit,
barbarorum plurimos interemit, militem divitem reduxit, cepit innumeros,
et nisi Germani a campis ad paludes et silvas confugissent, omnem
Germaniam in Romanam ditionem redegisset. Ipse praeterea manu sua multa
faciebat, cum etiam paludem ingressus circumventus esset a Germanis, nisi
cum suo equo inhaerentem [milites] liberassent. Habuit enim hoc barbaricae
temeritatis, ut putaret imperatorem manu etiam sua semper [uti] debere.
Denique quasi navale quoddam proelium in palude fecit plurimosque illic
interemit. Victa igitur Germania litteras Romam ad senatum et populum
misit se dictante conscriptas, quarum sententia haec fuit: "Non possumus
tantum, p. c., loqui, quantum fecimus. Per quadraginta quinquaginta milia
Germanorum vicos incendimus, greges abduximus, captivos abstraximus,
armatos occidimus, in palude pugnavimus. Pervenissemus ad silvas, nisi
altitudo paludium nos transire non permisisset." Aelius Cordus dicit hanc
omnino ipsius orationem fuisse. Credibile est; quid enim in hac est, quod
non posset barbarus miles? Qui pari sententia et ad populum scripsit sed
maiore reverentia, idcirco quod senatum oderat, a quo se contemni multum
credebat. Iussit praeterea tabulas pingi ita, ut erat bellum ipsum gestum,
et ante curiam proponi, ut facta eius pictura loqueretur. Quas quidem
tabulas post mortem eius senatus et deponi iussit et exuri.
13. Fuerunt et alia sub eo bella plurima, ex quibus semper primus victor
revertit et cum ingentibus spoliis atque captivis. Extat oratio eiusdem
missa ad senatum, cuius hoc exemplum est : "Brevi tempore, p. c., tot
bella gessi quot nemo veterum. Tantum praedae in Romanum solum attuli,
quantum sperari non potuit. Tantum captivorum adduxi, ut vix sola Romana
sufficiant." creliqua orationis ad hanc rem [non] necessaria. Pacata
Germania Sirmium venit, Sarmatis inferre bellum parans atque animo
concipiens usque ad oceanum septentrionales partes in Romanam ditionem
redigere; quod fecisset, si vixisset, ut Herodianus dicit, Graecus
scriptor, qui ei, quantum videmus, in odium Alexandri plurimum favit. Sed
cum Romani eius crudelitatem ferre non possent, quod delatores evocaret,
accusatores inmitteret, crimina fingeret, innocentes occideret, damnaret
omnes, quicumque in iudicium venissent, ex ditissimis hominibus
pauperrimos faceret nec eliunde nisi malo alieno pecuniam quaereret,
deinde sine delicto consulares viros et duces multos interimeret, alios
siccis vehiculis exhiberet, alios in custodia detineret, nihil denique
praetermitteret, quod ad crudelitatem videretur operari, contra eum
defectionem pararunt. Nec solum Romani sed, quia et in milites saeviebat,
exercitus, qui in Africa erat, subita et ingenti seditione Gordianum
senem, virum gravissimum, qui erat pro consule, imperatorem fecerunt.
Cuius factionis hic ordo fuit.
14. Erat fisci procurator in Libya, qui omnes Maximini studio spoliaverat;
hic per rusticanam plebem, deinde et quosdam milites interemptus est
pellentes eos, qui rationalem in honorem Maximini defendebant. Sed cum
viderent auctores caedis eius acrioribus remediis sibi sebveniendum esse,
Gordianum proconsulem, virum, ut diximus, venerabilem, natu grandiorem,
omni virtutum genere florentem, ab Alexandro ex senatus consulto in
Africam missum, reclamantem et se terrae adfligentem, opertum purpura
imperare coegerunt, instantes cum gladiis et cum omni genere telorum. Et
primo quidem invitus Gordianus purpuram sumpserat, postea vero, cum vidit
neque filio neque familiae suae tutum id esse, volens suscepit imperium et
appellatus est omnibus Afris Augustus cum filio apud oppidum Tysdrum. Inde
propere Carthaginem venit cum pompa regali et protectoribus et fascibus
laureatis, unde Romam ad senatum litteras misit, quae occiso Vitaliano,
duce militum praetorianorum, in odium Maximini gratanter acceptae sunt.
Appelati etiam Gordianus senex et Gordianus iuvenis a senatu Augusti.
15. Interfecti deinde omnes delatores, omnes accusatores, omnes amici
Maximini, interfectus est Sabinus prafectus urbis percussus in populo. Ubi
haec gesta sunt, senatus magis timens Mximinum aperte ac libere hostes
appelat Maximinum et eius filium. Litteras deinde mittit ad omnes
provincias, ut communi saluti libertatique subveniant; quae auditae sunt
ab omnibus. Denique ubique amici et administratores et duces tribuni et
milites Maximini interfecti sunt; paucae civitates fidem hosti publico
servaverunt, quae proditis his, qui missi ad eos fuerant, ad Maximinum
cito per indices detulerunt. Litterarum senatus exemplum hoc fuit:
"Senatus populusque Romanus per Gordianos principes a tristissima belua
liberari coeptus proconsulibus, praesidibus, legatis, ducibus, tribunis,
magistratibus ac singulis civitatibus et municipiis et oppidis et vicis et
castellis salutem, quam nunc primum recipere coepit, dicit. Dis faventibus
Gordianum proconsularem, virum sanctissimum et gravissimum senatorem,
principem meruimus, Augustum appellavimus, nec solum illum, sed etiam in
subsidium rei p. filium eius Gordianum, nobilem iuvenem. Vestrum nunc est
consentire ad salutem rei p. optinendam et ad scelera defendenda et ad
illam beluam atque illius amicos, ubicumque fuerint, persequendos. A nobis
etiam Maximinus cum filio suo hostis est iudicatus."
16. Senatus consulti autem hoc fuit exemplum: cum ventum esset in aedem
Castorum die VI. kl. Iuliarum, acceptas litteras Iunius Silanus consul ex
Africa Gordiani imperatoris, patris patriae, proconsulis recitavit:
"invitum me, p. c., iuvenes, quibus Africa tuenda commissa est, ad
imperium vocarunt. Sed intuitu vestri necessitatem libens sustineo.
Vestrum est aestimare, quid velitis. Nam ego usque ad senatus iudicium
incertus et varius fluctuabo." Lectis litteris statim senatus adclamavit:
"Gordiane Auguste, di te servent. Felix imperes. Salvus imperes. Tu nos
liberasti. Per te salva res p.; omnes tibi gratias agimus." Item consul
rettulit: "P. c., de Maximinis quid placet?" Responsum est: "Hostes,
hostes. Qui eos occiderit, praemium merebitur." Item consul dixit: "De
amicis Maximini quid videtur?" Adclamatum est: "Hostes, hostes. Qui eos
occiderit, praemium merebitur." Item adclamatum est: "Inimicus senatus in
crucem tollatur. Hostis senatus ubicumque feriatur. Inimici senatus vivi
exurantur. Gordiani Augusti, di vos servent. Ambo feliciter agatis, ambo
feliciter imperetis. Nepoti Gordiani praeturam decernimus, nepoti Gordiani
consulatum spondemus. Nepos Gordiani Caesar appelletur. Tertius Gordianus
praeturam accipiat."
17. Ubi hoc senatus consultum Maximinus accepit, homo natura ferus sic
exarsit, ut non hominem sed beluam putares. Iaciebat se in parietes,
nonnumquam terrae se prosternebat, exclamabat incondite, arripiebat
gladium, quasi senatum posset occidere, conscindebat vestem regiam,
aliquos verberibus adficiebat, et nisi de medio recessisset, ut quidam
sunt auctores, oculos filio adulescentulo sustulisset. Causa autem
iracundiae contra filium haec fuit, quod eum Romam ire iusserat, cum
primum imperator factus est, et ille patris nimio amore neglexerat;
putabat autem, quod, si ille Romae fuisset, [et] nihil ausurus esset
senatus. Ardentem igitur iracundia amici intra cubiculum receperunt. Sed
cum furorem suum tenere non posset, ut oblivionem dicitur, eo usque ut,
quid actum esset, ignoraret. Alia sane die admissis amicis, qui eum videre
non poterant sed tacebant et qui factum senatus tacite laudabant,
consilium habuit, quid facto opus esset. De consilio ad contionem
processit, in qua contione multa in Afros, multa in Gordianum, plura in
senatum dixit cohortatusque milites ad communes iniurias vindicandas.
18. Contio denique omnis militaris fuit, cuius hoc exemplum est:
"Conmilitones, rem vobis notam proferimus: Afri fidem fregerunt. Nam
quando tenuerunt? Gordianus senex debilis et morti vicinus sumpsit
imperium. Sanctissimi autem p. c. illi, qui et Romulum et Caesarem
occiderunt, me hostem iudicaverunt, cum pro his pugnarem et ipsis
vincerem, nec solum me sed etiam vos et omnes, qui mecum sentiunt, et
Gordianos, patrem ac filium, Augustos vocarunt. Ergo si viri estis, si
vires habetis, eamus contra senatum et Afros, quorum omnium bona vos
habebitis." Dato igitur stipendio, et quidem ingenti, Romam versus cum
exercitu proficisci coepit.
19. Sed Gordianus in Africa primum a Capeliano quodam agitari coepit, cui
Mauros regenti successorem dederat. Contra quem filium iuvenem cum
misisset, acerrima pugna interfecto filio ipse laqueo vitam finiit, sciens
et in Maximino multum esse roboris et in Afris nihil virium, multum quin
immo perfidiae. Tunc Capelianus victor pro Maximino omnes Gordiani [metu]
partium in Africa interemit atque proscripsit nec cuiquam pepercit,
prorsus ut ex animo Maximini videretur haec facere. Civitates denique
subvertit, fana diripuit, donaria militibus divisit, plebem et principes
civitatum concidit. Ipse praeterea militum animos sibi conciliabat,
proludens ad imperium, si Maximinus perisset.
20. Haec ubi Romam anuntiata sunt, senatus Maximini et naturalem et iam
necessariam crudelitatem timens mortuis duobus Gordianis Maximum ex
praefecto urbi et qui plurimas dignitates praecipue gessisset, ignobilem
genere sed virtutibus clarum [et Balbinum], moribus delicatiorem,
imperatores creavit. Quibus a populo Augustis appellatis per milites et
eundem populum etiam parvulus nepos Gordiani Caesar est dictus. Tribus
igitur imperatoribus contra Maximinum fulta res p. est. Horum tamen
Maximus vita severior, prudentia gravior, virtute constantior. Denique
ipsi contra Maximinum et senatus et Balbinus bellum crediderunt. Profecto
igitur ad bellum Maximo contra Maximinum Balbinus Romae bellis intestinis
et domesticis seditionibus urguebatur occisis praecipue --- per populum
[auctoribus] Gallicano et Maecenate. Qui quidem populus a praetorianis
laniatus est, cum Balbinus resistere seditionibus non satis posset.
Denique magna pars urbis incensa est. Et recreatus quidem imperator fuerat
Maximinus audita morte Gordiani atque eius filii Capeliani victoria; verum
ubi aliud senatus consultum accepit, quo Maximus et Balbinus et Gordianus
imperatores appellati sunt, intellexit senatus odia esse perpetua et se
vere hostem omnium iudicio haberi.
21. Acrior denique Italiam ingressus est. Ubi cum consperisset Maximum
contra se missum, vehementius saeviens quadrato agmine Hemonam venit. Sed
provincialium omnium consilium hoc fuit, ut sublatis omnibus, quae victum
praebere possent, intra civitates se reciperent, ut Maximinus cum exercitu
fame urgueretur. Denique ubi primum castra in campo posuit neque quicquam
commeatuum repperit, incensus contra eum exercitus suus, quod fame in
Italia laboraret, in qua post Alpes recreari se posse credebat, murmurare
primum coepit, deinde etiam aliqua libere dicere. Haec cum vellet
vindicare, multum exarsit exercitus. Et odium tacitum in tempus distulit,
quod loco suo statim prodidit. Plerique sane dicunt ipsam Hemonam vacuam
et desertam inventam esse a Maximino, stulte laetante, quod quasi sibi
civitas tota cessisset. Post hoc Aquileiam venit, quae contra eum armatis
circa muros dispositis portas clausit, nec propugnatio defuit Menofilo et
Crispino consularibus viris auctoribus.
22. Cum igitur frustra obsideret Aquileiam, Maximinus legatos in eandem
urbem misit. Quibus populus paene consenserat, ni Menofilus cum collega
restitisset, dicens etiam deum Belenum per haruspices respondisse
Maximinum esse vincendum. Unde etiam postea Maximiniani milites iactasse
dicuntur Apollinem contra se pugnasse, nec illam Maximi aut senatus sed
deorum fuisse victoriam. Quod quidam idcirco ab his fictum esse dicunt,
quod erubescebant armati sic paene ab inermibus victi. Ponte itaque cupis
facto Maximinus fluvium transivit et de proximo Aquileiam opsidere coepit.
Ingens autem oppugnatio et discrimen tunc fuit, cum se cives sulfure et
flammis ceterisque huius modi propugnaculis a militibus defenderent;
quorum alii nudabantur armis, aliorum vestes incendebantur, aliorum oculi
extinguebantur, diruebantur etiam machinamenta. Inter haec Maximinus cum
filio adulescente, quem Caesarem appellaverat, circumire muros, quantum a
teli iactu satis tutus esse posset, nunc suos verbis, nunc oppidanos
rogare. Verum nihil profecit. Nam multa et in eum crudelitatis causa et in
filium, qui speciosissimus erat, probra congesta sunt.
23. Quare Maximinus sperans suorum ignavia bellum trahi duces suos
interemit, eo tempore quo minime oportebat. Unde sibi milites etiam
iratiores reddidit. Huc accedebat, quod defiebatur commeatibus, quia
senatus ad omnes provincias et portuum custodes litteras dederat, ne
aliquid commeatuum in Maximini potestatem veniret. Miserat praeterea per
omnes civitates praetorios et quaestorios viros, quyi ubique custodias
agerent et omnia contra Maximinum defenderent. Effectum denique est, ut
opsessi angustias obsidens ipse pateretur. Nuntiabatur inter haec orbem
terrarum consensisse in odium Maximini. Quare timentes milites, quorum
adfectus in Albano monte erant, medio forte die, cum a proelio
quiesceretur, et Maximinum et filium eius in tentorio positos occiderunt
eorumque capita praefixa contis Aquileiensibus demonstrarunt. In oppido
igitur vicino statim Maximini statuae atque imagines depositae sunt, et
eius praet. Occisus est cum amicis clarioribus. Missa etiam Romam capita
sunt eorum.
24. Hic finis Maximinorum fuit, dignus crudelitate patris, indignus
bonitate filii. Quibus mortuis ingens laetitia provincialium, dolor
gravissimus barbarorum. Sed milites interfectis publicis hostribus recepti
sunt ab oppidanis rogantes, et primum ita ut ante imagines Maximi et
Balbini ert Gordiani adorarent, cum omnes dicerent priore Gordianos in
deos relatos. Post hoc ingens ex Aquileia commeatus in castra, quae
laborabant fame, praetio traductus refectisque militibus alia die ad
contionem ventum est, et omnes in Maximi et Balbini verba iurarunt,
Gordianos priores divos appellantes. Dici vix potest, quanta laetitia
fuerit, cum Romam per Italiam caput Maximini fertur, occurrentibus cunctis
ad gaudium publicum. Et Maximus quidem, quem multi Puppienum putant, apud
Ravennam bellum parabat per Germanorum auxilia; qui ubi conperit
consensisse exercitum sibi et collegis suis, occiso autem esse Maximinos,
quare statim dimissis Germanorum auxiliis, quae sibi contra hostem
paraverat, Romam laureatas litteras misit, quae in urbem ingentem
laetitiam fecerunt, ita ut omnes per aras et templa et sacella et loca
religiosa gratias agerent. Balbinus autem, homo timidior natura et qui,
cum Maximini nomen audiret, etiam tremeret, hecatombem fecit iussitque per
omnes civitates pari sacrificio supplicari. Dein Maximus Romam venit
senatumque ingressus actis sibi gratiis contionem habuit, atque inde in
Palatium cum Balbino et Gordiano victores se receperunt.
25. Interest scire, quale senatus consultum fuerit vel qui dies urbis, cum
est nuntiatus interemptus Maximinus: iam primum is, qui ex Aquileiensi
Romam missus fuerat, tanto impetu mutatis animalibus cucurrit, ut quarta
die Romam veniret, cum apud Ravennam Maximum reliquisset. Et forte dies
ludorum erat, cum subito sendete Balbino et Gordiano theatrum nuntius
ingressus est, atque, antequam aliquid indicaretur, omnis populus
exclamavit: "Maximinus occisus est". Ita et nuntius praeventus, et
imperatores, qui aderant, gaudium publicum nutu et consensu indicaverunt.
Soluto igitur spectaculo omnes statim ad suas religiones convolarunt,
atque inde ad senatum principes, populus ad contionem cucurrerunt.
26. Senatus consultum hoc fuit: recitatis in senatu per Balbinum Augustum
litteris adclamavit [senatus]: "Senatus hostes, populi R. hostes dii
persecuntur. Iuppiter optime, tibi gratias. Apollo venerabilis, tibi
gratias. Maxime Auguste, tibi gratias. Balbine Auguste, tibi gratias.
Divis Gordianis templa decernimus. Maximini nomen olim erasum nunc animis
eradendum. Hostis publici caput in profluentem abiciatur. Corpus eius nemo
sepeliat. Qui senatui mortem minatus est, ut merebatur, occisus est. Qui
senatui vincla minatus est, ut debebat, interemptus est. Sanctissimi
imperatores, gratias vobis agimus. Maxime, Balbine, Gordiane, di vos
servent. Victores hostium omnes desideramus. Praesentiam Maximi omnes
desideramus. Balbine Auguste, dii te servent. Praesentem annum consules
vos ornetis. In loco Maximini Gordianus sufficiatur." Post rogatus
sententiam Cuspidius Celerinus haecverba habuit: "P. c., eraso nomine
Maximinorum appellatisque divis Gordianis victoriae causa princibus
nostris Maximo, Balbino et Gordiano statuas cum elephantis decernimus,
currus triumfales decernimus, statuas equestres decernimus, trophaea
dercernimus." Post haec misso senatu supplicationesper totam urbem
decretae. Victores principes in Palatium se receperunt, de quorum vita in
alio libro deinceps dicemus.