Aelius Lampridius. Vita Antonini Heliogabali
1. Vitam Heliogabali Antonini, qui Varius etiam dictus est, numquam in
litteras misissem, ne quis fuisse Romanorum principem sciret, nisi ante
Caligulas et Nerones et Vitellios hoc idem habuisset imperium. Sed cum
eadem terra et venera ferat et frumentum atque alia salutaria, eadem
serpentes et cicures, conpensationem sibi lector diligens faciet, cum
legerit Augustum, Traianum, Vespasianum, Hadrianum, Pium, Titum, Marcum
contra hos prodigiosos tyrannos. Simul intelleget Romanorum iudicia, quod
illi et diu imperarunt et exitu naturali functi sunt, hi vero interfecti,
tracti, tyranni etiam appellati, quorum nec nomina libet dicere. Igitur
occiso Macrino eiusque filio Diadumeno, qui pari potestate imperii
Antonini etiam nomen acceperat, in Varium Heliogabalum imperium conlatum
est, idcirco quod Bassiani filius diceretur. Fuit autem Heliogabali vel
Iovis vel Solis sacerdos atque Antonini sibi nomen adsciverat vel in
argumentum generis vel quod id nomen usque adeo carum esse cognoverat
gentibus, ut etiam parricida Bassianus causa nominis amretur. Et hic
quidem prius dictus est Varius, post Heliogabalus a sacerdotio dei
Heliogabali, cui templum Romae in eo loco constituit, in quo prius aedes
Orci fuit, quem e Suria secum advexit. Postremo cum accepit imperium,
Antoninus appellatus est atque ipse in Romano imperio ultimus Antoninorum
fuit.
2. Hic tantum Symiamirae matri deditus fuit, ut sine illius voluntate
nihil in re p. faceret, cum ipsa meretricio more vivens in aula omnia
turpia exerceret, Antonino autem Caracallo stupro cognita, ita ut hic vel
Varius vel Heliogabalus vulgo conceptus putaretur; et aiunt quidam Varii
etiam nomen idcirco eidem inditum a condiscipulis, quod vario semine, de
meretrice utpote, conceptus videretur. Hic fertur occiso Macrini factione
patre, ut dicebatur, Antonino in templum dei Heliogabali confugisse, velut
in asylum, ne interficeretur a Macrino, qui saevissime cum filio luxurioso
et crudeli exercuit imperium. Sed de nomine hactenus, quamvis sanctum
illud Antoninorum nomen polluerit, quod tu, Constantine sacratissime, ita
veneraris, ut Marcum et Pium inter Constantios Claudiosque, velut maiores
tuos, aureos formaveris adoptans virtutes veterum tuis moribus congruentes
et tibi amicas caras.
3. Sed ut Antoninum Varium revertamur, nanctus imperium Romam nunctios
misit; excitatisque omnibus ordinibus, omni etiam populo ad nomen
Antoninum, quod non solum titulo, ut in Diadumeno fuerat, sed etiam in
sanguine redditum videbatur, cum se Antonini Bassiani filium scripsisset,
ingens eius desiderium factum est. Erat praeterea etiam rumor, qui novis
post tyrannos solet donari principibus, qui nisi ex summis virtutibus non
permanet et quem multi mediocres principes amiserunt. Denique ubi in
senatu lectae sunt litterae Heliogabali, statim fausta in Antoninum et
dira in Macrinum eiusque filium dicta sunt, appellatusque Antoninus
princeps volentibus cunctis et studiose credentibus, ut sese habent vota
hominum ad credulitatem festinantium, cum, quod optant, verum esse
desiderant. Sed ubi primum ingressus est urbem, omissis, quae in provincia
gerebantur, Heliogabalum in Palatino monte iuxta aedes imperatorias
consecravit eique templum fecit, studens et Matris typum et Vestae ignem
et Palladium et ancilia et omnia Romanis veneranda in illud transferre
templum et id agens, ne quis Romae deus nisi Heliogabalus coleretur.
Dicebat praeterea Iudaeorum et Samaritanorum religiones et Christianam
devotionem illuc transferendam, ut omnium culturarum secretum Heliogabali
sacerdotium teneret.
4. Deinde ubi primum diem senatus habuit, matrem suam in senatum rogari
iussit. Quae cum venisset, vocata ad consulum subsellia scribendo adfuit,
id est senatus consulti conficiendi testis, solusque omnium imperatorum
fuit, sub quo mulier quasi clarissima loco viri senatum ingressa est.
Fecit et in colle Quirinali senaculum, id est mulierum senatum, in quo
ante fuerat conventus matronalis, solemnibus dum taxat diebas et si umquam
aliqua matrona consularis coniugii ornamentis esset donata, quod veteres
imperatores adfinibus detulerunt et his maxime, quae nobilitatos maritos
non habuerant, ne innobilitate remanerent. Sub Symiamira facta sunt
senatus consulta ridicula de legibus matronalibus: quae quo vestitu
incederet, quae cui cederet, quae ad cuius osculum veniret, quae pilento,
quae equo, quae sagmario, quae asino veheretur, quae carpento mulari, quae
bovum, quae sella veheretur et utrum pellicia an ossea an eborata an
argentata, et quae aurum vel gemmas in calciamentis haberent.
5. Ergo cum hibernasset Nicomediae atque omnia sordide ageret inireturque
a viris et subaret, statim milites facti sui paenituit, quod in Macrinum
conspiraverant, ut hunc principem facerent, atque in consobrinum eiusdem
Heliogabali Alexandrum, quem Caesarem senatus Macrino interempto
appellaverat, inclinavere animos. Quis enim ferre posset principem [qui]
per cuncta cava corporis libidinem recipientem, cum ne beluam quidem talem
quisquam ferat? Romae denique nihil egit aliud, nisi ut emissarios
haberet, qui ei bene vasatos perquirerent eosque ad aulam perducerent, ut
eorum conditionibus frui posset. Agebat praeterea domi fabulam Paridis
ipse Veneris personam subiens, ita ut subito vestes ad pedes defluerent,
nudusque una manu ad mammam altera pudendis adhibita ingenicularet
posterioribus eminentibus in subactorem reiectis et oppositis. Vultum
praeterea eodem quo Venus pingitur, schemate figurabat corpore toto
expolitus eum fructum vitae praecipuum existimans, si dignus atque aptus
libidini plurimorum videretur.
6. Vendidit et honores et dignitates et potestates tam per se quam per
omnes servos ac libidinum ministros. In senatum legit sine discrimine
aetatis, census, generis pecuniae merito, militaribus etiam praeposituris
et tribunatibus et legationibus et ducatibus venditis, etiam
procurationibus et Palatinis officiis. Aurigas Protogenen et Cordium primo
in certamine curruli socios. post in omni vita et actu participes habuit.
Multos, quorum corpora placuerant, de scena et circo et harena in aulam
traduxit. Hieroclen vero sic amavit, ut eidem inguina oscularetur, quod
dictu etiam inverecundum est, Floralia sacra se adserens celebrare. In
virginem Vestalem incestum admisit. Sacra p. R. sublatis penetralibus
profanavit. Ignem perpetuum extinguere voluit. Nec Romans tantum
extinguere voluit religiones, sed per orbem terrae, unum studens, ut
Heliogabalus deus ubique coleretur, et in penum Vestae, quod solae
virgines solique pontifices adeunt, inrupit pollutus ipse omni contagione
morum cum his, qui se polluerant. Et penetrale sacrum est auferre conatus
cumque seriam quasi veram rapuisset, quamque virgo maxima falso
monstraverat atque in ea nihil repperisset, adplosam fregit; nec tamen
quicquam religioni dempsit, quia plures similes factae dicuntur esse, ne
quis veram umquam possit auferre. haec cum ita essent, signum tamen, quod
Palladium esse credebat, abstulit et auro vinctum in sui dei templo
locavit.
7. Matris etiam deum sacra accepit et tauroboliatus est, ut typum eriperet
et alia sacra, quae penitus habentur condita. Iactavit autem caput inter
praecisos fanaticos et genitalia sibi devinxit et omnia fecit, quae Galli
facere solent, ablatumque sanctum in penetrale dei sui transtulit.
Salambonem etiam omni planctu et iactatione Syriaci cultus exhibuit omen
sibi faciens inminentis exitii. Omnes sane deos sui dei ministros esse
aiebat, cum alios eius cubicularios appellaret, alios servos, alios
diversarum rerum ministros. Lapides, qui divi dicuntur, ex proprio templo,
simulacrum Dianae Laodiciae ex adyto suo, in quo id Orestes posuerat,
adferre voluit. Et Orestem quidem ferunt non unum simulacrum Dianae nec
uno in loco posuisse, sed multa in multis; posteaquam se apud Tria flumina
circa Hebrum ex responso purificavit, etiam Orestam condidit civitatem,
quam saepe cruentari hominum sanguine necesse est. - Et Orestam quidem
urbem Hadrianus suo nomini vindicari iussit eo tempore, quo furore
coeperat laborare, ex responso, cum ei dictum esset, ut in furiosi
alicuius domum vel nomen inreperet; nam ex eo emollitam insaniam ferunt,
per quam multos senatores occidi iusserat, quibus servatis Antoninus Pii
nomen meruit, quod eos post ad senatum adduxit, quos omnes iussu principis
interfectos credebant.-
8. Caedit et humanas hostias lectis ad hoc pueris nobilibus et decoris per
omnem Italiam patrimis et matrimis, credo ut maior esset utrique parenti
dolor. Omne denique magorum genus aderat illi operabaturque cottidie
hortante illo et gratias dis agente, quos eorum invenisset, cum inspiceret
exta puerilia et excruciaret hostias ad ritum gentilem suum. Cum
consulatum inisset, in populum non nummos vel argenteos vel aureos vel
bellaria vel minuta animalia, sed boves opimos et camelos et asinos et
cervos populo diripiendos abiecit, imperatorium id esse dictitans.
Insecutus est famam Macrini crudeliter, sed multo magis Diadumeni, quod
Antoninus dictus est, Pseudoantoninum ut Pseodophilippum eum appellans,
simul quod ex luxuriosissimo extitisse vir fortissimus, optimus,
gravissimus, severissimus diceretur. Coegit denique scriptores nonnullos
nefanda, immo potius impia de eiusdem [dictum] luxuria disputare, ut in
vita eius [dictum]. Lavacrum publicum in aedibus aulicis fecit, simul et
Plautiani populo exhibuit, ut ex eo condiciones bene vasatorum hominum
colligeret. Idque diligenter curatum est, ut ex tota penitus urbe atque ex
nauticis onobeli quaererentur; sic eos appellabant, qui viriliores
videbantur.
9. Cum Marcomannis bellum inferre vellet, quod Antoninus pulcherrime
profligarat, dictum est a quibusdam per Chaldaeos et magos Antoninum
Marcum id egisse, ut Marcomanni p. R. semper devoti essent atque amici,
idque factum carminibus et consecratione. Cum quaereret, quae illa esset
vel ubi esset, suppressum est. Constabat enim illum ob hoc consecrationem
quaerere, ut eam dissiparet spe belli concitandi, idcirco maxime quod
audierat responsum fuisse ab Antonino bellum Marcomannicum finiendum, cum
hic Varius et Heliogabalus et Iudibrium publicum diceretur, nomen autem
Antonini pollueret, in quod invaserat. Prodebatur autem per eos maxime,
qui dolebant sibi homines ad exercendas libidines bene eius cogitari
coepit. et haec quidem domi.
10. Sed milites pestem illam imperatoris velari nomine pati nequierunt ac
primum inter sese dein per coronas iecere sermones, in Alexandrum omnes
inclinantes, qui iam Caesar erat a senatu eo tempore, consobrinus huius
Antonini, nam Varia una is erat avia, unde Heliogabalus Varius dicebatur.
Zoticus sub eo tantum valuit, ut ab omnibus officiorum principibus sic
haberetur quasi domini maritus. Erat praeterea idem Zoticus, qui hoc
familiaritatis genere abutens omnia Heliogabali dicta et facta venderet
fumis quam maxime divitias enormes parans, cum aliis minaretur, aliis
polliceretur, omnes falleret egrediensque ab illo singulos adiret dicens :
"De te hoc locutus sum, de te hoc audivi, de te hoc futurum est." Ut sunt
homines huius modi, qui si admissi fuerint ad nimiam famimiaritatem
principum, famam non solum malorum sed et bonorum principum vendunt et qui
stultitia vel innocentia imperatorum, qui hoc non perspiciunt, infami
rumigeratione pascuntur. Nubsit et coit cum illo ita, ut et pronubam
haberet clamaretque "Concide Magire", et eo quidem tempore quo Zoticus
aegrotabat. Quaerebat deinde a philosophis et gravissimis viris, an et
ipsi in adulescentia perpesse essent, quae ipse pateretur, et quidem
inpudentissime; neque enim umquam verbis pepercit infamibus, cum et
digitis inpudicitiam ostentaret, nec ullus in conventu et audiente populo
esset pudor.
11. Fecit libertos praesides, legatos, consules, duces omnesque dignitates
polluit ignobillitate hominum perditorum. Cum ad vindemias vocasset amicos
nobiles et ad corbes sedisset, gravissimum quemque percontari coepit, an
promtus esset in venerem, erubescentibusque senibus exclamabat : "Erubuit,
salva res est", silentium ac ruborem pro consensu ducens. Addidit
praeterea ipse, quae faceret, sine ullius pudoris velamento. Postquam
senes vidit erubescere ac tacere, vel quia aetas vel quia dignitas talia
refutabat, contulit se ad iuvenes et ab his coepit omnia exquirere. A
quibus cum audiret congrua, gaudere coepit, dicens vere liberam vindemiam
esse, quam sic celebreret. Ferunt multi ab ipso primum repertum, ut in
vindemiarum festivo multa in dominos iocularia et audientibus dominis
dicerentur, quae ipse conposuerat, et Graeca maxime. Horum pleraque Marius
Maximus dicit in vita ipsius Heliogabali. Erant amici inprobi et senes
quidam et specie philosophi, qui caput reticulo componerent, qui inproba
quaedam pati se dicerent, qui maritos se habere iactarent. Quos quidam
finxisse dicunt, ut illi fierent vitiorum imitatione cariores.
12. Ad praefecturam praetorii saltorem, qui histrionicam Romae fecerat,
adscivit, praefectum vigilum Cordium aurigam fecit, praefectum annonae
Claudium tonsorem. Ad honores reliquos promovit commendatos sibi
pudibilium inormitate membrorum. Ad vicensimam hereditatium mulionem
curare iussit, iussit et cursorem, iussit et cocum et claustrarium
artificem. Cum ingressus est vel castra vel curiam aviam suam Variam
nomine, de qua superius dictum est, secum induxit, ut eius auctoritate
honestior fieret, quia per se non poterat; nec ante eum, quod iam diximus,
senatum mulier ingressa est ita, ut ad scribendum rogaretur et sententiam
diceret. In conviviis exsoletos maxime iuxta se ponebat eorumque
adtrectatione et tactu praecipue gaudebat, nec quisquam ei magis poculum,
cum bibisset, dabat.
13. Inter haec mal vitae inpudicissimae Alexandrum, quem sibi adoptaverat,
a se amoveri iussit, dicens se paenitere adoptionis, mandavitque ad
senatum, ut Caesaris ei nomen abrogaretur. Sed in senatu hoc prodito
ingens silentium fuit; si quidem erat optimus iuvenis Alexander, ut postea
conprobatum genere imperii eius, cum ideo displiceret patri, quod
inpudicus non esset. Erat autem eidem consobrinus, ut quidam dicunt; a
militibus etiam amabatur et senatui acceptus erat et equestri ordini. Nec
defuit tamen furor usque ad exitium voti pessimi. Nam ei percussores
immisit, et hoc quidem modo : ipse secessit ad hortos Spei veteris, quasi
contra nocuum iuvenem vota concipiens, relicta in Palatio matre et avia et
consobrino suo iussitque, ut trucidaretur iuvenis optimus et rei p.
necessarius; misit et ad milites litteras, quibus iussit, ut abrogaretur
nomen Caesaris Alexandro; misit qui et in castris statuarum eius titulos
luto tegeret, ut fieri solet de tyrannis; misit et ad nutritores eius,
quibus imperavit sub praemiorum spe atque honorum, ut eum occiderent quo
vellent modo, vel in balneis vel veneno vel ferro.
14. Sed nihil agunt improbi contra innocentes. Nam nulla vi quis adduci
potuit, ut tantum facinus impleret, cum in ipsum magis conversa sint tela,
quae parabat aliis, ab hisque sit interfectus, quibus alios adpetebat. Sed
ubi primum lutati sunt tituli statuarum, milites omnes exarserunt, et pars
in Palatium, pars in hortos, in quibus erat Varius, ire tendunt, ut
Alexandrum vindicarent hominemque inpurum eundemque parricidalis animi
tandem a re p. depellerent. Et cum in Paladium venissent, Alexandrum cum
matre atque avia custoditum diligentissime postea in castra duxerunt.
Secuta autem erat illos Symiamira mater Heliogabali pedibus, sollicita
filio. Inde itum est in hortos, ubi Varius invenitur certamen aurigandi
parans, exspectans tamen intentissime, quando eidem nuntiaretur
consobrinus occisus. Qui subito militum strepitu exterritus in angulum se
condit obiectuque veli cubicularis, quod in introitu erat cubiculi, se
texit, missis praefectis alio ad conpescendos milites in castra, alio vero
ad eos placandos, qui iam in hortos venissent. Antiochianus igitur e
praefectis unus milites, qui in hortos venerant, sacramenti admonitione
exoravit, ne illum occiderent, quia nec multi venerant et plerique cum
vexillo, quod Aristomachus tribunus retinuerat, remanserat. Haec in
hortis.
15. In castris vero milites precanti praefecto dixerunt se parsuros esse
Heliogabalo, si et inpuros homines et aurigas et histriones a se dimoveret
atque ad bonam frugem rediret his maxime summotis, qui cum omnium dolore
apud eum plurimum poterant et qui omnia eius vendebant vel veritate vel
fumis. Remoti sunt denique ad eo Hierocles, Gordius et Myrismus et duo
improbi familiares, qui eum ex stulto stultiorem faciebant. Mandatum
praeterea a militibus praefectis, ne paterentur illum ita diutius vivere
et ut Alexander custodiretur nevel illi aliqua vis adferretur, simul ne
Caesar quempiam amicum Augusti videret, ne ulla fieret imitatio
turpitudinis. Sed Heliogabalus et ingenti prece Hieroclem reposcebat
inpudicissimum hominem et insidias in dies Caesaris propagabat. Denique
kal. Ianuariis, cum simul tum designati essent consules, noluit cum
consobrino procedere. Ad extremum cum ei avia et mater dicerent inminere
milites ad eius exitium, nisi concordiam viderent inter se consobrinorum,
sumpta praetexta hora diei sexta processit ad senatum avia sua ad senatum
vocata et ad sellam perducta. Deinde in Capitolium ad vota concipienda et
perficienda solemnia ire noluit, omniaque per praetorem urbanum facta
sunt, quasi consules illic non essent.
16. Nec distulit caedem consobrini, sed timens, ne senatus ad alium
quempiam se inclinaret, si ille consobrinum occidisset, iussit subito
senatum urbe decedere. Omnesque, quibus aut vehicula aut servi deerant,
subito proficisci iussi sunt, cum alii per baiulos, alii per fortuita
animalia et mercede conducta veherentur. Sabinum consularem virum, ad quem
libros Ulpianus scripsit, quod in urbe remansisset, vocato centurione
mollioribus verbis iussit occidi. Sed centurio aure surdiori imperari sibi
credidit, ut urbe pelleretur, itaque fecit. Sic vitium centurionis Sabino
saluti fuit. Removit et Ulpianum iuris consultum ut bonum virum et
Silvinum rhetorem, quem magistrum Caesaris fecerat. Et Silvinus quidem
occisus est, Ulpianus vero reservatus. Sed milites et maxime praetorianus,
vel scientes, quod mala in Alexandrum Heliogabalus pararat, vel quod sibi
viderent invidiam fore ex Alexandri amore, inter se congressi sunt
factaque conspiratione ad liberandam rem p. primum conscii libidinum eius
occisi sunt vario genere mortis, cum alios genitalibus exemptis necarent,
alios ab ima parte perfoderent, ut mors esset vitae consentiens.
17. Post hoc in eum impetus factus est atque in latrina, ad quam
confugerat, occisus. Tractus deinde per publicum. Addita iniuria cadaveri
est, ut id in cloacam milites mitterent. Sed cum non cepisset cloaca
fortuito, per pontem Aemilium adnexo pondere, ne fluitaret, in Tiberim
abiectum est, ne umquam sepeliri posset. Tractum est cadaver eius etiam
per circi spatia. Priusquam in Tiberim praecipitaretur. Nomen eius, id est
Antonini, erasum est senatu iubente remansitque Varii Heliogabali, si
quidem illud adfectato retinuerat, cum vult videri filius Antonini.
Appellatus est post mortem Tiberinus et Tractatitius et Inpurus et multa,
si quando ea erant designanda, quae sub eo facta videbantur. Solusque
omnium principum et tractus est et in cloacam missus et in Tiberim
praecipitus. Quod odio communi omnium contigit, a quo speciatim cavere
debent imperatores, si quidem nec sepulchra mereantur, qui amorem senatus
populi ac militum non merentur. Opera publica ipsius praeter aedem
Heliogabali dei, quem Solem alii, alii lovem dicunt, et amphitheatri
instaurationem post exustionem et lavacrum in vico Sulpicio, quod
Antoninus Severi filius coeperat, nulla extant. Et lavacrum quidem
Antoninus Caracallus dedicaverat et lavando et populum admittendo, sed
porticus defuerant, quae postea ob hoc subditivo Antonino extructae sunt,
ab Alexandro perfectae.
18. Hic ultimus Antoninorum fuit (quamvis cognomine postea Gordianos multi
Antoninos putent, qui Antonii dicti sunt, non Antonini) vita, moribus,
improbitate ita odibilis, ut eius senatus et nomen eraserit. Quem nec ego
Antoninum vocassem nisi causa cognitionis, quae cogit plerumque dici ea
etiam nomina, quae sunt abolita. Occisa est cum eo et mater Symiamira,
probrosissima mulier et digna filio. Cautumque ante omnia post Antoninum
Heliogabalum, ne umquam mulier senatum ingrederetur utique inferis eius
caput dicaretur devovereturque, per quem id esset factum. De huius vita
multa in litteras missa sunt obscaena, quae quia digna memoratu non sunt,
ea prodenda censui, quae ad luxuriam pertinebant, quorum aliqua privatus,
aliqua iam imperator fecisse perhibetur, cum ipse privatus diceret se
Apicium, imperatorem vero Neronem, Othonem et Vitellium imitari.
19. Nam primus omnium privatorum toros aureis toralibus texit, quia tunc
ex Antonini Marci auctoritate id fieri licebat, qui omnem apparatum
imperatorium publice vendiderat. Deinde aestiva convivia coloribus
exhibuit, ut hodie prasinum, vitreum alia, alia die venetum et deinceps
exhiberet, semper varie per dies omnes aestivos. Primus deinde authepsas
argenteas habuit, primus etiam caccabos, vasa deinde centenaria argentea
scalpta et nonnulla schematibus libidinosissimis inquinata. Et mastichatum
et puleiatum et omnia haec, quae nunc luxuria retinet, primus invenit. Nam
rosatum ab aliis acceptum pinearum etiam adtritione odoratius redidit.
Denique haec genera poculorum ante Heliogabalum non leguntur. Nec erat ei
ulla vita nisi exquirere novas voluptates. Primus fecit de piscibus
isicia, primus de ostreis et lithostreis et aliis huiusmodi marinis
conchis et lucustis et cammaris et scillis. Stravit et triclinia de rosa
et lectos et porticus ac sic ea deambulavit, idque omni florum genere,
liliis, violis, hyacinthis et narcissis. Hic non nisi unguento nobili aut
croco piscinis infectis natavit. Nec cubuit in accubitis facile nisi his,
quae pilum leporinum haberent aut plumas perdicum subalares, saepe
culcitas mutans.
20. Senatum nonnumquam ita contempsit, ut mancipia togata appellaret, p.
R. unius fundi cultorem, equestrem ordinem in nullo loco habens.
Praefectum urbicum saepe post cenam ad potandum vocabat adhibitis et
praefectis praetorio, ita ut, si recusarent, magistri officiorum eos
cogerent. Voluit et per singulas urbis regiones praefectos urbi facere
[et], ut essent in urbe quattuordecim. Et fecisset, si vixisset,
promoturus omnes turpissimos et ultimae professionis homines. Hic solido
argento factos habuit lectos et tricliniares et cubiculares. Comedit
saepius ad imitationem Apicii calcanea camelorum et cristas vivis
gallinaceis demptas, linguas pavonum et lusciniarum, quod qui ederet a
pestilentia tutus diceretur. Exhibuit et Palatinis patinas ingentes extis
mullorum refertas et cerebellis foenicopterum et perdicum ovis et
cerebellis turdorum et capitibus psittacorum et fasianorum et pavonum.
Barbas sane mullorum tantas iubebat exhiberi, ut pro nasturtiis,
apiasteris et faselaribus et feno Graeco exhiberet plenis fabatariis et
discis. Quod praecipue stupendum est.
21. Canes iecineribus anserum pavit. Habuit leones et leopardos exarmatos
in deliciis, quos edoctos per mansuetarios subito ad secundam et tertiam
mensam iubebat accumbere ignorantibus cunctis, quod exarmati essent, ad
pavorem ridiculum excitandum. Misit et uvas Apamenas in praesepia equis
suis et psittacis atque fasianis leones pavit et alia animalia. Exhibuit
et sumina apruna per dies decem tricena cottidie cum suis vulvis, pisum
cum aureis, lentem cum cerauniis, fabam cum electris, orizam cum albis
exhibens. Albas praeterea in vicem piperis piscibus et tuberibus
conspersit. Oppressit in tricliniis versatilibus parasitos suos violis et
floribus, sic ut animam aliqui efflaverint, cum erepere ad summum non
possent. Condito piscinas et solia temperavit et rosato atque absentato.
Vulgum ad bibendum invitavit et ipse cum populo tantum bibit, ut in
piscina eum bibisse intellegeretur, viso quod unus bibisset. Eunuchos pro
apophoretis dedit, dedit quadrigas, equos stratos, mulos, basternas et
redas, dedit et aureos millenos et centena pondo argenti.
22. Sortes sane convivales scriptas in coclearibus habuit tales, ut alius
exiret "decem camelos", alius "decem muscas", alius "decem libras auri",
alius "decem plumbi", alius "decem strusiones", alius "decem ova pullina",
ut vere sortes essent et fata temptarentur. Quod quidem et ludis suis
exhibuit, cum et ursos decem et decem glires et decem lactucas et decem
auri libras in sorte habuit. Primusque hunc morem sortis instituit, quem
nunc videmus. sed vere ad sortem scaenicos vocavit, cum et canes mortuos
et libram bubulae carnis haberet in sorte et item centum aureos et mille
argenteos et centum folles aeris et alia talia. Quae populus tam libenter
accepit, ut eum postea imperare gratularentur.
23. Fertur in euripis vino ploenis navales circenses exhibuisse, pallia de
oenanthio fudisse et elefantorum quattuor quadrigas in Vaticano agitasse
dirutis sepulchris, quae obsistebant, iunxisse etiam camelos quaternos ad
currus in circo privato spectaculo. Serpentes per Marsicae gentis
sacerdotes collegisse fertur eosque subito ante lucem, ut solet populus ad
ludos celebres convenire, effudisse, multosque adflictos morsu et fuga.
Usus est aurea omni tunica, usus et purpurea, usus et de gemmis Persica,
cum gravari se diceret onere voluptatis. Habuit et in calciamentis gemmas,
et quidem scalptas. quod risum omnibus movit, quasi possent scalpturae
nobilium artificum videri in gemmis, quae pedibus adhaerebant. Voluit uti
et diademate gemmato, qui pulchrior fieret et magis ad feminarum vultum
aptus. Quo et usus est domi. Fertur et promisisse foenicem convivis vel
pro eo libras auri mille, ut imperatorie eos dimitteret. Marinae aquae
colymbos exhibuit, in mediterraneis locis maxime et iterum cum piscibus
implevit. Montem nivium in virdiario domus aestate fecit advectis nivibus.
Ad mare piscem numquam comedit, in longissimis a mari locis omnia marina
semper exhibuit. Murenarum lactibus et luporum in locis mediterraneis
rusticos pavit.
24. Pisces semper quasi in marina aqua cum colore suo coctos conditura
veneta comedit. Momentarias de rosato et rosis piscinas exhibuit et lavit
cum omnibus suis caldarias de nardo exhibens. Idem in lucernis balsamum
exhibuit. Idem mulieres numquam iteravit praeter uxorem. Lupanaria domi
amicis, clientibus et servis exhibuit. Idem numquam minus centum
sestertiis cenavit, hoc est argenti libris triginta; aliquando autem
tribus milibus sestertium cenavit omnibus supputatis, quae inpendit. Cenas
vero et Vitellii et Apicii vicit. Pisces e vivariis suis bubus traxit. Per
macellum transiens mendicitatem publicam flevit. Parasitos ad rotam
aquariam ligabat et cum vertigine sub aquas mittebat rursusqua in summum
revolvebat eosque Ixionios amicos vocavit. Stravit et saxis Lacedaemoniis
ac porphyreticis plateas in palatio, quas Antoninianas vocavit. Quae saxa
usque ad nostram memoriam manserunt, sed nuper eruta et exsecta sunt.
Constituerat et columnam unam dare ingentem, ad quam ascenderetur
intrinsecus, ita ut in summo Heliogabalum deum collocaret, sed tantum
saxum non invenit, cum id de Thebaide adferre cogitaret.
25. Ebrios amicos plerumque claudebat et subito nocte leones et leopardos
et ursos exarmatos immittebat, ita ut expergefacti in cubiculo eodem
leones, ursos, pardos cum luce vel, quod est gravius, nocte invenirent, ex
quo plerique exanimati sunt. Multis vilioribus amicis folles pro accubitis
sternebat eosque reflabat prandentibus illis, ita ut plerumque subito sub
mensis invenirentur prandentes; primus denique invenit simma in terra
sternere, non in lectulis, ut a pedibus utres per pueros ad reflandum
spiritum solverentur. In mimicis adulteriis ea, quae solent simulato
fieri, effici ad verum iussit. Meretrices a lenonibus cunctis redemit
saepe et manumisit. Cum inter fabulas privatas sermo esset ortus, quanti
herniosi esse possent in urbe Roma, iussit omnes notari eosque ad balneas
suas exhiberi et cum isdem lavit, nonnullis etiam honestis. Gladiatores
ante convivium pugnantes sibi et pyctas frequenter exhibuit. Stravit sibi
triclinium in summo lusorio et, dum pranderet, noxios et venationes sibi
exhibuit. Parasitis in secunda mensa saepe ceream cenam, saepe ligneam,
saepe eburneam, aliquando fictilem, nonnumquam vel marmoream vel lapideam
exhibuit, ita ut omnia illis exhiberentur videnda de diversa materia, quae
ipse cenabat, cum tantum biberent per singula fercula et manus, quasi
comedissent, lavarent.
26. Primus Romanorum holoserica veste fertur, cum iam subsericae in usu
essent. Linteamen lotum numquam attigit, mendicos decens qui lineis lotis
uterentur. Dalmaticus in publico post cenam saepe visus est, Gurgitem
Fabium et Scipionem se appellans, quod cum [cum] ea veste esset, cum qua
Fabius et Cornelius a parentibus ad corrigendos mores adulescentes in
publicum essent producti. Omnes de circo, de theatro, de stadio et omnibus
locis et balneis meretrices collegit in aedes publicas et apud eas
contionem habuit quasi militarem, dicens eas commilitiones, disputavitque
de generibus schematum et voluptatum. Adhibuit in tali contione postea
lenones, exsoletos undique collectos et luxuriosissimos puerulos et
iuvenes. Et cum ad meretrices muliebri ornatu processisset papilla eiecta,
Ita exoletos habitu puerorum, qui prostituuntur, post continuum
pronuntiavit his quasi militibus ternos aureis donativum petitque ab his,
ut a dis peterent, ut alios haberet ipsis commendandos. Iocabantur sane
ita cum servis, ut eos iuberet millena pondo sibi aranearum deferre
proposito praemio, collegisseque dicitur decem milia pondo aranearum,
dicens et hinc intellegendum, quam magna esset Roma. Mittebat parasitis
pro cellario salaria annua vasa cum ranis et scorpiis et cum serpentibus
et huiusmodi monstris. Claudebat in cuiuscemodi vasis infinitum muscarum,
apes mansuetas eas appellans.
27. Quadrigas circensium in tricliniis et in porticibus sibi semper
exhibuit pransitans et cenitans, convivas senes agitare cogens, nonnullos
honoratos. Iam imperator iubebat sibi et decem milia murum exhiberi, mille
mustelas, mille sorices. Dulciarios et lactarios tales habuit, ut,
quaecumque coqui de diversis edulibus exhibuissent vel structores vel
pomarii, illi modo de dulciis modo de lactariis exhiberent. Exhibuit
parasitis cenas et de vitreis et nonnumquam tot picta mantelia in mensam
mittebat, his edulibus picta quae adponerentur, quot missus esset
habiturus, ita ut de acu aut de textili pictura exhiberentur. Nonnumquam
tamen et tabulae illis pictae exhibebantur, ita ut quasi omnia illis
exhiberentur et tamen fame macerarentur. Miscuit gemmas pomis ac floribus.
Iecit et per fenestram cibos totidem, quot exhibuit amicis. Iusserat et
canonem p. R. unius anni meretricibus, leonibus, exoletis intramuranis
dari, extramuranis alio promisso, cum eo tempore iuxta provisionem Severi
et Bassiani septem annorum canon frumentarius Romae esset.
28. Canes quaternos ingentes iunxit ad currum et sic est vectatus intra
domum regiam, idque privatus in agris suis fecit. Processit in publicum et
quattuor cervis iunctis ingentibus. Iunxit sibi et leones, Matrem magnam
se appellans. Iunxit et tigres, Liberum sese vocans eodem habitu agens,
quo dii pinguntur, quos imitabatur. Aegyptios dracunculos Romae habuit,
quos illi agathodaemonas vocant. Habuit et hippopotamos et crocodillum et
rhinocerotem et omnia Aegyptia, quae per naturam sui exhiberi poterant.
Struthocamelos exhibuit in cenis aliquotiens, dicens praeceptum Iudaeis,
ut ederent. Illud sane mirum videtur, quod dicitur ab eo factum ut de
croco sigma straverit, cum summos viros rogasset ad prandium, pro eorum
dignitate se dicans fenum exhibere. Transegit et dierum actus noctibus et
nocturnos diebus, aestimans hoc inter instrumenta luxuriae, ita ut sero de
somno surgeret et salutari inciperet, mane autem dormire inceptaret.
Amicis cottidie largiebatur nec quemquam facile indonatum relinquebat,
nisi quem frugi quasi perditum repperisset.
29. Habuit gemmata vehicula et aurata contemptis argentatis et eboratis et
aeratis. Iunxit et quaternas mulieres pulcherrimas et binas ad pabillum
vel ternas et amplius et sic vectatus est, sed plerumque nudus, cum illum
nudae traherent. Habuit et hanc consuetudinem, ut octo calvos rogaret ad
cenam et item octo luscos etitem octo podagrosos, octo surdos, octo
nigros, octo longos et octo pingues, cum capi non possent uno sigmate, ut
de his omnibus risus citaret. Donavit et argentum omne convivis, quod
habuit in convivio, et omnem apparatum poculorum, idque saepius.
Hydrogarum Romanorum ducum primus publice exhibuit, cum antea militaris
mensa esset, quam postea statim Alexander reddidit. Proponebat praeterea
his quasi themata, ut iura nova dapibus condiendis invenirent, et cuius
placuisset commentum, ei dabat maximum praemium, ita ut sericam vestem
donaret, quae tunc et in raritate videbatur et in honore; si cuius autem
displicuisset, iubebat, ut semper id comesset, quamdiu tamen melius
inveniret. Semper sane aut inter flores sedit aut inter odores pretiosos.
Amabat sibi pretia [rerum] maiora dici earum rerum, quae mensae
parabantur, orexin convivio hanc esse adserens.
30. Pinxit se ut coppedinarium, ut seplasiarium, ut popinarium, ut
tabernarium, ut lenonem, idque totum domi semper et exercuit. Sescentorum
strutionum capita una cena multis mensis exhibuit ad edenda cerebella.
Exhibuit aliquando et tale convivium, ut haberet viginti et duo fercula
ingentium epularum, sed per singula lavarent et mulieribus uterentur et
ipse et amici cum iure iurando, quod efficerent voluptatem. Celebravit
item tale convivium, ut apud amicos singulos singuli missus appararentur
et, cum alter maneret in Capitalio, alter in Palatio, alter super aggerem,
alter in Caelio, alter trans Tiberim et ut quisque mansisset, tamen per
ordinem in eorum domibus singula fercula ederentur ireturque ad omnium
domos. Sic unum convivium vix toto die finitum est, cum et lavarent per
singula fercula et mulieribus uterentur. Sybariticum missum semper
exhibuit ex oleo et garo, quem quo anno Sybaritae reppererunt, et
perierunt. Dicitur et balneas fecisse multis locis ac semel lavisse atque
statim destruxisse, ne ex usu balneas haberet. Hoc idem de domibus, de
praetoriis, de zetis fecisse dicitur. Sed et haec et alia nonnulla fidem
transeuntia credo esse ficta ab his, qui gratiam Alexandri Heliogabalum
deformare voluerunt.
31. Fertur et meretricem notissimam et pulcherrimam redemisse centum
sestertiis eamque intactam velut virginem coluisse. Huic eidem privato cum
quidam diceret "Non times pauper fieri?", dixisse dicitur : "Quid melius
quam ut ipse mihi heres sim et uxori meae?" Habuerat praeterea facultates
a multis dimissas gratia patris. idem filios se nolle dicebat, ne quis
frugi contingeret. Odores Indicos sine carbonibus ad vaporandas zetas
iubebat incendi. Iter privatus numquam minus sexaginta vehiculis fecit
avia sua Varia reclamante, quod omnia perditurus esset; imperator vero
etiam sescenta vehicula dicitur duxisse, adserens decem milibus camelorum
Persarum regem iter facere et Neronem quingentis carrucis iter inisse.
Causa vehiculorum erat lenonum, lenarum, meretricum, exoletorum,
subactorum etiam bene vasatorum multitudo. In balneis semper cum
mulieribus fuit, ita ut eas ipse psilothro curaret, ipse quoque barbam
psilothro accurens, quodque pudendum dictu sit, eodem quo mulieres
accurabantur et eadem hora; rasit et virilia subactoribus suis ad novaclum
manu sua, quo postea barbam fecit. Scobe auri porticum stravit et argenti
dolens, quod non posset et electri, idque frequenter quamcumque fecit iter
pedibus usque ad equum vel carpentum, ut fit hodie de aurosa harena.
32. Calciamentum numquam iteravit, anulos etiam negatur iterasse;
pretiosas vestes saepe conscidit. Ballenam cepit et appendit atque ad eius
aestimationem ponderis pisces amicis exhibuit. Naves onustas mersit in
portum, magnanimitatis hoc esse dicens. Onus ventris auro excepit, in
myrrinis et onychis minxit. Idem dixisse fertur : "Si habuero heredem,
dabo illi tutorem, qui illum haec facere cogat, quae ipse feci facturusque
sum". Habuit etiam istam consuetudinem, ut cenas sibi exhiberet tales, ut
una die nonnisi de fasianis totum ederet omnesque missus sola fasianorum
carne strueret, item alia die de pupillis, alia de pisce illo et item
illo, alia de porcis, alia de strutionibus, alia de holeribus, alia de
pomis, alia de dulciis, alia de opere lactario. Saepe amicos suos cum
Aethiopibus aniculis inclusit nocturnis mansionibus et usque ad lucem
detinuit, cum pulcherrimas his diceret apparatas. Fecit hoc idem etiamde
pueris et tunc, ante Philippum utpote, licebat. Ridebat autem sic
nonnumquam, ut publice in theatro solus audiretur. Ipse cantavit,
saltavit, ad tibias dixit, tuba cecinit, pandurizavit, organo modulatus
est. Fertur et una die ad omnes circi et theatri et amphitheatri et omnium
urbis locorum meretrices textus cucullione mulionico, ne agnosceretur,
ingressus, cum tamen omnibus meretricibus sine affectu libidinis aureos
donaret addens : "Nemo sciat, Antoninus haec donat".
33. Libidinum gerena quaedam invenit, ut spinthrias veterum imperatorum
vinceret, et omnis apparatus Tiberii et Caligulae et Neronis norat. Et
praedictum eidem erat a sacerdotibus Syris biothanatum se futurum.
Paravereat igitur funes blatta et serico et cocco intortos, quibus, si
necesse esset laqueo, vitam finiret. Paraverat et gladios aureos, quibus
se occideret, si aliqua vis urgeret. Paraverat et in cerauneis et in
hyacinthis et in smaragdis venena, quibus se interimeret, si quid gravius
inmineret. Fecerat et latissimam turrem substratis aureis gemmatisque ante
se tabulis, ex qua se praecipitaret, dicens etiam mortem suam pretiosam
esse debere et ad speciem luxuriae, ut diceretur nemo sic perisse. Sed
nihil ista valuerunt. Nam, ut diximus, et occisus est per scutarios et per
plateas et sordidissime per cloacas ductus et in Tiberim submissus est.
Hic finis Antoninorum nomini in re p. fuit, scientibus cunctis istum
Antoninum falsum fuisse quam nomine.
34. Mirum fortasse cuipiam videatur, Constantine venerabilis, quod haec
clades, quam rettuli, loco principum fuerit, et quidem prope triennio: ita
nemo inre p. tum fuit, qui istum a gubernaculis Romanae maiestatis
abduceret, cum Neroni, Vitellio, Caligulae ceterisque huius modi numquam
tyrannicida dufuerit. Sed primum omnium ipse veniam peto, quod haec, quae
apud diversos repperi, litteris tradidi, cum multa improba reticuerim et
quae ne dici quidem sine maximo pudore possunt; ea vero, quae dixi,
praetextu verborum adhibito, quantum potui, texi. Deinde illud, quod
clementiam tua solet dicere, credidi, esse respiciendum : "Imperatorem
esse fortunae est." Nam et minus boni reges fuerunt et pessimi. Agendum
vero, quod pietas tua solet dicere, ut sint imperio digni, quos ad
regenmdi necessitatem vis fatalis adduxerit. Et quoniam hic ultimus
Antoninorum fuit neque postea hoc nomen in re p. loco principum
frequentatum est, etiam illud addendum est, ne quis error oriatur, cum
duos Gordianos narrare coepero, patrem et filium, qui se de Antoninorum
genere dici volebant : non nomen in illis primum fuit sed praenomen;
deinde, ut in plerisque libris invenio, Antoni dicti sunt, non Antonini.
35. Haec sunt de Heliogabalo, cuius vitam me invitum et retractantem ex
Graecis Latinisque collectam scribere ac tibi offere voluisti, cum iam
aliorum ante tulerimus. Scribere autem ordiar, qui post sequentur. quorum
Alexander optimus et cum cura dicendus est annorum tredecim princeps,
semestres alii et vix annui et bimi, Aurelianus praecipuus et horum omnium
decus auctor tui generis Claudius. De quo vereor ad clementiam tuam
scribens vera dicere, ne malivolis adulator videar esse, sed absolvar
contra livorem inproborum, cum et apud alios clarum esse perspexerint. His
iungendi sunt Diocletianus, aurei parens saeculi, et Maximianus, ut vulgo
dicitur, ferrei, ceterique ad pietatem tuam. Te vero, Auguste venerabilis,
multis paginis isdemque disertioribus illi prosequentur, quibus id
felicior natura detulerit. His addendi sunt Licinius, Severus, Alexander
atque Maxentius, quorum omnium ius in dicionem tuam venit, sed ita ut
nihil eorum virtuti derogetur. Non enim ego id faciam, quod plerique
scriptores solent, ut de his detraham, qui victi sunt, cum intellegam
gloriae tuae accedere, si omnia de illis, quae bona in se habuerint, vera
praedicaro.