Aelius Lampridius. Vita Diadumeni Antonini
1. Antonini Diadumeni pueri, quem cum patre Opilio Macrino imperatorem
dixit exercitus occiso Bassiano factione Macriniana, nihil habet vita
memorabile, nisi quod Antoninus est dictus et quod ei stupenda omina sunt
facta imperii non diutini, ut evenit. Nam cum primum innotuit per legiones
occisum esse Bassianum, ingens maeror obsedit omnium pectora, quod
Antoninum in re p. non haberent, existimantium, quod cum eo Romanum esset
imperium periturum. Id ubi Macrino iam imperatori nuntiatum est, veritus,
ne in aliquem Antoninorum, qui multi ex affinibus Antonini Pii erant inter
duces, exercitus inclinaret, statim contionem parari iussit filiumque suum
tunc puerum Antoninum appellavit. Contio : "Videtis, commilitones, et me
aetatis iam provectae et Diamenum puerum, quem diu principem, si di
faveant, habebitis. Intellego praeterea desiderium ingens Antoniani
nominis apud vos manere, quare, quoniam mihi per conditionem fragilitatis
humanae non multum superesse videtur ad vitam, hunc puerum Antoninum vobis
auctoribus nuncupo diu vobis Antoninum repraesentaturum." Adclamatum :
"Macrine imperator, di te servent. Antonine Diadumene, di te servent.
Antoninum diu vivum omnes rogamus. Iuppiter optime maxime, Macrino et
Antonino vitam. tu scis, Iuppiter, Macrinus vinci non potest. tu scis,
Iuppiter, Antoninus vinci non potest. Antoninum habemus, omnia habemus.
Antoninum nobis di dederunt. Puer Antoninus dignus imperio.
2. "Macrinus imperator dixit : "Habete igitur, commilitones, pro imperio
aureos ternos, pro Antonini nomine aureos quinos et solitas promotiones
sed geminatas. Di facient, ut haec saepius fiant. Dabimus autem per cuncta
quiquennia hoc, quod hodie putavimus." Post hoc ipse puerulus Diadumenus
Antoninus imperator dixit : "Gratias vobis, commilitiones, quod me et
imperio donastis et nomine, siquidem dignos et me et patrem meum duxistis,
quos imperatores Romanos diceretis et quibus committeretis rem p. Et pater
quidem meus curabit, ne desit imperio, ego autem elaborabo, ne desim
nomini Antoninorum. Scio enim me Pii, me Marci, me Veri suscepisse nomen,
quibus satis facere perdifficile est. Interim tamen causa imperii, causa
nominis id omne quod pater et tantundem promitto honoribus, ut et
venerandus Macrinus pater praesens promisit, duplicatis. "Herodianus
Gracus scriptor haec praeteriens Diadumenum tantum Caesarem dicit puerum a
militibus nuncupatum et cum patre occisum. Hac habita contione statim apud
Antiochiam moneta Antonini Diadumeni nomine percussa est, Macrini usque ad
iussum senatus dilata est. Missae etiam ad senatum litterae, quibus nomen
Antonini indicatum est. Quare etiam senatus imperium id libenter dicitur
recepisse, quamvis alii Antonini Caracalli odio id factum putent.
Paraverat sane paenulas populo coloris russei dare Macrinus imperator in
honorem Antonini filii sui, quae vocarentur Antoninianae, ut caracallae
Bassiani dictae sunt, adserens melius filium suum Paenuleum vel
Paenularium dicendum, quam Caracallus esset dictus Bassianus. Congiarium
etiam per edictum Antonianum promisit, ut ipsum edictum poterit indicare.
Verba edicti : "Vellem, Quirites, iam praesentes essemus : Antoninus
vester vobis congiarium sui nominis daret. Incideret praeterea et pueros
Antoninianos et puellas Antoninianas, quae tam grati nominis gloriam
propagarent." Et reliqua.
3. His ita gestis signa in castris et vexilla fieri Antoniniana iussit
fecitque Bassiani simulacra ex auro atque argento atque dies septem
supplicatio pro Antonini nomine celebrata est. Puer fuit omnium
speciosissimus, statura longiuscula, crine flavo, nigris oculis, naso
deducto, ad omnem decorem mento composito, ore ad oscula parato, fortis
nuturaliter, exercitio delicatior. Hic ubi primum indumenta coccea et
purpurea ceteraqua castrensia imperii insignia accepit, quasi sidereus et
caelestis emicuit, ut amaretur ab omnibus gratia venustatis. Haec sunt
quae de puero sint dicenda. nunc veniamus ad omina imperii, quae cum in
aliis tum in hoc praecipue sunt stupenda.
4. Die, qua natus est, pater eius purpuras, tunc forte procurator aerarii
maioris, inspexit et quas claras probavit, in id conclave reduci
praecepit, in quo post duas horas Diadumenus natus est. Solent deinde
pueri pilleo insigniri naturali, quod obstetrices rapiunt et advocatis
credulis vendunt, si quidem causidici hoc iuvari dicantur. At iste puer
pilleum non habuit sed diadema tenue, sed ita forte ut rumpi non potuerit,
nervis intercedentibus specie nervi sagittari. Ferunt denique Diadematum
puerum appellatum, sed ubi adolevit, avisui nomine materni Diadumenum
vocatum, quamvis non multum abhorruerit ab illo signo Diademati nomen
Diadumeni. In agro patris eius oves purpureas duodecim ferunt natas,
quarum una tantum varia fuerit. Eadem die, qua hic natus est, aquilam ei
constat sensim palumbum regium parvulum attulisse et posuisse in cunis
dormienti ac recessisse sine noxa. Pantagathi in domo patris eius nidum
posuerunt.
5. His diebus, quibus ille natus est, mathematici accepta genitura eius
exclamaverunt et ipsum filium imperatoris esse et imperatorem, quasi mater
eius adulterata esset, quod fama retinebat. Huic eidem aquila pilleum in
agro ambulanti tulit et, cum comitum infantis clamor esset factus, fertur
in monumento regio, quod iuxta villam esset, in qua tunc pater agebat,
supra statuam regis posuisse ita ut capiti eius aptaret. Quod multi
ominosum putarunt et morti adcommodum, clarum autem eventus ostendit.
Natus est praeterea natali Antonini et ea hora et signis prope
concinentibus, quibus et Antoninus Pius; quare dixerunt mathematici et
imperatoris illum filium futurum et imperatorem, sed non diu. Die, qua
natus est, quod Antonini esset natalis, mulier quaedam propinqua dicitur
exclamasse "Antoninus vocetur", sed Macrinus timuisse, quod nullus ex eius
genere hoc nomine censeretur, et abstinuisse nomine imperatorio, simul
quod iam rumor de vi geniturae illius emanasset. Haec atque alia omina
fuisse multi in litteras rettulerunt, sed illud praecipue quod, cum in
cunis esset Diademenus et leo ruptis ruptis vinculis, ut quidam, ferus
effugisset atque ad incunabula eius venisset, puerum delinxit et
inviolatum reliquit, cum nutrix se in leonem misisset atque eius morsu
adfecta perisset; atque sola forte in areola inventa erat, in qua infans
iacebat.
6. Haec sunt quae digna memoratu in Antonino Diadumeno esse videantur.
cuius vitam iunxissem patris gestis, nisi Antoninorum nomen me ad edendam
pueruli specialem expositionem vitae coegisset. Et fuit quidem tam amabile
illis temporibus nomen Antoninorum, ut quieo nomine non niteretur, mereri
non videretur imperium. Unde etiam quidam et Severum et Pertinacem et
Iulianum Antoninorum praenominibus honorandos putant, unde postea duos
Gordianos, patremet filium, Antoninos cognominatos putant. Sed aliud est
cum praenomen adscitur, aliud cum ipsum nomen inponitur. Nam Pius verum
nomen Antonini habuit, cognomen Pii, Marcus verum nomen Verissimi habuit,
sed hoc sublato atque abolito non praenomen Antonini sed nomen accepit.
Verus autem Commodi nomen habuit, quo abolito Antonini non praenomen sed
nomen accepit. Commodum autem Marcus Antoninum appellavit atque ita in
publica sedidit die natalis sui. Iam Caracallum Bassianum satis constat
vel somnii causa, quod Severus viderat, cum sibi Antoninum successorem
praedictum sensisset, anno demum tertio decimo Antoninum dixit, quando ei
etiam imperatoriam addidisse dicitur potestatem. Getam vero, quem multi
Antoninum negant dictum, eadem ratione qua Bassianum appellatum satis
constat, ut patri Severo succederet, quod minime factum est. Post hoc ipse
Diadumenus ut commendaretur exerxitui senatui populoque Romano, cum esset
ingens desiderium Bassiani Caracalli, Antoninum appellatum satis constat.
7. Extat epistola Opili Macrini, patris Diadumeni, qua gloriatur nontam se
ad imperium pervenisse, qui esset secundus imperii, quam quod Antoniani
nominis esset pater factus, quo clarius illis temporibus non fuerat vel
deorum. Quam epistolam priusquam intexam, libet versus inserere in
Commodum dictos, qui se Herculem appellaverat, ut intellegant omnes tam
clarum fuisse Antoninorum nomen, ut illi ne deorum nomen commode videretur
adiungi. Versus in Commodum Antoninum dicti :
Commodus Herculem nomen habere cupit,
Antoninorum non putat esse bonum,
expers humani iuris et imperii,
sperans quin etiam clarius esse deum,
quam si sit princeps nominis egregii.
Non erit iste deus nec tamen ullus homo.
Hi versus a Graeco nescio quo compositi a malo poeta in Latinum translati
sunt, quos ego idcirco inserendos putavi, ut scirent omnes Antoninos
pluris fuisse quam deos, ac trium principum amore, quo sapientia, bonitas,
pietas consecrata sit, in Antonino pietas, in Vero bonitas, in Marco
sapientia. Redeo nunc ad epistolam Macrini Opilii : "Opilius Macrinus
Noniae Celsae coniugi. Quid boni adepti sumus, mi uxor, caret
aestimatione. Et fortassis de imperio me putes dicere - non magnum est
istud, quod etiam indignis fortuna concessit, - : Antonini paterfactus
sum, Antonini mater es facta. O nos beatos, o fortunam domum, praeclaram
laudem nunc demum felicis imperii. Di faxint et bona Iuno, quam colis, ut
et ille Antonini meritum effingat, et ego, qui sum pater Antonini, dignus
omnibus videar."
8. Hac epistola indicatur, quantum gloriae adeptus sibi videretur, quod
vocatus est filius Antoninus. Hic tamen quarto decimo mense imperii ob
incivilem patris atquea sperum principatum interfectus est cum patre, non
suo nomine. Quamvis etiam istum ultra aetatem saevisse in pleroque
repperiam, ut docent litterae ab hoc eodem ad patrem missae. Nam cum
quidam defectionis suspicionem incurrissent et eos Macrinus saevissime
punisset filio forte absente atque hic audisset auctores quidem
defectionis occisos, conscios tamen, quorum dux Armeniae erat et item
legatus Asiae atque Arabiae, ob antiquam familiaritatem dimissos, his
litteris convenisse patrem dicitur, paribus missisetiam ad matrem, quarum
exemplum historiae causa inserendum putavi : "Patri Augusto filius
Augustus. Non satis, mi pater, videris in amore nostro tenuisse tuos
mores, qui tyrannidis adfectatae conscios reservasti sperans eos vel ob
amiciores tibi futuros, si his parceres, vel ob antiquam familiaritatem
dimittendos : quod nec debuit fieri nec proderit. Nam primum omnium iam te
exulcerati suspicionibus amare non possunt. Deinde crudeliores inimici
sunt, qui obliti veteris familiaritatis se inimicissisis tuis iunxerunt.
Adde quod adhuc exercitus habent. Si te nulla movet tantarum gloria rerum,
Ascanium surgentem et spes heredis Iuli respice, cui regnum Italiae
Romanaeque tellus debetur. Feriendi sunt isti, si vis esse securus. Nam
vitio generis humani alii non sunt defuturi, cui isti servantur." Hanc
epistolam quidam ipsius, quidam magistri eius Caeliani ferunt, Afri
quondam rhetoris, ex qua apparet, quam asper futurus iuvenis, si vixisset.
9. Extat alia epistola ad matrem ab oedem destinata talis : "Dominus
noster et Augustus nec te amat nec ipsum se, qui inimicos suos servat. Age
igitur, ut Arabianus et Tuscus et Gellius ad palum deligentur, ne, si
occasio fuerit, non praetermittant." Et, quantum Lollius Urbicus in
historia sui temporis dicit, istae litterae per notarium proditae illi
puero multum apud milites obfuisse dicuntur. Nam, cum patrem occidissent,
quidam hunc servare voluerunt, sed extitit cubicularius, qui has epistolas
contioni militum legit. Interfectis igitur ambobus et capitibus pilo
circumlatis in Marcum Aurelium Antoninum caritate nominis inclinavit
exercitus. Is filius Bassiani Caracalli ferebatur. Erat autem templi
Heliogabali sacerdos, homo omniium inpurissimus et qui fato quodam Romanum
deformarit imperium. De quo quidem, quia multa sunt, loco suo disseram.