Aelius Spartianus. Vita Antonini Getae
1. Scio, Constantine Auguste, et multos et clementiam tuam quaestionem
movere posse, cur etiam Geta Antoninus a me tradatur. De cuius priusquam
vel vita vel nece dicam, disseram, cur et ipsi Antonino a Severo patre sit
nomen adpositum. Neque enim multa in eius vita dici possunt, qui prius
rebus humani sex emptus est, quam cum fratre teneret imperium. Septimius
Severus quodam tempore cum consuluisset ac petisset, ut sibi indicaretur,
quo esset successore moriturus, in somnis vidit Antoninum sibi
successurum. Quare statim ad milites processit et Bassianum, filium
maiorem natu, Marcum Aurelium Antoninum appellavit. Quod cum fecisset ex
paterna cogitatione vel, ut quidam dicunt, a Iulia uxore commonitus, quae
gnara erat somnii, quod minori filio hoc facto ipse interclusisset aditum
imperandi, etiam Getam, minorem filium, Antoninum vocari iussit. Itaque
semper ab eo in epistulis familiaribus dictus est, cum si forte abesset,
scriberet : "Salutate Antoninos filios et successores meos." Sed nihil
valuit patris cautio, nam ei solus ille successit, qui primus Antoninus
nomen accepit. Et haec de Antonini nomine.
2. Geta autem dictus est vel a patrui nomine vel avi paterni, de cuius
vita et moribus in vita Severi Marius Maximus primo septenario satis
copiose rettulit. Fuit autem Antoninus Geta etiam ob hoc ita dictus, quod
in animo habuit Severus, ut omnes deinceps principes quemadmodum Augusti,
ita etiam Antonini dicerentur, idque amore Marci, [quem patrem] vel
fratrem suum semper dicebat et cuius philosophiam littererumque
institutionem semper imitatus est. Dicunt aliqui non in Marci honorem
tantum Antonini nomini delatum, cum id Marcus adoptivum habuerit, sed in
eius, qui Pius cognominatus est, Hadriani scilicet successoris, et quidem
ob hoc quod Severum ille ad fisci advocationem delegerat ex formularia
forensi, cum ad tantos processus ei patuisset dati ab Antonino primi
gradus vel honoris auspicium, simul quod nemo ei videretur felicior
imperator ad commodandum nomen eo principe, cuius proprium nomen iam per
quattuor principes cucurrisset. De hoc eodem Severus, gnarus geniturae
illius, cuius ut plerique Afrorum, peritissimus fuit, dixisse fertur :
"Mirum mihi videtur, Iuvenalis amantissime, Geta noster divus futurus,
cuius nihil omperiale in genitura video." Erat enim Iuvenalis praef. eius
praetorii. nec eum fefellit. Nam Bassianus, cum eum occidisset ac
vereretur tyrannicam ex parricidio notam audiretque posse mitigari
facinus, si divum fratrem appellaret, dixisse fertur : "Sit divus, dum non
sit vivus." Denique eum inter divos rettulitatque ideo ut cumque redit
fama in gratiam parricida.
3. Natus est Geta Severo et Vitellio consulibus Mediolanii, etsi aliter
alii prodiderunt, VI. kal. Iunias ex Iulia, quam idcirco Severus uxorem
duxerat, quod eam in genitura habere compererat, ut regis uxor esset,
isque privatus sed iam optimi in re p. loci. Statim ut natus est,
nuntiatum est ovum gallinam in aula peperisse purpureum. Quod cum allatum
Bassianum frater eius accepisset et quasi parvulus adplosum ad terram
fregisset, Iulia dixisse ioco fertur : "Maledicte paricida, fratrem tuum
occidisti." Idque ioco. Quod dictum Severus altius quam quisquam
praesentium accepit, a circumstantibus autem postea velut divinitus
effusum adprobatum est. Fuit etiam aliud omen: nam cum in villa cuiusdam
Antonini, plebei hominis, agnus natus esset, qui vellus in fronte
purpureum haberet, eadem die atque hora, qua Geta natus est, audissetque
ille ab aruspice post Severum Antoninum imperaturum ac de se ille
auguraretur, sed tamen tale fati timeret indicium, ferro eum adegit. Quod
et ipsum signo fuit Getam ab Antonino interimendum, ut posteasatis
claruit. Fuit etiam aliud omen, ut postea ingens exitus docuit, huius
facinoris, quod evenit : nam cum infantis Getae natalem Severus commendare
vellet, hostiam popa nomine Antoninus percussit. Quod tunc nec quaesitum
nec animadversum, post vero intellectum est.
4. Fuit adulescens decorus, moribus asperis, sed non impius, + gulosus,
cupidus ciborum et vini varie conditi. Huius illud pueri fertur insigne,
quod, cum vellet partium diversarum viros Severus occidere et inter suos
diceret : "Hostes vobis eripio" consentiretque adeo usque Bassianus, ut
eorum etiam liberos, si sibi consuleret, diceret occidendos, Geta
interrogasse fertur, quantus esset interficiendorum numerus; cumque
dixisset pater, ille interrogavit : "Isti habent parentes, habent
propinquos?" Cum responsum esset habere, ait complorans : "Plures ergo in
civitate tristes erunt quam laeti quod vicimus". Et optinuisset eius
sententia, nisi Plautianus praefectus vel Iuvenalis institissent spe
proscriptionum, ex quibus ditati sunt. His accedebat Bassiani fratris
nimia crudelitas. Qui cum contenderet et diceret qua ioco qua serio omnes
cum liberis occidendos partium diversarum, Geta ei dixisse dicitur : "Tu
qui nulli parcis, potes et fratrem occidere." Quod dictum eius tunc nihil,
post vero pro praesagio fuit.
5. Fuit in litteris adsequendis [et] tenax veterum scriptorum, paternarum
etiam sententiarum memor, fratri semper invisus, matri amabilior quam
frater, sub balbe tamen canorus. Vestitus nitidi cupidissimus, ita ut
pater rideret. si quid accepita parentibus, ad suum contulit cultum neque
quicquam cuipiam dedit. Post Parthicum bellum pater cum ingenti gloria
floreret, Bassiano participi imperii appellato Geta quoque Caesaris et
Antonini, ut quidam dicunt, nomen accepit. Familiare illi fuit has
quaestiones grammaticis proponere, ut dicerent, singula animalia quomodo
vocem emitterent, velut : agni balant, porcelli grunniunt, palumbes
minurriunt, ursi saeviunt, leones rugiunt, leopardi rictant, elefanti
barriunt, ranae coaxant, equi hinniunt, asini rudunt, tauri mugiunt,
easque de veteribus adprobare. Seneri Sammonici libros familiarissimos
habuit, quos ille ad Antoninum scripsit. Habebat etiam istam
consuetudinem, ut convivia et maxime prandia per singulas litteras iuberet
scientibus servis, velut in quo erat anser, apruna, anas, item pullus,
perdix, pavus, porcellus, piscis, perna et quae in eam litteram genera
edulium caderent, et item fasianus, farrata, ficus et talia. quare comis
etiam habebatur in adulescentia.
6. Occiso eo pars militum, quae incorrupta erat, parricidium aegerrime
accepit, dicentibus cunctis duobus se liberis fidem promisisse, duobus
servare debere, clausique portis diu non est imperator admissus. Denique
nisi querellis de Geta editis et animis militum delenitis, inormibus etiam
stipendiis datis Romam Bassianus redire non potuit. Post hoc denique et
Papinianus et multi alii interempti sunt, qui vel concordiae faverant vel
qui partium Getae fuerant, ita ut utriusque ordinis viri et in balneo et
cenantes et in publico percuterentur, Papinianus ipse securi percussus
sit, inprobante Bassiano, quod non gladio res peracta sit. Ventum denique
est usque ad seditionem urbanicianorum militum, quos quidem non levi
auctoritate Bassianus compressit tribuno eorum, ut alii dicunt,
interfecto, ut alii, relegato. Ipse autem tantum timuit, ut loricam sub
lato habens clavo etiam curiam sit ingressus atque ita rationem facti sui
et necis Geticae reddiderit. Quo quidem tempore Helvius Pertinax, filius
Pertinacis, qui postea est ab eodem Bassiano interemptus, recitanti fausta
praetori et dicenti "Sarmaticus maximus et Parthicus maximus", quasi
Gothicus. Quod dictum altius in pectus Bassiani descendit, ut postea nece
Pertinacis est adprobatum, nec solum Pertinacis sed et aliorum, ut supra
dictum est, passim et inique. Helvium autem etiam suspectum habuit
adfectatae tyrannidis, quod esset in amore omnium et filius Pertinacis
imperatoris. Quae res nulli facile privato satis tuta est.
7. Funus Getae accuratius fuisse dicitur quam eius, qui fratri videretur
occisus. Inlatusque est maiorum sepulchro, hoc est Severi, quod est in
Appia via euntibus ad portam dextra, specie Septizodii extructum, quod
sibi ille vivus ornaverat. Occidere voluit et matrem Getae, novercam suam,
quod fratrem lugeret, et mulieres, quas post reditum de curia fluentes
repperit. Fuit praeterea eius inmanitatis Antoninus, ut his praecipue
blandiretur, quos ad necem destinabat, ut eius magis blandimentum
timeretur quam iracundia. Mirum sane omnibus videbatur, quod mortem Getae
totiens etiam ipse fleret, quotiens nominis eius mentio fieret, quotiens
imago videretur aut statua. Varietas autem tanta fuit Antonini Bassiani,
immo tanta sitis caedis, ut modo fautores Getae, modo inimicos occideret,
quos fors obtulisset. Quo facto magis Geta desiderabatur.
Pagina precedente