Aelius Spartianus. Vita Antonini Caracallae
1. Ex duobus liberis, quos Septimius Severus reliquit, quorum unum
Antoninum exercitus, alterum pater dixit, Geta hostis est iudicatus,
Bassianum notum optinuisse imperium. De cuius maioribus frustra putamus
iterandum, cum omnia in Severi vita satis dicta sint. Huius igitur
pueritia blanda, ingeniosa, parentibus adfabilis, amicis parentum iucunda,
populo accepta, grata senatui, ipsi etiam ad amorem conciliandum salutaris
fuit. Non ille in litteris tardus, non in benivolentis segnis, non tenax
in largitate, non lentus in clementia, sed parentibus, visus. Denique, si
quando feris obiectos damnatos vidit, flevit aut oculos avertit. Quod
populo plus quam amabile fuit. Septennis puer, cum conlusorem suum puerum
ob Iudaicam religionem gravius verberatum audisset, neque patrem suum
neque patrem pueri velut auctores verberum diu respexit. Antiochensibus et
Bysantiis interventu suo iura vetusta restituit, quibus iratus fuit
Severus, quod Nigrum iuverant. Plautiani odium crudelitatis causa
concepit. Quod a parentibus gratia sigillariorum acceperat, id vel
clientibus vel magistris sponte donavit. Sed haec puer.
2. Egressus vero pueritiam seu patris monitis seu calliditate ingenii sive
quod se Alexandro Magno Macedoni aequandum putabat, restrictior, gravior,
vultu etiam truculentior factus est, prorsus ut eum, quem puerum scierant,
multi esse non crederent. Alexandrum Magnum eiusque gesta in ore semper
habuit. Tiberium et Syllam in conventu plerumque laudavit. Patris
superbior fuit; fratrem magna eius humilitate despexit. Post patris mortem
in castra praetoria pergens apud milites conquestus est circumveniri se
fratris insidiis, atque ita fratrem in palatio fecit occidi. Eius corpus
statim cremari praecepit. Dixit praeterea in castris fratrem sibi venenum
parasse, matri eum inreverentem fuisse; egitque publice his gratias, qui
eum occiderunt. Addidit denique his quasi fidelioribus erga se stipendium.
Pars militum apud Albam Getam occisum aegerrime accepit, dicentibus
cunctis duobus se fidem, promisisse liberis Severi, duobus servare debere,
clausisque portis diu imperator non admissus nisi delenitis animis, non
solum querellis de Geta et criminationibus editis, sed inormitate
stipendii militibus, ut solet, placatis, atque inde Romam redit. Tunc sub
veste senatoria loricam habens cum armatis militibus curiam ingressus est.
Hos in medio inter subsellia duplici ordine conlocavitet sic verba fecit.
Questus est de fratris insidiis in volute et incondite ad illius
accusationem [et excusationem] sui. Quod quidem nec senatus libenter
accepit, cum ille dixisset fratri se omnia permisisse, fratrem ab insidias
fecisse nec vicem amori reddidisse fraterno.
3. Post hoc relegatis deportatisque reditum in patriam restituit. Inde ad
praetorianos processit et in castris mansit. Altera die Capitolium petit,
[ad] eos, quos occidere parabat, adfabiliter est locutus innitensque
Papiniano et Ciloni ad Palatium redit. Cum flentem matrem Getae vidisset
aliasque mulieres post necem fratris, mulieres occidere conatus est, sed
ob hoc retentus, ne augeretur fratris occisi crudelitas. Laetum ad mortem
coegit misso a se veneno: ipse enim inter suasores Getae mortis primus
fuerat, qui et primus interemptus est. Ipse mortem eius saepissime flevit.
Multos, qui caedis eius conscii fuerant, interemit, sed et eum, qui
imaginem eius honoravit. Post hoc fratrem patruelem Afrum, cui pridie
partes de cena miserat, iussit occidit. Qui cum se praecipitasset
percussorum timore et ad uxorem crure fracto erepisset, tamen per
ludibrium percussoribus deprehensus est et occisus. Occidit etiam
Pompeianum, Marci nepotem, ex filia natum et ex Pompeiano, cui nupta
fuerat Lucilla post mortem Veri imperatoris, quem et consulem bis fecerat
et omnibus bellis praeposuerat, quae gravissima tunc fuerunt, et ita
quidem ut videretur a latronibus interemptus.
4. Dein in conspectu eius Papinianus securi percussus a militibus et
occisus est. Quo facto percussori dixit : "Gladio te exequi oportuit meum
iussum." Occisus est etiam eius iussu Patruinus ante templum divi Pii,
tractaque sunt eorum per plateam cadavera sine aliqua humanitatis
reverentia. Filium etiam Papiniani, qui ante triduum quaestor opulentum
munus ediderat, interemit. Isdem diebus occisi sunt innumeri, qui fratris
eius partibus faverant. Occisi etiam liberti, qui Getae administraverant.
Caedes deinde in omnibus locis. Et in balneis factae caedes, occisique
nonnulli etiam cenantes, inter quos etiam Sammonicus Serenus, cuis libri
plurimi ad doctrinam extant. In summum discrimen etiam Chilo iterum
praefectus et consul venit ob hoc, quod concordiam inter fratres suaserat.
Et cum idem Chilo sublata veste senatoria nudis pedibus ab urbanicianis
raptus esset, Antoninus seditionem compressit. Multas praeterea postea
caedes in urbe fecit, passim raptis amilitibus nonnullis hominibus et
occisis, quasi seditionem vindicans. Helvium Pertinacem, suffectum
consulem, ob hoc solum, quod filius esset imperatoris, occidit. Neque
cessavit umquam sub diversis occasionibus eos interficere, qui fratris
amici fuissent. Saepe in senatum, saepe in populum superbe invectus est
aut edictis propositis aut orationibus editis, Syllam se etiam ostendens
futurum.
5. His gestis Galliam petit atque ut primum in eam venit, Narbonensem
proconsulem occidit. Cunctis deinde turbatis, qui in Gallia res gerebant,
odium tyrannicum meruit quamvis aliquando fingeret et benignum, cum esset
natura truculentus. Et cum multas contra homines et contra iura civitatum
fecisset, morbo inplicitus graviter laboravit. Circa eos, qui eum
curabant, crudelissimus fuit. Dein ad orientem profectionem parans omisso
itinere in Dacia resedit. Circa Raetiam non paucos barbaros interemit
militesque suos quasi Syllae milites et cohortatus est et donavit. Deorum
sane se nominibus appellari vetuit, [quod] Commodus fecerat, cum illum,
quod leonem aliasque feras occidisset, Herculem dicerent. Et cum Germanos
subegisset, Germanicum se appellavit vel ioco vel serio, ut erat stultus
et demens, adserens, si Lucanos vicisset, Lucanicum se appellandum.
Damnati sunt eo tempore qui urinam in eo loco fecerunt, in quo statuae aut
imagines erant principis, et qui coronas imaginibus eius detraxerunt, ut
alias ponerent, damnatis et qui remedia quartanis tertianisque collo
adnexa gestarunt. Per Thracias cum praef. iter fecit; inde cum in Asiam
traiceret, naufragi periculum adit antemna fracta, ita ut in scafam cum
protectoribus [ita] descenderet. Unde in triremem a praef. classis
receptus evasit. Excepit apros frequenter, contra leonem etiam stetit.
Quando etiam missis ad amicos litteris gloriatus est seque ad Herculis
virtutem accessisse [se] iactavit.
6. Post hoc ad bellum Armeniacum Parthicumque conversus ducem bellicum,
qui suis conpetebat moribus, fecit. Inde Alexandriam petit, in gymnasium
populum convocavit eumque obiurgavit; legi etiam validos ad militiam
praecepit. Eos autem, quos legerat, occidit exemplo Ptolomaei Evergetis,
qui octavus hoc nomine appellatus est. Dato praeterea signo militibus, ut
hospites suos occiderent, magnam caedem Alexandreae fecit. Dehinc per
Cadusios et Babylonios ingressus tumultuarie cum Parthorum satrapis manum
contulit, feris etiam bestiis in hostes immissis. Datis ad senatum quasi
post victoriam litteris Parthicus appellatus est; nam Germanici nomen
patre vivo fuerat consecutus. Deinde cum iterum vellet Parthis bellum
inferre atque hibernaret Edessae atque inde Carras Luni dei gratia
venisset, die natalissui, octavo idus Apriles, ipsis Megalensibus, cum ad
requisita naturae discessisset, insidiis a Macrino praef. praet. positis,
qui post eum invasit imperium, interemptus est. Conscii caedis fuerunt
Nemesianus et frater eius Apollinaris Triccianusque, qui praef. legionis
secundae Parthicae militabatet qui equitibus extraordinariis praeerat, et
praeterea plerisque officialium inpulsu Martialis.
7. Occisus est autem in medio itinere inter Carras et Edessam, cum
lavandae vessicae gratia ex equo descendisset atque inter protectores
suos, coniuratos caedis, ageret. Denique cum illum in equum strator eius
levaret, pugione latus eius confodit, conclamatumque ab omnibus est id
Martialem fecisse. Et quoniam dei Luni fecimus mentionem, sciendum
doctissimis quibusqueid memoriae traditum atque ita nunc quoque a Carrenis
praecipue haberi, ut qui Lunam femineo nomine ac sexu putaverit
nuncupandam, is addictus mulieribus semper inserviat; qui vero marem deum
esse crediderit, is dominetur uxori neque ullas mulierbres patiatur
insidias. Unde, quamvis Graeci vel Aegyptii eo genere quo feminam hominem,
etiam Lunam deum dicant, mystice tamen Lunum dicunt.
8. Scio de Papiniani nece multos ita in litteras rettulisse, ut caedis non
adsciverint causam, aliis alia referentibus; sed ego malui varietatem
opinionum edere quam de tanti viri caede reticere. Papinianum amicissimum
fuisse imperatori Severo, ut aliqui loquuntur, adfinem etiam per secundam
uxorem, memoriae traditur; et huic praecipue utrumque filium a Severo
commendatum, atque ob hoc concordia fratrum Antoninorum favisse; egisse
quin etiam, ne occideretur, cum iam de insidiis eius Bassianus quereretur;
atque ideo una cum his, qui fautores fuerant Getae, a militibus non solum
permittente verum etiam suadente Antonino occisum. Multi dicunt Bassianum
occiso fratre illi mandasse, ut et in senatu per se et apud populum
facinus dilueret, illum autem respondisse non tam facile parricidium
excusari posse quam fieri. Est etiam haec fabella, quod dictare noluerit
orationem, qua invehendum erat in fratrem, ut causa eius melior fieret,
qui occiderat; illum autem negantem respondisse aliud esse [excusare]
parricidium, aliud accusare innocentem occisum. Sed hoc omnino non
convenit: nam neque praef. poterat dictare orationem, et constat eum quasi
fautorem Getae occisum. Et fertur quidem Papinianus, cum raptus a
militibus ad Palatium traheretur occidendus, praedivinasse dicens eum
stultissimum fore, qui in suum subrogaretur locum, nisi adpetitam
crudeliter praefecturam vindicaret. Quod factum est: nam Macrinus
Antoninum occidit, ut supra exposuimus. Qui cum filio factus in castris
imperator filium suum, qui Diadumenus vocabatur, Antoninum vocavit,
idcirco quod a praetorianis multum Antoninus desideratus est.
9. Bassianus vixit annis quadraginta tribus. Imperavit annis sex. publico
funere elatus est. Filium reliquit, qui postea et ipse Marcus Antoninus
Heliogabalus dictus est; ita enim nomen Antoninorum inoleverat, ut velli
ex animis hominum non posset, quod omnium pectora velut Augusti nomen
obsederat. Fuit male moratus et patre duro crudelior. Avidus cibi, vini
etiam adpetens, suis odiosus et praeter milites praetorianos omnibus
castris exosus. Prorsus nihil inter fratres simile. Opera Romae reliquit
thermas nominis sui eximias, quarum cellam solearem architecti negant
posse ulla imitatione, qua facta est, fieri. Nam et ex aere vel cypro
cancelli suppositi esse dicuntur, quibus cameratio tota concredita est, et
tantum est spatii, ut id ipsum fieri nagent potuisse docti mechanis.
Reliquit et porticum patris nomine, quae gesta illius contineret et
triumphos et bella. Ipse Caracalli nomen accepit a vestimento, quod populo
dederat, demisso usque ad talos, quod ante non fuerat. Unde hodieque
Antoninianae dicuntur caracallae huiusmodi, in usu maxime Romanae plebis
frequentatae. Idem viam novam munivit, quae est sub eius thermis,
Antoninianis scilicet, qua pulchrius inter Romanas plateas non facile
quicquam invenias. Sacra Isidis Romam deportavit et templa ubique
magnifice eidem deae fecit; sacra etiam maiore reverentia celebravit, quam
antea celebrabantur. In quo quidem mihi mirum videtur, quemammodum sacra
Isidis primum per hunc Romam venisse dicantur, cum Antoninus Commodus ita
ea celebraverit, ut et Anubin portaret et pausas ederet; nisi forte iste
addidit celebritati, non eam primus invexit. Corpus eius Antoninorum
sepulchro inlatum est, ut ea sedes reliquias eius acciperet, quae nomen
addiderat.
10. Interest scire quemadmodum novercam suam Iuliam uxorem duxisse
dicatur. Quae cum esset pulcherrima et quasi per neglegentiam se maxima
corporis parte nudasset dixissetque Antoninus "Vellem, si liceret",
respondisse fertur: "Si libet, licet. an nescis te imperatorem esse et
leges dare, non accipere?" Quo audito furor inconditus ad effectum
criminis roboratus est nuptiasque eas celebravit, quas, si sciret se leges
dare vere, solus prohibere debuisset. Matrem enim (non alio dicenda erat
nomine) duxit uxorem et ad parricidium iunxit incestum, si quidem eam
matrimonio sociavit, cuius filium nuper occiderat. Non ab re est etiam
diasyrticum quiddam in eum dictum addere. Nam cum Germanici et Parthici et
Arabici et Alamannici nomen adscriberet (nam Alamannorum gentem
devicerat), Helvius Pertinax, filius Pertinacis, dicitur ioco dixisse :
"Adde, si placet, etiam Geticus Maximus", quod Getam occiderat fratrem et
Gothi Getae dicerentur, quos ille, dum ad orientem transit, tumultuariis
proeliis devicerat.
11. Occidendi Getae multa prodigia extiterunt, ut in vita eius exponemus.
Nam quamvis prior ille e vita excesserit, nos tamen ordinem secutisumus,
ut qui et prior natus est et qui prior imperare coeperat, prior
scriberetur. Eo sane tempore, quo ab exercitu appellatus est Augustus vivo
patre, quod ille pedibus aeger gubernare non posse videretur imperium,
contusis animis militum et tribunorum Severus dicitur animo volutasse, ut
et hunc occideret, nisi repugnassent praef. eius, gravis viri. Aliqui
contra dicunt praef. voluisse id fieri, sed Septimium noluisse, ne et
severitas illius crudelitatis nomine inquinaretur, et, cum auctores
criminis milites fuerint, adulescens stultae temeritatis poenas lueret tam
gravis supplicii titulo, ut a patre videretur occisus. Hic tamen omnium
durissimus et, ut uno conplectamur verbo, parricida et incestus, patris,
matris, fratris inimicus, a Macrino, qui eum occiderat, timore militum et
maxime praetorianorum inter deos relatus est. Habet Faustinae templum et
divale nomen eripuit, certe templum, quod ei sub Tauri radicibus
fundaverat maritus, in quo postea filius huius Heliogabalus Antoninus sibi
vel Iovi Syrio vel Soli -- incertum id est -- templum fecit.