Iulius Capitolinus. Vita Clodii Albini
1. Uno eodemque prope tempore post Pertinacem, qui auctore Albino
interemptus est, Iulianus a senatu Romae, Septimius Severus ab exercitu in
Syria, Pescennius Niger in Oriente, Clodius Albinus in Gallia imperatores
appellati. Et Clodium quidem Herodianus dicit Severi Caesarem fuisse. Sed
cum alter alterum indignaretur imperare nec Galli ferre possent aut
Germaniciani exercitus, quod et ipsi suum specialem principem haberent,
undique cuncta turbata sunt. Fuit autem Clodius Albinus familia nobili,
Hadrumetinus tamen ex Africa. Quare sortem illam, quae Severum laudatum in
Pescennii vita diximus, ad se traherat, nolens intellegi "pessimus Albus",
quod eodem versu continebatur, quo et Severi laus et adprobatio Nigri
Pescennii. Sed priusquam vel de vita eius vel de morte dissero, etiam hoc
discendum est, quod eum nobilem fecit.
2. Nam ad hunc eundem quondam Commodus, cum [eum] successorem Albino
daret, litteras dederat, quibus iusserat, ut Caesar esset. exemplum indidi
: "Imperator Commodus Clodio Albino. Alias ad te publice de successione
atque honore tuo misi, sed hanc familiarem et domesticam, omnem, ut vides,
mea manu scriptam, qua tibi do facultatem, ut, si necessitas fuerit, ad
milites prodeas et tibi Caesareanum nomen adsumas. Audio enim et Septimium
Severum et Nonium Marcum male de me apud milites loqui, ut sibi parent
stationis Augustae procurationem. Habebis praeterea, cum id feceris, dandi
stipendii usque ad tres aureos liberam potestatem, quia et super hoc ad
procuratores meos litteras misi, quas ipse signatas excipies signo
Amazonio et, cum opus fuerit, rationalibus dabis, ne te non audiant, cum
de aerario volueris imperare. Sane ut tibi insigne aliquod imperialis
maiestatis accedat, iam habebis utendi coccini pallii facultatem vel me
praesente et ad me et cum mecum fueris, habiturus et purpuram sed sine
auro, quia ita et proavus meus Verus, qui puer vita functus, ab Hadriano,
qui eum adoptavit, accepit."
3. His litteris acceptis [Albinus] facere id, quod iubebat, noluit, videns
Commodum propter mores suos, quibus rem pub. perdiderat et se
dedecoraverat, quandocumque feriendum et timens, ne ipse pariter
occideretur. Extat denique illius contio, qua, cum accepit imperium et
quidem Severi, ut quidam, voluntate firmatum, huius rei memoriam facit.
Cuius hoc exemplum est : " Invitum me, conmilitiones, ductum ad imperium
etiam illud probat, quod Commodum donantem me Caesareano nomine contempsi;
sed et vestrae voluntati et Severi Augusti parendum est, quia credo sub
homine optimo et viro forti posse benerem p. regi." Nec negari potest,
quod etiam Marius Maximus dicit, hunc animum Severo primum fuisse, ut si
quid ei contingeret, Pescennium Nigrum et Clodium Albinum sibi
substitueret. Sed postea et filiis iam maiusculis studens et Albini amori
invidens sententiam mutasse atque illorum utrumque bello oppressisse,
maxume precibus uxoris adductus. Denique Severus eum et consulem
designavit, quod utique nisi de optimo viro non fecisset, homo in legendis
magistritibus diligens.
4. Sed ut ad eum redeam, fuit, ut dixi, Albinus Hadrumetinus oriundo, sed
nobilis apud suos et originem a Romanis familiis trahens, Postumiorum
scilicet et Albinorum et Ceioniorum. Quae familia hodie quoque,
Constantine maxime, nobilissima est et per te aucta et augenda, quae per
Gallienum et Gordianos plurimum crevit. Hic tamen natus lare modico,
patrimonio pertenui, parentibus sanctis, patre Ceionio Postumo, matre
Aurelia Messalina, primus suis parentibus fuit. Cum exceptus utero, quod
contra consuetudinem puerorum, qui nascunturet solent rubere, esset
candidissimus, Albinus est dictus. Quod verum esse patris epistula ad
Aelium Bassianum tunc proconsulem Africae data designat, adfinem, quantum
videtur, eorum ipsorum. Epistula Ceioni Postumi ad Aelium Bassianum : "
Filius mihi natus est VII. kal. Decembres, ita candidus statim toto
corpore, ut linteamen, quo exceptus est, vinceret. Quare susceptum eum
Albinorum familiae, quae mihi tecum communis est, dedi, Albini nomine
inposito. Fac, ut rem publicam et te et nos, ut facis, diligas."
5. Hic ergo omnem pueritiam in Africa transegit, eruditus litteris Graecis
ac Latinis mediocriter, quod esset animi iam inde militaris et superbi.
Nam fertur in scolis saepissime cantasse inter puerulos :
Arma amens capio, nec sat rationis in armis
repetens :
arma amens capio.
Huic multa imperii signa, cum esset natus, facta dicuntur; nam et bos
albus purpureis ad plenum colorem cornibus natus est, quod mirandum fuit
cum cornibus [tum colore]. Quae tamen in templo Apollinis Cumani ab eodem
posita iam tribuno diu fuisse dicuntur, quod, cum illic sortem de fato suo
tolleret, his versibus eidem dicitur esse responsum :
Hic rem Romanam magno turbante tumultu
sistet eques, sternet Poenos Gallumque rebellem.
Et in Gallia quidem eum multas gentes domuisse constat. Ipse autem
suspicabatur de Severo sibi praedictum "sternet Poenos", quod Septimius
Afer esset. Fuit et aliud signum futuri imperii. Nam cum Caesareana
familia hoc speciale habuerit, ut parvuli domus eius in testudineis alveis
lavarentur, nato infantulo testudo ingens patri eius munere piscatoris
adlata est : quod ille homo litteratus omen accipiens et testudinem
libenter accepit et eam curari iussit atque infantulo ad excaldationes
pueriles dicari, nobilitandum etiam hinc sperans. Cum rarum esset aquilas
in his locis videri, in quibus natus est Albinus, septima eius die hora
convivii, quod celebritati pueri deputabatur, cum ei fierent nomina,
septem aquilae parvulae denidis adlatae sunt et quasi ad iocum circa cunas
pueri constitutae: ne hoc omen pater abnuit, iussit aquilas ali et
diligenter curari. Accessit omen, quod, cum pueri eius familiae russulis
fasciolis inligarentur, quod forte lotae atque udae essent russulae
fasciolae, quas mater praegnas paraverat, purpurea matris [fascea]
inligatus est fascea: unde illi ioco nutricis etiam Porfyri nomen inditum
est. Haec atque alia signa imperii futuri fuere. quae qui volet nosse,
Aelium Cordum legat, qui frivola super huius modi ominibus cuncta
persequitur.
6. Adulescens igitur statim se ad militiam contulit atque Antoninis per
Lollium Serenum et Baebium Maecianum et Ceionium Postumianum suos adfines
innotuit. Egit tribunus equites Dalmatas; egit et legionem quartanorum et
primanorum; Bithynicos exercitus eo tempore, quod Avidius rebellabat,
fideliter tenuit. Dein per Commodum ad Galliam translatus, in qua fusis
gentibus Transrenanis celebre nomen suum et apud Romanos et apud barbaros
fecit. Quibus rebus accensus Commodus Caesareanum ei nomen obtulit et
dandi stipendii facultatem et pallii coccini utendi. Quibus omnibus ille
prudenter abstinuit dicens Commodum quaerere, qui aut cum eo perirent, aut
quos cum causa ipse posset occidere. Quaesturae gratia illi facta est. Qua
concessa aedilis non amplius quam decem diebus fuit, quod ad exercitum
festino mitteretur. Dein praeturam egit sub Commodo famosissimam. Nam
eiusdem ludis Commodus et in foro et in theatro pugnas exhibuisse
perhibetur. Consul a Severo declaratus est eo tempore, quo illum sibi
paraverat cum Pescennio subrogaret.
7. Ad imperium venit natu iam grandior et maior Pescennio Nigro, ut
Severus ipse in vita sua loquitur. Sed victo Pescennio, cum et filiis suis
imperium servare cuperet et ingentem senatus amorem circa Clodium Albinum
videret, quod esset viranti quae familiae, litteras ad eum per quosdam
summi amoris ac summae adfectionis misit, quibus hortabatur, ut, quoniam
occisus esset Pescennius Niger, ipse cum eo fideliter rem p. regeret.
Quarum exemplum hoc esse Cordus ostendit : "Imperator Severus Augustus
Clodio Albino Caesari, fratri amantissimo et desiderantissimo, salutem.
Victo Pescennio litteras Romam dedimus, quas senatus tui amantissimus
libenter accepit. Te quaeso, ut eo animo rem p. regas, quo dilectus es
frater animi mei, frater imperii. Bassianus et Geta te salutant. Iulia
nostra et te et sororem salutat. Infantulo tuo - Pescennio Princo munera
digna suo loco tuoque mittemus. Tu velim exercitus rei p. ac nobis
retentes, mi unanime, mi carissime, mi amantissime."
8. Et has quidem litteras missis stipatoribus fidelissimis dedit, quibus
praecepit, ut epistolam publice darent, postea vero dicerent se velle
pleraque occulte suggerere, quae ad res bellicas pertinerent et ad secreta
castrorum atque aulicam fidem; ubi vero in secretum venissent quasi
mandata dicturi, quinque validissimi eum interimerent gladiolis infra
vestem latentibus. Nec illorum quidem fides defuit; nam cum ad Albinum
venissent et epistolam dedissent, qua lecta cum dicerent quaedam secretius
suggerenda et locum se motum ab omnibus arbitris postularent, et cum
omnino neminem paterentur ad porticum longissimam cum Albino progredi ea
specie, ne mandata proderentur, Albinus intellexit insidias. Denique
indulgens suspicionibus eos tormentis dedit. Qui diu primo pernegarunt,
sed postea victi necessitate confessi sunt ea, quae Severus isdem
praeceperat. Tunc iam proditis rebus et apertis insidiis ea, quae
suspicabatur, Albinus clara esse intellegens exercitu ingenti collecto
contra Severum atque eius duces venit.
9. Et primo quidem conflictu habito contra duces Severi potior fuit, post
autem Severus ipse, cum id egisset apud senatum, ut hostis iudicaretur
Albinus, contra eum profectus acerrime fortissimeque pugnavit in Gallia
non sine varietate fortunae. Denique cum sollicitus augures consuleret,
responsum illi est, ut dicit Marius Maximus, venturum quidem in potestatem
eius Albinum, sed non vivum nec mortuum. Quod et factum est. Nam cum
ultimo proelio commissum esset, innumeris suorum caesis, plurimis fugatis,
multis etiam deditis Albinus fugit et, ut multi dicunt, se ipse percussit,
ut alii, servo suo percussus semivivus ad Severum deductus est - unde
confirmatum est augurium, quod fuerat ante praedictum -, multi praeterea
dicunt, a militibus, qui eius nece a Severo gratiam requirebant. Fuit
Albino unus, ut aliqui dicunt, filius; Maximus dicit, duo. Quibus primum
veniam dedit, postea vero eos cum matre percussit et in profluentem abici
iussit. Caput eius excisum pilo circumtulit Romamque misit litteris ad
senatum datis, quibus insultavit, quod Albinum tantopere dilexissent, ut
eius adfines et fratrem praecipue ingenti honore cumularent. Iacuisse ante
praetorium Severi Albini corpus per dies plurimos dicitur usque ad
fetorem, Ianiatumque a canibus in profluentem abiectum est.
10. De moribus eius varia dicuntur. Et Severus quidem ipse haec de eodem
loquitur, ut eum dicat turpem, malitiosum, improbum, inhonestum, cupidum,
luxuriosum. Sed haec belli tempore vel post bellum, quando ei iam de hoste
credi non poterat, cum et ipse ad eum quasi ad amicissimum frequentes
miserit litteras et multi de Albino bene senserint et Severus ipse
Caesarem suum eundem appellari voluerit et, cum de successore cogitaret,
hunc primum habuerit ante oculos. Extant praeterea Marci epistolae de hoc
eodem, quae testimonium et virtutum eius ferant et morum. Quarum unam
inserere ad praefectos datam super eius nomine absurdum non fuit. "Marcus
Aurelius Antoninus praefectis suis salutem. Albino ex familia Ceioniorum,
Afro quidem homini sed non multa ex Afris habenti, Plautilli genero, duas
cohortes alares regendas dedi. Est homo exercitatus, vita tristis, gravis
moribus. puto eum rebus castrensibus profuturum, certe offuturum [non]
esse [non] satis novi. Huic salarium duplex decrevi, vestem militarem
simplicem, sed loci sui, stipendium quadruplum. Hunc vos adhortamini, ut
se rei p. ostentet, habiturus praemium quod merebitur." Est et alia
epistula, qua idem Marcus Avidii Cassi temporibus de hoc eodem scripsit,
cuius exemplum hoc est : "Laudanda est Albini constantia, qui graviter
deficientes exercitus tenuit, cum ad Avidium Cassium confugerent. Et nisi
hic fuisset, omnes fecissent. Habemus igitur virum dignum consulatu, quem
sufficiam in locum Cassi Papiri, qui mihi exanimis prope iam nuntiatus
est. Quod interim a te publicari nolo, ne aut ad ipsum Papirium aut ad
eius affectus perveniat nosque videamur in locum viventis consulem
subrogasse."
11. Et istae igitur epistulae constantem virum Albinum fuisse indicant, et
illud praecipue, quod ad eas civitates instaurandas, quas Niger
adtriverat, pecuniam misit, quo facilius sibi earum accolas conciliaret.
Gulosum eum Cordus, qui talia persequitur in suis voluminibus, fuisse
dicit, et ita quidem ut pomorum tantum hauserit, quantum ratio humana non
patitur. Nam et quigentas ficus passarias, quas Graeci callistruthias
vocant, ieiunum comedissa dicit et centum persica Campana et melones
Ostienses decem et uvarum Labicanarum pondo viginti et ficadulas centum et
ostrea quadringenta. Vini sane parcum fuisse dicit, quod Severus negat,
qui eum adserit ebrium etiam in bello fuisse. Cum suis ei numquam convenit
vel propter vinulentiam, ut dicit Severus, vel propter morum [vi]
acrimoniam. Uxori odiosissimus fuit, servis iniustus, atrox circa militem,
nam saepe etiam ordinarios centuriones, ubi causae qualitas non
postulavit, in crucem sustulit. Verberavit certe virgis saepissime neque
umquam delictis pepercit. In vestitu nitidissimus fuit, in convivio
sordidissimus et soli studens copiae, mulierarius inter primos amatores,
aversae Veneris semper ignarus et talium persecutor, agri colendi
peritissimus, ita ut etiam Georgica scripserit. Milesias nonnulli eiusdem
esse dicunt, quarum fama non ignobilis habetur, quamvis mediocriter
scriptae sint.
12. A senatu tantum amatus est, quantum nemo principum, in odium speciatim
Severi, quem vehementer ob crudelitatem oderant senatores. Denique victo
eo plurimi senatores a Severo interfecti sunt, qui eius partium vel vere
fuerant vel esse videbantur. Denique cum apud Lugdunum eundem
interfecisset, statim litteras requiri iussit, ut inveniret vel ad quos
ipse scripsisset, vel qui ad eum rescripsissent, omnesque illos, quorum
epistolas repperit, hostes iudicari a senatu fecit; nec his pepercit, sed
et ipsos interemit et bona eorum proposuit atque in aerarium publicum
rettulit. Extat epistola Severi, quae ostendit animum suum, missa ad
senatum, cuius hoc exemplum est : "Nihil mihi gravius potest evenire, p.
c., quam ut vestrum iudicium Albinus haberet potius quam Severus. Ego
frumenta rei p. detuli, ego multa bella pro re p. gessi, ego populo Romano
tantum olei detuli, quantum rerum natura vix habuit. Ego interfecto
Pescennio Nigro vos a malis tyrannicis liberavi. Magnam sane mihi
reddidistis vicem, magnam gratiam: unum ex Afris et quidem Hadrumetinis,
fingentem, quod de Ceioniorum stemmate sanguinem duceret, usque adeo
extulistis, ut eum principem habere velletis me principe, salvis liberis
meis. Defuitne quaeso tanto senatu, quem amare deberetis, qui vos amaret?
Huius fratrem honoribus extulistis, ab hoc consulatus, ab hoc praeturas,
ab hoc speratis cuiusvis magistratus insignia. Non eam gratiam mihi
redditis quam maiores vestri contra Pisonianam factionem, quam item pro
Traiano, quam nuper contra Avidium Cassium praestiterunt : fictum illum et
ad omnia mendaciorum genera paratum, qui nobilitatem quoque mentitus est,
mihi praeposuistis. Quin etiam audiendus in senatu fuit Statilius
Corfulenus, qui honores Albino et eius fratri decernendos ducebat, cui hoc
superfuit, ut de me ille decerneret homo nobilis et triumphum. Maior fuit
dolor, quod illum pro litterato laudandum plerique duxistis, cum ille
neniis quibusdam anilibus occupatus inter Milesias Punicas Apulei sui et
ludicra litteraria consenesceret." Hinc apparet, quanta severitate
factionem vel Pescennianam vel Clodianam vindicaverit. Quae quidem omnia
in vita eius posita sunt. Quae qui diligentius scire velit, legat Marium
Maximum de Latinis scriptoribus, de Graecis scriptoribus Herodianum, qui
ad fidem pleraque dixerunt.
13. Fuit statura procerus, capillo renodi et crispo, fronte lata, candore
mirabili et [stupendo], ut plerique putent, quod ex eo nomen acceperit,
voce muliebri et prope ad eunuchorum sonum, motu facili, iracundiam gravi,
furore tristissimo, in luxurie varius, nam saepe appetens vini, frequenter
abstinens, armorum sciens, prorsus ut non male sui temporis Catilina
diceretur. Non ab re esse credimus causas ostendere, quibus amorem senatus
Clodius Albinus meruerit: cum Brittannicos exercitus regeret iussu Commodi
atque illum interemptum adhuc falso comperisset, cum sibi ab ipso Commodo
Caesareanum nomen esset delatum, processit ad milites et hac contione usus
est : "Si senatus p. R. suum illud vetus haberet imperium nec in unius
potestate res tanta consisteret, non ad Vitellios neque ad Nerones neque
ad Domitianos publica fata venissent. [essent] in imperio consulari
nostrae illae gentes Ceioniorum, Albinorum, Postumiorum, de quibus patres
vestri, qui et ipsi ab avis suis audierant, multa didicerunt. Et certe
Africam Romano imperio senatus adiunxit, Galliam [senatus addidit],
senatus sebegit Hispanias, orientalibus populis senatus dedit leges,
Parthos temptavit senatus; subegisset, nisi tam avarum principem Romano
exercitui fortuna rei p. tunc dixisset. Brittanias Caesar subegit, certe
senator nondum tamen dictator. Hic ipse Commodus quanto melior fuisset, si
timuisset senatum? Et usque ad Neronem quidem senatus auctoritas valuit,
qui sordidum et inpurum principem damnare non timuit, cum sententiae in
eum dictae sint, qui vitae necisque potestatem atque imperium tunc
tenebat. Quare, conmilitones, ego Caesareanum nomen, quod mihi Commodus
detulit, nolo. di faxint, ut ne alii quidem velint. Senatus imperet,
provincias dividat, senatus nos consules faciat. Et quid dico senatus? Vos
ipsi et patres vestri; eritis enim ipsi senatores."
14. Haec contio vivo adhuc Commodo Romam delata est. Quae Commodum in
Albinum exasperavit, statimque successorem misit Iunium Severum, unum ex
contubernalibus suis. Senatui autem tantum placuit, ut miris
adclamationibus absentem eum ornaret et vivo Commodo et deinceps
interempto, ita ut nonnulli etiam Pertinaci auctores fuerint, ut eum sibi
socium adscisceret, [et] apud Iulianum de occidendo Pertinace ipsius
plurimum auctoritas valuerit. Ut autem hoc verum intellegatur, epistolam
Commodi ad praef. praet. suos datam inserui, qua de occidendo Albino
significavit suam mentem : "Aurelius Commodus praefectis salutem. Audisse
vos credoprimum fictum esse, quod ego meorum consilio interfectus essem,
deinde contionem Clodii Albini apud milites meos habitam, qui semultum
senatui commendat, idque, quantum videmus, non frustra. Nam qui principem
unum in re p. negat esse debere quique adserit a senatu oportere totam rem
p. regi, is senatum sibi petit imperium. Cavete igitur diligentissime; iam
enim hominem scitis vobis, militibus populoque vitandum." Has litteras cum
Pertinax invenisset, in Albini odium publicavit. Quare Albinus occidendi
Pertinacis Iuliano auctor fuit.