Aelius Spartianus. Vita Pescennii Nigri
1. Rarum atque difficile est, ut, quos tyrannos aliorum victoria fecerit,
bene mittantur in litteras, atque ideo vix omnia de his plene in
monumentis atque annalibus habentur. Primum enim, quae magna sunt in eorum
honorem, ab sriptoribus depravantur; deinde alia supprimuntur, postremo
non magna diligentia in eorum genere av cita requiretur, cum satis sit
audacium eorum et bellum, in quo victi fuerint, ac poenam proferre.
Pescennius Niger, ut alii tradunt, modicis parentibus, ut alii, nobilibus
fuisse dicitur, patre Annio Fusco, matre Lampridia, avo curatore Aquini,
ex qua familia originem ducebat; quod quidem dubium etiam nunc habetur.
Hic eruditus mediocriter litteris, moribus ferox, divitiis inmodicus, vita
parcus, libidinis effrenatae ad omne genus cupiditatum, ordines diu duxit
multisque ducatibus pervenit, ut exercitus Syriacos, iussu Commodi regert,
suffragio maxime athletae qui Commodum strangulavit, ut omnia tunc
fiebant.
2. Is postquam comperit occisum Commodum, Iulianum imperatorem appellatum
eundemque iussu Severi et senatus occisum, Albinum etiam in Gallia
sumpsisse nomen [eius] imperatoris, ab exercitibus Syriacis, quos regebat,
appellatus est imperator, ut quidam dicunt, magis in Iuliani odium quam in
aemulationem Severi. Huic ob detestationem Iuliani primis imperii diebus
ita Romae fautum est, a senatoribus dum taxat, qui et Severum oderant, ut
inter lapidationes exsecrationesque omnium illi feliciter optaretur,
"Illum principem superi et illum Augustum" populus adclamaret. Iulianum
autem oderant populares, quod Pertinacem milites occidisset et illum
imperatorem adversa populi voluntate appellassent. Denique ingentes ob hoc
seditiones fuerunt. Ad occidendum autem Nigrum primipilarem Iulianus
miserat, stulte ad eum qui haberet exercitus, se tueri posset, proinde
quasi qualis libet imperator a primipilario posset occidi. Eadem autem
dementia etiam Severo iam principi Iulianus successorem miserat. Denique
etiam Aquilium centurionem notum caedibus ducum miserat quasi imperat ob
tantus a centurione posset occidi. Par denique insania fuit, quod cum
Severo ex interdicto de imperio egisse fertur, ut iure videretur
principatum praevenisse.
3. Et de Pescennio Nigro iudicium populi ex eo apparuit, quod cum Iudos
circenses Iulianus Romae daret, et indiscrete [se] subsellia circi maximi
repleta essent ingentique iniuria populus adfectus esset, per omnes uno
consensu Pescennius Niger ad tutelam urbis est expetitus, odio, ut
diximus, Iuliani et amore occisi Pertinacis; cum quidem Iulianus dixisse
fertur neque sibi neque Pescennio longum imperium deberi, sed Severo, qui
magis esset odio habendus a senatoribus, militibus, provincialibus,
popularibus. Quod res probavit. Et Pescennius quidem Severo eo tempore,
quo Lugdunensem provinciam regebat, amicissimus fuit; nam ipse missus erat
ad comprehendendos desertores, qui innumeri Gallias tunc vexabant. In quo
officio quod se honeste gessit, iucundissimum fuit Severo, ita ut de eo ad
Commodum Septimius referret adserens necessarium rei p. virum. Et revera
in re militari vehemens fuit. Numquam sub eo miles provinciali lignum,
oleum, operam extorsit. Ipse a milite nihil accepit. Cum tribunatus
ageret, nihil accipi passus est. Nam et imperator iam tribunos duos, quos
constitit stellaturas accepisse, lapidibus obtrui ab auxiliaribus iussit.
Extat epistula Severi, qua scribit ad Ragonium Celsum Gallias regentem :
"Miserum est, ut imitari eius disciplinam militarem non possimus, quem
bello vicimus : milites tui vagabtur tribuni medio die lavant, pro
tricliniis popinas habent, pro cubuculis meritoria : saltant, bibunt,
cantant et mensuras conviviorum vocant [cum] hoc sine mensura potare.
Haec, si ulla vena paternae disciplinae viveret, fierent ? Emenda igitur
primum tribunos, deinde militem. Quem, quamdiu timuerit, tamdiu tenebis.
Sed scias idque de Nigro militem timere non posse, nisi integri fuerint
tribuni et duces militum".
4. Haec de Pescennio Severus Augustus, de hoc adhuc milite Marcus
Antoninus ad Cornelium Balbum : "Pescennium mihi laudas : agnosco; nam et
decessor tuus eum manu strenuum, vita gravem et iam tum plus quam militem
dixit. Itaque misi litteras recitandas ad signa, quibus eum trecentis
Armenicis et centum Sarmatis et mille nostris praesse iussi. Tuum est
ostendere hominem non ambitione, quod nostris non convenit moribus, sed
virtute venisse ad eum locum, quem avus meus Hadrianus, quem Trainus
proavus non nisi exploratissimis dabat". De hoc eodem Commodus :
"Pescennium fortem virum novi et ei tribunatus iam duos dedi : ducatum mox
dabo, ubi per senectutem Aelius Corduenus rem p. recusaverit". Haec de eo
iudicia omium fuerunt. Severus ipse saepe dixit ignoturum se Pescennio,
nisi perseveraret. A Commodo denique Pescennius consul declaratus Severo
praepositus est, et quidem irato, quod primipilaribus commendantibus
consulatum Niger mereretur. In vita sua Severis dicit se, priusquam filii
sui id aetatis haberent, ut imperare possent, aegrotantem id in animo
habuisse, ut, si quid forte sibi accidisset, Niger Pescennius eodem et
Claudius Albinus succederent, qui ambo Severo gravissimi hostes
extiterunt. Unde apparet, quod etiam Severi de Pescennio iudicium fuerit.
5. Si Severo credimus, fuit gloriae cupidus Niger, vita fictus moribus
turpis, aetatis provectae, cum in imperium invasit - ex quo cupiditates
eius incusat -, proinde quasi Severus minor ad imperium venerit, qui annos
suos contrahit, cum decem octo annis imperavit et octogesimo nono periit.
Sane Severus Heraclitum ad optinendam Bithyniam misit, Fulvium autem ad
occupandos adultos Nigri filios. Nec tamen in senatu quicquam de Nigro
Severus dixit, cum iam audisset de eius imperio, ipse autem profisceretur
ad conponendum orientis statum. Sane illud fecit profiscens, ut legiones
ad Africam mitteret, ne eam Pescennius occcuparet et fame populum Romanum
perurgueret. Et videbatur autem id facere posse per Libyam Aegyptumque
vicinas Africae, difficili licet itinere ac navigatione. Et Pescennius
quidem veniente ad orientem Severo Graeciam, Thracias, Macedoniam
interfectis multis inlustirbus viris tenebat, ad participatum imperii
Severum vocans. A quo causa eorum, quos occiderat, cum Aemiliano hostis
est appellatus. Dein a ducibus Severi per Aemilianum pugnans victus est.
Et cum illi tutum exilium promitteret, si ab armis recederet, persistens
iterum pugnavit et victus est atque Cyzicum circa paludem fugiens
sauciatus et sic ad Severum adductus atque statim mortuus.
6. Huius caput circumlatum pilo Romam missum, filii occisi necat uxor,
patrimonium publicatum, familia omnia extincta. Sed haec omnia, postquam
de Albini rebellione cognitum est, facta sunt; nam prius et filios Nigri
et matrem in exilium miserat. Sed exarsit secundo civili bello, immo iam
tertio et factus est durior, tunc cum innumeros senatores interemit
Severus et ab aliis Syllae Punici, ab aliis Marii nomen accepit. Fuit
statura prolixa, forma decorus, capillo in verticem ad gratiam reflexo,
vocis raucae sed canorae, ita ut in campo loquens per mille passus
audiretur, nisi ventus adversaretur, oris verecundi et semper rubudi,
cervice adeo nigra, ut, quemadmodum multi dicunt, ab ea Nigri nomen
acceperit, cetera corporis parte candidus et magis pinguis, vini avidus,
cibi parcus, rei veneriae nisi ad creandos liberos prorsus ignarus.
Denique etiam sacra quaedam in Gallia, quae castissimis decernunt,
consensu publico celebranda suscepit. Hunc in Commodianis hortis in
porticu curva pictum de musio inter Commodi amicissimos videmus sacra
Isidis ferentem; quibus Commodus adeo deditus fuit, ut et caput raderet et
Anubim portaret et omnis pausas expleret. Fuit ergo miles optimus,
tribunus singularis, dux praecipuus, legatus severissimus, consul
insignis, vir domi forisque conspicuus, imperator infelix; usui denique
rei p. sub Severo homine tetrico, esse potuisset, si cum eo esse
voluisset.
7. Sed deceptus est consiliis scaevis Aureliani, qui filias suas eius
filiis despondens persistere eum fecit in imperio. His tantae fuit
auctoritatis, ut ad Marcum primum deinde as Commodum scriberet, cum
videret provincias facili administrationum mutatione subverti, primum ut
nulli ante quinquennium succederetur provinciae praesidi vel legato vel
proconsuli, quod prius deponerent potestatem quam scirent administrare.
Deinde ne novi ad regendam rem p. accederet praeter militares
administrationes, intimavit, ut assessores, in quibus provinciis
adsedissent, in his administrarent. Quod postea Severus et deinceps multi
tenuerunt, ut probant Pauli et Ulpiani praefecturae, qui Papiniano in
consilio fuerunt ac postea, cum unus ad memoriam, alter ad libellos
paruisset, statim praefecti facti sunt. Huius etiam illud fuit, ut nemo
adsideret in sua provincia, nemo administraret, nisi Romae Romanus, hoc
est oriundus urbe. Addidit praeterea consiliaris salaria, ne eos
gravarent, quibus adsidebant, dicens iudicem nec dare debere nec accipere.
Hic erga milites tanta fuit censura, ut, cum apud Aegyptum ab eo limitanei
vinum peterent, responderit : "Nilum habetis et vinum quaeritis?", si
quidem tanta illius fluminis dulcitudo, ut accolae vina non quaerant. Idem
tumultuantibus his, qui a Saracenis victi fuerant, et dicentibus : "Vinum
non accepimus, pugnare non possumus", "Erubescite", inquit, "illi, qui vos
vincunt, aquam bibunt". Idem Palaestinis rogantibus, ut eorum censitio
levaretur, idcirco quod esset gravata, respondit : "Vos terras vestras
levari censitione vultis : ergo vero etiam aerem vestrum censere vellem".
8. Denique Delfici Apollinis vates in motu rei p. maximo, cum nuntiaretur
tres esse imperatores, Severum Septimium, Pescennium Nigrum, Clodium
Albinum, consultus quem expediret rei publicae imperare, versum Graecum
huius modi fudisse dicitur :
Optimus est Fuscus, bonus Afer, pessimus Albus.
Ex quo intellectum Fuscum Nigrum appellatum vaticinatione, Severum Afrum,
Album vero Albinum dictum. Nec defuit alia curiositas, qua requisitum est,
qui esset obtenturus rem publicam. Ad quod ille respondit alium versum
talem :
Fundetur sanguis albi nigrique animantis
imperium mundi Poena reget urbe profectus.
Item cum quaesitum esset, quis illi successurus esset, respondisse itidem
Graeco verso dicitur :
Cui dederint superi nomen habere Pii.
Bis denis Italum conscendit navibus aequor
si tamen una ratis transiliet pelagus.
Ex quo intellectum Severum viginti annos expleturum.
9. Haec sunt, Diocletiane maxime Augustorum, quae de Pescennio didicimus
ex pluribus libris. Non enim facile, ut in principes in re p. non fuerunt
aut a senatu, appellati non sunt imperatores, aut occisi citius ad famam
venire nequiverunt. Inde quod latet Vindex, quod Piso nescitur, quod omnes
illi, qui aut tantum adoptati sunt aut a militibus imperatores appellati,
ut sub Domitiano Antonius, aut cito interempti vitam cum imperii
usurpatione posuerunt. Sequitur nunc, ut de Clodio Albino dicam, qui quasi
socius huius habetur, quod et pariter contra Severum rebellarunt et ab
eodem victi atque occisi sunt. De quo ipso neque satis clara extant, quia
eadem fortuna illius fuit quae Pescennii, etiamsi vita satis dispar. Ac
quid ex his, quae ad Pescennium pertinent, praeterisse videamur, licet
aliis libris cognosci possint, de hoc Severo Septimio vates dixerunt, qud
neque vivus neque mortuus in potestatem Severi venturus esset, sed iuxta
aquas illi pereundum esset. Quod quidam dicunt ipsum Severum de mathesi,
qua callebat, dixisse. Nec abfuit responsis veritas, cum ille inventus sit
iuxta paludem semivivus.
10. Hic tantae fuit severitatis, ut, cum milites quosdam in cauco argenteo
expeditionis tempore bibere vidissat iussit omne argentum summoveri de usu
expeditionali, addito eo ut ligneis vasis uturentur. Quod quidem illi
odium militare concitavit. Dicebat enim posse fieri, ut sarcinae militares
in potestatem hostium venirent, nec se barbarae nationes argento nostro
gloriosiores facerent, cum alia minus apta hosticam viderentur ad gloriam.
Idem iussit vinum in expeditione neminem bibere, sed aceto universos esse
contentos. Idem pistores sequi expeditionem prohibuit, bucellato iubens
milites et omnes contentos esse. Idem ob unius gallinacei direptionem
decem commanipulones, qui raptum ab uno comederant, securi percuti iussit,
et fecisset, nisi ab omni exercitu prope usque ad metum seditionis esset
rogatus. Et cum perpecisset, iussit, ut denorum gallinaceorum pretia
provinciali redderent decem, qui simul furto convixerant, addito eo ut
tota in expeditione in commannipulatione nemo focum faceret, ne umquam
recens coctum cibum sumerent, sed pane ac frigida vescerentur, adpositis
speculatoribus, qui id curarent. Idem iussit, ne zona milites ad bellum
ituri aureos vel argenteos nummos portarent, sed publice commandarent,
recepturi post proelia quod dederant, addens liberis eorum et uxoribus,
heredibus certe reddendum, quibus obvenisset, ne ad hostes aliquid praedae
perveniret, si quid forte adversi fortuna fecisset. Sed haec omnia, ut se
habuerat Commodi temporum dissolutio, adversa eidem fuere. Denique etiamsi
nemo fuit, qui suis temporibus dux severior videretur, perniciem illi
magis ista quam - mortuo, ubi et invidia et odium deposita erant, talia
exempla valuerunt.
11. Idem in omni expeditione ante omnes militarem cibum sumpsit ante
papilionem nec sibi umquam vel contra solem vel contra imbres quaesivit
tecti suffragium, si miles non habuit. Tantum denique belli tempore
ratione militibus demonstrata sibi et servis suis vel contubernalibus
portentum putavit, quantum a militibus ferebatur, cum servos suos annona
oneraret, ne illi securi ambularent et onusti milites idque ab exercitu
cum suspirio videretur. Idem in contione iuravit se, quamdiu in
expeditionibus fuisset essetque adhuc futurus, non aliter egisse
acturumque esse quam militem, Marium ante oculos habentem et duces tales.
Nec alias fabulas umquam habuit nisi de Annibale ceterisque talibus.
Denique cum imperatori facto quidam panegyricum recitare vellet, dixit ei
: "Scribe laudes Marii vel Annibalis vel alicuius ducis optimi vita functi
et dic, quid ille fecerit, ut eum nos imitemur. Nam viventes laudare
inrisio est, maxime imperatores, a quibus speratur, qui timentur, qui
praestare publice possunt, qui possunt necare, qui proscribere". Se autem
vivum placere velle, mortuum etiam laudari.
12. Amavit de principibus Augustum Vespasianum, Titum, Trainum, Pium,
Marcum, reliquos feneos vel veneratos vocans; maxime tamen [in] historiis
Marium et Camillum et Quinctium [et] Marcium Coriolanum dilexit.
Interrogatus autem, quid de Scipionibus sentiret, dixisse fertur felices
illos fuisse magis quam fortes; isque probare domesticam vitam et
iuventutem, quae in utroque minus speciosa domi fuisset. Apud omnes
constat, quod si rerum potitus fuisset, omnia correcturus fuerit, quae
Severus vel non potuit emendare vel noluit, et quidem sine crudelitate,
immo etiam cum lenitate, sed militari, non remissa et inepta atque
ridicula. Domus eius hodie Romae visitur in campo Iovis, quae appellatur
Pescenniana, in qua simulacrum eius in trichoro constitutum post annum ex
Thebaico marmore, quod ille ad similitudinem sui factum a rege Thebaeorum
acceperat. Extat etiam epigramma Graecum, quod Latine hanc habet
sententiam :
Terror Aegyptiaci Niger astat militis ingens,
Thebaidos socius, aurea saecla volens.
Hunc reges, hunc gentes amant, hunc aurea Roma.
hic Antoninus carus [et] imperio.
Nigrum nomen habet, nigrum formavimmus ipsi,
ut consentiret forma, metalle,tibi.
Quos quidem versus Severus eradi noluit, cum hoc ei et praefecti
suggererent et officiorum magistri, addens : "Si talis fuit, sciant omnes,
qualem vicerimus; si talis non fuit, putent omnes nos talem vicisse : immo
sic sit, quia fuit talis".
Pagina precedente