Aelius Spartianus. Vita Severi
1. Interfecto Didio Iuliano Severus Africa oriundus imperium optinuit. Cui
civitas Lepti, pater Geta, maiores equites Romani ante civitatem omnibus
datam; mater Fulvia Pia, patrui magni Aper et Severus, consulares, avus
maternus Macer, paternus Fulvius Pius fuere. Ipse natus est Erucio Claro
bis et Severo conss. VI. idus apriles. In prima pueritia, priusquam
Latinis Graecisque litteris imbueretur quibus eruditissimus fuit, nullum
alium inter pueros ludum nisi adiudices execuit, cum ipse praelatis
fascibus ac securibus ordine puerorum circumstante sederet ac iudicaret.
Octavo decimo anno publice declamavit. Postea studiorum causa Romam venit,
latum clavum a divo Marco petit et accepit favente sibi Septimo Severo
adfini suo, bis iam consulari. Cum Romam venisset, hospitem nanctus, qui
Hadriani vitam imperator iam eadem hora legeret, quod sibi omen futurae
felicitatis arripuit. Habuit et aliud omen imperii. Cum rogatus ad cenam
imperatoriam palliatus venisset, qui togatus venire debuerat, togam
praesidiariam ipsius imperatoris accepit. Eadem nocte somniavit lupae se
uberibus ut Remum inhaerere vel Romulum. Sedit et in sella imperatoria
temere a ministro posita, ignarus quod non liceret. Dormienti etiam in
stabulo serpens caput cinxit et sine noxa experge factis et adclamantibus
familiaribus abiit.
2. Iuventam plenam furorum, nonnumquam et criminum habuit. Adulterii
causam dixit absolutusque est a Iuliano proconsule, cui et in proconsulatu
successit et in consulatu collega fuit et in imperio item successit.
Quaesturam diligenter egit omisso tribunatu militari. Post quaesturam
sorte Baeticam accepit atque inde Africam petit, ut mortuo patre rem
domesticam conponeret. Sed dum in Africa est, pro Baetica Sardinia ei
attributa est, quod Baeticam Mauri populabantur. Acta igitur quaestura
Sardiniensi legationem proconsulis Africae accepit. In qua legatione cum
eum quidam municipum suorum Lepcitanus praecedentibus fascibus ut antiquum
contubernalem ipse plebeius amplexus esset, fustibus eum sub elogio
eiusdem praeconis cecidit : "Legatum p. R. homo plebeius temere amplecti
noli." Ex quo factum, ut in vehiculo etiam legati sederent, qui ante
pedibus ambulabant. Tunc in quadam civitate Africana, cum sollicitus
mathematicum consuluiss et positaque hora ingentia vidisset, astrologus
dixit ei : "Tuam non alienam pone genituram", cumque Severus iurasset suam
esse, omnia ei dixit, quae postea facta sunt.
3. Tribunatum plebis Marco imperatore decernente promeruit eumque
severissime exertissimeque egit. Uxorem tunc Marciam duxit, de qua tacuit
in historia vitae privatae. Cui postea in imperio statuas conlocavit.
Praetor designatus a Marco est non in candida, sed in conpetitorum grege
anno aetatis XXXII. Tunc ad Hispaniam missus somniavit primo sibi dici, ut
templum Tarraconense Augusti, quod iam labebatur, restitueret; deinde ex
altissimi montis vertice orbem terrarum Romamque despexit concinentibus
provinciis lyra, voce vel tibia. Ludos absens edidit. Legioni IIII.
Scythicae dein praepositus est circa Massiliam. Post hoc Athenas petit
studiorum sacrorumque causa et operum ac vetustatum. Ubi cum iniurias
quasdam ab Atheniensibus pertulisset, inimicus his factus minuendo eorum
privilegia iam imperator se ultus est. Dein Lugdunensem provinciam legatus
accepit. Cum amissa uxore aliam vellet ducere, genituras sponsarum
requirebat, ipse quoque matheseos peritissimus, et cum audisset esse in
Syria quandam, quae id geniturae haberet, ut regii ungeretur, eandem
uxorem petit, Iuliam scilicet, et accepit interventu amicorum. Ex qua
statim pater factus est.
4. A Gallis ob severitam et honorificentiam et abstinentiam tantum quantum
nemo dilectus est. Dein Pannonias proconsulari imperio rexit. Post hoc
Siciliam proconsularem sorte meruit. Suscepitque Romae alterum filium. In
Sicilia quasi de imperio vel vates vel Chaldaeos consuluisset, reus factus
est. A praefect praet., quibus audiendus datus fuerat, iam Commodo in
odium veniente absolutus est calumniatore in crucem acto. Consulatum cum
Apuleio Rufino primum egit, Commodo se inter plurimos designante. Post
consulatum anno ferme fuit otiosus; dein Laeto suffragante exercitui
Germanico praeponitur. Proficiscens ad Germanicos exercitus hortos
spatiosos comparavit, cum antea aedes brevissimas Romae habuisset et unum
fundum [in] Veientanum. In his hortis cum humi iacens epularetur cum
filiis parca cena pomaque adposita maior filius, qui tunc quinquennis
erat, consuloribus puerulis manu largiore divideret paterque illum
reprehendens dixisset : "Parcius divide, nonenim regias opes possides",
quinquennis puer respondit : "Sed possidebo" inquit. In Germaniam
profectus ita se in ea legatione egit, ut famam, nobilitatam iam ante,
cumularet.
5. Et hactenus rem militarem privatus egit. Dehinc a Germanicus
legionibus, ubi auditum est Commodum occisum, Iulianum autem cum odio
cunctorum imperare, multis hortantibus repugnans imperator est appellatus
apud Carnuntum idibus Augustis. Qui etiam --- sestertia, quod nemo umquam
principum, militibus dedit. Dein firmatis, quas post tergum relinquebat,
provinciis Romam iter contendit cedentibus sibi cunctis, quacumque iter
fecit, cum iam Illyriciani exercitus et Gallicani cogentibus ducibus in
eius verba iurassent; excipiebatur enim ab omnibus quasi ultor Pertinacis.
Per idem tempus auctore Iuliano Septimius Severus a senatu hostis est
appellatus legatis ad exercitum senatus verbismissis qui iuberent, ut ab
eo milites senatu praecipiente discederent. Et Severus quidem cum audisset
senatus consentientis auctoritate missos legatos, primo pertimuit, postea
id egit corruptis legatis, ut apud exercitum pro se loquerentur
transirentque in eius partes. His compertis Iulianus senatus consultum
fieri fecit de participando imperio cum Severo. Incertum, vere id an dolo
fecerit, cum iam ante misisset notos ducum interfectores quosdam, qui
Severum occiderent, ita ut ad Pescennium Nigrum interficiendum miserat,
qui et ipse imperium contra eum susceperat auctoribus Syriacis
exercitibus. Verum Severus evitatis eorum manibus, quos ad se
interficiendum Iulianus miserat, missis ad praetorianos litteris signum
vel deserendi vel occidendi Iuliani dedit statimque auditus est. Nam et
Iulianus occisus est in Palatio, et Severus Romam invitatus. Ita, quod
nulli umquam contigit, nutu tantum Severus victor est factus armatusque
Romam contendit.
6. Occiso Iuliano cum Severus in castris et tentioriis quasi per hostium
veniens adhuc maneret, centum senatores legatos ad eum senatus misit ad
gratulandum rogandumque. Qui ei occurrerunt Interamnae armatumque
circumstantibus armatis salutarunt excussi, ne quid ferri haberent. Et
postera die occurente omni famulitio aulico septingenos vicenos aureos
legatis dedit eosdemque praemisit facta potestate, si qui velent remanere
ac secum Romae redire. Fecit etiam statim praefectum praetorii Falvium
Iuvenalem, quem etiam Iulianus tertium praefectum sibi adsumpserat.
Interim Romae ingens trepidatio militum civiumque, quod armatus contra eos
Severus veniret, qui se hostem iudicassent. His accessit quod comperit
Pescennium Nigrum a Syriacis legionibus imperatorem appellatum. Cuius
edicta et litteras ad populum vel senatorum intercepit per eos, qui missi
fuerant, ne vel proponerentur populo vellegerentur in curia. Eodem tempore
etiam de Clodio Albino sibi substituendo cogitavit, cui Caesarianum
decretum a Commodo iam videbatur imperium. Sed eos ipsos pertimescens, de
quibus recte iudicabat, Heraclitum ad optinendas Brittanias, Plautianum ad
occupandos Nigri liberos misit. Cum Romam Severus venisset, praetorianos
cum subarmalibus inermes sibi iussit occurere. Eosdem sic ad tribunal
vocavit armatis undique circumdatis.
7. Ingressus deinde Romam armatus cum armatis militibus Capitolium
ascendit. Inde in Palatium eodem habitu perrexit praelatis signis, quae
praetorianis ademerat, supinis, non erectis. Tota deinde urbe milites in
templis, in porticibus, in aedibus Palatinis quasi in stabulis manserunt,
fuitque ingressus Severi Odiosus atque terribilis, cum milites inempta
diriperent vastationem urbi minantes. Alia die armatis stipatus non solum
militibus, sed etiam amicis in senatum venit. In curia reddidit rationem
suscepti imperii causatusque est, quod ad se occidendum Iulianus notos
ducum caedibus misisset. Fieri etiam senatus consultum coegit, ne liceret
imperatori in consulto senatu occidere senatorem. Sed cum in senatu esset,
milites per seditionem dena milia poposcerunt a senatu exemplo eorum, qui
Augustum Octavianum Romam deduxerant tantumque acceperant. Et cum eos
voluisset comprimere Severus nec potuisset, tamen mitigatos addita
liberalitate dimisit. Funus deinde censorium Pertinacis imagini duxit
eumque inter divos sacravit addito flamine et sodalibus Helvianis, qui
Marciani fuerant. Se quoque Pertinacem vocari iussit, quamvis postea id
nomen aboleri voluerit quasi omen. Amicorum dehinc eas alienunm dissolvit.
8. Filias suas dotatas maritis Probo et Aetio dedit. et cum Probo genero
suo praefecturam urbi optulisset, ille recusavit dixitque minus sibi
videri praefectum esse quam principis generum. Utrumque autem generum
statim consulem fecit, utrumque ditavit. Alia die ad senatum venit et
amicos Iuliani incusatos proscriptioni ac neci dedit. Causas plurimas
audivit. accusatos a provincialibus indices probatis rebus graviter
punivit. Rei frumentariae, quam minimam reppererat, ita consuluit, ut
excendens vita septem annorum canonem p. R. relinqueret. Ad orientis
statum confirmandum profectus est nihil adhunc de Nigro palam dicens. Ad
Africam tamen legiones misit, ne per Libyam atque Aegyptum Niger Africam
occuparet ac p. R. penuria rei frumentariae perurgeret. Domitium Dextrum
in locum Bassi praefectum urbi reliquit atque intra triginta dies, quam
Romam venerat, est profectus. Egressus ab urbe ad Saxa rubra seditionem
ingentem ob locum castrorum metandorum ab exercitu passus est. Occurrit ei
et statim Geta frater suus, quem provinciam sibi creditam regere praecepit
aliud sperantem. Nigri liberos ad se adductos in eo habuit honore, quo
suos. Miserat sane legionem, quae Graeciam Thraciamque praeciperet, ne eas
Pescennius occuparet, sed iam Byzantium Niger tenebat. Perinthum etiam
Niger volens occupare plurimos de exercitu interficit atque ideo hostis
cum Aemiliano est appellatus. Cumque Severum ad participatum vocaret,
contemtus est. Promisit sane Nigro tutum exilium, si vellet, Aemiliano
autem non ignovit. Aemilianus dehinc in Hellesponto a Severi ducibus
Cyzicum primum confugit atque inde in aliam civitatem, in qua eorum iussus
occisus est. Fusae sunt item copiae ab isdem ducibus etiam Nigri.
9. His auditis ad senatum Severus quasi confectis rebus litteras misit.
Dein conflixit cum Nigro eumque apud Cyzicum interemit caputque eius pilo
circumtulit. Filios Nigri post hoc, quos suorum liberorum cultu haberat,
in exilium cum matre misit. Litteras ad senatum de victoria dedit neque
quemquam senatorum, qui Nigri partium fuerant, praeter unum supplicio
adfecit. Antiochensibus iratior fuit, quod et administrantem se in oriente
inriserant et Nigrum etiam victum iuverant. Denique multa his ademit.
Neapolitanis etiam Palaestinensibus ius civitatis tulit, quod pro Nigro
diu in armis fuerunt. In multos saeve animadvertit, praeter ordinem
senatorium, qui Nigrum fuerant secuti. Multas etiam civitates eiusdem
partis iniuriis adfecit et damnis. Eos senatores occidit, qui cum Nigro
militaverant ducum vel tribunorum nomine. Deinde circa Arabiam plura
gessit. Parthis etiam in dicionem redactis nec non etiam Adiabenis, qui
quidem omnes cum Pescennio senserant. Atque ob hoc reversus triumpho
delato appellatus est Arabicus Adiabenicus Parthicus. Sed triumphum
respuit, ne videretur de civili triumphare victoria. Excusavit et
Parthicum nomen, ne Parthos lacesseret.
10. Redeunti sane Romam post bellum civile Nigri aliud bellum civile Clodi
Albini nuntiatum est, qui rebellavit in Gallia. Quare postea occisi sunt
filii eius cum matre. Albinum igitur statim hostem iudicavit et eos, qui
ad illum mollius vel scripserunt vel rescripserunt. Et cum iret contra
Albinum, in itinere apud Viminacium filium suum maiorem Bassianum adposito
Aurelii Antonini nomine Caesarem appellavit, ut fratrem suum Getam ab spe
imperii, quam ille conceperat, summoveret. Et nomen quidem Antonini
idcirco filio adposuit, quod somniaverat Antoninum sibi successurum. Unde
Getam etiam quidam Antoninum putant dictum, ut et ipse succederet in
imperio. Aliqui putant idcirco illum Antoninum appellatum, quod Severus
ipse in Marci familiam transire voluerit. Et primo quidem ab Albinianis
Severi duces victi sunt. Tunc sollitus cum consuleret, a Pannonicianis
auguribus comperit se victorem futurum, adversarium vero nec in potestatem
venturum neque evasurum, sed iuxta aquam esse periturum. Multi statim
amici Albini deserentes venere, multi duces capti sunt, in quos Severus
animadvertit.
11. Multis interim varie gestis in Gallia primo apud Tinurtum contra
Albinum felicissime pugnavit Severus; cum quidem ingens periculum equi
casu adit, ita ut mortuus ictu plumbeae crederetur, ut alius iam paene
imperator ab exercitu diligeretur. Eo tempore lectis actis, quae de Clodio
Celsino laudanto, qui Adrumetinus et adfinis Albini erat, facta sunt,
iratus senatui Severus, quasi hoc Albino senatus praestitisset, Commodum
inter divos referendum esse censuit, quasi hoc genere se de senatu posset
ulcisci. Priusque inter milites divum Commodum pronuntiavit idque ad
senatum scripsit addita oratione victoriae. Senatorum deinde, qui in bello
erant interempti, cadavera dissipari iussit. Deinde Albini corpore adlato
paene seminecis caput abscidi iussit Romamque deferri idque litteris
prosecutus est. Victus est Albinus die XI. kal. Martias. reliquum autem
cadaver eius ante domum propriam exponi ac dui iacere iussit. Equum
praeterea ipse residens supra cadaver Albini egit expascentemque admonuit,
ut et effrenatus audacter protereret. Addunt alii, quod idem cadaver in
Rhodanum abici praecepit, simuletiam uxoris liberorumque eius.
12. Interfectis innumeris Albini partium viris, inter quos multi principes
civitatis, multae feminae inlustres fuerunt, omnium bona publicata sunt
aerariumque auxerunt; cum et Hispanorum et Gallorum proceres multi occisi
sunt. Denique militibus tantum stipendiorum quantum nemo principum dedit.
Filiis etiam suis ex hac proscriptione tantum reliquit quantum nullus
imperatorum, cum magnam partem auri per Gallias, per Hispanias, per
Italiam imperatoriam fecisset. Tuncque primum privatarum rerum procuratio
constituta est. Multi sane post Albinum fidem ei servantes bello a Severo
superati sunt. Eodem tempore etiam legio Arabica defecisse ad Albinum
nuntiata est. Ultus igitur graviter Albinianam defectionem interfectis
plurimis, genere quoque eius extincto iratus Romam et populo et
senatoribus venit. Commodum in senatu et contione laudavit, deum
appellavit, infamibus displicuisse dixit, ut appareret eum apertissime
furere. Post hoc de sua clementia disseruit, cum crudelissimus fuerit et
senatores infra scriptos occiderit.
13. Occidit autem sine causae dictione hos nobiles: Mummium Secundinum,
Asellium Claudianum, Claudium Rufum, Vitalium Victorem, Papium Faustum,
Aelium Celsum, Iulium Rufum, Lollium Professum, Aurunculeium Cornelianum,
Antonium Balbum, Postumium Severum, Sergium Lustralem, Fabium Paulinum,
Nonnium Gracchum, Masticium Fabianum, Casperium Agrippinum, Caeionium
Albinum, Claudium Sulpicianum, Memmium Rufinum, Casperium Aemilianum,
Cocceium Verum, Erucium Clarum, L. Stilonem, Clodium Rufinum, Egnatuleium
Honoratum, Petronium Iuniorem, Pescennios Festum et Veratianum et
Aurelianumet Materianum et Iulianum et Albinum, Cerellios Macrinum, et
Faustinianum et Iulianum, Herennium Nepotem, Sulpicium Canum, Valerium
Catullinum, Novium Rufum, Claudium Arabianum, Marcum Asellionem. Horum
igitur tantorum ac tam inlustrium virorum - nam multi in his consulares,
multi praetorii, omnes certe summi viri fuere - interfector ab Afris ut
deus habetur. Cincium Severum calumniatus est, quod se veneno adpetisset,
atque ita interfecit.
14. Narcissum dein, Commodi strangulatorem, leonibus obiecit. Multos
praeterea obscuri loci homines interemit praeter eos, quos vis proelii
absumpsit. Post haec, cum se vellet commendare hominibus, vehicularium
munusa privatis ad fiscum traduxit. Caesarem dein Bassianum Antoninum a
senatu appellari fecit decretis imperatoriis insignibus. Rumor deinde
belli Parthici extitit. patri, matri, avo et uxori priori per se statuas
conlocavit. Plautianum ex amicissimo cognita eius vita ita odio habuit, ut
et hostem publicum appellaret et depositis statuis eius per orbem terrae
gravi eum insigniret iniuria, iratus praecipue, quod inter propinquorum et
adfinium Severi simulacra suam statuam ille posuisset. Palaestinis poenam
remisit, quam ob causam Nigri meruerant. Postea iterum cum Plautiano in
gratiam redit et veluti ovans urbem ingressus Capitolium petit, quamvis et
ipsum procedenti tempore occiderit. Getae minori filio togam virilem
dedit, maiori Plautiani filiam uxorem iunxit. Hi, qui hostem publicum
Plautianum dixerant, deportati sunt. Ita omnium rerum semper quasi
naturali lege mutatio est. Filios dein consules designavit. Getam fratrem
extulit. Profectus dehinc ad bellum Parthicum est edito gladiatorio munere
et congiario populo dato. Multos inter haec causis vel veris simulatis
occidit. Damnabantur autem plerique, cur iocati essent, alii, cur
tacuissent, alii, pleraque figurata dixissent, ut "Ecce imperator vere
nominis sui, vere Pertinax, vere Severus".
15. Erat sane in sermone vulgari Parthicum bellum adfectare Septimium
Severum gloriae cupiditate, non aliqua necessitate deductum. Traiecto
denique exercitu a Brundisio continuato itinere venit in Syriam Parthosque
sommovit. Sed postea in Syriam redit, ita ut se pararet ac bellum Parthis
inferret. Inter haec Pescennianas reliquias Plautiano auctore
persequebatur, ita ut nonnullos etiam ex amicis suis quasi vitae suae
insidiatores appeteret. Multos etiam, quasi Chaldaeos aut vates de sua
salute consuluissent, interemit, praaecipue suspectans unumquemque idoneum
imperio, cum ipse parvulos adhuc filios haberet idque dici ad his vel
crederet vel audiret, qui sibi augurabantur imperium. Denique cum occisi
essent nonnulli, Severus se excusabat et post eorum mortem negabat fieri
iussisse, quod factum est. Quod de Laeto praecipue Marius Maximus dicit.
Cum soror sua Leptitana ad eum venisset vix Latine loquens ac de illa
multum imperator erubesceret, dato filio eius lato clavo atque ipsi multis
muneribus redire mulierem in patriam praecepit, et quidem cum filio, qui
brevi vita defunctus est.
16. Aestate igitur iam exeunte Parthiam ingressus Ctesifontem pulso rege
pervenit et cepit hiemali prope tempore, quod in illis regionibus melius
per hiemem bella tractantur, cum herbarum radicibus milites viverent atque
inde morbos aegritudinesque contraherent. Quare cum obsistentibus Parthis,
fluente quoque per insuetudinem cibi alvo militum longius ire non posset,
tamen perstitit et oppidum cepit et regem fugavit et plurimos interemit et
Parthicum nomen meruit. Ob quae etiam filium eius Bassianum Antoninum, qui
Caesar appellatus iam fuerat, annum XIII. agentem participem imperii
dixerunt milites. Getam quoque, minorem filium, Caesarem dixerunt, eundem
Antoninum, ut plerique in litteras tradunt, appellantes. Harum
appellationum causa donativum militibus largissimum dedit concessa omni
praeda oppidi Parthici, quod milites quaerebant, inde in Syriam redit
victor et Parthicus. Deferentibus sibi patribus triumphum idcirco
recusavit, quod consistere in curru affectus articulari morbo non posset.
Filio sane concessit, ut triumpharet; cui senatus Iudaicum triumphum
decreverat, idcirco quod et in Syria res bene gestae fuerant a Severo.
Dein cum Antiochiam transisset, data virili toga filio maiori secum eum
consulem designavit, et statim in Syria consulatum inierunt. Post hoc dato
stipendio cumulatiore militibus Alexandriam petit.
17. In itinere Palaestinis plurima iura fundavit. Iudaeos fieri subgravi
poena vetuit. Idem etiam de Christianis sanxit. Deinde Alexandrinis ius
buleutarum dedit, qui sine publico consilio ita ut sub regibus ante
vivebant uno iudice contenti, quem Caesar dedisset. Multa praeterea his
iura mutavit. Iucundam sibi peregrinationem hanc propter religionem dei
Sarapidis et propter rerum antiquarum cognitionem et propter novitatem
animalium vel locorum fuisse Severus ipse postea semper ostendit; nam et
Memfim et Memnonem et piramides et labyrinthum inspexit. Et quoniam longum
est minora persequi, huius magnifica illa, quod victo et occiso Iuliano
praetorianas cohortes exauctoravit, Pertinacem contra voluntatem militum
in deos rettulit, Salvii Iuliani decreta iussit aboleri; quod non
optinuit. Denique cognomentum Pertinacis non tam ex sua voluntate quam ex
morum parsimonia videtur habuisse. Nam et infinita multorum caede
crudelior habitus et, cum quidam ex hostibus eidem se suppliciter
optulisset atque dixisset, ille quod facturus esset, non est mollitus tam
prudente dicto interfici eum iussit. Fuit praeterea delendarum cupidus
factionum, prope a nullo congressu digressus nisi victor.
18. Persarum regem Abgarum subegit. Arabas in dicionem accepit. Adiabenos
in tributarios coegit. Brittanniam, quod maximum eius imperii decus est,
muro pert ransversam insulam ducto utrimque ad finem Oceani munivit. Unde
etiam Brittannici nomen accepit. Tripolim, unde oriendus erat, contusis
bellicosissimis gentibus securissimam reddidit ac p. R. diurnum oleum
gratuitum et fecundissimum in aeternum donavit. Idem cum inplacabilis
delictis fuit, tum ad erigendos industrios quosque iudicii singularis.
Philosophiae ac dicendi studiis satis deditus, doctrinae quoque nimis
cupidus. Latronum ubique hostis. Vitam suam privatam publicamque ipse
composuit ad finem, solum tamen vitium crudelitatis excusans. De hoc
senatus ita iudicavit illum aut nasci non debuisse aut mori, quod et nimis
crudelis et nimis utilis rei publicae videretur. Domi tamen minus cautus,
qui uxorem luliam famosam adulteriis tenuit, ream etiam coniurationis.
Idem, cum pedibus aeger bellum moraretur idque milites anxie ferrent
eiusque filium Bassianum, qui una erat, Augustum fecissent, tolli se atque
in tribunal ferri iussit, adesse deinde omnes tribunos, centuriones, duces
et cohortes, quibus auctoribus id acciderat, sisti deinde filium, qui
Augusti nomen acceperat. Cumque animadverti in omnes auctores facti
praeter filium iuberet rogareturque omnibus ante tribunal prostratis,
caput manu contingens ait : "Tandem sentitis caput imperare, non pedes."
huius dictum est, cum eum ex humili per litterarum et militiae officia ad
imperium plurimis gradibus fortuna duxisset : "Omnia", inquit, "fui et
nihil expedit."
19. Perit Eboraci in Brittannia subactis gentibus, quae Brittanniae
videbantur infestae, anno imperii XVIII., morbo gravissimo extinctus, iam
senex. Reliquit filios duos, Antonium Bassianum et Getam, cui et ipsi in
honorem Marci Antonini nomen inposuit. Inlatus sepulchro Marci Antonini,
quem ex omnibus imperatoribus tantum coluit, ut et Commodum in divos
referret et Antonini nomen omnibus deinceps quasi Augusti ad scribendum
putaret. Ipse a senatu agendibus liberis, qui ei funus amplissimum
exhibuerant, inter divos est relatus. Opera publica praecipua eius extant
Septizonium et thermae Severianae, eiusdemque Septimianae in Transtiberina
regione ad portam nominis sui, quarum forma intercidens statim usum
publicum invidit. Iudicium de eo post mortem magnum omnium fuit, maxime
quod diu neca filiis eius boni aliquid rei p. venit et postea invadentibus
multis rem p. Romana praedonibus direptui fuit. Hic tam exiguis vestibus
usus est, ut vix et tunica eius aliquid purpurae haberet, cum hirta
clamyde umeros velaret. Cibi parcissimus, leguminis patrii avidus, vini
aliquando cupidus, carnis frequenter ignarus. Ipse decorus, ingens,
promissa barba, cano capite et crispo, vultu reverendus, canorus voce, sed
Afrum quiddam usque ad senectutem sonans. Ac multum post mortem amatus vel
invidia deposita vel crudelitatis metu.
20. Legisse me apud Aelium Maurum Phlegontis Hadriani libertum memini
Septimium Severum immoderatissime, cum moreretur, laetatum, quod duos
Antoninos pari imperio rei p. relinqueret exemplo Pii, qui Verum et Marcum
Antoninos per adoptionem filios rei p. reliquit, hoc melius quod ille
filios per adoptionem, hic per se genitos rectores Romanae rei p. daret :
Antoninum scilicet Bassianum quidem ex priore matrimonio susceperat et
Getam de Iulia genuerat. Sed illum multum spes fefellit. nam unum
parricidium, alterum sui mores rei p. inviderunt, sanctumque illud nomen
in nullo diu bene mansit. Et reputanti mihi, Diocletiane Auguste, neminem
facile magnorum virorum optimum et utilem filium reliquisse satis claret.
Denique aut sine liberis viri interierunt aut tales habuerunt plerique, ut
melius fuerit de rebus humanis sine posteritate discedere.
21. Et ut ordiamur a Romulo: hic nihil liberorum reliquit, nihil Numa
Pompilius, quod utile posset esse rei p. Quid Camillus ? Num sui similes
liberos habuit ? Quid Scipio ? Quid Catones qui magni fuerunt ? Iam vero
quid de Homero, Demosthene, Vergilio, Crispo et Terentio, Plauto
ceterisque aliis loquar ? Quid de Caesare ? Quid de Tullio, cui soli
melius fuerat liberos non habere? Quid de Augusto, qui nec adoptivum bonum
filium habuit, cum illi legendi potestas fuisset ex omnibus ? Falsus est
etiam ipse Traianus in suo municipe ac nepote diligendo. Sed ut omittamus
adoptivos, ne nobis Antonini Pius et Marcus, numina rei publicae,
occurrant, veniamus ad genitos. Quid Marco felicius fuisset, si Commodum
non reliquisset heredem ? Quid Severo Septimio, si Bassianum nec genuisset
? Qui statim insimulatum fratrem insidiarum contra se cogitatarum
parricidali etiam figmento interemit; qui novercam suam- et quid novercam
? matrem quin immo, in cuius sinu Getam filium eius occiderat, uxorem
duxit; qui Papinianum, iuris asylum et doctrinae legatis thesaurum, quod
parricidium excusare noluisset, occidit, et praefectumquidem, ne homini
per se et per scientiam suam magno deesset et dignitas. Denique, ut alia
omittam, ex huius moribus factum puto, ut Severus tristior vir ad omnia,
immo etiam crudelior pius et dignus deorum altaribus duceretur. Qui quidem
divinam Sallusti orationem, qua Micipsa filios ad pacem hortatur,
ingravatus morbo misisse filio dicitur maiori. Idque frustra. Et ---
hominem tantum valetudine. Vixit denique in odio populi diu Antoninus,
nomenque illud venerabile diu minus amatum est, quamvis et vestimenta
populo dederit, unde Caracalus est dictus, et thermas magnificentissimas
fecerit. Extat sane Romae Severi porticus gesta eius exprimens a filio,
quantum plurimi docent, structa.
22. Signa mortis eius haec fuerunt: ipse somniavit quattuor aquilis et
gemmato curru praevolante nescio qua ingenti humana specie ad caelum esse
raptum; cumque raperetur, octoginta et novem numeros explicuisse, ultra
quot annos ne unum quidem annum vixit, nam ad imperium senex venit; cumque
positus esset in circulo ingenti aereo, diu solus et destitutus stetit.
Cum vereretur autem, ne praeceps rueret a Iove se vocatum vidit atque
inter Antoninos locatum. Die circensium cum tres Victoriolae more solito
essent locatae gypseae cum palmis, media, quae ipsius nomine adscriptum
orbem tenebat, vento icta de podio stans decidit et humi constitit; ea
quae Getae nomine inscripta erat, corruit et omnis comminuta est; illa
vero, quae Bassiani titulum praeferebat, amissa palma venti turbine vix
constitit. Post murum apud vallum visum in Brittannia cum ad proximam
mansionem rediret non solum victor sed etiam in aeternum pace fundata
volvens animo, quid ominis sibi occurreret, Aethiops quidam e numero
militari, clarae inter scurras famae et celebratorum semper iocorum, cum
corona e cupressu facta idem occurit. Quem cum ille iratus removeri ab
oculis praecepisset et coloris eius tactus omine et coronae, dixisse ille
dicitur ioci causa : "Totum fuisti isti, totum vicisti, iam deus esto
victor." Et civitatem veniens cum rem divinam vellet facere, primum ad
Bellonae templum ductus est errore haruspicis rustici, deinde hostiae
furvae sunt adplicitae. Quod cum esset aspernatus atque ad palatium se
reciperet, neglegentia ministrorum nigriae hostiae, et usque ad limen
domus Palatinae, imperatorem secutae sunt.
23. Sunt per plurimas civitates opera eius insigna. Magnum vero illud in
civilitate eius, quod Romae omnes aedes publicas, quae vitio temporum
labebantur, instauravit nusquam prope suo nomine adscripto, servatis tamen
ubique titulis conditorum. Moriens septem annorum canonem, ita ut
cottidiana septuaginta quinque milia modium expendi possent, reliquit;
olei verotantum, ut per quinquennium non solum l;urbis usibus, sed et
totius Italiae, quae oleo eget, sufficeret. Ultima verba eius dicuntur
haec fuisse : "Turbatam rem p. ubique accepi, pacatam etiam Brittannis
relinquo, senex ac pedibus aeger firmum imperium Antoninis meis
relinquens, si boni erunt, imbecillum. si mali." Iussit deinde signum
tribuno dari "laboremus", quia Pertinax, quando in imperium adscitus est,
signum dederat "militemus". Fortunam deinde regiam, quae comitari
principes et in cubiculis poni solebat, geminare statuerat, ut
sacratissimum simulacrum utrique relinqueret filiorum; sed cum videret se
perurgueri sub hora mortis, iussisse fertur, ut alternis diebus apud
filios imperatores in cubiculis Fortuna poneretur. Quod Bassianus prius
contempsit quam faceret parricidium.
24. Corpus eius a Brittannia Romam usque cum magna provincialium
reverentia susceptum est; quamvis aliqui urnulam auream tantum fuisse
dicant Severi reliquias continentem eandemque Antoninorum sepulchro
inlatam, cum Septimius illic, ubi vita functus est, esset incensus. Cum
Septizodium faceret, nihil aliud cogitavit quam ut ex Africa venientibus
suum opus occurreret et, nisi absente eo per praefectum urbis medium
simulacrum eius esset locatum, aditum Palatinis aedibus, id est in regium
atrium, ab ea parte facere voluisse perhibetur. Quod etiam post Alexander
cum vellet facere, ab aruspicibus dicitur esse prohibitus, cum hoc
sciscitans non litasset.