Iulius Capitolinus. Vita Didii Iuliani
1. Didio Iuliano qui post Pertinacem imperium adeptus est, proavus fuit
Salvius Iulianus, bis consul, praefectus urbi et iuris consultus, quod
magis eum nobilem fecit. Mater Clara Aemilia, pater Petronius Didius
Severus, fratres Didius proculus et Nummius Albinus, avunculus Salvius
Iulianus, avus paternus Insubris Mediolanensis, maternus ex Adrumetina
colonia. Educatus est apud Domitiam Lucillam, matrem Marci imperatoris.
Inter viginti viros lectus est suffragio matris Marci. quaestor ante
annum, quam legitima aetas sinebat, designatus est. Aedilitatem suffragio
Marci consecutus est. Praetor eiusdem suffragio fuit. Post praeturam
legioni praefuit in Germania vicensimae secundae Primigeniae. Inde
Belgicam sancte ac diu rexit. Ibi Cauchis, Germaniae populis, qui Albam
fluvium adcolebant, erumpentibus restitit tumultuariis auxiliis
provincialium. Ob quae consulatum meruit testimonio imperatoris. Cattos
etiam debellavit. inde Dalmatiam regendam accepit eamque a confinibus
hostibus vindicavit. Post Germaniam inferiorem rexit.
2. Post hoc curam alimentarum in Italiam meruit. Tunc factus est reus per
quendam Severum clarissiarium militem coniurationis cum Salvio contra
Commodum. Sed a Commodo, quia multos iam senatores occiderat et quidem
nobiles ac potentes in causis maiestatis, ne tristius gravaretur, Didius
liberatus est accusatore damnato. Absolutus iterum ad regendam provinciam
missus est. Bithyniam deinde rexit, sed non ea fama qua ceteras. Fuit
consul cum Pertinace et in proconsulatu Africae eidem successit et semper
ab eo collega est et successor appellatus. Maxime eo die, cum filiam suam
Iulianus despondens adfini suo ad Pertinacem venisset idque intimasset,
dixit : "Observaque debita reverentia, quia collega et successor meus
est." statim enim mors Pertinacis secuta est. Quo interfecto cum
Sulpicianus imperator in castris appellari vellet et Iulianus cum genero
ad senatum venisset, quem indictum acceperat, cumque clausas valvas
invenisset atque illic duos tribunos repperisset, Publicium Florianum et
Vectium Aprum, coeperunt cohortari tribuni, ut locum arriperet. Quibus cum
diceret iam alium imperatorem appellatum, retinentes eum ad praetoria
castra duxerunt. Sed posteaquam in castra ventum est, cum Sulpiciano
praef. urbi, socero Pertinacis, contionante sibique imperium vindicante
Iulianum e muro ingentia pollicentem nullus admitteret, primum Iulianus
monuit praetorianos, nec eum facerent imperatorem, qui Pertinacem
vindicaret; deinde scripsit in tabulis se Commodi memoriam restituturum.
Atque ita et admissus est et imperator appellatus rogantibus praetorianis,
ne Sulpiciano aliquid noceret, quod imperator esse voluisset.
3. Tunc Iulianus Flavium Genialem et Tullium Crispinum suffragio
praetorianorum praef. praetorii fecit stipatusque est caterva imperatoria
per Maurentium, qui et ante se Sulpiciano coniunxerat. Sane cum vicena
quina milia militibus promisisset, tricina dedit. Inde habita contionem
militari vespera in senatum venit totumque se senatui permisit factoque
senatus consulto imperator est appellatus et tribuniciam potestatem, ius
proconsulare in patricias familias relatus emeruit. Uxor etiam Mallia
Scantilla et filia eius Didia Clara Augustae sunt appellatae. Inde se ad
Palatium recepit uxore ac filia illuc vocatis, trepidis invitis eo
transeuntibus quasi iam imminens exitium praesagirent. Praef. urbi
Cornelium Repentinum, generum suum, fecit in locum Sulpiciani. Erat
interea in odio populi Didius Iulianus ob hoc, quod creditum fuerat
emendationem temporum Commodi Pertinacis auctoritate reparandam,
habebaturque ita, quasi Iuliani consilio esset Pertinax interemptus. Et
iam hi primum, qui Iulianum odisse coeperant, disseminarunt prima statim
die Pertinacis cena despecta luxuriosum parasse convivium ostreis et
altilibus et piscibus adornatum. quod falsum fuisse constat; nam Iulianus
tantae parsimoniae fuisse perhibetur, ut per triduum porcellum, per
triduum leporem divideret, si quis ei forte misisset, saepe autem nulla
existente religione holeribus leguminibusque contentus sine carne
cenaverit. Deinde neque cenavit, priusquam sepultus esset Pertinax, et
tristissimus cibum ob eius necem sumpsit et primam noctem vigiliis
continuavit de tantas necessitates sollicitus.
4. Ubi vero primum inluxit, senatum et equestrem ordinem in Palatium
venientem admisit atque unumquemque, ut erat aetas, vel fratrem vel filium
vel parentem adfatus blandissime est. Sed populus in rostris atque ante
curiam ingentibus eum conviciis lacessebat sperans deponi ab eo posse
imperium, quod milites dederant. Lapidationem quoque fecere. Descendenti
cum militibus et senatu in curiam diras imprecati sunt, rem divinam
facienti, ne litaret, optarunt. Lapides etiam in eum iecerunt, cum
Iulianus manu eos semper placare cuperet. Ingressus autem curiam, placide
et prudenter verba fecit. Egit gratias, quod esset adscitus, quod et ipse
et uxor et filia eius Augustorum nomen acceperunt. Patris patriae quoque
nomen recepit, argenteam statuam respuit. e senatu in Capitolium pergenti
populus obstitit, sed ferro et vulneribus et pollicitationibus aureorum,
quos digitis ostendebat ipse Iulianus, ut fidem faceret, summotus atque
depulsus est. Inde ad circense spectaculum itum est. Sed occupatis
indifferenter omnium subsilliis populus geminavit convicia in Iulianum:
Pescennium Nigrum, qui iam imperare dicebatur, ad urbis praesidium
vocavit. Haec omnia Iulianus placide tulit totoque imperii sui tempore
mitissimus fuit; populus autem in milites vehementissime invehebatur, qui
ob pecuniam Pertinacem occidissent. multa igitur, quae Commodus statuerat,
Pertinax tulerat, ad conciliandum favorem populi restituit. De ipso
Pertinace neque male neque bene quicquam egit, quod gravissimum plurimis
visum est. Constitit autem propter metum militum de honore Pertinacis
tacitum esse.
5. Et Iulianus quidem neque Brittannicos exercitus neque Illyricos
timebat, Nigrum vero misso primipilario occidi praeceperat timens
praecipue Syriacos exercitus. Ergo Pescennius Niger in Illyrico, Septimius
Severus in Syria cum exercitibus, quibus praesidebant a Iuliano descivere.
Sed cum ei nuntiatum esset Severum descivisse, quem suspectum non
habuerat, pertubatus est: ad senatum venit impetravitque, ut hostis
Severus renuntiaretur; militibus etiam, qui Severum secuti fuerant, dies
praestitutus, ultra quam si cum Severo fuissent, hostium numero
haberentur. Missi sunt praeterea legati a senatu consulares ad milites,
qui suaderent, ut Severus repudiaretur, et is esset imperator), quem
senatus elegerat. Inter ceteros legatus est Vespronius Candidus, vetus
consularis, olim militibus invisus ob durum et sordidum imperium. Missus
est sucessor Severo Valerius Catulinus, quasi posset ei succedi, qui
militem iam sibi tenebat. Missus praeterea Aquilius centurio, notus
caedibus senatoriis, qui Severum occideret. Ipse autem Iulianus
praetorianos in campum deduci iubet, muniri turres, sed milites desides et
urbana luxuria dissolutos invitissimos ad exercitium militare produxit,
ita ut vicarios operis, quod uni cuique praescribebatur, mercede
conducerent.
6. Et Severus quidem ad urbem infesto agmine veniebat, sed Didius Iulianus
nihil cum exercitu praetoriano proficiebat, quem cottidie populus et magis
oderat et ridebat. Et Iulianus sperans Laetum fautorem Severi, cum per eum
Commodi manus evasisset, ingratus tanto beneficio iussit eum occidi.
Iussit etiam Marciam unam interfici. Sed dum haec egit Iulianus, Severus
classem Ravennatem occupat, legati senatus, qui Iuliano promiserant operam
suam, ad Severum transierunt. Tullius Crispinus, praef. praetorio, contra
Severum missus, ut classem produceret, repulsus Romam redit. Haec cum
Iulianus videret, senatum rogavit, ut virgines Vestales et ceteri
sacerdotes cum senatu obviam exercitui Severi prodirent et praetentis
infulis rogarent, inanem ... contra barbaros milites parans. Haec tamen
agenti Iuliano Plaustius Quintillus consularis augur contradixit adserens
non debere imperare eum, qui armis adversario non posset resistere. Cui
multi senatores consenserunt. Quare iratus Didius milites e castris petit,
qui senatum ad obsequium cogerent aut obtruncarent. Sed id consilium
displicuit. Neque enim decebat, ut, cum senatus hostem Severum Iuliani
causa iudicasset, eundem Iulianum pateretur infestum. Quare meliore
consilio ad senatum venit petitque, ut fieret senatus consultum de
participatione imperii; quod statim factum est.
7. Tunc omen, quod sibi Iulianus, cum imperium acciperet, fecerat, omnibus
venit in mentem. Nam cum consul designatus de eo sententiam dicens ita
pronuntiasset: "Didium Iulianum imperatorem appellandum esse censeo,"
Iulianus suggessit "adde et Severum," quod cognomentum habvi et proavi
sibi Iulianus adsciverat. Sunt tamen qui dicant, nullum fuisse Iuliani
consilium de obtruncando senatu, cum tanta in eum senatus consuluisset.
Post senatus consultum statim Didius Iulianus unum ex praefectis, Tullium
Crispinum, misit. Ipse autem tertium fecit praefectum Veturium Macrinum;
ad quem Severus litteras miserat, ut esset praef. Sed pacem simulatam esse
mandatamque caedem Severi Tullio Crispino, praef. praetorii, et populus
locutus est et Severus suspicatus. Denique hostem se Iuliano Severus esse
maluit quam participem consensu militum. Severus autem statim et ad
plurimos Romam scripsit et occulte misit edicta, quae proposita sunt. Fuit
praeterea in Iuliano haec amentia, ut per magos pleraque faceret, quibus
putaret vel odium populi deleniri vel militum arma compesci. Nam et
quasdam non convenientes Romanis sacris hostias immolaverunt et carmina
profana incantaverunt et ea, quae ad speculum dicunt fieri, in quod pueri
praeligatis oculis incantato vertice respicere dicuntur, Iulianus fecit.
Tuncquem puer vidisse dicitur et adventum Severi et Iuliani decessionem.
8. Et Crispinus quidem cum occurrisset praecursoribus Severi, Iulio Laeto
auctore a Severo interemptus est. Deiecta sunt etiam consulta senatus
Iulianus convocato senatu quaesitisque sententiis, quid facto opus esset,
certi nihil comperit a senatu. Sed postea sponte sua gladiatores Capuae
iussit armari per Lollianum Titianum, et Claudium Pompeianum ad
participatum evocavit, quod et gener imperatoris fuisset et diu militibus
praefuisset. Sed hoc ille recusavit senem se et debilem luminibus
respondens. Transierant et ex Umbria milites ad Severum. Et praemiserat
quidem litteras Severus, quibus iubebat interfectores Pertinacis servari.
Brevi autem desertus est ab omnibus Iulianus et remansit in Palatio cum
uno de praefectis suis Geniali et genero Repentino. Actum est denique, ut
Iuliano senatus auctoritate abrogaretur imperium. Et abrogatum est,
appellatusque statim Severus imperator, cum fingeretur quod veneno se
absumpsisset Iulianus. Missi tamen a senatu, quorum curam per militem
gregarium in Palatio idem Iulianus occisus est fidem Caesaris implorans,
hoc est Severi. Filiam suam potitus imperio dato patrimonio emancipaverat,
quod ei cum Augustae nomine statim sublatum est. Corpus eius a Severo
uxori Manliae Scantillae ac filiae ad sepulturam est redditum et in proavi
monumenta translatum militario quinto via Labicana.
9. Obiecta sane sunt Iuliano haec : quod gulosus fuisset, quod aleator,
quod armis gladiatoriis exercitus esset. Eaque omnia senex fecerit, cum
antea numquam adulescens his esset vitiis infamatus. Obiecta est etiam
superbia, cum ille etiam in imperio fuisset humillimus. Fuit autem contra
humanissimus ad convivia, benignissimus ad suscriptiones, moderatissimus
ad libertatem. Vixit annis quinquaginta sex mensibus quattuor. Imperavit
mensibus duobus diebus quinque. Reprehensum in eo praecipue, quod eos,
quos regere auctoritate sua debuerat, regendae rei p. sibi praesules ipse
fecisset.