Iulius Capitolinus. Vita Helvii Pertinacis
1. Publico Helvio Pertinaci pater libertinus Helvius Successus fuit, qui
filio nomen ex continuatione lanariae negotiationis, quod pertinaciter eam
rem generet, inpossuisse fatetur. Natus est Pertinax in Appennino in villa
matris. equus pullus ea hora, qua natus est, in tegulas ascendit atque ibi
breviter commoratus decidit exspiravit. Hac re motus pater ad Chaldaeum
venit. Qui cum illi futura ingentia praedixisset, stipem se perdidisse
dixit. Puer litteris elementariis et calculo inbutus, datus etiam Graeco
grammatico atque inde Sulpicio Apollinari, post quem idem Pertinax
grammaticen professus est. Sed cum in ea minus quaestus proficeret, per
Lollianum Avitum, consularem virum, patris patronum, ducendi ordinis
dignitatem petit. Dein praefectus cohortis in Syriam profectus, Tito
Aurelio imperatore a praeside Syriae, quod sine diplomatibus cursum
usurpaverat, pedibus ab Antiochia ad legationem suam iter facere coactus
est.
2. Bello Parthico industria sua pro meritus in Brittaniam translatus ea
cretentus. Post in Moesia rexit alam. Deinde alimentis dividendis in via
Aemilia procuravit. Inde clasem Germanicam rexit. Mater eum usque in
Germaniam prosecuta est ibique obiit; cuius etiam sepulchrum stare nunc
dicitur. Inde ad ducenum sestertiorum stipendium translatus in Daciam
suspectusque a Marco quorundam impar artibus remotus est et postea per
Claudium Pompeianum, generum Marci, quasi adiutor eius futurus vexillis
regendis adscitus est. In quo munere adprobatus lectus est in senatum.
Postea iterum re bene gesta prodita est factio, quae illi concinnata
fuerat, Marcusque imperator, ut conpensaret iniuriam, praetorium eum fecit
et primae legioni regendae inposuit, statimque Raetias et Noricum ab hosti
vindicavit. Ex quo eminente industria studio Marci imperatoris consul est
designatus. Extat oratio apud Marium Maximum laudes eius continens et
omnia, vel quae fecit vel quae perpessus est. Et praeter illam orationem,
quam longum fuit conectere, saepissime Pertinax a Marco et in contione
militari et in senatu laudatus est, doluitque palam Marcus quod senator
esset, praef. praet. fieri a se non posse. Cassiano motu conposito e Syria
ad Danubii tutelam profectus est atque inde Moesiae utriusque, mox Daciae
regimen accepit. Bene gestis his provinciis Syriam meruit.
3. Integre se usque ad Syriae regimen Pertinax tenuit. Post excessum Marci
pecuniae studuit; quare etiam dictis popularibus lacessitus. Curiam
Romanam post quattuor provincias consulares, quia consulatu absens
gesserat, iam dives ingressus est, cum eam senator antea non vidisset.
Iussus est praeterea statim a Perenne in Liguriam secedere in villam
paternam; nam pater eius tabernam coactiliariam in Liguria exercuerat. Sed
posteaquam in Liguriam venit, multis agris coemptis tabernam manente forma
priore infinitis aedificiis circumdedit; fuitque illic per triennium et
mercatus est per suos servos. Occiso sane Perenni Commodus Pertinaci
satisfecit eumque petit per litteras, ut ad Brittanniam proficisceretur.
Profectusque milites ab omni seditione deterruit, cum illi quem cum
imperatorem vellent haberet ipsum specialiter Pertinacem. Tunc Pertinax
malivolentiae notam subit, quod dictus est insimulasse apud Commodum
adfectati imperii Antistium Burrum et Arrium Antoninum. Et seditiones
quidem contra Commodum ipse conpescuit in Brittannia, verum ingens
periculum adit seditione legionis paene occisus, certe inter occisos
relictus. Quam quidem rem idem Pertinax acerrime vindicavit. Denique
postea veniam legationis petit dicens sibi ob defensam disciplinam
infestas esse legiones.
4. Accepto successore alimentorum ei cura mandata est. Dein pro consule
Africae factus est. In quo proconsulatu multas seditiones perpessus
dicitur vaticinationibus canum, quae templo Caelestis emergunt. Post hoc
praef. urbi factus. In qua praefectura post Fuscianum, hominem severum,
Pertinax mitissimus et humanissimus fuit et ipsi Commodo plurimum placuit,
quia - illi esse iterum consul Pertinax factus est. Tunc Pertinax
interficiendi Commodi conscientiam delatam sibi ab aliis non fugit.
Commodo autem interempto Laetus praef. praet. et Eclectus cubicularius ad
eum venerunt, ut eum confirmarent, atque in castra duxerunt. Illic
Pertinax milites adlocutus est, donativum promisit, ingeri sibi imperium a
Laeto et Eclecto dixit. Fictum est autem, quod morbo esset Commodus
extinctus, quia et milites, ne temptarentur, pertimescebant. Denique a
paucis primum est Pertinax imperator appellatus. Factus est autem
sexagenario maior imperator pridie kal.Ian. De castris nocte cum ad
senatum venisset et cellam curiae iussisset aperiri, neque inveniretur
aedituus, in templo Concordiae resedit. Et cum ad eum Claudius Pompeianus,
gener Marci, venisset casumque Commodi lacrimasset, hortatus Pertinax, ut
imperium sumeret. Sed ille recusavit, quia iam imperatorem Pertinacem
videbat. Statim ergo omnis magistratus cum consule ad curiam venerunt
ingre Pertinacem nocte imperatorem appellaverunt.
5. Ipse autem Pertinax post laudes suas a consulibus dictas et post
vituperationem Commodi adclamationibus senatus ostensam egit gratias
senatui et praecipue Laeto, praefecto praetorii, quo auctore et Commodus
interemptus et ipse imperator est factus. Sed cum Laeto gratias egisset
Pertinax, Falco consul dixit : " Qualis imperator es futurus, hinc
intellegimus, quod Laetum et Marciam ministros scelerum Commodi, post te
videmus." Cui Pertinax respondit : " Iuvenis es consul nec parendi scis
necessitates. Paruerunt inviti Commodo, sed ubi habuerunt facultatem, quid
semper voluerint, ostenderunt." Eadem die, qua Augustus est appellatus, et
Flavia Titiana uxor eius Augusta est appellata, his horis quibus ille in
Capitolio vota solvebat. Primus sane omnium ea die, qua Augustus est
appellatus, etiam patris patriae nomen recepit, (nec) simul etiam imperium
proconsulare nec non ius quartae relationis; quod ominis loco fuit
Pertinaci. Ad Palatium ergo Pertinax profectus, quod tunc vacuum erat,
quia Commodus in Vectilianis occisus est, petenti signum prima die tribuno
dedit "militemus" exprobrans utique segnitiam temporum superiorum; quod
quidem etiam ante in omnibus ducatibus dederat.
6. Exprobrationem autem istam milites non tulerunt statimque de imperatore
mutando cogitarunt. Ea die etiam ad convivium magistratus et proceres
senatus rogavit quam consuetudinem Commodus praetermiserat. Sane cum
postero kalendarum die statuae Commodi deicerentur, gemuerunt milites,
simul quia iterum signum idem dederat imperator. Timebatur autem militia
sub sene imperatore. Denique tertium nonarum diem Votis ipsis milites
Triarium Maternum Lascivium, senatorem nobilem, ducere in castra
voluerunt, ut eum rebus Romanis inponerent. Sed ille nudus fugit atque ad
Pertinacem in Palatium venit et post ex urbe decessit. Timore sane
Pertinax coactus omnia, quae Commodus militibus et veteranis dederat,
confirmavit. Suscipere se etiam imperium a senatu dixit, quod iam sponte
inierat. Quaestionem maiestatis penitus tulit cum iureiurando, revocavit
etiam eos, qui deportati fuerant crimine maiestatis, eorum memoria
restituta, qui occisi fuerant. Filium eius senatus Caesarem appellavit.
Sed Pertinax nec uxoris Augustae appellationem recepit et de filio dixit :
"Cum meruerit". Et cum Commodus allectionibus innumeris praetorias
miscuisset, senatus consultum Pertinax fecit iussitque eos, qui praeturas
non gessissent sed allectione accepissent, post eos esse, qui vere
praetores fuissent. Sed hinc quoque grande odium sibi multorum commovit.
Census retractari iussit.
7. Delatores cunctos graviter puniri iussit et tamen mollius quam priores
imperatores, unicuique dignitati, si delationis crimen incurreret, poenam
statuens. Legem sane tulit, ut testamenta priora non prius essent inrita
quam alia perfecta essent, neve ob hoc fiscus aliquando succederet;
ipseque professus est nullius se aditurum hereditatem, quae aut adulatione
alicuius delata esset aut lite (aut) perplexa, ut legitimi heredes et
necessarii privarentur. Addiditque senatus consulto haec verba : " Satius
est, p.c., inopem rem p. optinere quam ad divitiarum cumulum per
discriminum atque dedecorum vestigia pervenire." Donativa et congiaria,
quae Commodus promiserat, solvit. Annonae consultissime providit. Et cum
tantam penuriam aerarii haberet, ut praeter decies sestertium non se
invenisse fateretur, coactus est ea exigere, quae Commodus indixerat,
contra quam professus fuerat. Denique adgressus eum Lollianus Gentianus
consularis, quod contra promissum faceret, necessitatis rationem accepit.
Auctionem rerum Commodi habuit, ita ut et pueros et concubinas vendi
iuberet, exceptis his qui per vim Palatio videbantur inserti. Et de his,
quos vendi iussit, multi postea reducti ad ministerium oblectarunt senem.
Quidam per alios principes usque ad senatorim dignitatem pervenerunt.
Scurras turpissimorum nominum dedecora perferentes proscripsit ac
vendidit. Cuius nundinationis pecuniam, quae ingens fuit, militibus
donativo dedit.
8. A libertis etiam ea exegit, quibus Commodo vendente ditati fuerant.
Auctio sane rerum Commodi in his insignior fuit : vestis subtegmine serico
aureis filis (insignior) prae tunicas paenulasque lacernas et chirodytas
Dalmatarum et cirratas militares purpureasque clamydes Graecanicas atque
castrenses, et cuculli Bardaici et saga armaque gladiatoria gemmis auroque
composita vendidit et maceras Herculaneas et torques gladiatorias vasaque
electro, auro, ebore, argento vitroque composita atque etiam phando
vitrobuli ex materie eadem et vasa Samnitica calfactandae resinae ac pici
devellendis hominibus ac leviginandis. Nec non vehicula arte fabricae nova
perplexis diversisque rotarum orbibus et exquisitis sedilibus nunc ad
solem declinandum nunc ad spiritus opportunitatem per vertiginem; et alia
iter metientia horasque monstrantia et cetera vitiis eius convenientia.
Reddidit praeterea dominis eos, qui se exprivatis domibus in aulam
contulerant. Convivium imperatorium ex inmenso ad certum revocavit modum.
Sumptus etiam omnes Commodi recidit. Exemplo autem imperatoris, cum ille
parcius se ageret, ex omnium continentia vilitas nata est; nam
imperatorium sumptum pulsis non necessariis ad soliti dimidium detraxit.
9. Praemia militantibus posuit. Aes alienum, quod primo imperii tempore
contraxerat, solvit. Aerarium in suum statum restituit. Ad opera publica
certum sumptum constituit. Reformandis viis pecuniam contulit. Stipendia
plurimis retro debita exolvit. Obeundis postremo cunctis muneribus fiscum
parem fecit. Alimentaria etiam conpendia, quae novem annorum ex instituto
Traiani debebantur, obdurata verecundia sustulit. Avaritiae suspicione
privatus non caruit, cum aput vada Sabatia oppressis fenore possessoribus
latius suos tenderet fines. Denique ex versu Luciliano agrarius mergus est
appellatus. Multi autem eum etiam in provinciis, quas consularis gessit,
sordide se egisse in litteras rettulere; nam vacationes et legationes
militares dicitur vendidisse. Denique cum parentum minimum esset
patrimonium et nulla hereditas obvenisset, subito dives est factus.
Omnibus sane possessiones suas reddidit, quibus Commodus ademerat, sed non
sine pretio. Senatui legitimo semper inter fuit ac semper aliquid
rettulit. Civilem se salutantibus et interpellantibus semper exhibuit.
Eos, qui calumniis adpetiti per servos fuerant, damnatis (servis)
delatoribus liberavit in crucem sublatis talibus servis, aliquos etiam
mortuos vindicavit.
10. Insidias paravit ei Falco - conquestus est in senatu - volens
imperare. Quo quidem - credidit, dum sibi quidam servus, quasi Fabiae -
setiqui filius ex Ceioni Commodi familia, Palatinam domum ridicule
vindicasset - cognitusque iussus est flagellis caesus domino restitui. In
cuius vindicta hi, qui oderant Pertinacem, occasionem seditionis invenisse
dicuntur. Falconi tamen pepercit et a senatu inpunitatem eius petit.
Denique Falco in rebus suis securus vixit et herede filio periit. Quamvis
multi Falconem nescisse dixerint imperium sibi parari. Alii etiam servis,
qui rationes interverterant, falsis testimoniis adpetitum eum esse
dixerunt. Sed Pertinaci factio praeparata est per Laetum praefectum
praetorii et eos, quos Pertinacis sanctimonia offenderat. Laetum enim
paenituerat, quod imperatorem fecerat Pertinacem, idcirco quia eum velut
stultum intimatorem nonnullarum rerum reprehendebat. Grave praeterea
militibus visum, quod in causa Falconis multos milites ad unius servi
testimonium occidi praeceperat.
11. Trecenti igitur de castris armati ad imperatorias aedes cuneo milites
venere. Eadem tamen die immolante Pertinace negatur in hostia cor
repertuet cum id vellet procurare, caput extorum non deprehendit. Et tunc
quidem omnes milites in castris manebant. Qui cum castris ad obsequium
principis convenissent et Pertinax eo die processionem, quam ad Athenaeum
paraverat, ut audiret poetam, ob sacrificii praesagium distulisset, hi,
qui ad obsequium venerant, redire in castra coeperunt. Sed subito globus
ille in Palatium pervenit neque aut arceri potu aut imperatori nuntiari.
Enimvero tantum odium in Pertinacem omnium aulicorum fuit, ut ad facinus
milites hortarentur. Supervenerunt Pertinaci, cum ille aulicum famulitium
ordinaret, ingressique porticus Palatii usque ad locum, qui appellatur
Sicilia et Iovis cenatio. Hoc cognito Pertinax Laetum praef. praet. ad eos
misit. Sed ille declinatis militibus per porticus egressus adoperto capite
domum se contulit. Verum cum ad interiora prorumperent, Pertinax ad eos
processit eosque longa et gravi oratione placavit. Sed cum Tausius quidam,
unus e Tungris, in iram et in timorem milites loquendo adduxisset, hastam
inpectus Pertinacis obiecit. Tunc ille precatus Iovem Ultorem toga caput
operuit atque a ceteris confossus est. Et Eclectus quidem confossis duobus
cum eodem perit, reliqui autem cubicularii palatini (nam suos statim, ut
imperator factus est, filiis emancipatis dederat) diffugerunt. Multi sane
dicunt etiam cubiculum milites inrupisse atque illic circa lectum
fugientem Pertinacem occidisse.
12. Fuit autem senex venerabilis, inmissa barba, reflexo capillo,
habitudine corporis pinguiore, ventre prominulo, statura imperatoria,
eloque mediocri et magis blandus quam benignus nec umquam creditus
simplex. Et cum verbis esset affabilis, re erat inliberalis ac prope
sordidus, ut dimidiatas lactucas et cardus in privata vita conviviis
adponeret. Et nisi quid missum esset edulium, quotquot essent amici, novem
libras carnis per tres missus ponebat. Si autem plus aliquid missum esset,
etiam in alium diem differebat, cum semper ad convivium multos vocaret.
Imperator etiam, si sine convivis esset, eadem consuetudine cenitabat.
Amicis si quando de prandio suo mittere voluit, misit offulas binas aut
omasi partem, aliquando lumbos gallinacios. Fasianum numquam privato
convivio comedit aut alicui misit. Cum sine amicis cenaret, adhibebat
uxorem suam et Valerianum, qui cum eodem docuerat, fabulas litteratas
haberet. Sane nullum ex his, quos Commodus rebus gerendis inposuerat,
mutavit, expectans urbis natalem, quod eum diem rerum principium volebat
esse, atque ideo etiam in balneis ei Commodiani ministri necem parasse
dicuntur.
13. Imperium et omnia imperialia sic horruit, ut sibi semper ostenderet
displicere. Denique non alium se, quam fuerat, videri volebat. Fuit in
curia honorificentissimus, ita ut senatum faventem adoraret et quasi
praefectus urbi cum omnibus sermonem participaret. Voluit etiam imperium
deponere atque ad privatam vitam redire. Filios suos in Palatio nutriri
noluit. Tam parcus autem et tam lucri cupidus fuit, ut apud Vada Sabatia
mercaturas exerecuerit imperator per homines suos, non aliter quam
privatus solebat. Nec multum tamen amatus est, si quidem omnes, qui libere
fabulas conferebant, male Pertinacem loquebantur, chrestologum eum
appellantes, qui bene loqueretur et male faceret. Nam et cives sui, qui ad
eum confluxerant iam imperatorem et nihil de eo meruerant, sic eum
appellabant. Munera quoque lucri libidine libenter accepit. Reliquit
filium et filiam superstites et uxorem, Flavi Sulpiciani filiam, quem
praef. urbi loco suo fecerat. Circa uxoris pudicitiam minus curiosus fuit,
cum palam citharoedum illa diligeret. Ipse praeterea Cornificiam
infamissime dicitur dilexisse. Libertos aulicos vehementissime conpressit,
unde grande quoque odium contraxit.
14. Signa interitus haec fuerunt : ipse ante triduum quam occideretur in
piscina sibi visus est videre hominem cum gladio infestantem. Et ea die,
qua occisus est, negabant in oculis eius pupulas cum imaginibus, quas
reddunt spectantibus, visas. Et cum apud lares sacrificaret, carbones
vivacissimi extincti sunt, cum inflammari soleant. Et, ut supra dictum
est, cor et caput in hostiis non est repertum. Stellae etiam iuxta solem
per diem clarissimae visa ante diem quam obiret. Et ipse omen de Iuliano
successore dedisse dicitur. Nam cum ei Didius Iulianus fratis filium
obtulisset, cui despondebat filiam suam, adhortatus (est) iuvenem ad
patrui observationem, adiecit : "Observa collega et successorem meum"; nam
ante Iulianus ei et in consulatu collega fuerat et in proconsulatu
successerat. Milites eum et aulici odio habuerunt, populus mortem eius
indigni tulit, quia videbat omnia per eum antiqua posse restitui. Caput
eius conto fixum milites, qui eum occiderant, per urbem in castra
pertulerunt. Reliquiae eius recuperato capite in sepulchro avi uxoris
locatae sunt. Et Iulianus, successor illius, corpus eius quanto potuit
honore funeratus est, cum id in Palatio repperisset. Qui numquam eius
ullam mentionem vel apud populum vel apud senatum publice fecit, sed cum
ipse quoque a militibus desertus iam esset, per senatum et populum
Pertinax in deos relatus est.
15. Sub Severo autem imperatore cum senatus ingens testimonium habuisset
Pertinax, funus imaginarium ei et censorium ductum est, et ab ipso Severo
funebri laudatione ornatus est. Ipse autem Severus amore boni principis a
senatu Pertinacis nomen accepit. Filius Pertinacis patri flamen est
factus. Marciani sodales, qui divi Marci sacra curabant, Helviani sunt
dicti propter Helvium Pertinacem. Circenses et imperii natalis additi, qui
a Severo postea sublati sunt, et genitalicii, qui manent. Natus autem kal.
Augustis Vero et Bibulo conss. Interfectus est V kal. Apr. Falcone et
Claro conss. Vixit annis LX mensibus VII diebus XXVI. Imperavit mensibus
II diebus XXV. Congiarium dedit populo denarios centenos. Praetorianis
promisit milia nummum, sed dedit sena. Quod exercitibus promissum est,
datum non est, quia mors eum praevenit. Horruisse autem illum imperium
epistula docet, quae vitae illius a Mario Maximo apposita est. Quam ego
inseri ob nimiam longitudinem nolui.