Aelius Lampridius. Vita Commodi Antonini
1. De Commodi Antonini parentibus in vita Marci Antonini satis est
disputatum. Ipse autem natus est apud Lanuvium cum fratre Antonino gemino
pridie kal. Septembres patre patruoque consulibus, ubi et avus maternus
dicitur natus. Faustina cum esset Commodum cum fratre praegnans, visa est
in somnis serpentes parere, sed ex his unum ferociorem. Cum autem
peperisset Commodum atque Antoninum, Antoninus quadrimus elatus est, quem
parem astrorum cursu Commodo mathematici promittebant. Mortuo igitur
fratre Commodum Marcus et suis praeceptis et [et] magnorum atque optimorum
virorum erudire conatus est. Habuit litteratorem Graecum Onesicraten,
Latinum Capellam Antistium; orator ei Ateius Sanctus fuit. Sed tot
disciplinarum magistri nihil ei profuerunt. Tantum valet aut ingenii vis
aut eorum, qui in aula instituto res habentur. Nam a prima statim pueritia
turpis, improbus, crudelis, libidinosus, ore quoque pollutus et
constupratus fuit, iam in his artifex, quae stationis imperatoriae non
erant, ut calices fingeret, saltaret, cantaret, sibilaret, scurram
deniqueet gladiatorem perfectum ostenderet. Auspicium crudelitatis apud
Centumcellas dedit anno aetatis duodecimo; nam cum tepidius forte lotus
esset, balneatorem in fornacem conici iussit; quando a paedagogo, cui hoc
iussum fuerat, vervecina pellis in fornace consumpta est, ut fidem poenae
de fetore nidoris impleret. Appelatus est autem Caesar puer cum fratre
Vero. Quarto decimo aetatis anno in collegium sacerdotum adscitus est.
2. Cooptatus est inter + tressolos... princeps iuventutis, cum togam
sumpsit. adhuc in praetexta puerili congiarium dedit atque ipse in
basilica Traiani praesedit. Indutus autem toga est nonarum Iuliarum die,
quo in terris Romulus non apparuit, et eo tempore, quo Cassius a Marco
descivit. Profectus est commendatus militibus cum patre in Syriam et
Aegyptum et cum eo Romam redit. Post haec venia legis annariae impetrata
consul est factus et cum patre imperator est appellatus V. kal. Dec. die
Pollione et Apro consulibus et triumphavit cum patre; nam et hoc patres
decreverant. Profectus est cum patre et ad Germanicum bellum. Adhibitos
custodes vitae suae honestiores ferre non potuit, pessimos quosque
detinuit et summotos usque ad aegritudinem desideravit. Quibus per patris
mollitiem restitutis popinas et ganeas in Palatinis semper aedibus fecit
neque umquam pepercit vel pudori vel sumptui. In domo aleam exercuit.
Mulierculas formae scitioris ut prostibula mancipia perficiens lupanarium
ad ludibrium pudicitae contraxit. insectatus est propolas circum foranos.
Equos currules sibi conparavit. Aurigae habitu currus rexit, gladiatoribus
convixit, aquam gessitut lenonum minister, ut probris natum magis quam ei
loco eum crederes, ad quem fortuna provexit.
3. Patris ministeria seniora summovit, amicos senes abiecit. Filium Salvi
Iuliani, qui exercitibus praeerat, ob inpudicitiam frustra temptavit atque
exinde Iuliano tetendit insidias. Honestissimos quosque aut per
contumeliam aut per honorem indignissimum abiecit. Appellatus est a mimis
quasi obstupratus eosdemque ita, ut non apparerent, subito deportavit.
Bellum etiam, quod pater paene confecerat, legibus hostium addictus
remisit ac Romam reversus est. Romam ut redit, subactore suo Saotero post
se in curru locato ita triumphavit, ut eum saepius cervice reflexa publice
oscularetur. Etiam in orchestra hoc idem fecit. Et cum potaret in lucem
helluareturque viribus Romani imperii, vespera etiam per tabernas ad
lupanaria volitavit. Misit homines ad provincias regendas vel criminum
socios vel acriminosis commendatos. In senatus odium ita venit, ut et ipse
crudeliter in tanti ordinis perniciem saeviret fieretque contemptu
crudelis.
4. Vita Commodi Quadratum et Lucillam compulit ad eius interfectionem
consilia inire, non sine praefecti praetorii Tarruteni Paterni consilio.
Datum autem est negotium peragendae necis Claudio Pompeiano propinquo. Qui
ingressus ad Commodum destricto gladio, cum faciendi potestatem habuisset,
in haec verba prorumpens "Hunc tibi pugionem senatus mittit" detexit
facinus fatuus nec implevit multis cum eo participantibus causam. Post
haec interfecti sunt Pompeianus primo et Quadratus, dein Norbana atque
Norbanus et Paralius; et mater eius et Lucilla in exilium exacta. Tum
praefecti praetorio cum vidissent Commodum in tantum odium incidisse
obtentu Saoteri, cuius potentiam populus Romanus ferre non poterat, urbane
Saoterum eductum a palatio sacrorum causa et redeuntem in hortos suos per
frumentarios occiderunt. Id vero gravius quam de se ipso Commodo fuit.
Paternum autem et huius caedis auctorem et, quantum videbatur, paratae
necis Commodi conscium et interventorem, ne coniuratio latius puniretur,
instigante Tigidio per lati clavi honorem a praefecturae administratione
summovit. Post paucos dies insimulavit eum coniurationis, cum diceret ob
hoc promissam Iuliani filio filiam Paterni, ut in Iulianum transferretur
imperium. quare et Paternum et Iulianum et Vitruvium Secundu, Paterni
familiarissimum, qui epistolas imperatorias curarat, interfecit. Domus
praeterea Quintiliorum omnis extincta, quod Sextus Condiani filius specie
mortis ad defectionem diceretur evasisse. Interfecta et Vitrasia Faustina
et Velius Rufus et Egnatius Capito consularis. In exilium autem acti sunt
Aemilius Iuncus et Atilius Severus consules. Et in multos alios varie
saevitum est.
5. Post haec Commodus nunquam facile in publicum processit neque quicquam
sibi nuntiari passus est nisi quod Perennis ante tractasset. Perennis
autem Commodi persciens invenit, quemadmodum ipse potens esset. Nam
persuasit Commodo, ut ipse deliciis vacaret, idem vero Perennis curis
incumberet; quod Commodus laetanter accepit. Hac igitur lege vivens ipse
cum trecentis concubinis, quas ex matronarum meretricumque dilectu ad
formae speciem concivit, trecentisque aliis puberibus exoletis, quos aeque
ex plebe ac nobilitate vi pretiisque forma disceptatrice collegerat, in
palatio per convivia et balneas bacchabatur. Inter haec habitu victimarii
victimas immolavit. In harena rudibus, inter cubicularios gladiator
pugnavit lucentibus aliquando mucronibus. Tunc tamen Perennis cuncta
sibimet vindicavit; quos voluit, interemit, spoliavit plurimos, omnia iura
subvertit, praedam omnem in sinum contulit. Ipse autem Commodus Lucillam
sororem, cum Capreas mississet, occidit. Sororibus dein suis ceteris, ut
dicitur, constupratis, consobrina patris complexibus suis iniuncta uni
etiam ex concubinis matris nomen inposuit. Uxorem, quam deprehensam in
adulterio exegit, exactam relegavit et postea occidit. Ipsas concubinas
suas sub oculis suis stuprari iubebat. Nec inruentium in se iuvenum
carebat infamia, omni parte corporis atque ore in sexum utrumque pollutus.
Occisus est eo tempore etiam Claudius quasi a latronibus, cuius filius cum
pugione quondam ad Commodum ingressus est, multique alii senatores sine
iudicio interempti, feminae quoque divites. Et nonnulli per provincias a
Perenni ob divitias insimulati spoliati sunt vel etiam interempti. His
autem, quibus deerat ficti criminis adpositio, obiciebatur, quod scribere
noluissent Commodum heredem.
6. Eo tempore in Sarmatia res bene gestas per alios duces in filium suum
Perennis referebat. Hic tamen Perennis, qui tantum potuit, subito, quod
bello Brittanni comilitibus equestris loci viros praefecerat amotis
senatoribus, prodita re per legatos exercitus hostis appellatus
lacerandusque militibus est deditus. In cuius potentiae locum Cleandrum ex
cubiculariis subrogavit. Multa sane post interfectum Perennem eiusque
filium quasi a se non gesta rescidit, velut in integrum restituens. Et
hanc quidem paenitentiam scelerum ultra XXX dies tenere non potuit,
graviora per Cleandrum faciens quam fecerat per supra dictum Perennem. Et
in potentia quidem Cleander Perenni successerat, in praefectura vero
Niger, qui sex tantum horis praef. praet. fuisse perhibetur; mutabantur
enim praef. praet. per horas ac dies Commodo peiora omnia, quam fecerat
ante, faciente; fuit Marcius Quartus praefectus praetorio diebus quinque.
Horum successores ad arbitrium Cleandri aut retenti sunt aut occisi; ad
cuius nutum etiam libertini in senatum atque in patricios lecti sunt
tuncque primum viginti quinque consules in unum annum venditaeque omnes
provinciae. Omnia Cleander pecunia venditabat: revocatos de exilio
dignitatibus ornabat, res iudicatas rescindebat. Qui tantum per stultitiam
Commodi potuit, ut Byrrum, sororis Commodivirum, reprehendentem
nuntiantemque Commodo, quae fiebant, in suspicionem regni adfectati
traheret et occideret multis aliis, qui Byrrum defendebant, pariter
interemptis. Praefectus etiam Aebutianus inter hos est interemptus; in
cuius locum ipse Cleander cum aliis duobus, quos ipse delegerat,
praefectus est factus. Tuncque primum tres praef. praet. fuere, inter quos
libertinus, qui a pugione appelatus est.
7. Sed et Cleandro dignus tandem vitae finis inpositus. Nam cum insidiis
illius Arrius Antoninus fictis criminibus in Attali gratiam, quem in
proconsulatu Asiae damnaverat, esset occisus nec eam tum invidiam populo
saeviente Commodus ferre potuisset, plebi ad poenam donatus est, cum etiam
Apolaustus aliique liberti aulici pariter interempti sunt. Cleander inter
cetera etiam concubinas eius constupravit, de quibus filios suscepit, qui
post eius interitum cum matribus interempti sunt. In cuius locum Iulianus
et Regillus subrogati sunt, quos et ipsos postea poenis adfecit. His
occisis interemit Servilium et Dulium Silanos cum suis, mox Antium Lupum
et Petronios Mamertinum et Suram filiumque Mamertini Antoninum ex sorore
sua genitum et post eos sex simul ex consulibus, Allium Fuscum, Caelium
Felicem, Lucceium Torquatum, Larcium Eurupianum, Valerium Bassianum,
Pactumeium Magnum cum suis, atque in Asia Sulpicium Crassum pro consule et
Iulium Proculum cum suis Claudiumque Lucanum consularem et consobrinam
patris sui Faustinam Anniam in Achaia et alios infinitos. Destinaverat et
alios quattuor decem occidere, cum sumptus eius vires Romani imperii
sustinere non possent.
8. Inter haec Commodus senatu semet ridente, cum adulterum matris consulem
designasset, appellatus est Pius; cum occidisset Perennem, appelatus est
Felix, inter plurimas caedes multorum civium quasi quidam novus Sylla.
Idem Commodus, ille Pius, ille Felix, finxisse etiam quandam contra se
coniurationem dicitur, ut multos occideret. Nec alia ulla fuit defectio
praeter Alexandri, qui postea se etsuos interemit, et sororis Lucillae;
appellatus est Commodus etiam Brittannicus ab adulatoribus, cum Brittanni
etiam imperatorem contra eum deligere voluerint. Appellatus est etiam
Romanus Hercules, quod feras Lanuvium in amphitheatro occidisset; erat
enim haec illi consuetudo, ut domi bestias interficeret. Fuit praeterea ea
dementia, ut urbem Romanam coloniam Commodianam vocari voluerit; qui furor
dicitur ei inter delenimenta Marciae iniectus. Voluit etiam in circo
quadrigas agitare. Dalmaticatus in publico processit atque ita signum
quadrigis emittendis dedit. Et eo quidem tempore, quo ad senatum rettulit
de Commodiana facienda Roma, non solum senatus hoc libenter accepit per
inrisionem, quantum intellegitur, sed etiam se ipsum Commodianum vocavit,
Commodum Herculem et deum appellans.
9. Simulavit se et in Africam iturum, ut sumptum itinerarium exigeret, et
exegit eumque in convivia et aleam convertit. Motilenum, praef. praetorii,
per ficus veneno interemit. accepit statuas in Herculis habitu, eique
immolatum est ut deo. Multos praeterea paraverat interimere. Quod per
parvolum quendam proditum est, qui tabulam e cubiculo eiecit, in qua
occidendorum erant nomina scripta. Sacra Isidis coluit, ut et caput
raderet et Anubim portaret. Bellonae servientes vere exsecare brachium
praecepit studio crudelitatis. Isiacos vero pineis usque ad perniciem
pectus tundere cogebat. Cum Anubin portaret, capita Isiacorum graviter
obtundebat ore simulacri. Clava non solum leones in veste muliebri et
pelle leonina, sed etiam homines multos adflixit. Debiles pedibus et eos,
qui ambulare non possent, in gigantum modum formavit, ita ut a gentibus de
pannis et linteis quasi dracones tegerentur, eosdemque sagittis confecit.
Sacra Mithriaca homicidio vero polluit, cum illic aliquid ad speciem
timoris vel dici vel fingi soleat.
10. Iam puer et gulosus et impudicus fuit. Adulescens omne genus hominum
infamavit, quod erat secum, et ab omnibus est infamatus. Inridentes se
feris obiciebat. Eum etiam, qui Tranquilli librum vitam Caligulae
continentem legerat, feris obici iussit, quia eundem diem natalis
habuerat, quem et Caligula. Si quis sane se mori velle praedixisset, hunc
invitum praecipitari iubebat. In iocis quoque perniciosus. Nam eum, quem
vidisset albescentes inter nigros capillos quasi vermiculos habere, sturno
adposito, qui se vermes sectari crederet, capite suppuratum reddebat
obtunsione oris. Pinguem hominem medio ventre dissicuit, ut eius intestina
subito funderentur. Monopodios et luscinios eos, quibus aut singulos
oculos tulisset aut singulos pedes fregisset, appellabat. Multos praeterea
passim extinxit alios, quia barbarico habitu occurrerant, alios quia
nobiles et speciosiores erant. Habuit in deliciis homines appellatos
nominibus verendorum utriusque sexus, quos libentius suis osculis
applicabat. Habuit et hominem pene prominentem ultra modum animalium,
quemonon appellabat, sibi carissimum. quem et ditavit et sacerdotio
Herculis rustici praeposuit.
11. Dicitur saepe pretiosissimis cibis humana stercora miscuisse nec
abstinuisse gustum aliis, ut putabat, inrisis. Duos gibbos retortos in
lance argentea sibi sinapi perfusos exhibuit eosdemque statim promovit ac
ditavit. Praef. praet. suum Iulianum togatum praesente officio suo in
piscinam detrusit. Quem saltare etiam nudum ante concubinas suas iussit
quatientem cymbala deformato vultu vario genere leguminum coctorum. Ad
convivium propter luxuriae continuationem raro vocavit. Lavabat per diem
septies atque octies et in ipsis balneis edebat. adibat deorum templa
pollutus stupris et humano sanguine. Imitatus est et medicum, ut sanguinem
hominibus emitteret scalpris feralibus. Menses quoque in honorem eius pro
Augusto Commodum, pro Septembri Herculem, pro Octobri Invictum, pro
Novembri Exsuperatorium, pro Decembri Amazonium ex signo ipsius adulatores
vocabant. Amazonius autem vocatus est ex amore concubinae suae Marciae,
quam pictam in Amazone diligebat, propter quam et ipse Amazonico habitu in
harenam Romanam procedere voluit. Gladiatorium etiam certamen subiit et
nomina gladiatorum recepiteo gaudio, quasi acciperet triumphalia. Iudum
semper ingressus est et, quotiens ingrederetur, publicis monumentis indi
iussit. Pugnasse autem dicitur septingenties tricies quinquies. Nominatus
inter Caesares quartum iduum Octobrium, quas Herculeas postea nominavit,
Pudente et Pollione conss. Appellatus Germanicus idibus Herculeis Maximo
et Orfito consulibus.
12. Adsumptus est in omnia collegia sacerdotalia sacerdos XIII.kl.
Invictas Pisone et Iuliano consulibus. Profectus in Germaniam XIIII. kal.
Aelias, ut postea nominavit. Isdem conss. togam virilem accepit. Cum patre
appellatus imperator V. kal. Exsuperatorias Pollione iterum et Apro iterum
consulibus. Triumphavit X. kal. Ian. isdem consulibus. Iterum profectus
III. non. Commodias Orfito et Rufo consulibus. Datus in perpetuum ab
exercitu et senatu in domo Palatina Commodiana conservandus XI. kal.
Romanas Praesente iterum consule. Tertio meditans de profectione a senatu
et populo suo retentus est. Vota pro eo facta sunt nonis Piis Fusciano
iterum consule. Inter haec refertur in litteras pugnasse illum sub patre
trecenties sexagies quinquies, item postea tantum palmarum gladiatoriarum
confecisse vel victis retiariis vel occisis, ut mille contingeret. Ferarum
autem diversarum manu sua occidit, ita ut vel elephantos occideret, multa
milia. et haec fecit spectante saepe populo Romano.
13. Fuit autem validus ad haec, alias debilis et infirmus, vitio etiam
inter inguina prominenti, ita ut eius tumorem per sericas vestes populus
Romanus agnosceret. Versus ideo multi scripti sunt, de quibus etiam in
opere suo Marius Maximus gloriatur. Virium ad conficiendas feras tantarum
fuit, ut elephantum conto transigeret et orygis cornu basto transmiserit
et singulis ictibus multa milia ferarum ingentium conficeret. Inpudentiae
tantae fuit, ut cum muliebri veste in amphitheatro vel theatro sedens
publice saepissime biberit. Victi sunt sub eo tamen, cum ille sic viveret,
per legatos Mauri, victi Daci et Pannoniae quoque conpositae, Brittannia,
in Germania et in Dacia imperium eius recusantibus provincialibus; quae
omnia ista per duces sedata sunt. Ipse Commodus in subscribendo tardus et
neglegens, ita ut libellis una forma multis subscriberet, in epistolis
autem plurimis "Vale" tantum scriberet. Agebanturque omnia per alios, qui
etiam condemnationes in sinum vertisse dicuntur.
14. Per hanc autem neglegentiam, cum et annonam vastarent hi, qui tunc rem
p. gerebant, etiam inopia ingens Romae exorta est, cum fruges non
deessent. Et eos quidem, qui omnia vastabant, postea Commodus occidit
atque proscripsit. Ipse vero saeculum aureum Commodianum nomine ad
simulans vilitatem proposuit, ex qua maiorem penuriam fecit. Multi sub eo
et alienam poenam et suam salutem pecunia redemerunt. Vendidit etiam
suppliciorum diversitates et sepulturas et inminutiones malorum et alios
pro aliis occidit. Vendidit etiam provincias et administrationes, cum hi,
per quos venderet, partem acciperent, partem vero Commodus. Vendidit
nonnullis et inimicorum suorum caedes. Vendiderunt subeo etiam eventus
litium liberti. Praefectos Paternum et Perennem non diu tulit, ita tamen
ut etiam de his praefectis, quos ipse fecerat, triennium nullus impleret,
quorum plurimos interfecit vel veneno vel gladio. Et praefectos urbi eadem
facilitate mutavit.
15. Cubicularios suos libenter occidit, cum omnia ex nutu eorum semper
fecisset. Eclectus cubicularius cum videret eum tam facile cubicularios
occidere, praevenit eum et factioni mortis eius interfuit. Spectator
gladiatoria sumpsit arma, panno purpureo nudos humeros advelans. Habuit
praeterea morem, ut omnia quae turpiter, quae inpure, quae crudeliter,
quae gladiatorie, quae lenonie faceret, actis urbis indi iuberet, ut Marii
Maximi scripta testantur. Commodianum etiam p. R. dixit, quo saepissime
praesente gladiator pugnavit. Sane cum illi saepe pugnanti ut deo populus
favisset, in risum se credens populum Romanum a militibus classiariis, qui
vela ducebant, in amphitheatro interimi praeceperat. Urbem incendi
iusserat, utpote coloniam suam; quod factum esset, nisi Laetus praef.
praet. Commodum deterruisset. Appellatus est sane inter cetera triumphalia
nomina etiam sescenties vicies Palus primus secutorum.
16. Prodigia eius imperio et publice et privatim haec facta sunt: crinita
stella apparuit. Vestigia deorum in foro visa sunt exeuntia. Et ante
bellum desertorum caelum arsit. Et repentina caligo ac tenebra in circo
kalendis Ianuariis oborta. Et ante lucem fuerant etiam incendiariae aves
ac dirae. De Palatio ipse ad Caelium montem in Vectilianas aedes migravit
negans se in Palatio posse dormire. Ianus geminus sua sponte apertus est
et Anubis simul acrum marmoreum moveri visum est. Herculis signum aeneum
sudavit in Minucia per plures dies. Bubo et iam supra cubiculum eius
deprehensa est tam Romae quam Lanuvii. Ipse autem prodigium non leve sibi
fecit: nam cum in gladiatoris occisi vulnus manum misisset, ad caput sibi
detersit et contra consuetudinem paenulatos iussit spectatores, non
togatos ad munus convenire, quod funeribus solebat, ipse in pullis
vestimentis praesidens. Galea eius bis per portam Libitinensem elata est.
Congiarium dedit populo singulis denarios septingenos vicenosquinos. Circa
alios omnes parcissimus fuit, quod luxuriae sumptibus aerarium minueret.
Circenses multos addidit ex libidine potius quam religione et ut dominos
factionum ditaret.
17. His incitati, licet nimis sero, Quintus Aemilius Laetus praef.et
Marcia concubina eius inierunt coniurationem ad occidendum eum. Primumque
ei venenum dederunt; quod cum minus operaretur, per athletam, cum quo
exerceri solebat, eum strangularunt. Fuit forma quidem corporis iusta,
vultu insubido, ut ebriosi solent, et sermone incondito, capillo semper
fucato et auri ramentis inluminato, adurens comam et barbam timore
tonsoris. Corpus eius ut unco traheretur atque in Tiberim mitteretur,
senatus et populus postulavit, sed postea iussu Pertinacis in monumentum
Hadriani translatum est. Opera eius praeter Iavacrum, quod Cleander nomine
ipsius fecerat, nulla exstant. Sed nomen eius alienis operibus incisum
senatus erasit. Nec patris autem sui opera perfecit. Classem Africanam
instituit, quae subsidio esset, si forte Alexandrina frumenta cessassent.
Ridicule etiam Carthaginem Alexandriam Commodianam togatam appellavit, cum
classem quoque Africanam Commodianam Herculeam appellasset. Ornamenta sane
quaedam colosso addidit, quae postea cuncta sublatasunt. Colossi autem
caput dempsit, quod Neronis esset, ac suum inposuit et titulum more solito
subscripsit, ita ut illum gladiatorium et effeminatum non praetermitteret.
Hunc tamen Severus, imperator gravis et vir nominis sui, odio, quam
videtur, senatus inter deos rettulit flamine addito, quem ipse vivus sibi
paraverat, Herculaneo Commodiano. Sorores tres superstites reliquit. ut
natalis eius celebraretur, Severus instituit.
18. Adclamationes senatus post mortem Commodi graves fuerunt. Ut autem
sciretur, quod iudicium senatus de Commodo fuerit, ipsas adclamationes de
Mario Maximo indidi et sententiam senatus consulti : "Hosti patriae
honores detrahantur, parricidae honores detrahantur, parricida trahatur.
Hostis patriae, parricida, gladiator in spoliario lanietur. Hostis deorum
carnifex senatus, hostis deorum parricida senatus: hostis deorum, hostis
senatus. Gladiatorem in spoliario. Qui senatum occidit, in spoliario
ponatur: qui senatum occidit, unco trahatur: qui innocentes occidit, unco
trahatur: hostis parricida, vere vere. Qui sanguini suo non pepercit, unco
trahatur. Qui te occisurus fuit, unco trahatur. Nobiscum timuisti, nobis
cum periclitatus es. Ut salvi simus, Iuppiter optime maxime, serva nobis
Pertinacem. Fidei praetorianorum feliciter. praetoriis cohortibus
feliciter. Exercitibus Romanis feliciter. Pietati senatus feliciter.
Parricida trahatur. Rogamus Auguste, parricida trahatur. Hoc rogamus,
parricida trahatur. Exaudi Caesar: delatores ad leonem. exaudi Caesar:
Speratum ad leonem. Victoriae populi R. feliciter. Fidei militum
feliciter. Fidei praetorianorum feliciter. Cohortibus praetoriis
feliciter. Hostis statuas undique, parricidae statuas undique, gladiatoris
statuas undique. Gladiatoris et parricidae statuae detrahantur. Necator
civium trahatur, parricida civium trahatur. Gladiotoris statuae
detrahantur. Te salvo salvi et securi sumus, vere, vere, modo vere, modo
digne, modo vere, modo libere. Nunc securi sumus: delatoribus metum. Ut
securi simus, delatoribus metum. salvi simus, delatores de senatu,
delatoribus fustem. Te salvo delatores ad leonem. Te imperante delatoribus
fustem.
19. Parricidae gladiatoris memoria aboleatur, parricidae gladiatoris
statuae detrahantur. Impuri gladiatoris memoria aboleatur. Gladiatorem in
spoliario. Exaudi Caesar : carnifex unco trahatur. Carnifex senatus more
maiorum unco trahatur. Saevior Domitiano, impurior Nerone. Sic fecit, sic
patiatur. Memoriae innocentium serventur. honores innocentium restituas,
rogamus. Parricidae cadaver unco trahatur, gladiatoris cadaver unco
trahatur, gladiatoris cadaver in spoliario ponatur. Perroga, perroga,
omnes censemus unco trahendum. Qui omnes occidit, unco trahatur. Qui omnem
aetatem occidit, unco trahatur. Qui utrumque sexum occidit, unco trahatur.
Qui sanguini suo non pepercit, unco trahatur. Qui templa spoliavit, unco
trahatur. Qui testamenta delevit, unco trahatur. Qui vivos spoliavit, unco
trahatur. Servis serviimus. Qui pretia vitae exegit, unco trahatur. Qui
pretia vitae exegit et fidem non servavit, unco trahatur. Qui senatum
vendidit, unco trahatur. Qui filiis abstulit hereditatem, unco trahatur.
Indices de senatu. Delatores de senatu. Servorum subornatores de senatu.
Et tu nobiscum timuisti, omnia scis, et bonos et malos nosti. Omnia scis,
omnia emenda, pro te timuimus. O nos felices, te viro imperante. De
parricida refer, refer, perroga. Praesentiam tuam rogamus. Innocentes
sepulti non sunt: parricidae cadaver trahatur. Parricida sepultos eruit:
parricidae cadaver trahatur."
20. Et cum iussu Pertinacis Livius Laurensis, procurator patrimonii, Fabio
Chiloni consuli designato dedisset, per noctem Commodi cadaver sepultum.
Senatus adclamavit : "Quo auctore sepelierunt? Parricida sepultus eruatur,
trahatur." Cingius Severus dixit : "Iniuste sepultus est. Qua pontifex
dico, hoc collegium pontificum dicit. Quoniam laeta iam percensui, nunc
convertar ad necesseria : censeo, quae is, qui non nisi ad perniciem
civium et ad dedecus suum vixit, ob honorem suum decerni coegit, abolenda.
Statuas, quae undique sunt, abolendas, nomenque ex omnibus privatis
publicisque monumentis eradendum mensesque his nominibus nuncupandos,
quibus nuncupabantur, cum primum illud malum in republica incubuit."