Vulcacius Gallicanus V.C. Vita Avidii Cassii
1. Avidius Cassius, ut quidam volunt, ex familia Cassiorum fuisse dicitur
per matrem, [homine] novo genitus Avidio Severo, qui ordines duxerat et
post ad summas dignitates pervenerat; cuius Quadratus in historiis
meminit, et quidemgraviter, cum illum summum virum et necessarium rei p.
adserit et apud ipsum Marcum praevalidum; nam iam eo imperante perisse
fatali sorte perhibetur. Hic ergo Cassius ex familia, ut diximus,
Cassiorum, qui in C. Iulium conspiraverant, oderat tacite principatum nec
ferre poterat imperatorium nomen dicebatque nil esse gravius nomine
imperii, quod non posset e re p. tolli nisi per alterum imperatorem.
Denique temptasse in pueritia dicitur extorquere etiam Pio principatum,
sed per patrem, virum sanctum et gravem, adfectationem tyrannidis
latuisse, habitum tamen semper ducibus suspectum. Vero autem illum parasse
insidias ipsius Veri epistula indicat, quam inserui. Ex epistula Veri:
"Avidius Cassius avidus est, quantum et mihi videtur et iam inde sub avo
meo, patre tuo, innotuit, imperii: quem velim observari iubeas. Omnia ei
nostra displicent, opes non mediocres parat, litteras nostras ridet. Te
philosopham aniculam, me luxuriosum morionem vocat. Vide quid agendum sit.
Ego hominem non odi, sed vide, ne tibi et liberis tuis non bene consulas,
cum talem inter praecinctos habeas, qualem milites libenter audiunt,
libenter vident."
2. Rescriptum Marci de Avidio Cassio: "Epistulam tuam legi, sollicitam
potius [quam] imperatoriam et non nostri temporis. Nam si ei divinitus
debetur imperium, non poterimus interficere, etiamsi velimus. - Scis enim
proavi tui dictum: "successorem suum nullus occidit" -; sin minus, ipse
sponte sinenostra crudelitate fatales laqueos inciderit. Adde quod non
possumus reum facere, quem et nullus accusat et, ut ipse dicis, milites
amant. Deinde in causis maiestatis haec natura est, ut videantur vim pati
etiam quibus probatur. Scis enim ipse, quid avus tuus Hadrianus dixerit:
"misera conditio imperatorum, quibus de affectata tyrannide nisi occisis
non potest credi." Eius autem exemplum ponere [malui] quam Domitiani, qui
hoc primus dixisse fertur; tyrannorum enim etiam bona dicta non habent
tantum auctoritatis, quantum debent. Sibi ergo habeat suos mores, maxime
cum bonus dux sit et severus et fortis et rei p. necessarius. Nam quod
dicis liberis meis cavendum esse morte illius: plane liberi mei pereant,
si magis amari merebitur Avidius quam illi et si rei p. expediet Cassium
vivere quam liberos Marci." Haec de Cassio Verus, haec Marcus.
3. Sed nos hominis naturam et mores breviter explicabimus; neque enim
plura de his sciri possunt, quorum vitam et inlustrare nullus audet eorum
causa, a quibus oppressi fuerint. Addemus autem, quemadmodum ad imperium
venerit et quemadmodum sit occisus et ubi victus. Proposui enim,
Diocletiane Auguste, omnes, qui imperatorium nomen sive [iusta causa sive]
iniusta habuerunt, in litteras mittere, ut omnes purpuratos, Auguste,
cognosceres. Fuit his moribus, ut nonnumquam trux et asper videretur
aliquando mitis et lenis, saepe religiosus, alias contemptor sacrorum,
avidus vini item abstinens, cibi adpetens et inediae patiens, Veneris
cupidus et castitatis amator. Nec defuerunt qui illum Catilinam vocarent,
cum et ipse se ita gauderet appellari, addens futurum se Sergium, si
dialogistam occidisset, Antoninum hoc nomine significans, quitantum
enituit in philosophia, ut iturus ad bellum Marcomannicum timentibus
cunctis, ne quid fatale proveniret, rogatus sit non adulatione sed serio,
ut praecepta philosophiae ederet. Nec ille timuit, sed per ordinem
paraeneseos - hoc est praeceptionum - per triduum disputavit. Fuit
praeterea disciplinae militaris Avidius Cassius tenaxet qui se Marium dici
vellet.
4. Quoniam de severitate illius dicere coepimus, multa extant crudelitatis
potius quam severitatis eius indicia. Nam primum milites, qui aliquid
provincialibus tulissent per vim, in illis ipsis locis, in quibus
peccaverant, in crucem sustulit. Primus etiam id supplicii genus invenit,
ut stipitem grandem poneret pedum octoginta et centum [id est materiam] et
a summo usque ad imum damnatos ligaret et ab imo focum adponeret
incensisque aliis alios fumo, cruciatu, timore etiam necaret. Idem denos
catenatos in profluentem mergi iubebat vel in mare. Idem multis
desertoribus manus excidit, aliis crura incidit ac poplites dicens maius
exemplum esse adviventis miserabiliter criminosi quam occisi. Cum
exercitum duceret, et inscio ipso manus auxiliaria centurionibus suis
auctoribus tria milia Sarmatarum neglegentius agentum in Danuvii ripis
occidissent et cum praeda ingenti ad eum redissent sperantibus
centurionibus praemium, quod perparva manu tantum hostium segnius
agentibus tribunis et ignorantibus occidissent, rapi eos iussit et in
crucem tolli servilique supplicio adfici, quod exemplum non extabat,
dicens evenire potuisse, ut essent insidiae ac periret Romani imperii
reverentia. Et cum ingens seditio in exercitu orta esset, processit nudus
campestri solo tectus et ait: "Percutite", inquit, "Me, si audetis et
corruptae disciplinae facinus addite." Tunc conquiescentibus cunctis
meruit timeri, quia ipse non timuit. Quae res tantum disciplinae Romanis
addidit, tantum terroris barbaris iniecit, ut pacem annorum centum ab
Antonino absente peterent, si quidem viderant damnatos Romani ducis
iudicio etiam eos, qui contra fas vicerant.
5. De hoc multa gravia contra militum licentiam facta inveniuntur apud
Aemilium Parthenianum, qui adfectatores tyrannidis iam inde a veteribus
historiae tradidit. Nam et virgis caesos in foro et in mediis castris
securi percussi qui ita meruerunt, et manus multis amputavit. Et praeter
laridum ac buccellatum atque acetum militem in expeditione portare
prohibuit et, si aliud quippiam repperit, luxuriem non levi supplicio
adfecit. Extat de hoc epistula divi Marci ad praefectum suum talis:
"Avidio Cassio legiones Syriacas dedi diffluentes luxuria et Dafnidis
moribus agentes, quas totas excaldantes se repperisse Caesonius
Vectilianus scripsit. Et puto me non errasse, si quidem et tu notum habeas
Cassium, hominem Cassianae severitatis et disciplinae. Neque enim milites
regi possunt nisi vetere disciplina. Scis enim versum a bono poeta dictum
et omnibus frequentatum : "Moribus antiquis res stat Romana virisque." Tu
tantum fac adsint legionibus abunde commeatus, quos, si bene Avidium novi,
scio non perituros." Praefecti ad Marcum: "Recte consuluisti, mi domine,
quod Cassium praefecisti Syriacis legionibus. Nihil enim tam expedit quam
homo severior Graecanicis militibus. Ille sane omnes excaldationes, omnes
flores de capite, collo et sinu militi excutiet. Annona militaris omnis
parata est, neque quicquam deest sub bono duce: non enim multum aut
quaeritur aut inpenditur."
6. Nec fefellit de se iudicium habitum. Nam statim et ad signa edici
iussit et programma in parietibus fixit, ut, si quis cinctus inveniretur
apud Dafnen, discinctus rediret. Arma militum septima die semper respexit,
vestimenta etiam et calciamenta et ocreas, delicias omnes de castris
summovit iussitque eos hiemem sub pellibus agere, nisi corrigerent suos
mores; et egissent, nisi honestius vixissent. Exercitium septimi diei fuit
omnium militum, ita ut et sagittas mitterent et armis luderent. Dicebat
enim miserum esse, cum exercerentur athletae, venatores et gladiatores,
non exerceri milites; quibus minor esset futurus labor, si consuetus
esset. Ergo correcta disciplina et in Armenia et in Arabia et in
Aegyptores optime gessit amatusque est ab omnibus orientalibus et
speciatim ab Antiochensibus, qui etiam imperio eius consenserunt, ut docet
Marius Maximus in vita divi Marci. Nam cum et Bucolici milites per
Aegyptum gravia multa facerent, ab hoc retunsi sunt, ut idem Marius
Maximus refert in eo libro, quem secundum de vita Marci [et] Antonini
edidit.
7. Hic imperatorem se in oriente appellavit, ut quidam dicunt, Faustina
volente, quae valetudini Marci iam diffidebat et timebat ne infantes
filios tueri sola non posset atque aliquis existeret, qui capta statione
regia infantes de medio tolleret. Alii autem dicunt hanc artem adhibuisse
militibus et provincialibus Cassium contra Marci amorem, ut sibi posset
consentiri, quod diceret Marcum diem suum obisse. Nam et divum eum
appellasse dicitur, ut desiderium illius leniret. Imperatorio animo cum
processisset, eum, qui sibi aptaverat ornamenta regia, statim praefectum
praetorii fecit; qui et ipse occisus est Antonino invito ab exercitu, qui
et Maecianum, cui erat commissa Alexandria quique consenserat spe
participatus Cassio, invito atque ignorante Antonino interemit. Nec tamen
Antoninus graviter est iratus rebellione cognita nec in eius liberos aut
affectus saevit. Senatus illum hostem appellavit bonaque eius proscripsit.
Quae Antoninus in privatum aerarium congeri noluit, quare senatu
praecipiente in aerarium publicum sunt relata. Nec Romae terror defuit,
cum quidam Avidium Cassium dicerent absente Antonino, qui nisi a
voluptariis unice amabatur, Romam esse venturum atque urbem tyrannice
direpturum, maxime senatorum causa. Qui eum hostem iudicaverant bonis
proscriptis. Et amor Antonini hoc maxime enituit, quod consensu omnium
praeter Antiochenses Avidius interemptus est; quem quidem occidi non
iussit sed passus est, cum apud cunctos clarum esset, si potestatis suae
fuisset, parsurum illi fuisse.
8. Caput eius ad Antoninum cum delatum esset, ille non exultavit, non
elatus est, sed etiam doluit ereptam sibi esse occasionem misericordiae,
cum diceret se vivum illum voluisse capere, ut illi exprobraret beneficia
sua eumque servaret. Denique cum quidam diceret reprehendendum Antoninum,
quod tam mitis esset inhostem suum eiusque liberos et adfectus atque
omnes, quos conscios tyrannidis repperisset, addente illo qui
reprehendebat "quid si ille vicisset?", dixisse dicitur: "non sic deos
coluimus nec sic vivimus, ut ille nos vinceret." Enumeravit deinde omnes
principes, qui occisi essent, habuisse causas, quibus mererentur occidi
nec quemquam facile bonum vel victum a tyranno vel occisum, dicens
meruisse Neronem, debuisse Caligulam, Othonem et Vitellium nec imperare
voluisse. Nam de Pertinace et Galba paria sentiebat, cum diceret in
imperatore avaritiam esse acerbissimum malum. Denique non Augustum, non
Traianum, non Hadrianum, non patrem suum a rebellibus potuisse superari,
cum et multi fuerint et ipsis vel invitis vel insciis extincti. Ipse autem
Antoninus a senatu petit, ne graviter in conscios defectionis
animadverteretur, eo ipse tempore, quo rogavit, ne quis senator temporibus
suis capitali supplicio adficeretur, quod illi maximum amorem conciliavit;
denique paucissimis centurionibus punitis deportatos revocari iussit.
9. Antiochensis, qui Avidio Cassio consenserant, [non punivit], sed et his
et aliis civitatibus, quae illum iuverant, ignovit, cum primo
Antiochensibus graviter iratus esset hisque spectacula sustulisset et
multa alia civitatis ornamenta, quae postea reddidit. Filios Avidii Cassii
Antoninus parte media paterni patrimonii donavit, ita ut filias eius auro,
argento et gemmis cohonestaret. Nam et Alexandriae, filiae Cassii, et
genero Druentiano liberam evagandi, ubi vellent, potestatem dedit.
Vixeruntque non quasi tyranni pignora, sed quasi senatorii ordinis in
summa securitate, cum illis etiam in lite obici fortunam propriae
vetuisset domus, damnatis aliquibus iniuriarum, qui in eos petulantes
fuissent. Quos quidem amitae suae marito commendavit. Si quis autem omnem
hanc historiam scire desiderat, legat Mari Maximi secundum librum de vita
Marci, in quo ille ea dicit, quae solus Marcus mortuo iam Vero egit. Tunc
enim Cassius rebellavit, ut probat epistula missa ad Faustinam, cuius hoc
exemplum est: "Verus mihi de Avidio verum scripserat, quod cuperet
imperare. Audisse enim te arbitror, quod Veri statores de eo nuntiarent.
Veni igitur in Albanum, uttractemus omnia dis volentibus.nil timeas." Hinc
autem apparet Faustinam ista nescisse, cum dicat Marius infamari eam
cupiens, quod ea conscia Cassius imperium sumpsisset. Nam et ipsius
epistula extat ad virum, qua urget Marcum, ut in eum graviter vindicet.
Exemplum epistulae Faustinae ad Marcum: "Ipsa in Albanumcras, ut iubes,
mox veniam: tamen iam hortor, ut, si amas liberos tuos, istos rebelliones
acerrime persequaris. Male enim adsuevereunt et duces [et] milites, qui
nisi opprimuntur, oppriment."
10. Item alia epistula eiusdem Faustinae ad Marcum: "Mater mea Faustina
patrem tuum Pium in defectione Celsi si hortata est, ut pietatem primum
circa suos servaret, sic circa alienos. Non enim pius est imperator, qui
non cogitat uxorem et filios. Commodus noster vides in qua aetate sit.
Pompeianus generet senior est et peregrinus. Vide, quid agas de Avidio
Cassio et de eius consciis. Noli parcere hominibus, qui tibi non
pepercerunt et nec mihi nec filiis nostris parcerent, si vicissent. Ipsa
iter tuum mox consequor: quia Fadilla nostra aegrotabat, in Formianum
venire non potui. Sed si te Formis invenire non potuero, adsequar Capuam,
quae civitas et meam et filiorum nostrum aegritudinem poterit adiuvare.
Soteridam medicum in Formianum ut dimittas, rogo. Ego autem Pisitheo nihil
credo, qui puellae virgini curationem nescit adhibere. Signatas mihi
litteras Calpurnius dedit: ad quas rescribam, si tardavero, per Caecilium
senem spadonem, hominem, ut scis, fidelem. Cui verbo mandabo, quid uxor
Avidii Cassii et filii et gener de te iactare dicantur."
11. Ex his litteris intellegitur Cassio Faustinam consciam non fuisse quin
etiam supplicium eius graviter exegisse, siquidem Antoninum quiescentem et
clementiora cogitantem ad vindictae necessitatem impulit. Cui Antoninus
quid rescripserit, subdita epistula perdocebit: "Tu quidem, mea Faustina,
religiose pro marito et pro nostris liberis agis. nam relegi epistulam
tuam in Formiano, qua me hortaris, ut in Avidii conscios vindicem. Ego
vero et eius liberis parcam et genero et uxori et ad senatum scribam, ne
aut proscriptio gravior sit aut poena crudelior. Non enim quicquam est,
quod imperatorem Romanum melius commendet gentibus quam clementia. Haec
Caesarem deum fecit, haec Augustum consecravit, haec patrem tuum
specialiter Pii nomine ornavit. Denique si ex mea sententia de bello
iudicatum esset, nec Avidius esset occisus. Esto igitur secura: "Di me
tuentur, dis pietas mea - cordi es." Pompeianum nostrum in annum sequentem
consulem dixi." Haec Antoninus ad coniugem.
12. Ad senatum autem qualem orationem miserit, interest scire. Ex oratione
Marci Antonini: "Habetis igitur, p. c., pro gratulatione victoriae generum
meum consulem, Pompeianum dico, cuius aetas olim remuneranda fuerat
consulatu, nisi viri fortes intervenissent, quibus reddi debuit, quod a re
p. debebatur. Nunc quod ad defectionem Cassianam pertineret, vos oro atque
obsecro, p.c., ut censura vestra deposita meam pietatem clematiamque
servetis, immo vestram neque quemquam ullum senatus occidat. Nemo
senatorum puniatur, nullius fundatur viri nobilis sanguis, deportati
redeant, proscripti bona recipiant. Utinam possem multos etiam ab inferis
ecxitare ! non enim umquam placet in imperatore vindicta sui doloris,
quaesi iustior fuerit, acrior videtur. Quare filiis Avidii Cassii et
genero et uxori veniam dabitis. Et quid dico veniam, cum illi nihil
fecerint. Vivant igitur securi scientes sub Marco vivere. Vivant in
patrimonio parentum pro parte donato, auro, argento, vestibus fruantur.
sint divites, sint securi, sint vagi et liberi et per ora omnium ubique
populorum circumferant meae, circumferant vestrae pietatis exemplum. Nec
magna haec est, p.c., clementia, veniam proscriptorum liberis et
coniugibus dari: ego vero a vobis peto, ut conscios senatorii ordinis et
equestris a caede, a proscriptione, a timore, ab infamia, ab invidia et
postremo abomni vindicetis iniuria detisque hoc meis temporibus, ut in
causa tyrannidis, qui in tumultu cecidit, probetur occisus."
13. Hanc eius clementiam senatus his adclamationibus prosecutus est:
"Antonine pie, di te servent. Antonine clemens, di te servent. Antonine
clemens, di te servent.] tu voluisti quod licebat, nos fecimus quod
decebat. Commodo imperium iustum rogamus. Progeniem tua robora. Fac securi
sint liberi nostri. Bonum imperium nulla vis laedit. Commodo Antonino
tribuniciam potestatem rogamus, praesentiam tuam rogamus. Philosophiae
tuae, patientiae tuae, doctrinae tuae, nobilitati tuae, innocentiae tuae.
vincis inimicos, hostes exuperas, di te tuentur." Et reliqua. Vixerunt
igitur posteri Avidii Cassii securi et ad honores admissi sunt. Sed eos
Commodus Antoninus post excessum divi patris sui omnes vivos incendi
iussit, quasi in factione deprehensos. Haec sunt quaede Cassio Avidio
conperimus. Cuius ipsius mores, ut supra diximus, varii semper fuerunt,
sed ad censuram crudelitatemque propensiores. Qui si optinuisset imperium,
fuisset non modo clemens sed bonus, sed utilis et optimus imperator.
14. Nam extat epistola eius ad generum suum iam imperatoris huiusmodi:
"Misera res publica, quae istos divitiarum cupidos et divites patitur.
Miser Marcus, homo sane optimus, qui, dum clemens dici cupit, eos patitur
vivere, quorum ipse non probat vitam. Ubi Lucius Cassius, cuius nos
frustra tenet nomen? Ubi Marcus ille Cato Censorius? Ubi omnis disciplina
maiorum? Quae olim quidem intercidit, nunc vero nec quaeritur. Marcus
Antoninus philosophatur et quaerit de elementis et de animis et de honesto
et iusto necsentit pro re p. Vides multis opus esse gladiis, multis
elogiis, ut in antiquum statum publica forma reddatur. Ego vero istis
praesidibus provinciarum - an ego proconsules, an ego praesides putem, qui
ob hoc sibi a senatu et ab Antonino provincias datas credunt, ut
luxurientur, ut divites fiant? Audisti praef. praetorii nostri philosophi
ante triduum quam fieret mendicum et pauperem, sed subito divitem factum.
Unde, quaeso, nisi devisceribus rei p. provincialiumque fortunis? Sint
sane divites, sint locupletes: aerarium publicum refercient; tantum
difaveant bonis partibus: reddent Cassiani rei p. principatum." Haec
epistola eius indicat, quam severus et quam tristis futurus fuerit
imperator.