Iulius Capitolinus. Vita Veri
1. Scio plerosque ita vitam Marci ac Veri litteris atque historiae
dedicasse, ut priorem Verum intimandum legentibus darent, non imperandi
secutos ordinem sed vivendi : ego vero, quod prior Marcus imperare coepit,
dein Verus, qui superstite perit Marco, priorem Marcum, dehinc Verum
credidi celebrandum. Igitur Lucius Ceionius Aelius Commodus Verus
Antoninus, qui ex Hadriani voluntate Aelius appellatus est, ex Antonini
coniunctione Verus et Antoninus, neque inter bonos neque intermalos
principes ponitur. Quem constat non inhorruisse vitiis, non abundasse
virtutibus, vixisse deinde non in suo libero principatu, sed sub Marco in
simili ac paris maiestatis imperio, a cuius secta lascivia morum et vitae
licentioris nimietate dissensit. Erat enim morum simplicum et qui
adumbrare nihil posset. Huic naturalis pater fuit Lucius Aelius Verus, qui
ab Hadriano adoptatus primus Caesar est dictus et in eadem statione
constitutus perit. Avi ac proavi et item maiores plurimi consulares. Natus
est Lucius Romae in praetura patris sui XVIII. kal. Ianuariarum die, quo
et Nero, qui rerum potitus est. Origo eius paterna pleraque ex Etruria
fuit, materna ex Faventia.
2. Hac prosapia genitus patre ab Hadriano adoptato in familiam Aeliam
devenit mortuoque patre Caesare in Hadriani familia remansit. A quo
Aurelio datus est adoptandus, cum sibi ille Pium filium, Marcum nepotem
esse voluisset posteritati satis providens, et ea quidem lege, ut filiam
Pii Verus acciperet, quae data est Marco idcirco, quia hic adhoc impar
videbatur aetate, ut in Marci vita exposuimus. Duxit autem uxorem Marci
filiam Lucillam. Educatus est in domo Tiberiana. Audivit Scaurinum
grammaticum Latinum, Scauri filium, qui grammaticus Hadriani fuit, Graecos
Telephum atque Hefaestionem, Harpocrationem, rhetores Apollonium, Celerem
Caninium et Herodem Atticum, Latinum Cornelium Frontonem, philosophos
Apollonium et Sextum. Hos omnes amavit unice, atque ab his in vicem
dilectus est, nec tamen ingeniosus ad litteras. Amavit autem in pueritia
versus facere, post orationes. Et melior quidem orator fuisse dicitur quam
poeta, immo, ut verius dicam, peior poeta quam rhetor. Nec desunt, qui
dicant eum adiutum ingenio amicorum atque abaliis ei illa ipsa,
qualiacumque sunt, scripta; si quidem multos disertos et eruditos semper
secum habuisse dicitur. Educatorem habuit Nicomedem. Fuit voluptarius et
nimis laetus et omnibus deliciis, ludis, iocis decenter aptissimus. Post
septimum annum in familiam Aureliam traductus Marci moribus et auctoritate
formatus est. Amavit venatus, palaestras et omnia exercitia iuventutis.
Fuitque privatus in domo imperatoria viginti et tribus annis.
3. Qua die togam virilem Verus accepit, Antoninus Pius ea occasione, qua
patris templum dedicabat, populo liberalis fuit, mediusque inter Pium et
Marcum idem [se] resedit, cum quaestor populo munus daret. Post quaesturam
statim consul est factus cum Sextio Laterano. Interiectis annis cum Marco
fratre iterum factus est consul. Diu autem et privatus fuit et ea
honorificentia caruit, qua Marcus ornabatur. Nam neque in senatu ante
quaesturam sedit neque in itinere cum patre, sed cum praefecto praetorii
vectus est, nec aliud ei honorificentiae ad nomen adiunctum est quam quod
Augusti filius appellatus est. Fuit studiosus etiam circensium haut aliter
quam gladiatorii muneris. hic cum tantis deliciarum et luxuriae quateretur
erroribus, ab Antonino videtur ob hoc retentus, quod eum paterita in
adoptionem Pii transire iusserat, ut nepotem appellaret. Cui, quantum
videtur, fidem exhibuit, non amorem. Amavit tamen Antoninus Pius
simplicitatem ingenii puritatemque vivendi hortatusque est, ut imitaretur,
et fratrem. Defuncto Pio Marcus in eum omnia contulit, participatu etiam
imperatoriae potestatis indulto, sibique consortem fecit, cum illi soli
senatus detulisset imperium.
4. Dato igitur imperio et indulta tribunicia potestate, post consulatus
etiam honorem delatum Verum vocari praecepit, suum in eum transferens
nomen, cum ante Commodus vocaretur. Lucius quidem Marco vicem reddens si
[quid] susciperet obsecutus ut legatus proconsuli vel praeses imperatori.
Iam primum enim Marcus pro ambobus ad milites est locutus, et pro consensu
imperii graviter se et ad Marci mores egit. Ubi vero in Syriam profectus
est, non solum licentia vitae liberioris, sed etiam adulteriis et
iuventutis amoribus infamatus est, si quidem tantae luxuriae fuisse
dicitur, ut etiam, [postea] quam [postea] de Syria redit, popinam domi
instituerit, ad quam post convivium Marci devertebat, ministrantibus sibi
omni genere turpium personarum. Fertur et nocte perpeti alea lusisse, cum
in Syria concepisset id vitium, atque in tantum vitiorum Gaianorum et
Neronianorum ac Vitellianorum fuisse aemulum, ut vagaretur nocte per
tabernas ac lupanaria obtecto capite cucullione vulgari viatorio et
comisaretur cum triconibus, committeret rixas, dissimulans quis esset,
saepeque efflictum livida facie redisse et in tabernis agnitum, cum sese
absconderet. Iaciebat et nummos in popinas maximos, quibus calices
frangeret. Amavit et aurigas prasino favens. Gladiatorum etiam frequentius
pugnas in convivio habuit trahens cenas in noctem et in toro convivali
condormiens, ita ut levatus cum stromatibus in cubiculum perferretur.
Somni fuit permodici, digestionis facillimae. Sed Marcus haec omnia [non]
nesciens dissimulabat rem pudore illo, ne reprehenderet fratrem.
5. Et notissimum eius quidem fertur tale convivium, in quo primum duodecim
accubuisse dicitur, cum sit notissimum dictum de numero convivarum :
"Septem convivium, nevem vero convicium;" donatos autem pueros decoros,
qui ministrabant, singulis, donatos etiam structores et lances singulis
quibusque, donata et viva animalia vel cicurum vel ferarum avium vel
quadripedum, quorum cibi adpositi erant, donatos etiam calices singulis
per singulas potiones, myrrinos et crystallinos Alexandrinos, quotiens
bibitum est; data etiam aurea atque argentea pocula et gemmata, coronas
quin etiam datas lemniscis aureis interpositis et alieni temporis
floribus, data et vasa aurea cum unguentis ad speciem alabastrorum, data
et vehicula cum mulabus ac mulionibus cum iuncturis argenteis, ut ita de
convivio redirent. Omne autem convivium aestimatum dicitur sexagies
centenis milibus sestertiorum. Hoc convivium posteaquam Marcus audivit,
ingemuisse dicitur et doluisse publicum fatum. Post convivium lusum est
tesseris usque ad lucem. Et haec quidem post Parthicum bellum, ad quod eum
misisse dicitur Marcus, ne vel in urbe ante oculos omnium peccaret, vel ut
parsimoniam peregrinatione addisceret, vel ut timore bellico emendatior
rediret, vel ut se imperatorem esse cognosceret. Sed quantum profecerit,
cum alia vita tum haec, quam narravimus, caena monstrabit.
6. Circensium tantam curam habuit, ut frequenter provincia litteras causa
circensium et miserit et acceperit. Denique etiam praesens et cum Marco
sedens multas a venetianis est passus iniurias, quod turpissime contra eos
faveret; nam et Volucri equo prasino aureum simulacrum fecerat, quod secum
portabat; cui quidem passas uvas et nucleos in vicem hordei in praesepe
ponebat, quem sagis fuco tinctis coopertum in Tiberianam adadduci iubebat,
cui mortuo sepulchrum in Vaticano fecit. In huius equi gratiam primum
coeperunt equis aurei velbrabia postulari. In tanto autem equus ille
honore fuit, ut ei a populo prasinianorum saepe modius aureorum
postularetur. Profectum eum ad Parthicum bellum Marcus Capuam prosecutus
est; cumque inde per omnium villas se ingurgitaret, morbo inplicitus apud
Canusium aegrotavit. Quo ad eum visendum frater contendit. Multa in eius
vita ignava et sordida etiam belli tempore deteguntur. Nam cum interfecto
legato, caesis legionibus, Syris defectionem cogitantibus oriens
vastaretur, ille in Apulia venabaturet apud Corinthum et Athenas inter
symfonias et cantica navigabatet per singulas maritimas civitates Asiae,
Pamphyliae Ciliciaeque clariores voluptatibus immorabatur.
7. Antiochiam posteaquam venit, ipse quidem se luxuriae dedidit. Duces
autem confecerunt Parthicum bellum, Statius Priscus et Avidius Cassius et
Martius Verus per quadriennium, ita ut Babylonem et Mediam pervenirent et
Armeniam vindicarent. Partumque ipsi nomen est Armenici, Parthici, Medici,
quod etiam Marco Romae agenti delatum est. Egit autem per quadriennium
Verus hiemem Laodiciae, aestatem apud Daphnen, reliquam partem Antiochiae.
Risui fuit omnibus Syris, quorum multa ioca in theatro in eum dicta
exstant. Vernas in triclinium Saturnalibus et diebus festis semper
admisit. Ad Eufraten tamen inpulsu comitum suorum secundo profectus est.
Efesum etiam redit, ut Lucillam uxorem missam a patre Marco susciperet, et
idcirco maxime, ne Marcus cum ea in Syriam veniret ac flagitia eius
adnosceret. nam senatui Marcus dixerat se filiam in Syriam deducturum.
Confecto sane bello regna regibus, provincias vero comitibus suis regendas
dedit. Romam inde ad triumphum invitus, quod Syriam quasi regnum suum
relinqueret, redit et pariter cum fratre triumphavit susceptisa senatu
nominibus, quae in exercitu acceperat. Fertur praeterea ad amicae vulgaris
arbitrium in Syria posuisse barbam. Unde in eum a Syris multa sunt dicta.
8. Fuit eius fati, ut in eas provincias, per quas redit, Romam usque luem
secum deferre videretur. Et nata fertur pestilentia in Babylonia, ubi de
templo Apollinis ex arcula aurea, quam miles forte inciderat, spiritus
pestilens evasit, atque inde Parthos orbemque complesse, et hoc non Lucii
Veri vitio sed Cassii, a quo contra fidem Seleucia, quae ut amicos milites
nostros receperat, expugnata est. Quod quidem inter ceteros etiam
Quadratus, belli Parthici scriptor, incusatis Seleucenis, qui fidem primi
ruperant, pugat. Habuit hanc reverentiam Marci Verus, ut nomina, quae sibi
delata fuerant, cum fratre communicaret die triumphi, quem pariter
celebrarunt. Reversus e Parthico bello minore circa fratrem cultu fuit
Verus; nam et libertis inhonestius indulsit et multa sine fratre
disposuit. His accessit, quod, quasi reges aliquos ad triumphum adduceret,
sic histriones eduxit e Syria, quorum praecipuus fuit Maximinus, quem
Paridis nomine nuncupavit. Villam praeterea extruxit in via Clodia
famosissimam, in qua permultos dies et ipse ingenti luxuria debacchatus
est cum libertis suis et amicis Paridis, quorum praesentia Nulla inerat
reverentia, et Marcum rogavit, qui venit, ut fratri venerabilem morum
suorum et imitandam ostenderet sanctitudinem, et quinque diebus ineadem
villa residens cognitionibus continuis operam dedit, aut convivante fratre
aut convivia comparante. Habuit et Agrippum histrionem, cui cognomentum
erat Memfi, quem et ipsum e Syria velut tropaeum Parthicum adduxerat, quem
Apolaustum nominavit. Adduxerat secum et fidicinas et tibicines et
histriones scurrasque mimarios et praestigiatores et omnia mancipiorum
genera, quorum Syria et Alexandria pascitur voluptate, prorsus ut
videretur bellum non Parthicum sed histrionicum confecisse.
9. Et haec vitae diversitas atque alia multa inter Marcum ac Verum
simultates fecisse non aperta veritas indicabat, sed occultus rumor
inseverat; verum illud praecipuum quod, cum Libonem quendam patruelem suum
Marcus legatum in Syriam misisset, atque ille se insolentius quam
verecundus senator efferret dicens ad fratres suos scripturum esse, si
quid forte dubitaret, nec Verus praesens pati posset, subitoque morbo
notis prope veneni exsistentibus interisset, visum est nonnullis, non
tamen Marco, quod eius fraude putaretur occisus. quae res simultatum auxit
rumorem. Liberti multum potuerunt apud Verum ut in vita Marci diximus,
Geminus et Agaclytus, cui dedit invito M. Libonis uxorem; denique nuptiis
a Vero celebratis Marcus convivio non interfuit. Habuit et alios libertos
Verus improbos, Coeden et Eclectum ceterosque. Quos omnes Marcus post
mortem Veri specie honoris abiecit Eclecto retento, qui postea Commodum
filium eius occidit. Ad bellum Germanicum, Marcus quod nollet Lucium sine
se vel ad bellum mittere vel in urbe dimittere causa luxuriae, simul
profecti sunt atque Aquileiam venerunt invitoque Lucio Alpes transgressi,
cum Verus apud Aquileiam tantum venatus convivatusque esset, Marcus autem
omnia prospexisset. De quo bello - quiddam per legatos barbarorum pacem
petentium, partim per duces nostros gestum est - in Marci vita plenissime
disputatum est. Conposito autem bello in Pannonia urgente Lucio Aquileiam
rediere, quodque urbanas desiderabat Lucius voluptates, in urbem
festinatum est. Sed non longe ab Altino
subito in vehiculo morbo, quem apoplexin vocant, correptus Lucius
depositus e vehiculode tracto sanguine Altinum perductus, cum triduo mutus
vixisset, apud Altinum perit.
10. Fuit sermo, quod et socrum Faustinam incestasset. et dicitur Faustinae
socrus dolo aspersis ostreis veneno extinctus esse, idcirco quod
consuetudinem, quam cum matre habuerat, filiae prodidisset. Quamvis et
illa fabula, quae in Marci vita posita est, abhorrens a talis viri vita
sit exorta, cum multi etiam uxori eius flagitium mortis adsignent et
idcirco, quod Fabiae nimium indulserat Verus, cuius potentiam uxor Lucilla
ferre non posset. Tanta sane familiaritas inter Lucium et Fabiam sororem
fuit, uti hoc quoque usurpaverit rumor, quod inierint consilium ad Marcum
e vita tollendum. Idque cum esset per Agaclytum libertum proditum Marco,
anteventum Lucium Faustina, ne praeveniret. Fuit decorus corpore, vultu
geniatus, barba prope barbarice demissa, procerus et fronte in supercilia
adductiore venerabilis. Dicitur sane tantam habuisse curam flaventium
capillorum, ut capiti auri ramenta respergeret, quo magis coma inluminata
flavesceret. Lingua impeditior fuit, aleae cupidissimus, vitae semper
luxuriosae atque in pluribus Nero praeter crudelitatem et ludibria. Habuit
inter alium luxuriae apparatum calicem crystallinum nomine Volucrem ex
eius equi nomine, quem dilexit, humanae positionis modum supergressum.
11. Vixit annis quadraginta duobus. Imperavit cum fratre annis undecim.
Inlatumque eius corpus est Hadriani sepulchro, in quo et Caesar pater eius
naturalis sepultus est. Nota est fabula, quam Marci non capit vita, quod
partem vulvae veneno inlitam, cum eam exsecuisset cultro una parte
venenato, Marcus Vero porrexerit. Sed hoc nefas est de Marco putari,
quamvis Veri et cogitata et facta mereantur. Quod nos non in medio
relinquemus, sed totum purgatum confutatumque respuimus, cum adhuc post
Marcum praeter vestram clementiam, Diocletiane Auguste, imperatorem talem
nec adulatio videatur potuisse confingere.